![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
Edizione di riferimento
http://157.138.67.14:8080/poetiditalia/frames1.jsp
Pieridum uox alma, nouis qui cantibus orbem
Mulces letifluum, uitali tollere ramo
Dum cupis, euoluens triplicis confinia sortis
Indita pro meritis animarum, sontibus Orcum,
Astripetis Lethen, epiphoebia regna beatis,
Tanta quid heu semper iactabis seria uulgo,
Et nos pallentes nihil ex te uate legemus?
Ante quidem cithara pandum delphina mouebit
Dauus et ambiguae Sphingos problemata soluet,
Tartareum praeceps quam gens idiota figuret
Et secreta poli uix exsphaerata Platoni;
Quae tamen in triuiis numquam digesta coaxat
Comicomus nebulo qui Flaccum pelleret orbe.
Non loquor his, immo studio callentibus, inquis.
Carmine sed laico: clerus uulgaria temnit,
Et si non uarient, cum sint idiomata mille.
Praeterea nullus, quos inter es agmine sextus,
Nec quem consequeris caelo, sermone forensi
Descripsit. Quare, censor liberrime uatum,
Fabor, si fandi paulum concedis habenas.
Nec margaritas profliga prodigus apris
Nec preme Castalias indigna ueste sorores;
At, precor, ora cie quae te distinguere possint
Carmine uatisono, sorti communis utrique.
Et iam multa tuis lucem narratibus orant.
Dic age quo petiit Iouis armiger astra uolatu,
Dic age quos flores, quae lilia fregit arator,
Dic Phrygios damas laceratos dente molosso,
Dic Ligurum montes et classes Parthenopeas
Carmine quo possis Alcidae tangere Gades
Et quo te refluus relegens mirabitur Hister,
Et Pharos et quondam regnum te noscet Elissae.
Si te fama iuuat, paruo te limite septum
Non contentus eris nec uulgo iudice tolli.
En ego iam primus, si dignum duxeris esse,
Clericus Aonidum, uocalis uerna Maronis,
Promere gymnasiis te delectabor ouantum
Inclita Peneis redolentem tempora sertis,
Vt praeuectus equo sibi plaudit praeco sonorus
Festa trophaea ducis populo praetendere laeto.
Iam mihi bellisonis horrent clangoribus aures;
Quid pater Appenninus hiat? quid concitat aequor
Tyrrhenum Nereus? quid Mars infrendet utroque?
Tange chelyn, tantos hominum compesce labores.
Ni canis haec alios a te pendendo poeta
Omnibus ut solus dicas, indicta manebunt.
Si tamen Eridani mihi spem mediamne dedisti
Quod uisare notis me dignareris amicis,
Nec piget enerues numeros legisse priorem
Quos strepit arguto temerarius anser olori,
Respondere uelis aut soluere uota, magister.
Vidimus in nigris albo patiente lituris
Pierio demulsa sinu modulamina nobis.
Forte recensentes pastas de more capellas
Tunc ego sub quercu meus et Meliboeus eramus.
Ille quidem, cupiebat enim consciscere cantum,
"Tityre; quid Mopsus, quid uult? edissere" dixit.
Ridebam, Mopse; magis et magis ille premebat.
Victus amore sui, posito uix denique risu,
"Stulte, quid insanis?" inquam: "tua cura capellae
Te potius poscunt, quamquam mala cenula turbet.
Pascua sunt ignota tibi, quae Maenalus alto
Vertice decliui celator solis inumbrat,
Herbarum uario florumque inpicta colore.
Circuit haec humilis et tectus fronde saligna
Perpetuis undis a summo margine ripas
Rorans alueolus, qui, quas mons desuper edit,
Sponte uiam, qua mitis erat, se fecit aquarum.
Mopsus in his, dum lenta boues per gramina ludunt,
Contemplatur ouans hominum: superumque labores:
Inde per inflatos calamos interna recludit
Gaudia sic ut dulce melos armenta sequantur,
Placatique ruant campis de monte leones,
Et refluant undae, frondes et Maenala nutent."
"Tityre," tunc "si Mopsus" ait "decantat in herbis
Ignotis, ignota tamen sua carmina possum,
Te monstrante meis uagulis prodiscere capris".
Hic ego quid poteram, cum sic instaret anhelus?
"Montibus Aoniis Mopsus, Meliboee, quot annis,
Dum satagunt alii causarum iura doceri,
Se dedit et sacri nemoris perpalluit umbra.
Vatificis prolutus aquis, et lacte canoro
Viscera plena ferens et plenus ad usque palatum,
Me uocat ad frondes uersa Peneide cretas."
"Quid facies?" Melibeus ait: "tu tempora lauro
Semper inornata per pascua pastor habebis?"
"O Meliboee, decus, uatum quoque nomen in auras
Fluxit, et insomnem uix Mopsum Musa peregit",
Rettuleram, cum sic dedit indignatio uocem:
"Quantos balatus colles et prata sonabunt,
Si uiridante coma fidibus paeana ciebo!
Sed timeam saltus et rura ignara deorum.
Nonne triumphales melius pexare capillos
Et patrio, redeam si quando, abscondere canos
Fronde sub inserta solitum flauescere Sarno?"
Ille: "Quis hoc dubitet? propter quod respice tempus,
Tityre, quam uelox; nam iam senuere capellae,
Quas concepturis dedimus nos matribus hircos".
Tunc ego: "Cum mundi circumflua corpora cantu
Astricolaeque meo, uelut infera regna, patebunt,
Deuincire caput hedera lauroque iuuabit.
Concedat Mopsus". "Mopsus" tunc ille "quid?" inquit.
"Comica nonne uides ipsum reprehendere uerba,
Tum quia femineo resonant attrita labello,
Tum quia Castalias pudet acceptare sorores?"
Ipse ego respondi, uersus iterumque relegi,
Mopse, tuos. Tunc ille umeros contraxit et "Ergo
Quid faciemus" ait "Mopsum reuocare uolentes?"
"Est mecum quam noscis ouis gratissima" dixi,
"Vbera uix quae ferre potest, tam lactis abundans;
Rupe sub ingenti carptas modo ruminat herbas;
Nulli iuncta gregi nullis assuetaque caulis;
Sponte uenire solet, numquam ui poscere mulctram.
Hanc ego praestolor manibus mulgere paratis,
Hac inplebo decem missurus uascula Mopso.
Tu tamen interdum capros meditere petulcos
Et duris crustis discas infigere dentes."
Talia sub quercu Melibeus et ipse canebam,
Parua tabernacla nobis dum farra coquebant.
Forte sub inriguos colles, ubi Sarpina Rheno
Obuia fit, uiridi niueos interlita crines
Nympha procax, fueram natiuo conditus antro.
Frondentes ripas tondebant sponte iuuenci,
Mollia carpebant agnae, dumosa capellae.
Quid facerem? nam solus eram puer incola siluae;
Irruerant alii causis adigentibus urbem,
Nec tum Nisa mihi nec respondebat Alexis,
Suetus uterque comes. Calamos moderabar hydraules
Falce recuruella, cunctae solamina, quando
Litoris Adriaci resonantem Tityron umbra,
Qua densae longo praetexunt ordine pinus
Pascua porrectae caelo genioque locali,
Halida myrtetis et humi florentibus herbis,
Quaque nec arentes Aries fluuialis arenas
Esse sinit, molli dum postulat aequora uillo,
Rettulit ipse mihi flantis leue sibilus Euri,
Quo uocalis odor per Maenala celsa profusus
Balsamat auditus et lac distillat in ora,
Quale nec a longo meminerunt tempore mulsum
Custodes gregium, quamquam tamen Arcades omnes.
Arcades exsultant audito carmine Nymphae
Pastoresque, boues et oues hirtaeque capellae
Arrectisque onagri decursant auribus ipsi:
Ipsi etiam Fauni saliunt de colle Lycaei.
Et mecum: "Si cantat oues et Tityrus hircos
Aut armenta trahit, quianam ciuile canebas
Vrbe sedens carmen, quando hoc Benacia quondam
Pastorale sonans detriuit fistula labrum?
Audiat in siluis et te cantare bubulcum",
Nec mora, depostis calamis maioribus inter
Arripio tenues et labris flantibus hisco.
Sic, diuine senex, ah sic eris alter ab illo:
Alter es, aut idem, Samio si credere uati
Sic liceat Mopso, sicut liceat Meliboeo.
Eheu! puluereo quod stes in tegmine scabro
Et merito indignans singultes pascua Sarni
Rapta tuis gregibus, ingratae dedecus urbi,
Vmectare genas lacrimarum flumine Mopso
Parce tuo nec te crucia crudelis et illum,
Cuius amor tantum, tantum complectitur, inquam,
Iam te, blande senex, quanto circumligat ulmum
Proceram uitis per centum uincula nexu.
O si quando sacros iterum flauescere canos
Fonte tuo uideas et ab ipsa Phyllide pexos,
Quam uisando tuas tegetes miraberis uuas!
Ast intermedium pariat ne taedia tempus
Laetitiae, spectare potes quibus otior antris
Et mecum pausare: simul cantabimus ambo,
Ipse leui calamo sed tu grauitate magistrum
Firmius insinuans, ne quem sua deserat aetas.
Vt uenias, locus ipse uocat. Fons umidus intus
Antra rigat, quae saxa tegunt, uirgulta flabellant;
Circiter origanum redolet, quoque causa soporis
Herba papaueris est, obliuia, qualiter aiunt,
Grata creans. Serpylla tibi substernet Alexis,
Quem Corydon uocet ipse rogem: tibi Nisa lauabit
Ipsa pedes accincta libens cenamque parabit;
Thestylis haec inter piperino puluere fungos
Condiet, et permixta doment multa allia, siquos
Forsitan inprudens Meliboeus legerit hortis.
Vt comedas apium memorabunt mella susurri.
Poma leges Nisaeque genas aequantia mandes
Pluraque seruabis nimio defensa decore.
Iamque superserpunt hederae radicibus antrum,
Serta parata tibi. Nulla est cessura uoluptas.
Huc ades; huc uenient, qui te peruisere gliscent,
Parrhasii iuuenesque senesque, et carmina laeti
Qui noua mirari cupiantque antiqua doceri.
Hi tibi siluestres capreas, hi tergora lyncum
Orbiculata ferent, tuus ut Meliboeus amabat.
Huc ades, et nostros timeas ne, Tityre, saltus,
Namque fidem celsae concusso uertice pinus
Glandiferaeque etiam quercusque arbusta dedere:
Non hic insidiae, non hic iniuria, quantas
Esse putas. Non ipse mihi te fidis amanti?
Sunt forsan mea regna tibi despecta? sed ipsi
Di non erubuere cauis habitare sub antris;
Testis Achilleus Chiron et pastor Apollo.
Mopse, quid es demens? Quia non permittet lollas
Comis et urbanus, dum sunt tua rustica dona,
Hisque tabernaclis non est modo tutius antrum,
Quis potius ludat. Sed te quis mentis anhelum
Ardor agit uel quae pedibus noua nata cupido?
Miratur puerum uirgo, puer ipse uolucrem,
Et uolucris siluas et siluae flamina uerna;
Tityre, te Mopsus: miratio gignit amorem.
Me contemne; sitim Phrygio Musone leuabo,
Scilicet, hoc nescis, fluuio potabor auito.
Quid tamen interea mugit mea bucula circum?
Quadrifluumne grauat coxis umentibus uber?
Sic reor: en propero situlas implere capaces
Lacte nouo, quo dura queant mollescere crusta.
Ad mulctrale ueni, si tot mandabimus illi
Vascula, quot nobis promisit Tityrus ipse.
Sed lac pastori fors est mandare superbum.
Dum loquor, en comites, et sol de monte rotabat.
Velleribus Colchis praepes detectus Eous
Alipedesque alii pulcrum Titana ferebant.
Orbita, qua primum flecti de culmine coepit,
Currigerum canthum libratim quemque tenebat,
Resque refulgentes, solitae superarier umbris,
Vincebant umbras et feruere rura sinebant.
Tityrus hoc propter confugit et Alphesiboeus
Ad siluam pecudumque suique misertus uterque,
Fraxineam siluam tiliis platanisque frequentem.
Et dum siluestri pecudes mixtaeque capellae
Insidunt herbae, dum naribus aera captant,
Tityrus hic, annosus enim, defensus acerna
Fronde soporifero grauis incumbebat odori,
Nodosoque piri uulso de stirpe bacillo
Stabat subnixus, ut diceret, Alphesiboeus.
"Quod mentes hominum" fabatur "ad astra ferantur,
Vnde fuere, nouae cum corpora nostra subirent,
Quod libeat niueis auibus resonare Caystrum
Temperie celi laetis et ualle palustri,
Quod pisces coeant pelagi pelagusque relinquant,
Flumina qua primum Nerei confinia tangunt,
Caucason Hyrcanae maculent quod sanguine tigres
Et Libyes coluber quod squama uerrat arenas,
Non miror, nam cuique placent conformia uitae,
Tityre; sed Mopso miror, mirantur et omnes
Pastores alii mecum Sicula arua tenentes,
Arida Cyclopum placeant quod saxa sub Aetna."
Dixerat, et calidus et gutture tardus anhelo
Iam Meliboeus adest et uix "En, Tityre," dixit.
Inrisere senes iuuenilia guttura, quantum
Sergestum e scopulo uulsum risere Sicani.
Tum senior uiridi canum de cespite crinem
Sustulit et patulis efflanti naribus infit:
"O nimium iuuenis, quae te noua causa coegit
Pectoreos cursu rapido sic angere folles?"
Ille nichil contra, sed, quam tunc ipse tenebat,
Cannea cum tremulis coniuncta est fistula labris,
Sibilus hinc simplex auidas non uenit ad aures,
Verum, ut arundinea puer is pro uoce laborat,
(Mira loquar sed uera tamen) spirauit arundo:
Forte sub inriguos colles ubi Sarpina Rheno;
Et, tria si flasset ultra spiramina flata,
Centum carminibus tacitos mulcebat agrestes.
Tityrus et secum conceperat Alphesiboeus;
Tityron et uoces compellant Alphesiboei:
"Sic, uenerande senex, tu roscida rura Pelori
Deserere auderes, antrum Cyclopis iturus?"
Ille: "Quid hoc dubitas? quid me, carissime, tentas?"
"Quid dubito? quid tento?" refert tunc Alphesiboeus;
"Tibia non sentis quod fit uirtute canora
Numinis et similis natis de murmure cannis,
Murmure pandenti turpissima tempora regis
Qui iussu Bromii Pactolida tinxit arenam?
Quod uocet ad litus Aetnaeo pumice tectum,
Fortunate senex, falso ne crede fauori,
Et Dryadum miserere loci pecorumque tuorum.
Te iuga, te saltus nostri, te flumina flebunt
Absentem et Nymphae mecum peiora timentes,
Et cadet inuidia quam nunc habet ipse Pachynus;
Nos quoque pastores te cognouisse pigebit.
Fortunate senex, fontes et pabula nota
Desertare tuo uiuaci nomine nolis."
"O plus quam media merito pars pectoris huius,
(Atque suum tetigit) longaeuus Tityrus inquit,
"Mopsus amore pari mecum conexus ob illas
Quae male gliscentem timide fugere Pyreneum,
Litora dextra Pado ratus a Rubicone sinistra
Me colere, Aemilida qua terminat Adria terram,
Litoris Aetnaei commendat pascua nobis,
Nescius in tenera quod nos duo degimus herba
Trinacride montis, quo non fecundius alter
Montibus in Siculis pecudes armentaque pauit.
Sed quamquam uiridi sint postponenda Pelori
Aetnica saxa solo, Mopsum uisurus adirem
Hic grege dimisso, ni te, Polypheme, timerem".
"Quis Poliphemon" ait "non horreat" Alphesiboeus
"Assuetum rictus humano sanguine tingui,
Tempore iam ex illo quando Galathea relicti
Acidis heu miseri discerpere uiscera uidit?
Vix illa euasit: an uis ualuisset amoris,
Effera dum rabies tanta perferbuit ira?
Quid, quod Achaemenides sociorum caede cruentum
Tantum prospiciens, animam uix claudere quiuit?
Ah, mea uita, precor, numquam tam dira uoluptas
Hoc illustre caput, cui iam frondator in alta
Virgine perpetuas festinat cernere frondes".
Tityrus arridens et tota mente secundus
Verba gregis magni tacitus concepit alumni.
Sed quia tam proni scindebant aethra iugales,
Vt rem quamque sua iam multum uinceret umbra,
Virgiferi siluis gelida cum ualle relictis,
Post pecudes rediere suas, hirtaeque capellae
Inde uelut reduces ad mollia prata praeibant.
Callidus interea iuxta latitauit Iollas,
Omnia qui didicit, qui rettulit omnia nobis:
Ille quidem nobis et nos tibi, Mopse, poimus.
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()