![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
Edizione di riferimento: Ansellus Scholasticus: VISIO ANSELLI SCHOLASTICI.
(Edidit D. Edelestand DU MÉRIL, Poésies latines populaires, t. I, p. 200.)
edizione elettronica: Patrologia latina Vol. 151 [ANNO DOMINI MXCIX. B.
URBANUS II PAPA. SAECULI XI AUCTORES ANNI INCERTI ACCEDUNT
SCRIPTA ANSELLUS SCHOLASTICUS (0641-0652)
In Salomonis ferculo,
Quod construxit de Libano
Ex lignis mirabilibus,
Mystica signans altius,
Ubi reclinatorium 5
Ex auro struxit optimum
Ascensuque purpureum,
Ob Hierusalem filias,
Quae designant Ecclesiam,
Spiritale convivium 10
Reperias quam plurimum.
Ibi cum pleno copia
Cornu infert cibaria
Ut nostras querelas levet,
Diversis cibis satiet, 15
Quo cesset humanum genus
Flere miseros exitus.
Sed carpens poma dulcia
Et convallium lilia
Inter flores dulcissimos 20
Ac mellis gustus sapidos,
Unum quiddam reperies
Quod gustabis suaviter.
Est civitas metropolis,
Remis dicta pernobilis, 25
Quam Remus quidam condidit
Qui frater fuit Romuli,
Urbis Romanae principis.
Hujus urbis praecipuae
Et quondam magnae gloriae 30
Praesul fuit egregius
Magnus olim Remigius;
Qui dum pontifex legitur
Ac digne benedicitur,
Dum deest liquor olei 35
Quo ungatur pontificis
Sacrum caput a praesule,
Columba volans aere,
Rostro defert citissime
Ampullam plenam oleo, 40
Ore portat mitissimo
Quo pontifex perungitur
Dignus semper Remigius.
Hujus festum dum populus,
In Kalendis Octobribus, 45
Dum devotus concelebrat
Tripudiansque advolat,
Inter fideles caeteros
Et in Christo catholicos
Quidam affuit monachus, 50
Oratum venit sedulus,
Ut deplorans facinora,
Sua defleat crimina.
Hic intra monasterium
Dum possidet hospitium 55
Et copulatur fratribus
Et charitate jungitur,
Dum membra locat lectulo
Ac dormit dormitorio,
In visione placida 60
Hoc quod vidit sic intimat.
Adesto nunc mihi, Deus,
Qui es unus atque trinus,
Et visiones gravidas
Ezechielis aperis, 65
Ac Danielis abditas
Visiones elucidas!
Pande salutarem viam
Ut laudes tuas nuntiem,
Qualiter ruptis inferis 70
Animas inde tuleris,
In passionis tempore,
Et in Paschae sacro die,
In qua totus tripudiat
Orbis simul et consonat! 75
Dum sopor premit oculos
Et corpus cubat lectulo
In pulpito Remigii,
Pontificis egregii,
Me subito transpositum 80
Diaconi officium
Ministrare me video
Coram spectante populo.
Erat dies Dominica
Qua Judaeorum plurima 85
Turba processit obvia
Christo, Filio hominis,
Et vere Filio Dei
Non narrat Evangelium,
Postquam venit in saeculum, 90
Quod tantus honor fuerit
Illi datus a populis
Quantus ipso die fuit.
Hosanna! clamant pueri,
Benedictus et qui venit 95
In nomine nunc Domini!
Hujus honoris gratia,
Plebs invida Judaica,
Christum cruci adjudicans,
Passioni subjiciens, 1 00
Latus lancea pungitur, [t. funduntur?];
Sanguis et aqua funditur
Anima corpus deserit,
In manus Patris abiit.
Hanc passionem timidus 105
Dum replico devotius,
Finitamque dum defleo,
Et descendo de pulpito,
Sinistra Evangelium
In ulnis gestans propriis, 110
Videre mihi videor
Descendere imaginem
Christi de cruce propriam,
Atque signum victoriae
Quod crux vocatur hodie 115
In forti gestare manu
Meque his verbis alloqui:
«Si credis quod fideliter
Tu, frater, legisti nuper?»
Ego supplex ac humilis 120
Verum responsum reddidi?
«Cum sim pulvis exiguus
Atque cinis sim terreus,
Ut ore legi, Domine,
Sic corde scito credere; 125
Nec est ulla dubietas
In cordis mei intima
Quin te credam verum Deum
Natum, passum ac mortuum,
Ac revixisse tertia 130
Die, credo per saecula.»
Ille sic statim imperat:
«Sine mora me sequere
Quo me vides incedere.»
In momento tunc oculi, 135
Quod nec sperare potui,
Ad inferna progreditur,
Crucem gestans in manibus.
Ego sequor impavidus,
Nihil habens quod paveam 140
Tanti ducis fiducia.
Tunc tenebrarum principes
Ac pallidae mortis duces,
Tortoresque saevissimi,
Pervasoresque rapidi 145
Diffugiunt citissime,
Non audentes attendere,
Neque ausi conspicere
Aspectum tanti fulminis,
Atque tam clari luminis. 150
Per campos et convallia
Saevi sparguntur daemones,
Nigriores fuligine,
Teterrimi nigredine,
Et discolores specie; 155
Ululantque ac mugiunt
Dira voce ac rugiunt;
Velut leones saeviunt,
Dum perdunt suos catulos;
Flent per noctem atque diem 160
Et carmen miserabile
Tetro diffundunt gutture.
Tunc occurrunt et angeli,
Applaudunt laeto Judici,
Excipientes animas. 165
Quas a tenebris liberans
Christus ducit ad gaudia;
Tunc coelo laudes resonant
Et melodias intonant:
Quod non vidit quis oculus, 170
Nec auris audita capit,
Nec in cor potest cadere
Quanta fuerint gaudia
Vel quam grandis laetitia
Dum redeunt ad superos 175
Mortis ereptae tumulo.
O Jesu, bone Domine!
Quis te laudare congrue
Usquam potest vel poterit,
Qui misereris miseris, 180
Qui ingratos et perditos
Reduces facis superos?
Ad visionis somnium
Stylum flectamus indicem
Qui vere narrat ordinem 185
Visionis mirabilem.
Cum ergo, dum haec cernerem
Et gaudens pede pergerem,
Carnis putans me pondere
Jam liberatum corpore 190
Sereno vultu placidus
Me tunc respexit Dominus:
«Quo tu laetus progrederis?
---Te sequor, splendor luminis,
Admirans tantam gloriam, 195
Cujus opto participem
Me fieri ac socium.»
Ille benigne intulit:
---«Siste gradum quantocius
Ne procedas ulterius. 200
Sed redi monasterium;
Nondum tempus venit tuum.»---
Ego nil ausus dicere,
Quid enim contradicere
Vel quid mutire cuperem? 205
Uno verbo conticui,
Totus in me contremui:
---«Qua via pergam, Domine!
---Qua venisti regredere,
---Tot hostes vias saepiunt! 210
Si solus hinc regredior,
Non revertar ad superos.»---
Ille tunc dicto citius,
Sinistram partem intuens,
Trucem cernit imaginem, 215
Nigram et diabolicam;
Innuit huic digito:
---«Serve nequam, accedito!
Serve male, hoc facito!»---
Potestative imperat: 220
---«Hunc sanum et incolumem
Fratrem reduc ad patriam,
Et ad sanctum Remigium
Reduc cito hunc monachum.
Vide ne quisquam noceat, 225
Sed impavidus redeat,
Neque tui consimiles
Illum tangant vel leviter.»---
Comitante diabolo
Sic dimissus a Domino; 230
Commiserat ovem lupo,
Sed fauces malas strinxerat
Et Leviathan vinxerat,
Cujus fauces saevissimas
Atque guttur nequissimum 235
Hamo perforavit suo.
Tunc simul chaos Erebi
Intrantes, occurrunt mali
Spiritusque nequissimi,
Qui redeuntes proprias, 240
Sedes habent, sed vacuas;
Unde magis atque magis
Plus tabescant in tenebris.
Dentes stringunt cum fremitu,
Voces torvas cum gemitu 245
Dant, tormentorum socios
Diro clamore concitant,
Aduncis ut me manibus
Et uncinis candentibus
Me rapiant attentius, 250
Unum pro multis ut caput
Poenas luat non meritas.
Sed, si fractus orbis ruat
Et coelum cum terra cadat,
Et omne simul pereat 255
Quod natura consolidans
Stringit irresolubili
Vinculo, nexu quadrupli
Me ferient impavidum
Christi regis diaconum. 260
Tunc ductor malus caetero
Alloquio terret suo:
«Si vos hunc solum laedere
Malo vultis conamine,
Quid facietis, miseri, 265
Dum Christus huc redierit?
Ne tangatis prohibeo,
Nec laedatis vobis veto.
Sinitote hunc pergere
Quo jussum est a principe 270
Qui nos terret sua cruce,
Cujus virtus terribilis
Est nobis formidabilis,
Quam sufferre non possumus
Nec nominare volumus. 275
Noster princeps non sapiens,
Dum carnis videt tegumen
Purum putavit hominem,
Ignorans Dei Filium
Carne esse absconditum.» 280
His verbis duros mitigans,
Tantum pavoris incutit
Ut per ignes teterrimos
Et per telorum acies,
Ac per nigras voragines, 285
Illaesus et incolumis
Sancti sistor Remigii
Infra septa coenobii
Tutoris ope pessimi
Qui me nondum deseruit. 290
Super altare praesulis
Textum depono Domini,
Deinde pono casulam
Super altaris tabulam
Cum stola, albam pariter 295
Tum depono celeriter;
Dux me malus non deserit
Usque ad locum lectuli.
Statim et e vestigio
Corpus in stratum colloco. 300
Astat cum nigris dentibus
Et cum solutis crinibus,
Cum oculis sanguineis,
Urso pede consimilis,
Ungues leonum similans, 305
Nigram capram pilo gerens:
---«Fac me consortem lectuli
Qui fui dux itineris;
Ne verearis socium
Recipere in gremium: 310
Quis in via non nocuit
In lectulo non poterit.
Ego audax, non timidus,
Christo fidens, non viribus,
Vertor in dextro latere; 315
Locum do quam celerrime
Pedem ponit in stramine
Os ori pene jungitur,
Alternis verbis loquimur.
Securus de Christo meo, 320
Illum haud nihil metuo:
---«Dic, sodex [sodes] et dux pessime
Veritatis contrarie [veritati contrarie?],
Quae causae nunc exstiterint
Vel quae ratio fuerit 325
Quare Christus ad inferos
Descenderit, quo animas
Vobis tolleret miseras,
Et de servitutis jugo
Tantos redderet liberos, 330
Peccati mole gravidos
Vestro tolleret jugulo.
Miror equidem nimium
Tam validum imperium
Sic fractos postes ferreos 335
Unius Christus digito.»
Ipse infrendens, barbarum,
Horrendum, resonans, tetrum,
Ore distorto incipit
Labrisque fremit tremulis: 340
---«Audi nunc, male monache,
Aure cordis et percipe,
Vera invitus intimo
Quod (sic) celare sed nequeo:
Nam meum non est dicere 345
Quod verum est omnimode
Pontifices sacrilegi,
Abbates normae nescii,
Infelices presbyteri
Scortatores nequissimi 350
Mendacesque diaconi,
Et nonae meretriculae
Cum clericellis parvulis
Et monachis sat invidis
Murmuratores turbidi 355
Instant dies atque noctes
A Paschae cursu celebri
Quoad vestrum Pascha redit,
Semper orantes Dominum
Cum missarum solemniis 360
Pro animabus perditis,
Et laboratores mali
Dant suas eleemosynas
Egenis et pauperibus.
Hi nobis tollunt animas 365
Nostra fecerunt [quae] opera
Horum placatus precibus
Atque malis operibus,
Vobis bonus, nobis malus
Jesus, nostri sat aemulus, 370
Sic nobis aufert animas
Quae fecerunt placentia.
Postquam surgens a mortuis
Heu! proh dolor! nos superans
Imperium comminuit 375
Nostrumque decus abstulit .
Dum redeunt Paschalia
Vobis grata solemnia,
Nobis semper sed timida;
Sic consuevit facere 380
Non veritus nos vincere ;
Sed in uno laudabilis
Nobis est gratus invidis
Quod eos qui criminibus
Diris tenentur arctius 385
Stricti malis operibus,
Homicidae, adulteri,
Raptores, praedae fervidi
Sodomitaeque pessimi,
Assueti perjuriis, 390
Quos facere non puduit
Quod lex vestra prohibuit,
Neque eos poenituit,
Hos non tulit, nec liberat
In hoc ut justus maneat: 395
Justis promisit praemia
Et pessimis supplicia
Si mutaret sententiam,
Faceret injustitiam.---
---O perdite! respondeo, 400
Cur tui es sic immemor?
Cur poenitens non flecteris?
Et cur veniam non petis,
Ut quod perdis superbia
Et tumoris audacia 405
Humiliatus habeas,
Ac dignitatem perditam,
Etiam [l., et jam] decoram gloriam
Poscendo portes veniam?---
Ille spernens haec monita, 410
Rursus respondit talia:---
Erras, nescis quid moneas;
Nescis quidve suadeas;
Attende, paucis indico [indicam]
Quae sit mea sententia. 415
Me casus clarum genuit.
Sed dignitatem perdidi,
Haereditate carui.
Vos qui de terra geniti,
Et mortales et fetidi, 420
Mortis debita solvitis
Progenies terrae faecis
Haereditatem tollitis,
Quam nos habere decuit.
Qui servire debuerat, 425
Ille nunc nobis imperat.
O pudor! o miseria!
Ut dominus subserviat
Et servus jussa faciat.
Inter servum et dominum, 430
Si servus tollit praemium,
Dic quae pax esse poterit,
Vel quae fiet concordia?
Inter nos et vos, hoc scias
Et pro certo hoc teneas, 435
Semper erit discordia
Insaniaque maxima,
Quandiu vester Dominus
Nobis fuerit aemulus,
Et vos nobis praetulerit, 440
Et chariores fecerit.
Ad haec respondit monachus,
Constans atque intrepidus:
Tu pro tua superbia
Atque cordis audacia, 445
Vanaque extollantia
Perdidisti coelestia,
Dum putans [putas] Deo similis
Per superbiam fieri;
Et de claro archangelo 450
Factus es niger Aethiops.
Si nostri Dei bonitas
Atque misericordia
Nobis donat quod tumidus
Atque tu perdis turgidus, 455
Nos humiles acquiramus.
Quid refert ut tu doleas
Nos fieri quod fueras?»---
Plures sermones sparsimus:
Ac de multis questi sumus 460
Quae tulerunt insomnia
Et a cordis memoria
Oblivioni tradita.
Adhuc unum quiddam manet
Quod vobis stylus deferet 465
Ut audiatis seduli,
Si vobis placet, domini.
Tunc nequam inquit spiritus:
---«Jam matutinis terminus,
Appropinquat Remigius, 470
Quo laudes vestras habeat
Et lectiones audiat.
Sed te monet quae [quam] nescio
Consuetudo improba
Ut postquam tinnitus tuas 475
Percusserit auriculas,
Statim lecto exilias,
Et primus in ecclesia
Si potes, citus abeas;
Nam dum potes quiescere. 480
Et membra somno tradere
Ac dulciter quiescere,
Ut stultus, monasterii
Primus petis introitum.
Dum Venite protrahitur, 485
Quartus et nonagesimus .
Qui morose dum canitur,
Tunc satis potes surgere
Ut occurras in ordine.---
---O castigator improbe 490
Imperet tibi Dominus
Nusquam tu bene habeas,
Sed semper bonis careas,
Qui suades ut dormiens
Contra regulam faciam 495
Quae jubet nos mox surgere,
Ut tinnitus signierit
Auritus ab auriculis
Tunc est necesse fratribus
Ut occurrant quam citius; 500
Si quid tu male, pervigil,
Dum dormiunt suaseris,
Hoc defleant cum lacrymis
Ante conspectum Domini,
Sed quid te nostrum canere 505
Spectat, lupe trux pessime .---
---Ego curro per omnia
Et volo velox aera;
Sum velocior Euro
Et lustro monasteria; 510
Si quem meum reperiam,
Quidquid volo hoc faciat.---
---Tandem modum nequitiae
Jam tu mendax, fige tuae,
Et desinas blasphemiis.» 515
Alternis cessamus loqui,
Evanescit ex oculis,
Sumnus gravis me deserit;
Copulatus cum caeteris,
Oro Deum Remigii 520
Ut visioni somnium
Faciat esse congruum.
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()