Ludovico Frati

IL PURGATORIO DI S. PATRIZIO

SECONDO STEFANO DI BOURBON E UBERTO DA ROMANS

Edizione di riferimento:

Giornale storico della Letteratura italiana, diretto e redatto da Arturo Graf, Francesco Novati, Rodolfo Renier, vol. VIII (fasc. 1-2), anno IV, fasc 22-23, Roma Torino Firenze, Ermanno Loescher editore 1886 -

APPENDICE III.

IL PURGATORIO DI S. PATRIZIO

[Dal cod. lat. della Bibl. Naz. di Parigi 15970].

[f. 158 v, col. I].

De milite Hybernie in purgatorio diversimode punito .

Item in vita sancti Patricii dicitur quod cum quidam miles multum flagiciosus missus fuisset ad suum episcopum, et cum confessus esset ei multa peccata enormia, penitentiam quam dabat episcopus respuebat, dicens quod eam non posset facere; et cum dixisset ei episcopus quod ex quo nolebat[1] facere penitentiam jejunii, aut orationis, aut peregrinationis et sic de aliis, iret ad dominum suum Dyabolum, confusus miles ad or rediit, petens ut daret ei pro penitentia ut intraret in purgatorium beati Patricii; qui misit illum ad abbatem loci illius qui custodiebat claves illius spelunce; qui, cum suasisset ei aliam penitentiam pocius facere, et miles nollet desistere, fecit cum per .XV. dies exercitari in jejunio et oratione et confessione; quibus completis, instructus ab abbate et fratribus quid ageret, intromittitur cum processione. Cum autem [f. 159 r, col. I]. intrasset, et aliquantulum processisset, invenit domum ad modum claustri in qua erat pratum, et ibi sedit; et ecce ibi veniunt ad eum .XV. de abbatia qui, cum suasissent reditum, nec ille adquiesceret, instruunt cum quid ageret, et quomodo venientibus demonibus, nec promittentibus prospera, nec minantibus adversa crederet; qui, si hoc faceret, periret, sed in suo proposito firmus maneret, et in omni tormento nomen Jhesu Christi invocaret, et crucem, si posset, sibi inprimeret; postea illi recesserunt, et tunc audivit tantum ejulatum demonum et strepitum, ac si omnia elementa attererentur. Post vidit eorum maximam multitudinem horribilem[2] aspectu. Consulunt reditum, promittunt multa si redeat; quem, cum non possent movere a proposito suo, igne succenso in dicto prato, cum nudatum vestibus cum furcis ferreis et uncis per ignem distrahunt; ubi, dum torqueretur, invocato nomine Jhesu, et facto signo crucis, ignis ille extinguitur. Tunc ducunt eum per maximas tenebras et horribiles, et sensit ibi ventum caldissimum et vehementissimum, qui totum videbatur cum perforare et exuere; post, ductus versus orientem, cepit audire totius vulgi fletus miserabiles.

Post ducitur ad campum latissimum, cujus finem videre non poterat, qui totus ardens videbatur, ut ferrum candens, ubi vidit infinitam multitudinem manibus affixorum et pedibus, ventres habentes deorsum, et dorsa sursum. Hii, prae doloribus videbantur terram mordere cum dentibus. Alii clamabant prece [3], et tunc demones currendo super eos gravius flagellabant. Cum hiis dictum militem ponunt et affligunt; sed, invocato Jhesu, liberatur, et invenit se ad finem campi. Sed demones concurrentes ducunt cum ad alium campum equalis magnitudinis ubi vidit semper homines affixos sed supinos; sed habebant ignitos serpentes volventes eos super ventres et brachia et capita et pectora et bufones horribiles qui ignitis aculeis videbantur extrahere interiora; semper et dentibus illi continue ejulabant, et hos demones transeuntes flagellaverunt ut alios. Post ducunt dictum militem ad tertium campum qui erat plenus hominibus utriusque sexus, qui affixi erant clavis candentibus per totum corpus. Ibi pro dolore nec loqui poterant nec clamare, nisi modice suspirare et plangere, ut qui laborant in extremis: de eis fecerunt demones et de milite sicut et de aliis. Post ducitur ad quartum campum plenum multis ignibus ubi erant omnia genera tormentorum quae excogitari [4] possunt: alii suspendebantur ibi cathenis igneis et sulphureis, alii per pedes, alii per manus, alii per caput; alii uncis ferreis et igneis pendebant per ungues; alii per oculos et per alia membra torquebantur, et suspendebantur, et urebantur igne et flamma fetente suppositis; alii metallis bullientibus; [f. 159 r, col. II] alii in farragine frigebantur; alii verum assabantur. Ibi vidit demones torquere alios socios suos; ejulatus et planctus eorum nemo sufficit dicere. Post hoc ducunt militem ad locum ubi vidit rotam igneam infinite magnitudinis, quam demones vertebant ita velociter quod, cum volveretur, apparebat globus igneus; cum tenerent eam, ut miles in ea poneretur, vidit in ea undique per radios uncos igneos infinitos, et homines in eis per diversa membra diversimode suspensos. Post ducunt eum ad domum cujus terminum non poterat videre: que erat plena foveis rotundis, plenis metallis bullientibus et hominibus ululantibus: alii habebant in metallis bullientibus unum pedem, alii duos, alii usque ad genua, alii usque ad ventrem, alii usque ad pectus, alii usque ad collum, alii usque ad oculos etc... Post ducitur ad locum montis, ubi vidit infinitam multitudinem nudorum super pedum digitos incurvantem, mortem expectantem, ut videbatur, et trementem; et cum miles, hoc videns, stuperet, venit ventus aquilo militem et omnes rapiens, et ad aliam partem montis ferens, et eos immergens in fluvium fetidissimum et frigidissimum. Per omnia tormenta predicta demones cum aliis militem torquebant; qui, invocato nomine Jhesu, inveniebat se semper ad finem tormenti. Postea ducitur ad puteum de quo vidit flammam putentem ascendere, et homines candentes, quasi [5] ferrum evomi et ascendere cum flamma ad modum favillarum; sed demones eos reimpingebant. Ibi militem projiciunt, dicentes quod cum projiciebant in infernum. Ibi tam vehementer a dolore absortus fuit, quod nomen Domini non recoluit; tamen, vix ad cor rediens, in corde cum orare non posset, invocato nomine Jhesu , evomitus est ad oram [6] putei. Item alii duo demones a prioribus duxerunt eum ad fluvium sulphureum et igneum sub quo dicebant ei esse infernum in quo erat pons artus et arduus et ita congelatus et lubricus, ut, si etiam latissimus fuisset, vix aut nunquam aliquis stare vel ascendere potuisset, ita artus ut vix in eo pedem ponere posset. Invocato autem nomine Domini, melius ac melius per cum ire cessit, et demones ad pontem remanserunt. Cum autem esset in summo pontis, clamor tantus exivit de fluvio, ut vix stare posset, sed plus horruit quam prius; sed invocato nomine Jhesu, libere transivit fluvium, qui plenus videbatur diversis et invisis generibus drachonum et serpentum. Quo transacto, vidit pratum spaciosissimum et flagrantissimum, et amenissimum, diversis floribus plenum et [f. 159 v, col. I] odoribus. Post, vidit civitatem pulcherrimam habentem murum mirabilem, diversis et pretiosis lapidibus fulgentem, de cujus porta exibat odor mirabilis, ad cujus afflatum ita fuit recreatus et consolatus, quod ei videbatur quod nullum unquam dolorem, vel fetorem, vel laborem sensisset. Cui obviam venerunt diversa conventicula sponsorum hominum qui eum [7] introduxerunt intra illam; qui conveniebant in media civitate et circa diem mediam splendor maximus celo desuper aperto eos perfundebat. Quo inestimabili gaudio, suavitate et dulcedine perfundebantur, et replebantur, et reficiebantur, ita quod inde viverent, nec victu aliquo indigerent; et dicebant supra in celo esse celestem paradisum. Aliqui inde cum ipso lumine sursum ascendebant, et ibi remanebant. Missi autem fuerunt angeli ei cum lumine, dicentes quod rediret; et cum rogaret ut dimitteretur ibi in civitate illa cum aliis in loco infimo, dictum est ei quod tunc non posset hoc fieri, sed redire cum oportebat per loca per que venerat; et cum ille diceret quod pocius mori vellet, dictum est ei quod secure rediret, quia ejus adversarii cum minime ledere possent; sed si viderent eum, statim velut victi et perterriti cum fugerent, nec ipsi nec tormenta alia cum ledere possent, et, si bene viveret de cetero, et a peccato pro viribus caveret, non solum non sentiret tormentum inferni, sed nec alia eorum que viderat pateretur; sed ad loca superne claritatis ascenderet. Qui rediens per loca per que eductus est, non invenit alia tormenta; sed, si demones a longo cum vidissent, fugiebant ab eo ut tempestas. Mane autem secunde dici facto, hora qua intravit venit ad locum per quem venerat et intraverat, et invenit omnes qui cum processionaliter intromiserant et cum processionaliter receperant. Qui retulit eis que invenerat, et, rediens ad suum episcopum, sumpta cruce trasmarina, transfretavit, et, quamdiu vixit, artissime se afflixit.  

 

Note

__________________________

[1] volebat, il cod.

[2] multitudinem horribilem horribilem aspectu, il cod.

[3] clamabant prece prece etc., il cod.

[4] excogiri, il cod.

[5] q, il cod.

[6] hora<, il cod.

[7] erunt, il cod.

Indice Biblioteca Progetto Dante Alighieri

1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 19 marzo 2008