SANCTI PATRICII HIBERNORUM APOSTOLI.

TRACTATUS DE PURGATORIO

Edizione di riferimento:

(Thomas MESSINGHAMUS, Florilegium Insulae Sanctorum,seu Vitae et acta sanctorum Hiberniae, etc. Paris, 1624, in-4o.)

Edizione elettronica : Patrologia latina, vol. 180, Col. 0971-1004C

HENRICUS SALTERIENSIS

NOTITIA

CIRCA ANNUM MCL

(FABRIC. Biblioth. med. et inf. Lat., t. III, p. 227)

Henricus Salteriensis, Hibernus monachus, circa annum 1150 scripsit ad Henricum abbatem de Sartis. De Purgatorio S. Patricii (incertum veteris ne illius, an potius Patricii abbatis circa annum 850), sive de spelunca quam ingressus quivis veraciter poenitens spatio unius diei ac noctis moram in ea fecerit, ab omnibus purgatur peccatis quibus in tota vita sua Deum offendit. Non tantum prologum, sed tractatum Henrici integrum vulgavit Thomas Messinghamus in Florilegio insulae sanctorum Hiberniae, Paris. 1624, in-4o, p. 89-109, unde emendandus Oudinus tom. II, p. 1440. Exstat itidem in Joannis Colgani triade thaumaturga, Lovan. 1645, fol. Conferenda etiam quae de S. Patricii purgatorio notantur in Actis Sanctorum t. II Martii, 17, p. 587 seq. Ab illa narratione Henrici de S. Patricii purgatorio non differunt Visiones S. Oeni militis, quas ab illa distinguit Carolus Vischius p. 145 Biblioth. Cisterc. Vide Messinghamum p. 99 seqq. Quem vero Cisterciensem facit idem Vischius et Pitseus p. 207, hunc Benedictinum alii, ut Baleus II, 77. Nimirum Cistercienses et ipsi sunt genus quoddam Benedictinorum.

AD LECTOREM PRAEFATIO.

Evangelista Joannes, sublimis illa aquila quae supra omnem visibilium et invisibilium creaturarum constitutionem se erexit, lucis internae atque aeternae fixis oculis contemplator, et generationis divinae specialis annuntiator, non erubescit, fluenta illa altissimi sui Evangelii, quae de sacro Dominici pectoris fonte potavit, hocce periodo concludere: Sunt autem et alia multa, quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum mundum arbitror capere posse eos, qui scribendi sunt libros [1]: ut sic ostenderet, se non ad gratiam, quod amicus esset Christi, scripsisse. Etenim qui ad gratiam scribunt alicujus, nihil praetermittere solent, quod ab eo gestum fuerit, commemoratione dignum; se vero multo plura, quam scripsisset et valde memorabilia omisisse. Vel quod probabilius videtur, ne quis existimaret non fuisse facta a Christo plura miracula quam quae ipse caeterique evangelistae commemorarunt, ibique fidei terminum figeret, nihil amplius credens, quod aut alibi legeret, aut aliunde factum a Christo audiret. Quo vel unico Achillaeo jaculo, seu lapide ex funda Davidica projecto, superbus ille Goliath, et incircumcisus corde Philistaeus, Lutherus, cum suis heterodoxorum castris prosternitur, et fugatur; dum apostolicas caeterasque ecclesiasticas traditiones, tanquam hominum figmenta rejicit, nihilque credendum asserit, quod in Verbo Dei scripto non comprehendatur expresse, et si quid ibidem ejus turpissimae voluptati, aut palliatae libertati contrarium (ut epistola canonica D. Jacobi, etc.) contineretur, id non nisi vanum, et stramineum affirmaret parique insania ex Bibliis deleri curaret.

Quis igitur merito mirari poterit, si aliquis scriptor vulgaris, quovis evangelista longe inferior, vitam talis sancti, qualis erat sanctus noster Patricius describens, cujus infantia, adolescentia, virilis aetas, et senectus, nihil aliud esse videtur, quam jugis emanatio virtutum, operatio magnalium, et patratio miraculorum, quibus nec ipsa mors limitem posuit, aliqua imo plura commemoratu digna, a tali sancto patrata, aut penitus ignoret, aut cognita praetermittat?

Cum ergo certissimum sit ut ex infra dicendis manifeste patebit, extraordinarium in Hibernia a S. Patricio inventum fuisse Purgatorium: certum item sit, istud a Jocelino, in ejus Vita, aut prorsus silentio praeteriri, aut levissime tactam deseri, non ideo existimamus, communem domesticorum traditionem, ac exterorum hocce de purgatorio, assertionem debilitari, aut Jocelinum imperfecti operis auctorem debere appellari, cum et ipsum sufficienter excusare, et non incongrue supra relatum Joannis de Domino dictum, famulo Domini Patricio accommodare possimus, sic dicendo: Sunt autem et alia multa, quae fecit Patricius, quae non sunt scripta in libro hoc a Jocelino composito, ob causas nimirum supra in explicatione textus evangelici memoratas. Deinde non sine magna probabilitate asserimus, Jocelinum idcirco de Purgatorio sancti Patricii in libro ejus Vitae non tractasse, quod ex aliquorum opinione deceptus, non Patricium apostolum, sed alium Patricium et aetate, et dignitate ab hoc diversum, hujus Purgatorii inventorem fuisse putaverit, quam sententiam, utpote falsam, infra refutatam videbis. Et sane, nisi veritati indagandae studuissemus, non est quod tantopere de hujus Purgatorii auctore altercaremur: annon sat nobis foret illud ab aliquo, quisquis tandem ille sit, inventum esse, tam singulari Dei privilegio nostram patriam gaudere, tamque salutari beneficio nostrates frui?

Quamobrem (amice lector) non est quod in hocce de Purgatorio tractatu styli diversitatem mireris: nam, cum nullum reperire potuissemus, qui de eo exacte egisset, sed hunc istud, illum aliud attigisset punctum, satius esse arbitrabamur, quae apud varios invenimus in unum congessisse, quam opus aliqua ex parte imperfectum reliquisse. Sed, ne quis laboris praemio defraudetur, aut operis merito privetur, aut diversorum opera confundantur unius auctoris ab alterius, scripta, hoc modo dignosces.

Quatuor primas alphabeti litteras inter uncos apponi curavimus. Quae itaque sub littera A, usque ad aliam sequentem litteram scripta reperies, ascribe reverendissimo domino D. Davidi Rotho, Osoriensi episcopo, et totius Hiberniae vice-primati, viro in omni scientiarum genere versatissimo, rhetori facundo, philosopho subtili, theologo profundo, Historico percelebri, acerrimo virorum reprehensori, ecclesiasticae libertatis defensori, patriorum privilegiorum propugnatori, hibernicarum calamitatum zelatori devotissimo, pacis denique et unitatis inter ecclesiasticos propagatori diligentissimo, qui idcirco congregationem vulgo dictam, pacificam in Hibernia, anno 1640, inchoavit, quae cum magno ecclesiasticorum fructu magis magisque in dies per totum illud regnum dilatatur: qui varia sui ingenii monumenta posteris reliquit, quorum catalogum non sine causa hic inferre supersedemus, et majora ab eo brevi speramus.

Quae deinde sub littera B scribuntur Henrico Salteriensi monacho Anglo ordinis Cisterciensis tribue; qui a Florentiano Hiberno episcopo, et a Gilberto de Luda Cisterciensium monachorum abbate bonas litteras, et optima bene vivendi praecepta didicit: ipse etiam jam edoctus, alios docere solebat initium sapientiae timorem Domini. Et, quia videbat homines plerumque magis poenae timore, quam virtutis amore a vitiis deterreri, populo inculcare consueverat, nihil coinquinatum intrare posse in regnum coelorum, atque adeo omni peccato debitam suam poenam, et prius secundum divinam justitiam satisfaciendum pro delictis, vel in hoc saeculo bene faciendo, vel in Purgatorio supplicia patiendo, quam cuipiam, qui peccati maculam aliquando contraxit, pateat aditus in aeternum coelestis beatitudinis refrigerium. Unde et scripsit ad Henricum abbatem de Sartis super Purgatorio S. Patricii librum unum: De poenis purgatorii librum unum. Claruit anno gratiae 1140.

Quae denique, sub littera C inveniuntur scripta sunt Matthaei Paris, Angli, monachi Benedictini, qui ab ipsa adolescentia monasticae disciplinae traditur, egregiam quam natura dedit indolem omni laudabiliori eruditione perpolivit, omni virtute ornavit: Mamarius scriptor, pictor non vulgaris, poeta elegans, dialecticus acutus, Theologus solidus, et, quod omnium caput est, morum integritate purus, vitae innocentia clarus, simplex, candidus, multaque plura de hoc, quae brevitatis causa omitto, habet Pitteus ad annum 1259, quo tempore idem Matthaeus obiit.

Historiam Oeni militis Hiberni habet tam hic Matthaeus, quam praefatus Henricus, sed ille compendiosius, et, ut arbitramur, ex Henrico descriptam; hic vero prolixius.

Quocirca historiam integram ex utroque conficimus, supplendo ex uno quae desunt in altero: propriis tamen ipsorum verbis totum referemus; et (nisi dum pauca erunt) quae ex uno alteri adjungemus, diversa, in margine, littera assignabimus.

Quae tandem sub littera D habentur, aut ex nostro adjecimus, aut ex aliis collegimus, prout Tractatus complementum requirebat; his omnibus, pie Lector, utere, Deumque pro nobis interpella, ut ignis Purgatorii ardorem aut nunquam sentiamus, aut, si senserimus, ab eo quantocius liberemur. Vale.

INCIPIT PROLOGUS HENRICI SALTERIENSIS

IN PURGATORIUM S. PATRICII.

Patri suo in Christo praeoptato HENRICO, abbati de Sartis, frater HENRICUS Salteriensis, monachorum minimus, continua salute, Patri filius obedientiae munus.

Jussisti, Pater venerande, ut scriptum vobis mitterem, quod de Purgatorio, in vestra me retuli audisse praesentia: quod quidem eo libentius aggredior, quod ad id implendum paternitatis vestrae jussione instantius compellor. Licet enim utilitatem multorum per me pervenire desiderarem, vestram vero minime lateat paternitatem nunquam me legisse quidquam, unde in timore et amore Dei tantum proficerem. Et, quoniam beatum papam Gregorium legimus multa dixisse de his quae erga animas fiunt terrenis exutas corporibus, ut et tristibus negligentium animos terreret, et laetis justorum affectum ad devotionem inflammaret; fiducialius quod jubes, ad profectum simplicium perficiam. In multis enim exemplis quae proponit, ad exitum animarum, angelorum bonorum, sive malorum praesentiam adesse dicit, qui animas pro meritis, vel ad tormenta pertrahant, vel ad requiem perducant. Sed et ipsas animas adhuc in corpore positas, ante exitum, multa aliquando de his, quae ventura sunt super eas, sive ex responsione conscientiae interiori, sive per revelationes exterius factas, praescisse fatetur. Raptas etiam et iterum ad corpora reductas, visiones quasdam et revelationes sibi factas narrare dicit, sive de tormentis impiorum, sive de gaudiis justorum. Et in his tamen, nihil nisi corporale, vel corporalibus simile recitasse: flumina, flammas, pontes, naves, domos, nemora, prata, flores, homines nigros et candidos, et caetera qualia in hoc mundo solent, vel ad gaudium amari, vel ad tormentum timeri; se quoque solutas corporibus, manibus trahi, pedibus duci, collo suspendi, flagellari, praecipitari, et multa hujusmodi, quae naturae minime repugnant, narrat.

Notum est autem multos multoties quaesiisse qualiter animae corporibus exeant, quo pergant, quid inveniant, quid percipiant, quidve sustineant; quae quia nobis sunt abscondita, magis nobis sunt timenda quam investiganda. Hoc vero certum habetur, quod vitam bonam mors mala non sequitur: et licet usque ad mortem maneat meritum, et post mortem reddatur praemium, poena tamen post mortem esse dicitur, quae purgatoria nominatur, in qua hi, qui in hac vita in quibusdam culpis, justi tamen, et ad vitam aeternam praedestinati, vixerunt, ad tempus cruciabuntur ut purgentur: unde quemadmodum a Deo corporales poenae dicuntur praeparatae, ita ipsis poenis loca corporalia in quibus sunt, dicuntur esse distincta. Creduntur tamen tormenta maxima ad quae culpa deorsum premit in imo esse: maxima vero gaudia ad quae sursum per justitiam ascenditur, in summo; in medio autem bona et mala. Quod et huic de sancti Patricii purgatorio videtur congruere narrationi; et quod infimus subtus terram, vel intra terrae concavitatem, quasi carcer et ergastulum tenebrarum communiter creditur, narratione ista asseritur, et quod Paradisus in Oriente sit, et in terra Sur, narratio ista ostendit: ubi fidelium animae a poenis purgatorii liberatae, dicuntur aliquandiu commorari jucunde. Quod vero B. Augustinus et B. Gregorius dicunt, spiritum poena corporalis ignis cruciari, ista videntur affirmari narratione. In poena vero purgatoria, qua post exitum purgantur electi, certum est alios aliis plus minusve, pro meritis cruciari, quae quidem ab hominibus non possunt de finiri, quoniam ab ipsis minime possunt sciri: ab eis tamen, quorum animae a corporibus exeunt, et iterum, Deo jubente, ad corpora redeunt, signa quaedam corporalibus similia ad demonstrationem spiritualium numerantur, quae nisi in talibus, et per talia ab animalibus corporibus exutis viderentur, nullomodo ab eisdem ad corpora reversis, in corpore viventibus, et corporalia tantum scientibus, intimarentur: unde et in hac narratione a corporali et mortali homine spiritualia dicuntur videri, quasi in forma, et specie corporali. Quis vero eam mihi retulit, et quomodo eam agnovit in fine narrationis indicabo.

Explicit prologus.

INCIPIT PURGATORIUM S. PATRICII.

CAPUT PRIMUM.

De nomine, existentia et loco purgatorii.

[A] 1. Variis appellationibus insignitur hic locus apud scriptores ecclesiasticos; nam praeterquam quam quod vulgari nomine dicatur purgatorium, etiam puteus sancti Patricii et antrum vel specus vocatur multoties. Purgatorium quidem ab effectu animas expiandi, purgandique: puteus vero et antrum a profundo situ, et subterraneo meatu, in quem includuntur expurgandi.

2. Nondum mihi contigit locum ipsum invisere, tametsi multum optarim. Sed vetuerunt vel pericula itineris, vel occupationes quibus jugiter detinebar. Idcirco, quae de loco ipsius purgatorii de tempore purgationis, de modo purgandi se, sive conficiendi ipsam peregrinationem de miris eventibus, et exemplis ingredientium quae commemorari solent, ex relatu aliorum accepi; sed talium de quorum fide mihi dubitandum non fuit.

3. Scitatus enim eram e diversis compertae fidelitatis et auctoritatis tam ecclesiasticis quam saecularibus, cum antiquariis, tum aliis, qui locum lustrarunt, et lustricam illam exspirationem plusquam semel compleverunt nonnulli eorum quos consului, et quae ex eorum narratione cum his collata, quae scriptis monumentis continentur, certiora aut verisimiliora comperi, paucis hoc loco perstringam.

4. Estque ante omnia observandum, apud exteros scriptores reperiri mentionem duplicis in Hibernia purgatorii; unum est sancti Patricii quod in aquilonari parte regni positum est: alterum sancti Brendani, quod in partibus occiduis ejusdem regni Radulphus haberi asserit.

5. Deinde illud commemorandum est ex eodem Radulpho, duos ab eo distingui Patricios, aetatis pariter, et dignitatis longo inter se distinctos intervallo: quorum alter qui et primus, archiepiscopus erat: alter, qui secundus, abbas. «Patricius primus, inquit ille, inter caetera operum suorum signa, duo fertur patrasse: unum quod cuncta venenosa animantia cum baculo suo de terra ejecit; secundum, quod nullus Hibernicus adventum Antichristi exspectabit. Tamen memorabile quod de ejus Purgatorio legitur, magis ascribitur secundo Patricio juniori, qui non fuit episcopus, sed abbas, qui floruit circa annum Domini octingentesimum quinquagesimum, de quo meminit Martyrologium, quod quia populum rebellem reperit, de Hibernia recessit, et apud Glastingense monasterium ipso die S. Bartholomaei, diem clausit extremum:» haec ille.

6. Purgatorium autem istud a Patricio sive primo, sive secundo (de quo oportunius alibi) fuisse inventum, cum sit communis Hibernorum sensus et traditio, quam cum lacte nutricis suxisse videntur; et lingua ipsa popularis, fere sit doctrina salutaris, ut in re simili dixerat olim magnus Ecclesiae doctor, morumque magister Augustinus; hic jam quaerimus adminicula quaedam illius persuasionis et piae credulitatis, quae sic persuasit totam hanc gentem, quae catholica est, ut si nitaris obtrudere contrariam sententiam, a summis et imis, et omnibus tanquam novator, novarumque opinionum sator exauctoreris, et explodaris; quibus Tantalea curiosorum sitis exstinguatur, et intolerabilis haereticorum impudentia rotundatur.

7. Primum igitur firmamentum receptae traditionis, sit ipsa tam constans et consona receptio ejus ab omni aevo, et memoria hominum per universam  hanc nationem. Neque enim sine causa dicitur, quod omnium fertur ore; praesertim quando id ore piorum eruditorum, prudentium, nemine poenae refragante constituitur.

8. Secundum, quod domesticis testimoniis astipulentur exterorum suffragia: ut Henrici Salteriensis, et Matthaei Parisiensis in visione Oeni militis, inferius ad longum describenda: Dionysii Carthusiani libro de quatuor novissimis, tertia parte, articulo XIV, Jacobi Januensis (alias Genuensis), Dominicani in Vita S. Patricii, in Legenda Sanctorum. Radulphi Hygeden Cisterciensis in polychronico; Caesarii Heisterbachensis in suis dialogis; Monbrisii, tom. II de Vitis sanctorum; Marci Maruli, lib. III, cap. 4; Maurolyci Siculi in Martyrologio, et aliorum.

[D] 9. Quibus adjungere lubet Joannem Camertem [2], qui ex aliorum conjectura ducitur ad suspicandum, Claudianum poetam [3] ad hanc foveam, haec quae sequuntur carmina aptasse:

Est locus extremum pandit qua Gallia littus

Oceani praetentus aquis, quo fertur Ulysses,

Sanguine libato, populum movisse silentum.

Illic umbrarum tenui stridore volantum

Flebilis auditur questus, simulacra coloni

Pallida, defunctasque vident migrare figuras.

Hoc si ad veritatem accedat ut locum esse demus ante Patricium natum, quod etiam historia militis infra describenda non obscure insinuat quae sic habet: »

[C] Unde, dum Patricius pro salute populi, in jejuniis, vigiliis, et orationibus positus, Dominum precaretur propensius, pius Dei filius apparens ei, duxit eum in locum desertum, et ostendit illi speluncam rotundam et obscuram intrinsecus, et dixit: «Quisquis veraciter poenitens, et in fide constans hanc speluncam ingressus fuerit, spatio unius diei ac noctis moram in ea fecerit, ab omnibus purgabitur peccatis, quibus in tota vita sua Deum offendit,» etc. Ad celebrem tamen religionis usum, ante Patricium non fuit accommodatus.

Si itaque in ore duorum vel trium testium stet omne verbum, ut ipsa Veritas in Evangelio loquitur [4], quis nisi perfrictae frontis homo audeat auctoritati ternarii numeri triplicati maxime religiosorum ac probatae fidei historiographorum contradicere?

[A] 10. Tertium elicitur ex ipso officio ecclesiastico et uniformi consensu ecclesiasticorum, et Ecclesiae sanctorum, qui a multis saeculis inibi floruerunt: quorum omnium auctoritatem, et mutuam consensionem, quae satis exprimitur in antiquis Breviariis et Antiphonariis manuscriptis omnium provinciarum, quisquis ille esset qui non formidaret contemnere, ego utique non excusarem ejus temeritatem et audaciam.

11. Reperitur autem illa traditio, tum in vetustis membranis, tum etiam in excusis codicibus quos prima typographiae infantia nobis tradidit, ut ille videatur fuisse unanimis sententia cleri, pariter et populi, quam et privatim retinebant, et publice cognoscebant, in illis quae sanctissime et religiosissime colebant muniis et ritibus divini cultus, et ecclesiastici. Reclamare autem usui tam recepto, tam vetusto, tam probato, qui celeberrimus erat, et celeberrimus in sermonibus et cordibus fidelium, quis ausit, nisi novitatis avidus, et vetustatis pariter ac pietatis aspernator?

[D] 12. Sed contra haec omnia firmamenta objiciet argutus quispiam, Giraldum Cambrensem diligentissimum investigatorem Hibernicae antiquitatis comminutos quosque ac angustos Hiberniae angulos exquisitius depingat hujus tamen Purgatorii ne mentionem usquam facere; et quanquam si ratiocinationem ad aerem ac severam topicorum formam dirigas, non necessario et dialectice concluditur; tamen cum Giraldus apud animum suum proposuerit, omnes notabiles Hiberniae locos e tenebris in aspectum lucemque proferre, parum probabile videtur, tam insigne monumentum ab illo fuisse praetermissum, si id temporis aut cognitum, aut miraculis fuisset nobilitatum.

13. Verum, ut nihil in hac causa controversiae relinquatur, lectori confirmo Purgatorium sancti Patricii Geraldi Cambrensis aetate cognitum fuisse et pervulgatum. Atque istud ipsum Giraldi scripta non modo significant, verum etiam declarant, cujus verba libet appingere; sic enim habet in topographia Hiberniae, distinctione secunda: «Est locus in partibus Ultoniae continens insulam bipartitam, cujus pars altera probatae religionis Ecclesiam, habens, spectabilis est, et amoena Anglorum visitatione, sanctorumque loci illius visibili frequentia incomparabiliter illustrata. Pars altera hispida nimis et horribilis, solis daemoniis dicitur assignata, quae et visibilibus cacodaemonum turbis et pompis fere semper manet exposita; pars ista novem in se foveas habet, in quarum aliqua si quis forte pernoctare praesumpserit (quod a temerariis hominibus nunquam constat esse probatum), a malignis spiritibus tunc arripitur, et nocte tota tanquam gravibus poenis cruciatur, tot tantisque et tam ineffabilibus ignis et aquae, variique generis tormentis incessanter affligitur, ut mane facto, vix vel minime specie superstite, reliquiae misero in corpore reperiantur. Haec, ut asserunt, tormenta, si quis semel ex injuncta poenitentia sustinuerit, infernales amplius poenas, nisi graviora commiserit non subibit. Hic autem locus, Purgatorium Patricii ab incolis vocatur. De infernalibus namque reproborum poenis, de vera post mortem perpetuaque electorum vita, vir sanctus cum gente incredula dum disputasset: ut tanta, tam inusitata, tam inopinabilis rerum novitas rudibus infidelium animis oculata fide certius imprimeretur, efficaci orationum instantia, magnam et admirabilem utriusque rei notitiam, duraeque cervicis populo per utilem, meruit in terris obtinere.»

Ita Giraldus, ubi et locum et auctorem satis luculentum exprimit; de cujus amaritudine styli, quae ipsi familiaris est, et de sugillatione temeritatis eorum, qui foveas illas poenitentiales adeunt, non est hic tractandi locus. Satis autem superque refellitur ejus tam acerba censura, per multitudinem, et frequentiam poenitentium, qui ab ejus aevo, et quotannis solent subire sacras illas stationes cum magno devotionis fructu, et sensu conpunctionis, adeo ut damnandi non sunt pro temerariis praesumptionibus.

14. Sed adhuc non nemo fortassis mirabitur, nos istud Purgatorium astruere, cum de eo Jocelinus, qui Vitam sancti Patricii ab infantia usque ad mortem exactissime descripsit; ne ullum quidem verbum uspiam loquatur. Sed mirari, existimo, desinet, qui ea, quae nos supra in praefatiuncula ad Purgatorium diximus, attente legerit: quibus (ut varietate delectetur lector) placuit adjungere responsionem nostri Stanihursti lib. II de Vita sancti Patricii; sic enim ait: «Idem Patricius, qui fuit Hiberniae apostolus a quibusdam vetustis scriptoribus abbas nominatur; atque ex hac opinione, non satis cognita et pervagata, eos existimo in errorem deferri, qui illud tormentarium antrum Patricii abbati ascribunt,» et apostolo negant: et postquam variis testimoniis probavit Patricium apostolum fuisse etiam abbatem, sic tandem concludit. «Istud igitur abbatis nomen, quod a nonnullis priscis historicis nostro Patricio Ardmachano fuit impositum, aliquos in errorem induxit, ut Patricium abbatem a Patricio Hibernorum apostolo distinxerint, abbatemque hujus, de quo tractamus, Purgatorii auctorem posuerunt. Quod secus est, uti satis est comprobatum.» Horum igitur e numero, quos nomen abbatis induxerat, Jocelinum fuisse non improbabiliter dicere possumus. His ita stabilitis.

[A] 15. Tertio notandum, nonnullos opinari ipsum antrum seu puteum (hiatum qui se aperuit orante S. Patricio) sancto Patricio a Christo Domino ostensum, vel incognitum esse, et inconspicabilem; vel saltem non eumdem esse, quem peregrini ineunt cum in specu recluduntur, ad horas viginti quatuor; sed vel subtus delitescere, vel paucis ab inde passibus distare. Ita ex veteri traditione retulit nobis R. D. Joannes Gamhneus abbas de Leathra, et Joannes Fursus hac Kegan sacerdos septuagenarius. Alii opinati sunt ignorari penitus locum, nec appariturum hominibus, nisi in fine saeculi, ut quod de sepulcro Moysis veteres Haebraei, et de arca testamenti ante regressum e Babylone: sic de eo puteo sentiendum esse, atque hanc opinionem Patri Eugenio Duffio ex instituto S. Francisci, vulgatae pietatis viro, me audiente, tribuebat Tornius Mulchonrius rei antiquariae ex officio deditus, et ipse dierum perantiquus.

6. Jacobus autem de Vitriaco in sua Historia orientali, cap. 92, de puteo hoc sic loquitur: «In Hibernia locus quidam habetur, qui purgatorium sancti Patricii nuncupatur: si quis illuc ingressus fuerit, nisi vere poenitens et contritus fuerit, statim a daemonibus raptus et necatus, nunquam postea revertitur. Qui autem vere contritus et confessus ingreditur, per ignem et aquam et mille genera tormentorum a daemonibus correptus ibidem purgatur. Qui autem amplius deliquit, acerbius in eodem loco punitur. Qui autem a praedicto loco purgatus regreditur nunquam deinceps ridere potest, vel ludere, vel aliqua, quae in mundo sunt, diligere, sed semper lugens et gemens, posteriorum oblitus, in anteriora se extendit.»

17. Haec pleraque non esse veritate subnixa, si de specu nunc cognito et frequentato sermo sit; usu quotidiano docemur; multi enim sunt qui iteratis vicibus, purgatorii antrum subierunt, et tamen regressi ludunt, rident, cachinnantur, in saeculo cum saecularibus versantur, tractantque negotia hujus mundi, non secus ac si ingressi locum illum nunquam fuissent. Alioquin innumeros haberemus in Hibernia philosophos e schola Heracliti, cum tamen multo plures sint a Democriti familia, effusiores in risum, quam in fletum proni. Adhuc superest non nemo optimae fidei, qui nobis in verbo sacerdotis asseruerat a se visos mille quingentos homines, qui simul et semel in insula obibant nudi pedalia, et alias poenitentias de more consuetas, dum praestolarentur per novenos et novenos ingressum in puteum, nisi quod aliqui per commutationem secubuerint in aliquo ex septem, quae habentur ibidem poenalia strata aliorum sanctorum finitima ipsi puteo sancti Patricii. Quod si una vice tantus fuerit numerus peregrinorum, quid censebimus de una aliqua aetate, praesertim, quando liberior erat aditus, quam nunc experimur ob colonias Protestantium in circuitu.

18. Sin autem Vitriacus loquatur non de praesenti et conspicabili, sed de altero illo delitescente et abscondito purgatorio: si vera sit Duffii, Gamhnoei, Conrii, Kegani, et aliorum de hoc relatio, quorum tamen minus recepta sententia est, de re ipsa in alterutram partem, mihil nunc statuo; nec temere putant recedendum viri graves a communiori opinione et persuasione, quae visa est apud plures indistincte obtinuisse, in insula Darrigii cavernam illam, quae adhuc spectabilis est sua humili et demissa fornice concameratam, esse verum situm in quo continetur puteus, quem quaerimus.

19. Caeterum illud ex doctrina D. Thomae occurrit animadvertendum de loco Purgatorii, ubi non invenitur aliquid expresse determinatum, dicendum esse secundum quod congruit magis sanctorum dictis et revelationi factae multis; atque ita locum purgatorii esse duplicem: unum secundum legem communem et sic locus purgatorii est locus inferior conjunctus inferno; alium esse purgatorii secundum dispensationem, et sic in diversis locis aliqui puniri leguntur, vel ad vivorum instructionem vel ad mortuorum subventionem, ut viventibus eorum poena innotescens per suffragia Ecclesiae mitigentur.

20. Sane quidem utrumque membrum distinctionis jam traditae, tam illud secundum legem communem quam istud secundum dispensationem, pertinet ad locum Purgatorii posthumi, et ad poenas post hanc vitam luendas satis patiendo; nos vero nunc dissertamus de poenis satisfactoriis (quae etiam meritoriae possunt esse in hac vita et via hujus saeculi, quam decurrimus ad metam fatalis nostri decessus e victu et convictu hominum). Atque duplex ita purgatorium distinguimus; unum vitale seu viatorium in hac praesenti vita viatorum et peregrinantium a Domino: alterum posthumum et praeliminare, quando anima defuncta onere carnis mortalis confecto praelio et conflictu saeculari, post mortem plectitur et purgatur in vestibulo, ut expurgata ab omni ruga et macula, atque expiata ab omni reatu poenae ac culpae venialis, admittatur in atria Domini, et recumbat ad coenam Agni in mensa Sponsi coelestis, qui praeparavit et ornavit eam per gratiam in via, ut in patria locaret eam, et vestiret stola immortalitatis.

21. Itaque de isto agentes viatorio purgamine, videtur magis congruere dictis sanctorum per manus traditis et revelationibus infra citandis, idemque magis consentaneum est officio sancti Patricii, si dicamus in illa aedicula insulae Darrigii, de qua supra, positum esse purgatorium, seu locum lustraminis, in quo sanctus hic praeco divini verbi aperuit incredulis intellectum, ut subsequam, post egressum hinc, poenam crederent, et qualis sit conciperent, ut dum vita superesset, tam qui tunc degebant, quam qui post nascituri erant, et nati natorum evaderent posthuma supplicia aeternae combustionis, per praesentaneam expurgationem, quam sustinerent in ista palaestra lustrali, in qua se possent expiare viventes, ad praeveniendam Dei severitatem in futuro.

22. Atque huc respicere videretur vetus antiphona, quam Ecclesia Hibernica in ejus rei memoriam grato laetoque animo concinebant in laudem Dei et sancti Patricii, in haec verba:

Magni patris sunt miranda merita Patricii,

Cui Dominus ostendit locum Purgatorii,

Quo viventes se expurgent delinquentes filii.

Locus igitur ille Purgatorius, tametsi aliquando dicatur puteus, vel antrum, per istam nuncupationem non designat adaequate totam purgationem, sed partem solummodo, eamque magis arduam poenitudinis sive poenalitatis, quae subitur in hac peregrinatione.

CAPUT II.

De modo et ritu conficiendi peregrinationem

 hujus Purgatorii posterioribus his saeculis.

23. Ordo autem conficiendi totius itineris est hujusmodi:

Novendiale tempus insumitur ut debitis expleantur circuitus in ipsa insula, quae tota circumdatur aqua stagnante, eaque valde profunda, instar cujusdam aestuarii, quod aliis hinc inde insulis inspersum est: sed ista Purgatorii cum altera finitima Sancti Avogi [alias Virbii, seu Fintani], in qua situm est monasterium canonicorum regularium sancti Augustini duobus ac tribus stadiis ad occidentem, dissitum, nominatissima omnium et celeberrima est: in hanc lintre excavato monoxylo pervehuntur peregrini, remigio ad hoc parato. Toto tempore quo morantur in ipsa insula, puta per novem ipsos dies, jejunandum erit, in pane et aqua, non quomodolibet, sed una refectione ex pane azymo subcinericio vel cocto in craticula; aut certe farina avenacea incocta, aqua vero lacustri, sed cocta vel saltem calefacta in cacabo, citra salem, aut aliud quodcunque condimentum, atque ista tam cruda et macilenta alimonia, quamvis frendentibus intestinis nonnisi semel degustanda erit spatio viginti quatuor horarum, nisi quod arentes fauces licitum sit refrigerare saepius, quando sitis urgeret. Est quae ea vis istius aquae quamvis stagnantis, ut quamtumvis ex ea te velis ingurgitare, nullum inde gravamen sentias, perinde ac si e vena metallica flueret, quod de aqua Spadana ex fonticulo acido emanente perhibent, qui eam optarunt, absque onere suo vel stomachi gravamine.

24. Interdiu necesse habent peregrini ter obire sacras stationes, mane, meridie, vesperi: et lassi sub noctem recubant in feno, vel stramine, sine stragulo, pulvinari, culcitra, nisi vel chlamy de se involvant, vel femoralia capiti obstipent.

25. Stationes vero ipsae hoc ordine peraguntur: Admissi a Patre spirituali qui Purgatorio praeest, ex instituto canonicorum, ad peregrinationem faciendam exuunt se calceos et caligas, et ecclesiam quae sancto Patricio inscripta est devoti nudipedes ingrediuntur, ibique facta oratione, sacros obeunt circuitus introrsum septies in ipso templo, et extrorsum totidem vicibus in coemeterio. His peractis recipiunt se ad mansiones poenosas, seu lectos, quos vocant aut cellas poenitentiales sanctorum quae in gyro sunt; singulas eorum circumgyrant septies ab extra nudis pedibus, ab intra flexis genibus; similiter obeunt tum crucem in coemeterio, tum alteram crucem in acervo lapidum infixam. Et tot circuitionibus confectis, in aspera et plerumque rupicosa semita veniunt ad locum, et in marmore subaquato plantas pedum, lanieras quandoque, sed semper lassas figunt, et uno minus medio quadrante horae, dum recitant Orationem Dominicam, Salutationem angelicam, et Symbolum apostolorum, persentiscunt tantum refrigerii, et roboris ex subjecto pedibus lapide (in quo sanctus Patricius ipse orasse dicitur, et vestigia pedum suorum impressa reliquisse) ut parati essent e vestigio secundos circuitus facere, quod non licet tamen, nisi interposito aliquo temporis spatio.

26. Hac austeritate repetita per dies septem, octavo die duplicant stationes sive circuitus, ut satisfaciant pro eodem, et in sequenti die, quo ingrediendus erit puteus: neque enim illo die puteano fas est circuire, nequidem exire e specu, quem inire debent hac servata caeremonia.

27. Novenum illud agmen, cujus vices sunt ingrediendi cavernam, coram Patre spirituali convenitur, qui verbo exhortationis habito admonet periculi, si mente inquinata; et premii si purgatis conscientiis ingrediantur; eaque verbis conceptis commemorat horroris exempla, quae stupidissimum movere, rigidissimum perterrere possint. Suscitat commonitionem poenitentiae et constantiae, ut praemissa confessione sacramentali, et sacra communione percepta, se parent armentque contra principes et potestates tenebrarum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Compunctos jam et absolutos, praeeunte vexillo crucis deduxit illos ad exsequias poenitentiales ut jam justa solvant vitae negligenter anteactae, et veteri Adamo cum actibus suis in funere peccatorum, et fenore melioris propositi parentent. Jam ingressuros, et aqua lustrali respersos in ostio speluncae quasi in transitu ad alium orbem, et e via ad terminum properantes in agonio positos, cernere est gementes, suspirantes, veniam et pacem offerentes omnibus, et precantes sibi, ignoscentes toti mundo quidquid in se deliquisset, cum singultu, fletu et lacrymis plerique subeunt speluncam, et occluso de foris ostio, recedunt qui comitabantur funus.

28. Est autem caverna ipsa lapidea, domuncula tam angustis lateribus, et fornice tam depressa, ut homo procerae staturae adeo se erigere non posset, ut nec sedere quidem, nisi inclinata cervice valeret, arcte se comprimunt noveni sibi assidentes et acclinantes: nec decimus, nisi maximo cum labore subsistet cum aliis. Habet spelunca lateralem fenestrellam, per quam sublucet interdiu tenuis radius, longitudo et amplitudo putei, quanta sufficeret homini justae staturae in dorsum resupino commode continendo, et extrema pavimenti pars substernitur grandi saxo, sub quo produnt aliqui subesse voraginem illam et foveam, quam orante sancto et terra dehiscente, ad terrorem obstinatorum aperuit Deus, (vel apertam ostendit). Et quanquam nostris hisce diebus, et ab hominum longissima memoria fundus speluncae complanatus sit, et reliquae terrae coaequatus, tamen in prima loci institutione profundiorem fuisse, et paulatim elevatum sancientibus episcopis, et annuente sede apostolica, traditio est quorumdam seniorum.

29. Et quemadmodum ipse puteus ad aquilonem templi insularis positus est: ita ad aquilonem putei, circumjectae sunt mansiones illae sive cellae, quas diximus sanctorum: versus occidentem vero magalia quaedam, seu tuguria e virgulto et cespite quae serviunt pro hospitiis peregrinorum.

30. Postquam igitur in isto specu permanserint jejuni viginti quatuor horas, nullo penitus sumpto esculento a meridie pridiano: neque enim fas est quidquam degustare in ipso puteo, nisi forsitan pauxillum aquae ad proluendum palatum, revisuntur a praefecto peregrinantium et deducuntur ad marginem stagni, ibique se nudos immergunt aquis lacustribus, et hac lustrati expiatione, veluti novi milites Christi e balneo poenitentiae renati purgatique progrediuntur ad ecclesiam, ubi pro more, actis Deo gratiis, pro expleta poenitudine renovantur ad militiam christianam intrepide prosequendam, et ad crucem Christi generose portandam. Neque enim securitatem sibi promittere debent, aut cessationem a conflictu christiano, tametsi hunc agonem poenitentialem decurrerint, nec a colluctatione cum antiquo serpente, tametsi sanctus Patricius ex Hibernia serpentes ejecerit (in cujus ejectionis memoriam ostendi solet in insula nodus osseus magnae molis, diciturque frustum serpentini ossis, ex illo genimine virulento quod sanctus expulerat); sed durante hac via durare debet viatorum vigilantia adversus occultos insidiatores, et hostes manifestos, cum quibus nulla pax esse potest piis hominibus, neque fidae induciae. Quinimo sicut totius est corporis bene vivere, sic totius est temporis ferre crucem. Idque tum maxime verum esse cognoscitur, cum ipsa fides impugnatur, et ea omnia praesidia integritatis et innocentiae nobis prohibentur, quae ad eamdem augendam muniandamque deserviunt; qualia sunt cum aliis multis, opera satisfactoria, et poenitentiales industriae per quas et vindicta de transactis reposcitur, et medelam ac munimen in posterum adipiscimur.

31. Et quoniam locus iste ex institutione sua in hanc finem servit, usu ipso comprobatum est multum valere et valuisse omni semper aevo visitationem, satisfactionem, purgationemque in ea exerceri solitam: quae si fiat in aestate quis nesciat quam poenosa sit reclusio tam arcta, tam obscura, tam diuturna, ab aestu solis deforis, et ab intro aestuante halitu se mutuo constipantium et suffumigantrum in spelunca; sin hieme fiat, quam difficilis sit immersio in aquam ut emergas ad poenitentiam, et quocunque demum tempore fiat, quam dura sit discalceatio tot dierum, exulceratio pedum, cruda deambulatio in asperis, et in cellis petricosis stationibus, crebra genuflexio in cellis poenalibus, inedia, chamennia, insomnia, et caetera quae ad compunctionem stimulant, ad fletum excitant, lacrymas excutiunt. Ut pro tantillo tempore novendialis exsilii, et peregrinationis, vix ulla subeat cogitatio, nisi de luctu, tristitia, poenitentia, de peccatis in jejunio, planctu, oratione, meditatione coelestium, et abdicatione omnis terreni solaminis. Ac proinde, si de loco ipso et mora in eo peregrinorum loqueretur Jacobus de Vitriaco dum asserit, semper lugentes et gementes posteriorum oblitos ad anteriora se extendere, non absurde sentiret, nec obsone ab usu ipsorum et praxi, dum isthic haerent; sed quod ad totam reliquam vitam, et ad tempus extra insulam hoc extrahat, certum est non omnes esse Driethelmos, aut Heraclitos, nec illas lacrymas esse perpetes ultra limites lacus rubei. Nec ideo tamen puto contemnendam piam insulam, sed potius adeundam opportuno tempore ab iis quibus Deus animum indiderit viresque ad perficiendum iter suggesserit opportunos.

32. Estque illud observandum, cum utriusque sexus quamplurimi soleant frequentare lecum, tamen in puteo non includi impermiste, sed viri seorsim, et feminae vicissim. Quod si magna esset multitudo concurrentium peregrinorum, quemadmodum cum 1500 personas una vice convenisse visas diximus, ut tam numerosus coetus commodius expediri posset visitatio putei non affigitur ad certum et statutum diem, sed pro arbitrio praefecti dispensatur.

33. Quod autem lingua popularis circumfert de immanibus spectris, quae occursant inclusis in specu, caeteris omissis: unum tantummodo referamus, quod a viro docto et venerando antistite acceperam, de quodam peregrino Tirconallio, cui peregrinationem obeunti et incluso jam in spelunca, equum subjugalem furto sustulit quidem compatriota; et ipse absens in insula hac, quin et inclusus in puteo tanquam praesens et comitans furem, omnia ejus diverticula et semitas conspexit, callem per quem venit, capistrum quod injecit in collo equi, locum quo deduxit, effugium quod captavit, et omnem circuitum quem fecit, dum abduceret furtivum jumentum, id quod etiam puteo renuntiavit proximo sibi assidenti comperegrino. Egressus vero inde, domumque regressus cum rescisceret ablatum jumentum mox furem prodit, et negantem interpellavit coram Dynasta regionis Hugone Odonello: cumque primo inficias ille furti juvisset, convictus a peregrino, jumenti vero domino, per indicia certa temporis, loci, instrumenti, modi latebrae, suffugii, et sic de caeteris, victas dedit manus, et furtum restituit.

34. De hoc et aliis hujusmodi quamvis multorum fide contestata sint, nihil temere definio: quando certum est tutelares angelos nostrae custodiae deputatos, et potestates tenebrarum nostrae salutis insidiatrices potuisse ista cognoscere, et in articulo temporis insinuare ea absentibus; si tamen a cacodaemone nota sunt facta, nonnisi ad perniciem, turbationem et fraudem patefecisse accipiatur, sin autem ab angelo bono in exercitationem ad virtutem, in commonitionem ad pietatem in Deum, et ad poenitudinem peccatorum et majorem fiduciam divinae providentiae, cui omnia subjecta sunt, qui et capillos capitis servorum suorum in numerato habet, fuisse patefacta intelligamus.

35. Atque hoc quidem tumultuarie dicta sint, de hoc Purgatorio sancti Patricii, non quomodolibet, sed quod nunc modo et ritu visitari solet. De ipso antro quod aditur, de tempore quod insumitur, de poenitentialibus cellis, et stationibus, quae obeuntur, de jejunio quod peragitur. Nec jam quaerimus utrum successu temporis aliqua variatio in his successerit, sed de re ipsa ejusque origine, institutione, continuatione.

36. Qua autem ratione ante annos quingentos, et quinquaginta celebrata fuerit a quodam poenitente visitatio Purgatorii, ex subjecta disces historia, quam descriptam habes apud Matthaeum Paris ad annum Domini 1152, qui ex Henrico Salteriense integro circiter saeculo Matthaeo vetustiore, eamdem habente totam videtur sumpsisse; et quanquam paulo prolixior sit rei gestae narratio, quia tamen auctores, ex quibus desumpta est, non sunt omnibus obvii, idcirco totam accipe propriis ipsorum verbis, quam eo libentius commemoro, quod eamdem summarie conscriptam et pro vera historia receptam a Dionysio Carthusiano possis invenire, tum in lib. IV, de quatuor novissimis, art. 48, tum etiam in colloquio de partic. judic. anim. post mortem, art. 24 cum sequentibus usque ad art. 29.

CAPUT III.

De Purgatorii inventione, et ritu in ejus peregrinatione antiquitus observato.

 [C] Magnus Patricius dum in Hibernia verbum Dei praedicaret, et multis ibi miraculorum signis coruscaret, infideles illius patriae homines terrore tormentorum infernalium a malo revocare, et paradisi gaudiorum promissione studuit in bono confirmare. Sed ipsi affirmabant, se plano sermone ad Christum non conversuros, nisi aliqui eorum et tormenta illa malorum, quatenus rebus visis certiores fierent quam promissis. Beatus vero Patricius Deo devotus, etiam tunc pro salute populi devotior in vigiliis, jejuniis et orationibus atque operibus bonis effectus est; et quidem dum talibus pro salute populi intenderet, pius Dominus Jesus Christus ei visibiliter apparens, duxit eum in locum desertum, et ostendit illi speluncam rotundam et obscuram intrinsecus, et dixit: «Quisquis veraciter poenitens et in fide constans hanc speluncam ingressus fuerit, et spatio unius diei, ac noctis moram in ea fecerit, ab omnibus purgabitur peccatis, quibus in tota vita sua Deum offendit: atque per illam transiens non solum tormenta malorum, sed, si in fide constanter perseveraverit, videbit et gaudia beatorum.»

[B] 37. Sicque ab oculis ejus Domino disparente, spirituali jucunditate repletus est beatus Patricius tam pro Domini sui apparitione quam pro speluncae ostensione, per quam sperabat miserum Hiberniae populum se ad fidem catholicam conversurum; statimque in illo loco ecclesiam construxit, et B. Patris Augustini regulares canonicos vitam apostolicam sectantes in illam introduxit; speluncam autem praedictam quae in coemeterio est extra frontem ecclesiae orientalem, muro circumdedit, ei seras januasque apposuit, ne quis eam ausu temerario et sine licentia ingredi praesumeret; clavem vero priori ejusdem ecclesiae custodiendum commisit. Ipsius autem beati Patricii tempore, multi poenitentia adducti hanc fossam ingressi sunt, quorum alii in ea perierunt; alii vero revertentes, et tormenta se perpessos et gaudia se vidisse testati sunt, quorum relationes jussit B. Patricius in eadem ecclesia notari. Eorum ergo attestatione coeperunt alii beati Patricii praedicationem suscipere, et quoniam ibi homines a peccatis purgantur, locus ipse Purgatorium sancti Patricii nominatur; locus autem ecclesiae Reglis dicitur.

38. Hic porro sciendum est, consuetudinem esse, tam a S. Patricio, quam ab ejus successoribus constitutam, ut Purgatorium illud nullus introeat, nisi ab episcopo in cujus est episcopatu licentiam habeat, et qui propria voluntate illud intrare pro peccatis suis eligat; qui dum ad episcopum venerit, et ei propositum suum manifestaverit, prius hortatur eum episcopus a tali proposito desistere, dicens quod multi illud introierunt, qui nunquam redierunt; si vero perseveraverit, perceptis episcopi litteris ad locum festinat; quas cum prior loci illius legerit, mox eidem homini Purgatorium dissuadet, et ut aliam poenitentiam eligat, diligenter admonet, ostendens ei multorum in eo periculum; quod si adhuc perseveraverit, introducit eum in ecclesiam, ut in ea quindecim diebus jejuniis et orationibus vacet. Quibus peractis convocat prior in unum clerum, maneque missa celebrata, munitur poenitens sacra communione, et aqua ad idem officium benedicta aspergitur, sicque cum processione et litaniis ad ostium Purgatorii demum ducitur. Prior autem infestationem, et multorum in eadem fossa perditionem, ostium ei coram omnibus aperiens, denuntiat. Si vero constans in proposito fuerit, percepta ab omnibus sacerdotibus benedictione, et omnium se commendans orationibus, propriaque manu signum crucis fronti suae imprimens, ingreditur; moxque a priore ostium obseratur, sicque processio ad ecclesiam revertitur: quae die altera iterum mane de ecclesia in fossam regreditur, ostiumque a priore aperitur, et si homo reversus fuerit inventus, cum gaudio in ecclesiam deducitur, in qua aliis quindecim diebus, vigiliis, et orationibus intentus moratur; quod si eadem hora, die altera reversus non apparuerit, certissimi de ejus perditione, ostio a priore obserato, universi recedunt.

CAPUT IV.

De militis poenitentia ejusque ingressu in Purgatorum,

et nuntiis a Deo ad ipsum destinatis.

 [B] 39. Miles quidam Oenus nomine, qui multis annis sub rege Stephano militaverat, licentia a rege impetrata, profectus est in Hiberniam ad natale solum, ut parentes visitaret. Qui cum aliquandiu in regione illa demoratus fuisset, coepit ad mentem reducere vitam suam adeo flagitiosam; quod ab ipsis incunabilis, incendiis semper vacaverit, et rapinis; et quod magis dolebat, se ecclesiarum fuisse violatorem, et rerum ecclesiasticarum invasorem; praeter multa enormia, quae intrinsecus latebant peccata. Miles igitur poenitentia ductus ad episcopum quemdam (in cujus episcopatu est Purgatorium) illius regionis accessit; cui cum peccata sua devotus per ordinem detulisset, increpavit eum graviter episcopus, asserens illum nimis divinam clementiam offendisse: unde miles multum constristatus, Deo condignam facere poenitentiam cogitavit.

[B] Habent enim hoc quasi naturaliter milites illius patriae, ut sicut alterius gentis hominibus per ignorantiam promptiores ad malum, ita, dum se errasse cognoverint, promptiores et stabiliores sunt ad poenitendum.

[C] 40. Cum autem episcopus, ut justum sibi videbatur, vellet ei injungere poenitentiam, miles respondit. Dum igitur, ut asseris, Factorem meum tam graviter offendi, poenitentiam assumam omnibus poenitentiis graviorem, et ut peccatorum meorum merear remissionem accipere, Purgatorium sancti Patricii volo intrare.

[C] 41. Episcopus quam plurimorum in eo perditionem, ut eum ab hac averteret intentione, narravit; sed virilis animi miles, episcopi dissuasioni non consentit. Admonuit episcopus ut canonicorum vel monachorum susciperet habitum: miles vero respondit, se nulla hoc ratione facturum, donec praefatum intraret Purgatorium. Cum igitur episcopus illum vere poenitentem et inflexibilem cognovisset, tradidit ei litteras suas ad priorem loci, mandans ut cum illo ageret, sicut fieri solet cum illis qui Purgatorium ingredi deposcunt. Prior autem visis litteris, et caeteris caeremoniis, ut supra, peractis, militem in ecclesiam perduxit, in qua secundum morem quindecim diebus jejuniis et orationibus instabat: quibus expletis, mane missa a priore celebrata, sacra communione militem communivit, convocatis fratribus et clero vicino, adductum ad speluncae introitum, aqua eum benedicta aspersit et aperto ostio dixit: Ecce nunc intrabis in nomine Domini Jesu Christi, et per concavitatem speluncae tandiu ambulabis, donec in campum exiens aulam invenies artificiosissime fabricatam, quam cum ingressus fueris, statim ex parte Dei nuntios habebis, quae tibi quae facturus es vel passurus diligenter exponent; illis autem exeuntibus, et te solo in ea remanente, statim tentatores accedent; sic enim habetur evenisse his, qui ante te introierunt; tu vero in fide constans esto. Miles autem virilem gerens animum, quod alios audiebat absorbuisse non formidabat periculum; et qui quondam, ferro munitus, pugnis interfuit hominum, modo ferro durior, fide, spe et justitia armatus, de Dei misericordia praesumens, confidenter ad pugnam prorupit daemonum, atque omnium se orationibus commendans, frontem suam vivificae crucis signo munivit, ac intrepidus portam intravit, quam prior praeforis obserans, ecclesiam cum processione repetivit.

42. Miles itaque novam et inusitatam cupiens exercere militiam per speluncam audacter, licet solus, pergit. Ingravescentibus magis ac magis tenebris, in brevi totam amisit lucem; tandem ex adverso lux parvula coepit per foveam tenuiter lucere: nec mora ad campum praedictum pervenit, et aulam: lux autem ibi non apparuit, nisi qualis hic in hieme post solis occasum habetur. Aula parietes non habebat, sed columnis et archiolis erat per gyrum subnixa, in modum claustri monachorum; cumque circa aulam diutius ambulasset, ejus mirabilem mirando structuram, infra ejus septa vidit eam multo mirabiliorem. Ingressus igitur eam, et intus aliquandiu sedens, oculos huc illucque convertit, illius pulchritudinem et structuram admirans; ubi cum paululum solus sedisset, ecce quindecim viri, quasi religiosi, et nuper rasi, albisque vestibus induti domum intraverunt, et salutantes eum in nomine Domini, consederunt. Tunc aliis tacentibus, unus qui prior et eorum dux videbatur cum ipso loquebatur, dicens: Benedictus sit Deus omnipotens, qui bonum tibi propositum inspiravit, ut pro peccatis tuis Purgatorium hoc intrares, sed, nisi te viriliter geras, et corpore et anima peribis: mox enim ut hanc domum fuerimus egressi multitudo aderit spirituum immundorum, qui tibi gravia inferentes tormenta, minabuntur inferre graviora: promittent se ducturos te ad portam qua intrasti, conantes, si vel te hoc modo decipere possint, ut revertaris. Sed, si tormentorum afflictione victus, vel minis territus, seu promissione deceptus, assensum eis praebueris, in corpore pariter et anima peribis; si vero fortis in fide, spem tuam in Domino posueris, ut nec tormentis, nec minis, nec promissis eorum acquiescas, sed corde integro eos contempseris, non solum a peccatis omnibus purgaberis, verumtamen et tormenta, quae praeparantur peccatoribus, et requiem in qua justi laetantur, videbis. Deum semper habeas in memoria, et quotiescunque te cruciaverint, invoca Dominum nostrum Jesum Christum, et per invocationem hujus nominis statim liberaberis a quocunque tormento in quo eris. Tecum enim non possumus hic diutius morari; sed omnipotenti Deo te commendamus. Sicque data benedictione viro, recesserunt ab eo.

CAPUT V.

De accessu daemonum et primo tormento quod passus est miles.

43. Miles itaque a viris illis solus relictus ad novi generis militiam se instruere coepit, et armis Christi munitus intrepidus exspectat, quis eum daemonum primo ad certamen provocet: justitiae lorica induitur; spei victoriae salutisque aeternae mens, ut caput, galea redimitur; scuto fidei pectus protegitur; gladium etiam habuit verbum Dei, devote invocans Jesum Christum, ut eo regio munimine tueatur, ne ab adversariis infestantibus superetur. Nec eum pietas divina fefellit, quae confidentes in se fallere nescit. Miles igitur, ut dictum est, cum in domo solus sederet, animo impavido daemonum pugnam exspectans, subito circa domum coepit audiri tumultus, ac si totus commoveretur orbis: etenim si omnes homines et omnia animantia terrae, maris et aeris toto conamine pariter strepuissent, majorem tumultum (ut ei videbatur) non facerent; unde, nisi divina virtute protegeretur, et viris praedictis commodius instrueretur, ipso tumultu amentaretur. Et ecce post horribilem sonum sequitur terribilior daemonum visibilis aspectus: coepit enim undique innumera multitudo daemonum formarum deformium in aulam irruere cachinnando illum salutare, et tanquam per opprobrium dicere: Alii homines, qui nobis serviunt, nonnisi post mortem veniunt ad nos: sed tu nostram societatem, cui studiose deseruisti in tantum honorare voluisti, ut sicut alii, diem mortis exspectare noluisti, sed vivens animam tuam et corpus simul nobis tradere, ut majorem a nobis remunerationem acciperes, hoc fecisti; recipies ergo a nobis abundanter quod meruisti: huc venisti, ut pro peccatis tuis tormenta sustineres, habebis ergo nobiscum quod quaeris pressuras videlicet et dolores. Verumtamen pro eo quod hactenus nobis servieris, si nostris acquiescendo consiliis, reverti volueris, hoc tibi pro mercede faciemus, quod ad portam qua intrasti te illaesum reducemus, quatenus adhuc vivendo in mundo gaudeas, ne totum quod suave est corpori amittas. Haec ei ideo promiserunt, quia aut terrore, aut blanditiis eum decipere voluerunt. Sed strenuus Christi miles, nec terrore concutitur, nec blandimento seducitur, eodem animo, terrentes condemnabat et blandientes, nihil penitus respondens.

44. Daemones igitur, a milite se contemni videntes, horribiliter fremebant in eum, et rogum ingentis incendii in aula succenderunt, ligatisque manibus et pedibus, militem in ignem projecerunt, uncisque ferreis huc illucque per incendium clamantes traxerunt. Et ille in ignem missus, cum prius grave tormentum sensisset, veri Dei munimine septus et a praefatis viris nuper instructus, arma militiae spiritualis non est oblitus, sed invocato piissimi Salvatoris sui Jesu nomine dicens: Jesu Christe, miserere mei, ita ab illo incendio liberatus est, ut totius rogi scintilla unica non appareret. Quod cernens miles pudacior effectus est, constanter animo proponens eos de caetero non formidare, quos invocato Christi auxilio, facile vinci conspexit.

CAPUT VI.

De quatuor campis poenalibus, ad quos miles fuerat tractus.

45. Relinquentes vero aulam illam daemones cum ejulatu, et horrido tumultu, et egressi, discedentes ab invicem; quidam eorum militem per vastam regionem diutius traxerunt. Nigra enim erat terra, et regio tenebrosa, nec quidquam, nisi daemones qui eum traxerunt, vidit in ea; ventus quidem urens ibi flavit, qui vix audiri potuit, sed tamen sua rigiditate corpus ejus videbatur perforare. Traxerunt autem illum versus fines illos, ubi sol oritur in media aestate; cumque illuc venissent tanquam in finem mundi, coeperunt dextrorsum converti, per vallem latissimam tendere, versus illam partem, qua sol oritur media hieme. Quo divertendo, coepit miles, quasi vulgi totius terrae miserrimos ejulatus et fletus audire, et quo magis approximavit, eo clarius clamores eorum et fletus audivit. Tandem itaque tractu daemonum, in latissimum longissimumque campum pervenit, miseriis ac dolore per plenum, cujus fines, prae nimia longitudine non poterant a milite transvideri. Ille autem campus, hominibus utriusque sexus, et aetatis diversae, nudis et in terra jacentibus erat plenus, qui ventribus deorsum versis clavis ferreis et ignitis per manus pedesque in terram usque transfixis, miserabiliter torquebantur. Aliquando autem prae doloris angustia videbantur terram comedere, clamantes et ejulantes: Parce, parce, miserere, miserere; cum, qui parcere aut misereri nosset, nequaquam adesset, daemones vero super miseros discurrentes durissimis flagris eos caedebant, dicentes militi: »Haec tormenta quae vides sentiendo experieris, nisi nobis acquiescas, ut ad portam qua intrasti revertaris, ad quam, si volueris, pacifice deduceris.« Sed ille ad mentem revocans qualiter ipsum Deus alibi liberavit, credere eis omnino contempsit. Tunc daemones eum in terram prosternentes, ad modum aliorum affligere conati sunt. Sed invocato Jesu Christi nomine, in suo conamine defecerunt.

46. Ab illo igitur campo recedentes, militem ad alium traxerunt campum majori miseria plenum. Inter quem et priorem hanc conspexit differentiam, quod in campo superiori homines afflicti ventres habuerunt deorsum versos, in isto vero eorum dorsa solo haerebant. Dracones autem ignei super quosdam sedentes, et quasi comedentes eos, modo miserabili dentibus ignitis lacerabant. Aliorum quoque colla, brachia, vel totum corpus, serpentes igniti circumdabant, et capita sua pectoribus miserorum imprimentes, ignitum aculeum oris sui in cordibus eorum infigebant. Bufones etiam mirae magnitudinis, et tanquam ignei, videbantur super quorumdam pectora sedere, et rostra sua deformia infigentes, quasi eorum corda conarentur extrahere. Daemones praeterea inter et super eos cursitantes, et flagris asperrimis caedentes, miseros graviter cruciabant: homines autem sic fixi et afflicti, a fletu et ejulatu nunquam cessabant. Finem similiter hujus campi prae longitudine videre non potuit, sed tantum in latitudine qua intravit et exivit: in transversum enim campos pertransibat. Haec (inquiunt daemones) tormenta quae vides patieris, nisi nobis ut revertaris assenseris. Cumque eos contempsisset, conati sunt, sicut et superius, clavis eum infigere, sed audito Christi nomine nihil amplius potuerunt.

47. Transeuntes inde, duxerunt daemones militem in tertium poenalem campum. Iste etiam campus hominibus utriusque sexus, et aetatis diversae, erat refertus, qui ita in terram clavis ferreis candentibusque fixi jacebant, ut prae multitudine clamorum a summitate capitis usque ad digitos pedum, locus vacuus non inveniretur, quantus digiti unius summitate tegeretur. Isti vocem ad clamandum formare poterant, sed sicut homines qui morti proximi sunt, ita vocem emittebant. Nudi etiam isti, sicut et caeteri videbantur, et vento frigido, ac urente, flagrisque daemonum cruciabantur. Cumque militem hic, sicut in aliis poenis daemones torquere voluissent, nomen Christi invocavit, et illaesus remansit.

48. Dehinc militem trahentes pervenerunt in quartum campum multis ignibus plenum, in quo omnia genera inventa sunt tormentorum. Alii suspendebantur catenis igneis per pedes, alii per manus, alii per capillos, alii per brachia, alii capitibus ad ima versis et sulphureis flammis immersis. Alii unguibus pendebant, uncis ferreis fixis in oculis, vel auribus, vel faucibus, vel naribus, vel mammillis aut genitalibus. Alii quasi super sartagines urebantur. Alii verubus igneis transfixi ad ignem assabantur, quos daemonum alii verterunt, alii diversis metallis liquescentibus deguttaverunt. Nec inter fletus miseros et ejulatus universorum, daemonum transcurrentium flagella defuerunt. Ibi etiam vidit quosdam de suis quondam sociis et eos cognovit. Omnia genera tormentorum, quae excogitari possunt, ibi visa sunt: clamores et ejulatus quos audivit, nulla sufficit lingua exprimere. Hi autem campi non solum cruciatis hominibus, sed etiam excruciantibus pleni erant daemonibus. Haec (inquiunt daemones) tormenta patieris, nisi ad portam qua intrasti redire volueris. Quorum minas vilipendit, et invocato Christi nomine liber evasit.

CAPUT VII.

De rota ignea, domo fumigante, monte excelso, et flumine frigidissimo

ad quod daemones militem traxerunt.

49. Ab illo ergo poenali loco daemones militem impellentes, apparuit ante eos rota mirae magnitudinis ferrea et ignita, cujus radii et canthi uncis ferreis et igneis erant undique circumsepti, in quibus homines infixi pendebant. Hujus autem rotae medietas sursum in aere stabat, alia in terra deorsum mergebatur: flamma vero tetri sulphureique incendii, quae de terra circa rotam surgebat in ea pendentes miserrime torquebat. Haec, inquiunt daemones, quae isti patiuntur, patieris, nisi reverti volueris, quae tamen tolerant prius videbis. Ministri igitur Tartarei ex utraque parte alii contra alios, vectes ferreos inter rotae radios impingentes, eam tanta agilitate rotabant, ut in ea pendentium nullum omnino ab alio posset discernere, quia prae nimia cursus celeritate, tanquam circulus igneus apparebat. Cumque jactassent eum super rotam, et in aerem rotando levassent, invocato Jesu nomine descendit illaesus

50. Procedentes inde, traxerunt eum versus domum unam grandem horribiliter fumigantem, cujus latitudo nimia fuit, longitudo vero tanta ut illius non potuerit ultima videre; cum autem adhuc aliquantulum ab ea distarent, prae nimio calore, qui inde exibat, subsistit, procedere formidans. Dixerunt igitur ei daemones: Balnearia sunt quae vides, velis, nolis, illuc usque progrediens, cum caeteris in eis lavaberis; coeperunt autem de domo illa miserrimi fletus audiri, et planctus. Introductus in domum, vidit duram visionem et horridam siquidem domus pavimentum fossis rotundis erat plenum, quae sibi invicem ita cohaerebant ut vix inter eas, aut nullatenus iri potuisset. Erant autem fossae singulae metallis diversis, ac liquoribus ferventibus plenae, in quibus utriusque sexus et aetatis diversae mergebatur hominum multitudo non minima; quorum alii erant omnino immersi, alii usque ad supercilia, alii ad oculos, alii ad labia, alii ad colla, alii ad pectus, alii ad umbilicum, alii ad femora, alii ad genua, alii ad tibias, alii uno pede tantum, alii utraque manu, vel una tantummodo in caldariis tenebantur. Et omnes prae doloris angustia vociferabant, et miserabiliter flebant. Ecce, inquiunt daemones, cum istis lavabis, sublevantesque militem conati sunt eum in unam fossarum projicere. Sed audito Christi nomine, ulterius non praevaluerunt.

51. Recedentes autem a domo illa perrexerunt in montem excelsum, et ostenderunt ei utriusque homines, et aetatis diversae multitudinem copiosam, comparatione quorum pauci videbantur ei omnes, quos ante viderat, omnes nudi sedebant super digitos curvati. Hi quasi mortem cum tremore postulantes, versus aquilonem incedebant. Cumque miraretur miles, quid haec misera multitudo praestolaretur, unus daemonum ait ad eum: Forte miraris, quid tanto cum timore populos hic exspectat; nisi, nobis consentiens reverti volueris, scies, quid tam tremebundus exspectat. Vix daemon verba finiebat, et ecce ventus turbinis ab aquilone veniebat, qui et ipsos daemones, et cum eis militem, totumque populum illum arripuit, et in quoddam flumen fetidum ac frigidissimum, in alium montis partem, flentes et miserabiliter ejulantes projecit; in quo inaestimabili frigore vexabantur. Et cum de aqua frigidissima surgere conarentur, daemones super aquam currentes, eos incessanter submerserunt. At miles adjutoris sui non immemor, nomen Christi reclamans, in alia ripa se sine mora reperit.

CAPUT VIII.

De puteo flammivomo, et ponte altissimo,

ad quem a daemonibus miles deducebatur.

52. Necdum daemones, militis Christi injuria satiati, accedentes traxerunt eum contra austrum: ubi vidit ante se flammam teterrimam, et sulphureo fetore plenam de puteo quodam ascendentem, et homines nudos, et quasi igneos, velut scintillas ignis in aera sursum compellentem, et flammarum vi deficiente, iterum in puteum et ignem relabi. Quo approximantes dixerunt militi daemones: Puteus iste flammivomus, inferni est introitus, hic habitaculum nostrum est: et quoniam nobis hucusque studiose deservisti, hic nobiscum sine fine manebis: omnes enim qui nobis serviunt, hic semper manebunt, quo si semel intraveris, anima simul et corpore in aeternum peribis. Sed tamen si adhuc nobis consentire volueris, ut revertaris ad portam, qua intrasti, illaesus ad propria remeare poteris. Ille autem de Dei adjutorio praesumens, qui eum toties liberaverat, eorum exhortationes et promissa contempsit. Tunc daemones indignati praecipitaverunt se in puteum, et secum militem intruserunt. Et quo miles in eo profundius descendit, eo latiorem puteum conspexit, et poenam in eo graviorem sensit. In puteo quoque illo tantas angustias, et tam intolerabiles miserias pertulit miles, ut diu Salvatoris sui oblitus sit nominis: sed Deo tandem spirante, rediens ad se nomen Jesu Christi, ut potuit, exclamavit, statimque vis flammae eum sursum in aerem levavit. Descendens itaque juxta puteum aliquandiu attonitus stetit, ignorans quo se verteret. Sed ecce novi et quasi incogniti daemones ex ore putei prorumpentes, dixerunt ei: Et tu quid ibi stas? Socii nostri tibi dixerunt, quod hic sit infernus: mentiti sunt; non ita fore scias; nam consuetudinis nostrae semper est mentiri, ut quos per verum decipere non possumus, decipiamus per mendacium; hic non est infernus, sed nunc ad infernum te ducemus.

53. Trahentes igitur militem hostes novi cum tumultu magno et horrisono, pervenerunt ad flumen quoddam latissimum et fetidum, ac totum tanquam sulphurei incendii flamma coopertum, daemonumque multitudine repletum. Dixerunt ergo ei, Sub isto flumine noveris infernum esse. Pons vero protendebatur ultra flumen, in quo tria quasi impossibilia et transeuntibus valde formidanda videbantur, unum quod ita lubricus erat, ut etiamsi latus fuerit, nullus vel vix aliquis in eo pedem figere posset; alterum quod tam strictus et gracilis erat, ut nullus in eo stare vel ambulare valeret; tertium quod tam altus erat, et a flumine remotus ut horrendum esset deorsum aspicere. Oportet te, inquiunt daemones, per hunc pontem transire, nos autem ventos et turbines commoventes de ponte projiciemus te in flumen: socii vero nostri qui in eo sunt, te captum in infernum demergent; volumus enim probare quam tutum tibi sit, super pontem istum ambulare: si tamen nobis adhuc assenseris ut revertaris, etiam ab hoc discrimine illaesus ad patriam redire poteris. Sed miles Christi fidelis, cogitans intra se, de quantis liberaverit eum malis advocatus suus piissimus Jesus, ipsius iterato nomine, pontem audacter ingressus, coepit pedetentim incedere, nihilque lubrici sub pedibus sentiens, firmus super pontem ambulabat in Domino confidens, et quo altius ascendit, eo spatiosiorem invenit pontem; et ecce post paululum tanta crevit pontis latitudo, ut publicae viae amptitudinem prae se ferret, et undecim carra sibi obviantia posset excipere. Porro daemones, qui militem perduxerunt, tenentes manum ejus fricabant super pontem, et ulterius progredi non valentes, ad pedem pontis steterunt, quasi lapsum militis praestolantes; videntes autem eum libere transire, ita clamoribus suis horrisonis, et vocibus profanis aerem percusserunt, ut illo stridore attonitus, intolerabilior ei videretur hujus horror clamoris, quam praeteritarum aliqua poenarum, quas ab aliis sustinuerat. Cernens tamen eos subsistere, et ultra progredi non valere, piique ductoris sui reminiscens, securus incedebat. Alii autem hostes inferius supra flumen discurrentes, uncos suos ferreos et ignitos in eum jaciebant, sed militem tangere nequiverunt. Securus tandem procedens, et nihil sibi contrarium inveniens, vidit latitudinem pontis in tantum excrescere, ut vix ex utraque parte ejus fines posset aspicere.

CAPUT IX.

De gloria coelesti et paradiso terrestri militi ostensis, et colloquio pontificum cum eo.

54. Miles itaque invictus jam liber factus a vexatione spirituum immundorum, vidit ante se murum altum, et in aerem evectum: erat enim murus mirabilis imcomparandi decoris, et structurae inappretiabilis; in quo portam unam, sed tamen clausam, cernebat, quae metallis diversis ac pretiosis exornata lapidibus, mirabili splendore radiabat. Ad quam cum miles appropinquasset, sed adhuc quasi spatio dimidii milliaris abesset porta illa contra eum aperta est, et tantae suavitatis odor per eam exiit, ut, sicut ei videbatur, si totus mundus in aromata verteretur, hujus suavitatis abundantiam non vinceret, tantasque vires ex ea recepit, ut aestimaret se tormenta, quae pertulerat, jam posse sive molestia sustinere: respiciensque intra portam, vidit portam solis splendorem claritate vincentem.

55. Cum autem aliquantulum distasset, egressa est in occursum ejus, cum crucibus, cereis, et vexillis, ac velut palmarum aurearum ramis, talis ac tanta, et tam ordinata processio, qualis ac quanta in hoc mundo, prout aestimavit, nunquam visa est. Sequebantur praedicta, utriusque sexus, diversae aetatis, et unius cujusque ordinis homines: alii quasi archiepiscopi, alii ut episcopi, alii ut abbates, monachi, canonici, presbyteri, ac singulorum Ecclesiae graduum ministri, sacris vestibus suo ordini congruentibus induti. Omnes vero tam clerici, quam laici, eadem forma vestium ibi videbantur amicti, in qua Deo servierunt in saeculo. Militem vero omnes eum magna veneratione, et jucunda laetitia susceperunt, eumque cum concentu harmoniae saeculo inauditae intra portam secum feliciter conduxerunt.

56. Finito itaque concentu, et soluta processione, recedentes seorsim, duo velut archiepiscopi, militem in suo comitatu susceperunt secumque duxerunt quasi patriam, et ejus amoenitatem ostensuri: qui cum eo loquentes, primo benedixerunt Deum, qui tanta constantia in tormentis, per quae transiit et pertulit ejus animam roboravit. Ipsis igitur militem per amoena patriae conducentibus, huc illucque pertransiens multo plura quam ipse aut aliquis hominum peritissimus lingua vel calamo posset explicare, delectabilia jucundaque prospexit. Tanta vero lucis erat illa patria claritate lustrata, ut sicut lumen lucernae solis obscuratur splendore, ita solis claritas meridiana posse videbatur obtenebrari, lucis illius patriae mirabili fulgore: nox illam nunquam obnubilat, quia splendor eam purissimi coeli perenni claritate perlustrat. Erat autem tota patria, quasi prata amoena atque virentia, diversis floribus fructibusque, herbarum et arborum multiformium decorata: quorum, ait, odore sine fine vixisset, si ibidem ei vivere licuisset. Finem vero patriae, prae nimia ipsius magnitudine scire non potuit, nisi tantum ex ea parte qua per portam intravit. Tantam in ea hominum utriusque sexus vidit multitudinem, quantam in hac vita neminem aestimabat vidisse, aut residuum saeculi credidit continere posse: quorum alii in his, alii in aliis locis per conventus distincti, commanebant; sed tamen prout volebant, alii de istis in illas, alii de illis in istas catervas cum laetitia transiebant; sicque fiebat, ut alii de aliorum visitatione gauderent. Chori choris per loca assistebant, dulcisque harmoniae concentu Deo laudes resonabant. Et sicut stella differt a stella in claritate, ita erat quaedam differentia concors in eorum vestium et vultuum claritatis venustate. Alii enim induti videbantur vestitu aureo; alii atque alii viridi, purpureo, hyacinthino, caeruleo, candido; forma tamen habitus singulorum erat eadem qua utebantur in saeculo, quae proinde militi indicabat, cujus meriti quisque fuerit, vel ordinis: quorum habitus, varius color, variae videbatur claritatis splendor. Alii quasi reges coronati incedebant, alii palmas aureas in manibus gestabant. Talium igitur et tantorum fuit in illa requie justorum militi delectabilis aspectus, nec minor eorumdem harmoniae, suavis et ineffabilior dulcis auditus: undique audivit sanctorum concentum, Dei laudes personantium, singuli vero de propria felicitate gaudebant, sed et de aliorum gaudio singuli exsultabant. Omnes vero qui militem intuebantur, de ejus adventu Dominum benedicebant, et de ejus a daemonibus eruptione congaudebant: et videbatur ibi, de ipsius adventu quodammodo quasi nova exsultatio fieri. Non aestum, non frigus ibi sentiebat, nec quod ullo modo posset offendere, aut nocere videbat; omnia enim pacata, omnia placida, omnia grata; multo plurima vidit in illa requie, quam aliquis hominum loqui sufficeret, aut scribere.

57. His ita completis, dixerunt pontifices ad militem: Ecce, frater, auxiliante Deo, vidisti quae videre desiderasti, vidisti enim huc veniendo tormenta peccatorum, hic autem requiem justorum: benedictus sit Creator et Redemptor omnium qui tibi dedit tale propositum, cujus gratia per tormenta transiens constanter egisti. Nunc autem scire te volumus, quae sint illa quae vidisti tormentorum loca, sed et quae ista tantae beatitudinis patria.

58. Patria ista terrestris est paradisus, de qua propter inobedientiae culpam ejectus est Adam protoplastus; postquam enim Deo inobediens subjici contempsit, ultra videre quae vides, imo longe incomparabiliter majora gaudia, non potuit. Hic ipsius Dei verba sedulo audierat, cordis munditia, celsitudine visionis internae, et beatorum angelorum aspectu perfrui poterat. Sed, cum per inobedientiam a tanta cecidisset beatitudine, lumen mentis, quo lustrabatur, amisit, quia cum in honore esset non intellexit, unde comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Hujus vero universa posteritas, ob ipsius culpam, sicut et ipse, mortis suscepit scientiam. O detestabile scelus inobedientiae!

59. Motus tandem pietate misericordissimus Deus super humani generis miseria, Filium suum unigenitum incarnari constituit Dominum nostrum Jesum Christum, cujus fidem suspicientes per baptismum tam ab actualibus, quam originali peccato liberi ad istam patriam redire nos meruimus: verum, quia pallium in baptismo susceptum maculavimus, cum per fragilitatem carnis peccavimus, necesse erat ut per poenitentiam, actualium veniam impetraremus. Poenitentia enim quam ante mortem, vel in extremis positi suscepimus, nec in vita peregimus, post carnis solutionem, in locis quae vidisti poenalibus, alii longiori, alii breviori temporis spatio, juxta modum et quantitatem culparum tormenta patiendo, persolvimus. Omnes enim qui hic sumus ad hunc requiem per illa loca transivimus: et omnes quos in singulis locis poenalibus vidisti, praeter eos qui infra os putei infernalis detinentur, postquam purgati fuerint, ad istam requiem venientes salvi fient; sed et quotidie quidam purgati veniunt, quos suscipientes sicut et te suscepimus, cum gaudio huc introducimus. Eorum vero qui in poenis sunt, nullus novit quandiu inibi torquebitur: per missas autem, psalmos, orationes et eleemosynas, quoties pro eis fiunt, aut eorum tormenta mitigantur, aut ad minora et tolerabiliora transferuntur, donec tandem per talia beneficia omnino liberentur. Et ad hunc locum quietis cum venerint, quandiu hic permansuri sint, poenitus ignorant: nullus enim nostrum de se hoc scire potest; sicut enim in locis poenalibus secundum culparum quantitatem illi detinentur, ita et nos qui hic sumus, secundum merita bona plus minusve morabimur in ista requie. Ecce, ut vides, a poenis liberi sumus et magna quiete perfruimur, nondum tamen ad supernam sanctorum laetitiam ascendere digni sumus, diemque et terminum nostrae promotionis in melius, nemo nostrum novit: sed post terminum singulis constitutum in majorem requiem transibimus. Quotidie societas nostra quodammodo crescit et decrescit, dum singulis diebus et ad nos a poenis. et a nobis in coelestem paradisum quidam ascendunt.

60. Hic dictis, venerandi praesules assumentes secum militem in montem unum, jusserunt ut sursum aspiciens, diceret cujusmodi coloris ei videretur coelum respectu loci in quo stetit? Qui respondens: auro ardenti in fornace simile mihi videtur. Hoc, inquiunt, quod nunc vides, porta est paradisi, hac introeunt qui a nobis assumuntur in coelum. Nec te latere debet, quod quandiu hic manemus, quotidie semel pascit nos cibo coelesti Deus et qualis sit cibus iste quamque delectabilis jam Deo donante nobiscum senties gustando. Vix sermone finito, ecce quasi flamma ignis de coelo descendens, totam patriam cooperuit; et quasi per radios divisa, super singulorum capita flamma subsidens tota demum in eos intravit: sed et super militem inter alios, descendit, et in eum intravit, unde tantum delectationis dulcedinem in corde simul et corpore sensit, quod vix intellexit utrum vivus an mortuus fuisset. Sed hora illa in momento transivit. Hic, inquiunt est cibus ille, quo semel a Deo quotidie pascimur: qui autem in coelum a nobis assumentur, eo sine fine perfruuntur. Miles ibi libenter mansisset, si his deliciis frui ei licuisset: sed post alia tantaque jucunda, ei tristia referuntur.

61. Quoniam igitur (frater) ex parte vidisti, quae videre desiderasti, requiem videlicet et beatorum, et tormenta peccatorum, oportet jam ut per eamdem viam qua intrasti, revertaris. Quod si amodo sobrie et sancte vixeris, non solum de ista requie, sed et de coelorum mansione securus esse poteris: sin autem, quod absit! male vixeris, et vitam tuam illecebris carnis pollueris, en ipse vidisti, quae te maneant tormenta. Securus ergo redeas; nam quidquid tibi huc venienti terroris incusserant daemones, simile quid revertens ne formides, nam daemones ad te accedere non audebunt, sed et tibi apparere pertimescent; nec tormenta quae vidisti, tibi ullatenus nocere poterunt. Ad haec verba miles attonitus, flens et ejulans coepit humiliter pontificibus supplicare, ne a tanta beatitudine ad aerumnas saeculi redire cogeretur, dicens: huic discedere non valeo, quia valde timeo, ne per fragilitatem humanae conversationis aliquid committam, quod me impediat huc redire. Non, inquiunt, ut postulas erit; sed, sicut ille qui et nos, et te fecit, disposuit, ita fiet: ipse enim solus agnovit quid omnibus expediat.

CAPUT X.

Quomodo miles egressus est Purgatorio, Hierosolymam adiit,

et reliquum vitae tempus insumpsit.

Miles igitur Oenus accepta benedictione dolens egreditur, et tristis admodum eadem qua venerat revertitur via, a praesulibus ad portam paradisi reducitur, et ipso egresso, porta post ipsum clauditur. Egressus itaque de paradiso, moerens et lugens et quod alterata felicitate, ad hujus saeculi miseriam reverti coactus fuerit, via qua venerat reversus, ad aulam praefatam, in qua daemones eum primitus invaserunt, pervenit. Daemones autem in suo reditu vidit, sed ad ejus aspectum, quasi timentes per aera diffugerunt; et tormenta per quae transiit, eum laedere nequiverunt. Cumque intrepidus aulam praedictam intrasset, ecce quindecim viri, qui ibidem in primo apparentes illum instruxerunt, confestim occurrunt ei, Deum glorificantes, qui tantam illi constantiam in tormentis contulerat. Ejusque victoriae congratulantes dixerunt: Eia, frater noster, scimus quoniam per tormenta, quae viriliter sustinuisti, vicisti, et ab omnibus peccatis tuis purgatus es; ecce jam in patria tua, lucis aurora clarescit; ascende igitur quantocius, nam, si prior ecclesiae, post missarum solemnia, cum processione veniens ad portam, te redeuntem non invenerit, de tuo reditu desperans, obserata porta ad ecclesiam redibit. Miles igitur accepta benedictione protinus ascendit, et eadem hora qua portam prior aperuit, miles de intro veniens apparuit; quem cum gaudio et Christi laudibus prior suscipiens, in ecclesiam perduxit; ibique cum diebus quindecim orationibus insistere fecit. Deinde signaculo Dominicae crucis in humero suscepto, et in terram sanctam devotus proficiscens, sepulcrum Domini Jerosolymis, cum locis aliis venerabilibus in sancta contemplatione petivit. Inde, expleto laudabiliter peregrinationis voto reversus, regem Anglorum Stephanum dominum suum, cui prius familiaris exstiterat, consulturus adiit, ut ejus tanquam industrii et prudentis viri consilio, in sanctae religionis ordine, reliquum vitae suae expleret, ac Regi regum de caetero militaret. Contigit autem eo tempore, quod Gervasius Ludensis coenobii abbas, rege Stephano donante, locum ad abbatiam construendam in Hiberniam obtineret; qui monachum suum nomine Gilbertum cum quibusdam aliis ad eumdem regem direxit, ut ab eo locum susciperet et monasterium ibidem fundaret. At Gilbertus ad regem veniens, et ab eo gratulanter susceptus, conquestus est nimis, quod illius patriae linguam ignoraret. Quod audiens rex, ait, optimum tibi, Deo auxiliante, interpretem inveniam: et vocato milite Oeno, jussit rex, ut cum Gilberto iret, et cum eo in Hibernia remaneret. Quam jussionem miles libentissime suscipiens ait ad regem: Gratanter monacho servire debeo; sed et vos, o rex, cum gratiarum actione monachos. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . in regno vestro suscipere debetis, quoniam, ut verum fatear, in sanctorum requie non vidi homines tanta gloria praeditos, quanta hujus religionis viros. Transeuntes autem in Hiberniam, monasterium coeperunt, manentes simul ibidem duobus annis cum dimidio: Gilbertus monasterii illius erat cellarius; miles autem forinsecus erat in omnibus procurator, et minister devotus, interpresque fidelissimus. Monachialem igitur habitum suscipiens vixit sancte ac religiose, sicut idem Gilbertus testabatur.

[C.] Quandocunque vero Gilbertus solus alicubi cum milite fuit, de statu purgatorii et poenis mirabilibus, quas miles viderat, et experimento didicerat, curiose ab eo quaesivit. At miles, qui nunquam audire potuit de purgatorio loqui, quin prorumperet in fletum amarissimum, coepit sub sigillo secreti, amico ad aedificationem, ea quae audierat et viderat, et experimentis didicerat, enarrare, affirmans sese corporeis oculis omnia conspexisse. Hujus autem monachi industria et diligentia, hujus militis experientia redacta est in scripturam, simul cum relatione episcoporum regionis, et aliorum religiosorum, qui causa justitiae, testimonium perhibuerunt veritati.

CAPUT XI.

Hujus historiae examinatio et multiplex probatio.

[B.] 63. Superiorem narrationem (verba sunt Henrici Saltereiensis) cum saepe dictus Gilbertus coram multis, me quoque audiente, sicut saepius ab ipso milite audierat, retulisset, adfuit inter alios unus, qui haec ita contigisse se dubitare dixerat. Cui Gilbertus: Sunt quidam qui dicunt, quod aulam ingressus, in exstasim fuerat raptus, et haec omnia in spiritu viderat; quod nequaquam sibi contigisse miles certissime affirmat, sed corporis oculis se omnia vidisse, et corporaliter pertulisse constantissime testatur. Sed et ego praefui in monasterio, et oculis meis harum rerum non valde dissimile, multique mecum conspexere. Erat enim in monasterio, monachus quidam valde religiosus, cujus sanctitati daemones invidebant; dormientem vero morte quadam de dormitorio corporaliter tulerunt, qui tribus diebus et tribus noctibus ab ipsis detentus est. fratribus interim nescientibus quid de eo factum fuisset. Post tertium vero diem, in lectulo suo a fratribus inventus est, pene usque ad mortem flagellatus, horribiliterque a daemonibus verberatus. Mihi quoque confessus est, se horrenda vidisse tormenta. Vixit autem postea quindecim annos, sed vulnera ejus nullo poterant curari medicamine: semper enim aperta et quasi recentia videbantur, quorum quaedam ad mensuram longitudinis unius digiti, profunda fuerunt. Hic monachus cum aliquando vidisset juniorem aliquem immoderatius ridentem, vel jocantem, vel aliquo modo inordinate se habentem, aiebat: O si scires quanta huic dissolutioni maneat poena, forsitan gestus tuos incompositos, et mores emendares in melius. Hujus monachi vulnera vidi et manibus meis attrectavi, ipsumque post obitum ego ipse sepelivi. Hujus itaque viri tam sancti, tam religiosi, mihique tam familiaris relatio, siquidem superioris relationis mihi dubictatis inerat, penitus abstulit. Hucusque Gilbertus.

64. Ego vero (inquit Saltereiensis) postquam haec omnia audieram, duo de Hibernia abbates, ut adhuc certior fierem, super his conveni; quorum unus, quod omnia essent vera affirmavit: sed et hoc testatus est, quod multi qui intraverunt non sunt reversi.

65. Nuper etiam episcopum quemdam affatus sum, nepotem sancti Patricii tertii, socii videlicet S. Malachiae, Florentianum nomine, in cujus episcopatu (sicut ipse dixit) est idem purgatorium, de quo cum curiosius inquirerem, respondit episcopus: Certe, frater, verum est; locus autem ille in episcopatu meo est, et multi pereunt in eodem purgatorio, et, si forte redeant, ob immanitatem tormentorum quae passi sunt, languore, sive pallore diuturno tabescunt; sed si postea sobrie et juste vixerint, certi sunt alias pro peccatis suis poenas se non perpessuros.

 [D.] 66. Hancce Oeni militis historiam, qua parte est Henrici Saltereiensis, ex vetusto Bibliothecae Sancti Victoris Parisiensis (in qua tribus diversis in locis olim exarata fuit, et etiam nunc in duobus habetur) manuscripto desumpsimus: qua vero parte est Matthaei Parisiensis, ex ejus operibus excusis descripsimus. Quam si quis (ut opinamur) magis temere, quam solide et pie credere nolit, aut impugnare velit, consulat sanctissimos Patres, D. Gregorium [5], venerabilem Bedam [6], Dionysium Carthusianum (De indic. partic. anim., ubi varias objectiones in contrarium solvit), et attente legat varias revelationes, visiones et narrationes huic non absimiles, ab eis relatas, quibus tanquam probabilibus ipsi fidem adhibere non verentur, et negare non praesumunt.

CAPUT XII.

De tempore et materia purgationis,

 et subjecto purgabili in hoc purgatorio.

67. Ad complementum hujus de purgatorio tractatus, superest jam de tempore et materia purgationis carptim agere, ut satisfiat subtili objectiunculae circa adaequatam materiam expiationis, sive subjectum expiabile in isto purgatorio.

Notandum igitur singulare esse in hoc purgatorio, quod vivos adhuc et superstites, non autem defunctos proprie attingit; in quo latum est discrimen inter hoc purgatorium privilegiatum, ac vitalitium. ut hic loquar, et alterum illud universale et posthumum, sic nuncupatum distinctionis causa; ut secernatur anterius quod suscipitur in hac vita, a posteriori quod non subitur nisi post obitum, et prius illud vocari potest viatorium, seu praecursorium, istud vero posterius periodale, postvitale; sive (ut significantius loquamur), posthumum; plenius ita distinguimus, quam si unum vocemus extraordinarium, nempe hoc quod viventes concernit, et alterum ordinarium, quod ad mortuos spectat. Nam etiam post mortem datur ordinarium, et extraordinarium, prout ex aliis supra produximus, nam quando in loco proprio et definito prope limbum et marginem barathri damnatorum, juxta umbilicum terrae exercetur purgatio animarum, quae corporibus solutae sunt, fieri hoc proxime dicitur in purgatorio ordinario; quando autem extra illos limites, in balneis, cavernis, vel angulis aliisque recessibus, in quibus animae, quae expiantur, audiri possunt, vel adiri a mortalibus, jam dicitur illa expiatio fieri in loco extraordinario.

68. Si vero istos terminos ordinarii et extraordinarii non ad locum referamus, sed ad tempus; ut purgatio illa quae fit post mortem, dicatur tempore ordinato fieri, juxta ordinarium cursum et mensuram temporis, cujus omnes qui moriuntur in gratia, et habent aliquid luendum post hanc vitam, possunt et debent esse participes; altera vero illa purgatio, quae extraordinarie tanquam ex privilegio conceditur, in hac vita his qui se obligant ad subeundam poenitentialem illam cavernam, quae ex praerogativa et precibus sancti Patricii designata, et certis terminis definita est; quin illo sensu, haec expiatio dicatur extraordinaria quoad tempus, nihil videtur absurdi habere.

69. Et hujus quidem purgatorii, quoad tempus, ut dictum est, extraordinarii, materia purgandi adaequata potest esse reatus omnis poenae, et omnes omnino sive naevi, sive nexus, qui per virtutem poenitentiae, et per actum contritionis deleri possunt, aut dissolvi in via. Neque enim qui sic extraordinarie purgantur, comprehensores sunt, aut in gratia vel charitate confirmati: sed viatores in stadio viae, ac vitae mortalis constituti; in statu etiam merendi ac demerendi absolute positi. Tametsi intercessione sancti illius titularis, quem diximus, ejusque singulari patrocinio freti piam spem concipere possint, si suas expleant partes et poenitudinem peccatorum, qua decet ac licet sedulitate exerceant, majoribus gratiae auxiliis sese fulciendos et corroborandos, ne vel in vita ruant in lethale peccatum, vel post vitam in damnationem, aut saltem si labi contingat ex humana fragilitate, non migraturos ex hac vita impoenitentes.

Multum vero illustrare potest hanc de purgatorio sancti Patricii sententiam opinio illa quorumdam doctorum de coemeterio S. Andreae per D. Gregorium consecrato et privilegiato, itemque de anima Trajani, ejusdem precibus liberata, quam D. Thomas videtur sequi, tametsi ab aliis utraque sit impugnata, de qua nihil attinet impraesentiarum disserere. Contenti erimus nostram et majorum assertionem pie modesteque tueri, relinquentes interim aliis suum sensum et judicium. Nam si nimium ardenter velimus altercari, rationes ac conjecturas probabiles pro demonstrationibus (quas res subjecta patitur) obtrudamus, aut certe demonstrationes quia, pro demonstrationibus propter quid, urgeamus, et ingeramus, ab aliis qui moderatioris ingenii sunt, tanquam immodesti, nimiumque nobis praesidentes, redargui periclitabimur.

Note

_______________________

 

[1](Joan. XXII)

[2](in cap. 35 Solini)

[3] (lib. X, in Ruff.)

[4] (Matth. XVIII)

[5] (lib. IV Dialog.)

[6] (lib. V Hist. c., 19)

Indice Biblioteca Progetto Dante Alighieri

© 1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 19 marzo 2008