![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
Edizione di riferimento
edizione elettronica di riferimento
http://157.138.65.54:8080/poetiditalia/testo.jsp?nocc=pf353475
http://157.138.65.54:8080/poetiditalia/index.jsp?lingua=it&country=IT
Poeti d'Italia in lingua latina tra Medioevo e Rinascimento, Universitą di Padova, Trieste, Venezia Ca' Foscari, Verona
Est, ubi cognatis Athesis se montibus amnis
Abdicat, urbs: cele[b]rem reddit Arena locum.
Est multis dotata bonis: qua uergit in Austrum
Equa iacet tellus, quam beat alma Ceres;
Pars Archtoa tumet; colles hinc inde minores 5
Discedunt: Bromius hac sua dona colit.
Aureus est Collis ibi nostre proximus urbi:
Ex re nomen habet, sors magis apta deis.
Cuius mira loci quia nunquam scribere possem,
Exiguum uereor inseruisse stilum. 10
Fons ibi surgit aque, morbis medicina, tepentis;
Subcaua stat glacies, antra gelata iuuant.
Est ibi Benacus, cuius quis dicere laudes
Suffi[ci]t? Hec omnes despicit unda lacus.
Pretereo fontes et euntes fontibus amnes 15
Quos reor amnicolas incoluisse deas.
Nec memoro quod ibi, qua solis conspicit ignes,
Collis habet lapides in quibus - adde fidem -
In quibus astrorum tantum quit celica uirtus.
Verior effigies effigiata iacet. 20
Indolis egregie puer hinc oriundus in aulam
Tendit apostolici: [te] rogo, mitis ades.
Esto quod hic propria mereatur dote fauorem,
Addo precem, pocior sit fauor oro prece.
Forte quod ignotus tibi te, Francisce, precatur 25
Mens tua sub prima fronte stupere potest.
Desinat ire stupor: nam te tua musa remotum
- Si nescis - cele [b]rem conspicuumque facit,
Precipueque michi, populis qui carmina sciri
Que tua composuit docta Minerua dedi. 30
Est pars una fori, quo, cum pia festa coluntur,
Conueniens cetus in tua uerba fremit.
Hic tua gramaticis, hic ius ciuile professis
Exposui circum carmina stante choro.
In titulos sonuere tuos cum plausibus omnes 35
Et tua promeruit grata camena decus.
Hic, status Ytalie cum deploratur et Vrbi
Aduentum sponsi frons lacrimosa petit,
Laudis adepta tue non paruum gloria muse
Qualiacunque penes nostra theatra fuit. 40
Iam geminum uulgatur opus, iam fama per urbem
Est uaga, censeris iamque poeta nouus.
Si tua quid condet nouitatis musa, sub orbem
Fac ueniat nostrum, sic puto pluris erit.
Fama quidem nostras iam dudum uexit ad aures
Magnifici titulos et monumenta loci;
Munera nec Cereris tantum uel dona Liei
. . . . . . . . .
Frondosumque nemus passimque in uallibus imis 5
Hac illac domitos indomitosque greges,
Aut simul auratis habitatas piscibus undas
Antraque nympharum concelebrata choris;
Sed maiora canit patrie preconia uestre
Seminaque immensis uberiora bonis. 10
Illa michi tellus placeat que ferre uirorum
Egregiam segetem celitus aucta solet.
Ingentes tulit hec animas. Quis laudibus equis
Nomina clara ducum tollat ad astra cane[n]s?
Hinc etiam illustres calamo florente poetas 15
Vidimus emeritam nectere fronde comam.
Mantua preclaro quantum confidit alumpno,
Corduba uel Sulmo ciuibus altisonis,
Vrbs tua tam celsum, quem protulit ipsa, Catullum
Suspicit et summis comparat ingeniis. 20
Nunc tamen et lauri mirtusque hedereque silentur
Sacraque temporibus debita uitta tuis.
Hec tacitus [dixi], non eloquar: omnis aput me
Cesset adulandi mens inhonesta uiro.
Sed ceptam ad patrie laudem et fecunda reuertor 25
Gramina, que uester nutrit amenus ager.
Neue quis id falso famam putet ore locutam
Meque renarrantem uulgus inane sequi,
Ex locuplete domo generosos suscipe testes:
Nomina pretereo, nam tibi nota reor. 30
Est uetus historie series, sed nostra recurrit
Secula dinumerans anxia cura retro.
Gallia cum populis grauidam iam solueret aluum,
Diuerso celi tractu confinia mundi
Ultima compleuit gentibus innumeris. 35
Hos Asyam tenuisse ferunt et litus Eoum,
Excipit hos patulo Grecia blanda sinu,
Hospitaque hos operit rigidis Hyspania tectis
Nomina permiscens mox aliena suis.
At quos Hesperie sors in regione Tegea 40
Exposuit, uestris inualuere iugis,
Quique niues gelidas glaciemue atque horrida Reni
Murmura pertulerant asperiore situ,
Lene solum, puros latices auramque sereni
Etheris experti, constupuere animis 45
Vinaque laturos, que nondum nouerat Arthos,
In patriam certos mittere cura fuit.
Ille liquor subita rapuit dulcedine mentes
Et blandum inflexit barbara corda bonum.
Linquere mox terram sterilem tribulosque ferentem 50
Et placitum est cunctis Ytala rura sequi.
Ergo iter Ytaliam uersus collesque uinosos
Transtulit affectus, nec grauis ille labor.
Hos Mediolanum, celebrem modo uiribus urbem,
Veronamque tuam constat habere patres. 55
Sat fuit hoc magnum indicium telluris opime
Sedibus antiquis elicuisse uiros.
Hec michi fortassis prius ignorata putasti
Exilioque acies consenuisse meas.
Sic uobis ignara Deus dat pectora ueri, 60
Sic procul a uestro labitur orbe dies:
Simus et Ausonia quamuis tellure remoti,
Cor tamen est illic, corpore quicquid agam.
Verum ego nunc uideo quo sim progressus et ultra
Auferor ac culpe blandior ipse mee. 65
Talia si nequeo, reddam tibi plura profecto:
Vinceris hoc uno, cetera uictor habe.
Vilibus ex multis preciosus surgit aceruus:
Tale fit ex tanto nobiliusque redit,
Pensaturque auro stipule uis ampla. Quid auro 70
Carius aut stipula uilius esse potest?
Procedo, iuuenemque tuum, qui multa magistri
Signa refert, alacri fronte - quod ipse iubes -
Artius et geminis animi complectimur ulnis.
Est sibi sub nostro pectore parta domus. 75
Hunc michi longus amor meritumque et gloria patris
Nec semel in dubiis cognita pura fides,
Hunc manus apta graues hominum compescere curas
Et non uulgaris spiritus ore micans,
Hunc michi preterea tua dulcis epystola carum 80
Efficit et stimulos ingeminat lateri.
Que dum se uariis redimita coloribus effert,
Compulit ut legerem terque quaterque libens;
Mulsissetque animum, nisi quod sub fine relegi
Verteret in dubium quod michi mentis erat. 85
Nam quod nostra foro uolitent noua carmina uestro
Et iuuat et uereor ne nimis alta petant.
Non ego uentosam Rodani transcendere ripam
Speraui - fateor - nec procul illa legi.
Hiis, ubi celicole longe michi tedia uite 90
Sanxerunt, satis est me resonare locis.
Hic nocet ingenio celi inclemencia nostro
Et uulgi strepitus ambicione fremens.
Premia Pieridum ac titulos plausumque theatri
Aptatum Grais uatibus ac Latiis 95
Inuidisse meo gaudet fortuna labori,
Quamquam ea despiciens ad meliora feror.
Vndique per uicos miseris lassata querelis
Agmina conspicies, pondere pressa graui.
In partes minimas tenuem proscindere nummum 100
Gloria multorum est precipuumque decus.
Cernimus exiguo uiuentes querere multa
Custodesque auro succubuisse suo.
Ingratum heredem studio dum tollat auaro,
Hic uigilat demens et sibi semper inops. 105
Hic predulce manu rigidas tractare secures
Dum putat et fasces pondus habere negat,
Mane uagus populi rapitur per limina, sero
Ad trepidas noctes peruigilesque redit.
Alter inexpletum siciens et toruus honori 110
Imminet et uetitum post dyadema gemit.
Hec inter, uacuum curis, Helicona uidere
Fonteque Castalio tingere labra, puta,
Non uacat: impellunt alio nos turbine uenti
Et uehimur rapidum qua tulit estus iter. 115
Nitimur interdum, per tot fluitancia mundi
Si liceat stabiles equora ferre gradus,
Si quis agat tremulam per summa cacumina cymbam
Immotus pelago monstra nec: ulla paue [n]s.
Ante igitur tutum est quam puppis uicta fatiscat 120
Flectere sollicito carbasa fessa pede
Securumque procul quam primum attingere portum,
Turbida terribili dum furit unda Notho.
Hoc meditor, si forte Deus miserator apertum
Pandat iter nec se deneget ipse ducem. 125
Est fuga pre manibus michi iam tacitusque recessus
Molior - id paucis insinuasse uelim,
Tu tamen ex paucis -; et, si fortuna secundet
Consiliumque regat quod modo mente tego
Vt fugiam mundum, ne me prior ille relinquat 130
Neu michi postremum dixerit ante "uale",
Spero quod ingenio magnum locus alter inherti
Calcar erit, pennas et dabit ille nouas.
Floridiora equidem tunc carmina nostra uidebis.
Interea tamen hec qualiacunque lege 135
Ignoscenda tibi; nam libera musa quietum
Tempus habere cupit, quod michi fata negant.
Si quicquam Ytalie uisurum litora posthac:
Scribere contigerit, tu prius hospes eris. 139
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()