FRANCESCO PETRARCA

Bucolicum carmen

(Egloghe)

Edizione di riferimento

Francesco Petrarca, Opera omnia, a cura di Pasquale Stoppelli, Lexis Progetti Editoriali Roma 1997.  L'edizione elettronica fa riferimento al testo a cura di A. Avena, Padova 1906. Egloghe I e XI: testo revisionato da E. Bianchi, in F.P, Rime, Trionfi e poesie latine, MilanoNapoli, Ricciardi 1951; Egloga X: da F.P., Laurea occidens (Buc. Carm. X), testo, trad. e commento a cura di G. Martellotti, Roma 1968.

I

Parthenias

Egloga

Collocutores: Silvius et Monicus
SIL.

Monice, tranquillo solus tibi conditus antro,

Et gregis et ruris potuisti spernere curas;

Ast ego dumosos colles silvasque pererro,

Infelix! Quis fata neget diversa gemellis?

Una fuit genitrix; at spes non una sepulcri!

MON.

Silvi, quid quereris? Cuntorum vera laborum

Ipse tibi causa es. Quis te per devia cogit?

Quis vel inaccessum tanto sudore cacumen

Montis adire iubet, vel per deserta vagari

Muscososque situ scopulos fontesque sonantes?

SIL.

Hei michi! Solus Amor. Sic me venerata benigne

Aspiciat, spes nostra, Pales. Dulcissimus olim

Parthenias michi, iam puero cantare solebat

Hic ubi Benacus, vitrea pulcherrimus alvo

Persimilem natum fundit sibi. Venerat etas

Fortior; audebam nullo duce iam per opacum

Ire nemus, nec lustra feris habitata timebam;

Mutatamque novo frangebam carmine vocem

Emulus, et fame dulcedine tactus inani:

Ecce peregrinis generosus pastor ab oris,

Nescio qua de valle, canens nec murmure nostro,

Percussit flexitque animum; mox omnia cepi

Temnere, mox solis numeris et carmine pasci.

Paulatim crescebat amor; quid multa? canendo

Quod prius audieram didici, musisque coactis,

Quo michi Parthenias biberet de fonte notavi.

Nec minus est ideo cultus michi; magnus uterque,

Dignus uterque coli, pulcra quoque dignus amica.

Hos ego cantantes sequor et divellere memet

Nec scio, nec valeo; mirorque quod horrida nondum

Silva, nec aerii ceperunt currere montes.

Verum ubi iam videor collectis viribus olim

Posse aliquid, soleo de vertice montis ad imas

Ferre gradum valles; ibi fons michi sepe canenti

Plaudit, et arentes respondent undique cautes.

Vox mea non ideo grata est michi, carmina quanquam

Laudibus interdum tollant ad sidera Nimphe.

Dum memini quid noster agat, quid ve advena pastor,

Uror et in montes flammata mente revertor.

Sic eo, sic redeo. Nitar, si forte Camene

Dulce aliquid dictare velint quod collibus altis

Et michi complaceat, quod lucidus approbet ether;

Non rauce leve murmur aque, nec cura, nec ardor

Defuerint. Si fata viam et mens tarda negarit,

Stat, germane, mori. Nostrorum hec summa laborum.

MON.

O! si forte queas durum hoc transcendere limen!

Quid refugis, turpesque casas et tuta pavescis

Otia? Quid frontem obducis? Nemo antra coactus

Nostra petit; plures redeunt a limine frustra.

SIL.

Non pavor hic animi fuerat; si forsitan aures

Dulcibus assuetas inamena silentia tangunt,

Miraris? Natura quidem fit longior usus.

MON.

O! iterum breve si mecum traducere tempus

Contingat sileatque fragor rerumque tumultus,

Dulcius hic quanto media sub nocte videbis

Psallere pastorem! Reliquorum oblivia sensim

Ingeret ille tibi; non carmen inane negabis,

Quod modo sollicitat, quod te suspendit hiantem.

SIL.

Quis, queso, aut quonam genitus sub sidere pastor

Hoc queat? Audivi pastorum carmina mille,

Mille modos; quenquam nostris equare caveto.

MON.

Audisti quo monte duo fons unicus edit

Flumina? sive ubinam geminis ex fontibus unum

Flumen aquas sacrumque caput cum nomine sumit?

SIL.

Audivi ut quondam puer hispidus ille nitentis

Lavit apollineos ad ripam gurgitis artus.

Felices limphe que corpus tangere tanti

Promeruere dei! Fluvius, si vera loquuntur,

Per cinerum campos ultricibus incidit undis.

MON.

Hunc igitur, dulci mulcentem sidera cantu,

Illa tulit tellus; licet experiare, iuvabit.

SIL.

O! ego novi hominem. Cives et menia parve

Sepe Ierosolime memorat, nec vertitur inde;

Semper habet lacrimas et pectore raucus anelat.

Hi Romam Troiamque canunt et prelia regum,

Quid dolor et quid amor possit, quid ve impetus ire,

Qui fluctus ventosque regat, qui spiritus astra;

Necnon et triplicis sortitos numina regni

Expingunt totidem varia sed imagine fratres;

Sceptriferum summumque Iovem facieque serena,

Inde tridentiferum moderatoremque profundi

Ceruleumque comas medium, fuscumque minorem;

Torva latus servat coniunx, aterque paludis

Navita tartaree piceas redit itque per undas,

Tergeminusque canis latrat; tum dura severis

Pensa trahunt manibus fixa sub lege sorores;

Quinetiam stygias eterna nocte tenebras

Anguicomasque simul Furias templumque forumque,

Tum silvas et rura canunt atque arma virosque

et totum altisonis illustrant versibus orbem.

MON.

Hic unum canit ore Deum, quem turba deorum

Victa tremit, celum nutu qui temperat almum,

Ethera qui librat liquidum, qui roris acervos,

Quique nives spargit gelidas et nube salubri

Elicit optatos herbis sitientibus imbres;

Qui tonat et trepidum rapidis quatit aera flammis,

Tempora sideribus, qui dat sua semina terris;

Qui pelagus fluitare iubet, consistere montes;

Qui corpus mentemque dedit, quibus addidit artes

Innumeras geminum cumulans ab origine munus;

Qui vite mortisque vices, queque optima fessos

Fert super astra viam docuit repetitque monendo.

Hunc meus ille canit; neu raucum dixeris, oro:

Vox solida est penetransque animos dulcore latenti.

Iure igitur, patriis primum celebratus in arvis,

Attigit et vestros saltus, lateque sonorum

Nomen habet: que rura Padus, que Tybris et Arnus,

Que Rhenus Rodanusque secant, queque abluit equor

Omnia iam resonant pastoris carmina nostri.

SIL.

Experiar, si fata volent; nunc ire necesse est.

MON.

Quo, precor? aut quis te stimulus, que cura perurget?

SIL.

Urget amor Muse; quoniam modo litore in Afro

Sidereum iuvenem genitumque a stirpe deorum

Fama refert magnis implentem pascua factis;

Te, Polipheme, tuis iam vi stravisse sub antris

Dicitur et lybicos silvis pepulisse leones,

Lustraque submissis audax incendere flammis.

Hunc simul italidesque nurus, puerique, senesque

Attoniti adverso certatim a litore laudant.

Carmine fama sacro caret hactenus, et sua virtus

Premia deposcit; pavitans ego carmina cepi

Texere: tentabo ingenium, vox forte sequetur;

Orphea promeritum modulabor harundine parva.

MON.

I sospes, variosque vie circumspice casus.

 II

 Argus

 egloga

Collocutores: Ydeus, Phitias et Silvius.
YDE.

Aureus occasum iam sol spectabat, equosque

Pronum iter urgebat facili transmittere cursu;

Nec nemorum tantam per secula multa quietem

Viderat ulla dies: passim saturata iacebant

Armenta et lenis pastores somnus habebat;

Pars teretes baculos, pars nectere serta canendo

Frondea, pars agiles calamos; tum fusca nitentem

Obduxit Phebum nubes, precepsque repente

Ante expectatum nox affuit; horruit ether

Grandine terribili; certatim ventus et imber

Sevire et fractis descendere fulmina nimbis.

Altior, ethereo penitus convulsa fragore,

Corruit et colles concussit et arva cupressus,

Solis amor quondam, solis pia cura sepulti;

Nec tamen evaluit fatalem avertere luctum

Solis amor, vicitque pium fors dura favorem.

Prescius, heu! nimium vates tum, Phebe, fuisti,

Dum sibi dumque aliis: – Erit hec lacrimabilis arbor,

Dixisti. – Ingentis strepitu tremefacta ruine,

Pastorum mox turba fugit, quecunque sub illa

Per longum secura diem consederat umbra;

Pars repetit montes, tuguri pars limina fidi,

Pars specubus terreque caput submittit hianti.

Silvius et Phitias scopulum fortassis eundem

Precipiti petiere gradu, geminisque cavernis

Occuluere animas trepidi, nec pauca gementes.

Post, ubi laxatis tempestas fracta parumper

Nubibus et celi siluerunt murmura fessi,

Incipit illacrimans Phitias: – O Iupiter alme,

Si scelus hoc nostrum meruit, si rustica sordet

Pastorum pietas, silvis ignosce! precamur;

Innocui miserere gregis, meliorque capellas

Collige dispersas; teneris signata labellis

Ubera te moveant, nisi forte oblivia lactis

Illius astrigere nectar tibi suggerit aule:

De grege nempe fuit nutrix tua! – Talia questus,

Subticuit, pectusque manu percussit et ora.

Silvius, audita rupis de parte querela,

(Nam neque se coram cernebant, obice parvo

Pretente silicis ramoque comante dirempti)

Concussa sic mente refert, gemitumque coercens:

– O Phitia, Phitia; fateor, sic astra minari

Iampridem adverti, postquam flamantia Martis

Lumina, et imbrifera Saturnum in parte morantem,

Obsessumque Iovem, et Venerem transversa tuentem,

Sibila ventorum postquam peregrina notavi.

Nonne procul nebulas, limo exalante palustri,

Surgere et in nostrum delatas vidimus axem?

Nonne grues profugas, turpesque ad litora mergos?

Num corvos, fulicasque vagas, num sidera mesta

Vidimus et nimbo velatam abscedere Pheben,

Tum que multa olim nascentis signa procelle

Silvicole cecinere senes? Sed ferre necesse est.

Hec est vita hominum, Phitia; sic leta dolendis

Alternat fortuna ferox. Eat ordine mundus

Antiquo; nobis rerum experientia prosit:

Quo grex cumque miser ruerit, consistere pulcrum est. –

– Care michi in primis et semper maxime Silvi,

Respondit Phitias, oculos, te consule, tergam;

Tu modo, si quod habes damni solamen acerbi,

Tempestiva graves relevent oblivia casus. –

– Imo, ait ille, tuum est que condita carmina servas

Mecum partiri: Daphnis pastoribus olim,

Et tibi nunc ingens merito cantabitur Argus.

Quid tibi non nobis, Phitias? num tu quoque carmen

Argeum vocitare libet? Nimis omnia celas. –

– Incipe; forte sequar, nisi vox tua terreat, – inquit

Silvius. Ille alta fregit suspiria voce:

PHI.

Arge, decus rerum! Silve dolor, Arge, relicte!

Hoc licuit rapide sacro de corpore morti?

Hoc ausa est tellus? te, qui stellantis Olimpi

Iam solus spectator eras, humus obruit atra?

Quo favor, et nostri rediit quo gloria secli?

Quis tempestates prenoscet ab ethere longe?

Quis michi voce feras quercusque et saxa movebit,

Aut longam dulci traducet carmine noctem?

Quis terrebit apros? quis tendet retia dammis?

Quis visco captabit aves? quis, flumine mergens,

Ah! miseras curabit oves? quis sacra Cibeles,

Atque humilem, Admeti famulantem in gramine, Phebum

Rite canet? quem nocturnus trepidabit abactor?

Quem noscent dociles alta sub rupe capelle?

Quem vigiles, fidique canes? quem dulcis amica?

Quis michi solennes statuet per litora ludos,

Insuetam patrio renovans ex more palestram?

A quo consilium dubii, divinaque late

Silvestres responsa ferent? quis tempore in arcto

Suplicibus prestabit opem? pulcherrime quondam

Arge, amor ac luctus Driadum, quid silva, quid antrum,

Quid sine te colles? et post te vivere quisquam

Aut volet, aut poterit? Pastores, credite, mors est

Vivere post Argum. Iam nunc arescere circum

Stagna, lacus, fontes, ipsumque videbitis equor;

Spiritus alter erit ventis, color alter in herbis,

Floribus alter odor; solitos nec poma sapores

Servabunt, nec prata comas, nec flumina limphas,

Vellera nec pecudes, nec opimas campus aristas.

Omnia namque oculis unus (nec fallimur) ille

Letificare suis et fecundare solebat.

Illo silva fuit semper sub principe tuta;

Pax inerat fronti, purgabat nubila verbo.

Ille abiit; fortuna suos mutata fatigat.

SIL.

Extorques lacrimas; nec iam michi vivere dulce est

Post Argum. Sed vivaci parebimus astro.

PHI.

Effugis! Agnosco: Nusquam sine carmine, Silvi.

Si libet ire, cane; post i, tua damna recense.

SIL.

Pastorum rex Argus erat, cui lumina centum

Lincea, cui centum vigiles cum sensibus aures,

Centum artes, centumque manus, centumque lacerti,

Lingua sed una fuit, cum qua rupesque ferasque

Flecteret et fixas terre divelleret ornos.

Ille diu clarus silvis, perque omnia notus,

Pascua, formosis cantatus ubique puellis,

Mille greges niveos pascens per mille recessus.

Postquam pertesum est nemorum longique laboris,

Irrediturus abit, volucrique per avia saltu

Evolat in montes. Illinc de vertice summo

Despicit et nostras curas nostrosque tumultus,

Regnateque videt quanta est angustia silve;

Alloquiturque Iovem et viduum commendat ovile.

Arge, vale! Nos te cunti, mora parva, sequemur.

YDE.

His dictis, abeunt; patrii Sulmonis ad arva

Contendit Phitias, silvas petit alter etruscas;

Solus ego afflicto merens in litore mansi.

III

Amor pastorius

egloga

Collocutores: Stupeus et Dane
STU.

Et quis erit precibus finis, mea cura, fugeque?

Fige pedem, Dane, precor et miserere tuorum.

DANE

Que Phebum sprevit, quem non spretura putetur?

Quere alias curas; fis importunus amando.

STU.

Hinc labor, hinc amor exagitant, coguntque trementem

Interrupta loqui. Sit respirare parumper!

Vis, dolus, insidie cessant; depone pavorem,

Et nostros audire, sedens, dignare labores.

DANE

Fare igitur, cupidasque manus frenare memento.

STU.

Dane, ego te solam deserto in litore primum

Aspexi, dubius hominemne deamne viderem;

Aurea sic rutilo flagrabat murice palla,

Sic celum late insolito complebat odore;

Dulcia sidereas iactabant ora favillas,

Ardentesque comas humeris disperserat aura.

Dirigui. Sol cum radiis certabat iniquo

Marte tuis: Totum non nostro lumine corpus

Fulgebat, timuique deos ne, forte videndo,

Arderent raperentque prius quam vulnera nosses

Nostra, vel occultos incensi pectori ignes.

Accedo; cupiensque gravis primordia morbi

Pandere, vix sicco vocem pulmone revulsi.

Acris inexpletum, vultu indignante locuta,

Effugis; incessus decuit, nam verba profundo

Insedere animo et liquidis hesere medullis.

Ex illo lacrime et miserum suspiria pectus

Flatibus assiduis tundunt atque imbre tepenti.

Tu tandem (que sola potes) miserere, modumque

Pone malis, si iusta peto, si cognita narro.

DANE

Quot placuit mea forma viris, quot torsit amantes

Dinumerare piget; placuit super omnia Phebo.

Aureus ille comam, nitido spectabilis arcu,

Ingenio citharaque potens, Iove patre superbus,

Spretus et indignans abiit: stat conscia curvi

Ripa senis, memorantque patris sub gurgite Nimphe.

Tu, quid habes, quo posse putes hoc frangere saxum?

STU.

Quisquis amore voles solido tranquillus et alta

Pace frui, maiora fuge et nimis alta caveto.

Illic contemptus et iurgia mixta querelis,

Atraque perpetuis bachantur nubila ventis.

Quinetiam vitare parem (licet obstrepat error

Publicus) admoneo; fidum tibi iunge minoris

Pectus, ubi obsequium pernox, humilesque vicissim

Blanditie, dulcisque timor: res cognita paucis.

Alta petunt omnes. Utinam michi tale dedissem

Consilium! Sed cogit amor, perque ardua vinctum

Luctantemque rapit. Victor fuit ille deorum,

Molliaque herculeis aptavit pensa lacertis.

Tu, cui libertas salva est, tibi consule, Dane.

DANE

Consilium laudo; sedenim que prima petebam,

Prima taces: spes summa tuos que nutrit amores?

STU.

Pretereo quecunque tribus mea pectora lustris

Ingenti siluere fide, gemitusque latentes,

Et vigiles noctes, et que fert plurima secum

Immitis dum sevit amor, que forte benigno

Iudice sint aliquid; tamen hec periisse sinamus.

Sic ierit; tulerit tales michi vita labores;

Debitus incaute fuerit furor iste iuvente.

Haud tacuisse velim, quod, cum mea pauca putarem

Posse placere tibi, studui si musica forte

Ars michi ferret opem, quod te sonus atque camene,

Non auri fulgor caperet; frustraque timebam

Hanc etiam tentasse viam; raucumque videbar

Nescio quid strepere, donec mea carmina Faunos

Non puduit Driadesque pari celebrare favore.

Sepe quidem ramum vidi dulcedine tentas

Linquere, et attonitas in me spectare capellas,

Spernere apes cithisum, mutas estate cicadas.

Letabar. Nec nata prius fiducia nostri est,

Quam sacer ille michi: – Cane fidens, – diceret Argus.

DANE

Et merito; namque ille fuit qui talia posset.

Iure iubere suo, nosset qui talia solus.

At tu, si qua recens studium tibi contulit, effer.

STU.

Dane, nostra quies, noster labor atque voluptas,

Unam ego te dominam, teque hostem affusus adoro.

Tu decus es nemorum, tu spes pastoribus ingens;

Te vates magnique duces, te Iupiter altus

Diligit, ac iaculo refugit violare trisulco,

Quo ferit omne nemus. Te, quam pharetratus Apollo,

Quam celebres arsere dei, nunc Stupeus ardet,

Pastor inops, lentusque gregis contemptor opimi;

Dives erit, si pulcra voces sua carmina, Dane.

DANE

Plus aliquid, quam rebar, eras; reverentia nostri

Impedit. Adde aliud; poteris fortasse placere.

STU.

Forte die medio, dum me meus urget amaror,

Sive amor in silvas, subito vox contigit aures

Dulcior humana. Stupui: levis unda nitentes

Per pronum herboso volvebat calle lapillos.

Prominet ipse locus, murmurque secutus aquarum,

Purpurea in ripa laurique comantis ad umbram,

Virgineam aspicio, celo plaudente, choream.

Flecto gradum propere. Tunc una sonantior omni

Ex numero: – Si fata tuos hoc tramite gressus

Rara movent, aude divinos cernere vultus. –

Hec ait, et dextram tenuit; tremor omnis abibat

Posse loqui; incipio: – Quin vos michi parcite, dive;

Error Amorque trahunt; sector vestigia dure,

Heu michi! sparsa fere; fugit illa, meosque dolores

Nescit. – Ad hec Virgo, subridens: – Novimus, inquit,

Omnia. Thesalidem sequeris per confraga Danem;

Fabula iampridem aoniis notissima lucis.

I certus, lentescet enim; tamen accipe ramum

Hunc prius. – Et tenero frondosum pollice ramum

Decerpsit, cupidoque michi porrexit, et: – Ibis,

Ibis, ait, dicesque novem vidisse sorores,

Quas vulgus spectare nequit, quas nulla profanis

Mens curis imbuta videt. Si plura rogaris,

Dic vidisse, quibus vi bella movere dolisque

Quam tutum, preceps docuit de turre Pireneus,

Voce vel ingenio Pice docuere loquaces.

Dic sacro te monte vagas; dic fontis ad undam

Quem pedis impulsu, genitus cervice Meduse,

Alatus perfodit equus; dic nexa canentes

Orbibus imparibus, vario modulamine vocum,

Cuncta novem, variosque animorum ex ordine motus;

Quid fame predulcis amor, vocisque levamen,

Quid studium, ingeniique vigor, quid culta cerebri

Ora tenacis agat; post hec, quisnam impetus, et quod

Iudicium, etheree quenam discretio menti,

Quidve potens mulcere aures. In fine fugaces

Huc, Dane – dic – verte oculos. Regina sonori

Hunc michi prima chori ramum dedit arbore vulsum,

Quem tibi monstrarem; volucrem iubet illa monetque,

Hemonie post signa fuge, consistere tandem:

Ferrea sit quamvis, motam pietate videbis. –

DANE

Motaque sum; sequere et collem properemus in illum.

STU.

Perge! Labor nullus tecum iuga prendere Olimpi.

DANE

Scis quo colle sedes? maiestas quanta locorum est?

STU.

Imperiosus apex dare circum iura videtur

Collibus, et celo silvas despectat aperto.

DANE

Huc ego pastores memini victricia sertis

Tempora, et arboreis spoliis ornata, referre

Curribus invectos niveis delubra deorum.

Intereram iam leta, virens; spectare iuvabat

Cum ductore greges captos, tristesque iuvencos,

Exuviasque graves peregrinis montibus actas,

Et longos rerum strepitus, pompasque frementes:

Huc ab yperboreis per vim custodibus aurum

Griphibus ereptum, magnos pervenit in usus;

Huc Asie predas informi squalida tergo;

Huc quoque nutantes tulit indica belua turres.

Quid te multa morer? Quicquid nemus undique pressis

Extulit uberibus, hoc est in monte coactum.

Hic iusti sedere patres, hic viva iuventus,

Hic caste lusere nurus; hoc pastor in antro

Maximus insidiis periit, nec pulcer Adonis

Vulnificos evasit apros. Sed tristia linquo.

Hoc ipsos est fama deos habitare cacumen;

Hoc caput est nemorum, domus hec Iovis ampla tonantis;

Hic, natum complexa suum, Lathona Sibille

Agnita fatiloque, pastori ostensa superbo est;

Hec iuga magnanimus, scipionibus actus eburnis,

(Sic crevit fortuna loci!) tua cura, subactis

Saltibus ex lybicis rediens, puer ille revisit

Et secum rudis ille senex. Post tempore multo

Cantantes venere alii, quos dicere longum est,

Partheniasque tuus, triplicis modulator avene.

Omnibus hic viridi frondebant tempora lauro.

Hic ego, dissimili quanquam sub sidere, sertum

Fronde tamen simili faciam tibi: porrige ramum,

Quem sacra Castalie regnatrix tradidit alme;

Illius hoc nostrumque simul tibi munus habeto:

Linque alias curas et noster protinus esto.

STU.

Nunc vigilasse iuvat; dulce est meminisse laborum.

 IV

 Dedalus

 egloga

Collocutores: Gallus et Tirrenus
GAL.

Tale quis ingenium, tanti quis muneris usum?

Ut niveum compegit ebur, nervosque loquentes

Addidit ac numeros! Dic, o Tirrene, quis ille?

Dedalus? Anne alius dextre successor et artis?

TIR.

Dedalus ipse fuit, nec falleris omine, Galle,

Artificum stupor eternus, quem docta potensque

Miratur natura virum; michi maximus ille

Argutam dedit hanc citharam plectrumque modosque.

GAL.

Cuius amor meriti? cuius pulcherrima merces?

TIR.

Nullius. Nam sponte meum quesivit amorem,

Dignus quem silve, quem grex, quem pastor adoret.

GAL.

Qua tamen hec regione tibi sors obvia venit?

TIR.

Est nemus aerium, trabibus quo frigida quernis

Submovet umbra diem; non illic aura, nec estus,

Non gregis aut hominum vernos premit ungula flores;

Fontibus aversis circum duo flumina surgunt,

Hoc secat Etruscos, petit illud gurgite Romam:

Hic, quasi venturi presagus, tristia mecum

Plurima volvebam, flebam quoque; vidit ab alto

Dedalus annosas inter considere fagos;

Accessit, citharamque ferens: – puer, accipe, dixit;

Hac casus solare tuos, hac falle laborem. –

GAL.

Infelix! ubi tunc aberam? Fortasse fuisset

Hec fortuna alii; citharam michi Dedalus illam;

Novit enim egregie, atque interdum visus amare est.

TIR.

Hanc minime; sed forte aliam, nam milia multa

Ille habet et large partitur munera in omnes,

Galle; sed, ante diu quam presens silva vireret,

Hec fuerat promissa michi. Namque anxia partu

Mater anelanti Lucinam voce rogabat,

Et mestum, ignarus lucis, iam limen adibam;

Attulit ecce pium fors Dedalon; haud mora, mixto

Vagitu gemituque gravi concussus, apertas

Substitit ante fores; deque obstetricibus uni:

– Si puer est, citharam dabimus; si nata, monile,

Dixerat, ac speculum; – subitoque evanuit. Inde

Polliciti rediitque memor, factoque beavit.

GAL.

Utilis invidie species imitatio fervens,

Incutiensque animo stimulos, Tirrene, fatebor.

Ardeo nunc similem citharam, nisi forsitan ista

(Quod malim) caruisse velis. Sunt vellera nobis

Mollia, sunt hedi; pretium, vel grande licebit,

Ipse rei parve statuas. Parebitur ultro.

TIR.

Grande rei parve? Cithare solatia nescis;

Rem magnam (sit nota) voces: fastidia mulcet,

Lassatos animos refovet, solatur amicos,

Gaudia restituit, pellit de pectore luctum,

Exiccat lacrimas, compescit flebile murmur,

Spes revehit, frangitque metus, vultumque serenat.

GAL.

Quid pretio maiore vetat vel magna pacisci?

TIR.

Non michi setigeri quantumvis pascitur usquam

Villigerique gregis, nedum leve vellus et hedi

Sit pretium cithare; non si tibi gurgite latos

Ambiat Hermus agros, rutilisque oblimet arenis.

Quid michi divitie? quid rerum mutus acervus?

Nostras cernis opes: Hec est, qua crebra rebellis

Prelia fortune mundique prementia vincla

Pauperiemque levo; rigidas hac sepe per Alpes,

Perque nemus vacuum, perque atra silentia noctis

Fisus eo; plaudunt volucres et concava saxa,

Interea tristes fugiunt per nubila cure.

GAL.

Laude sitim cumulas; fer opem, optatoque potiri,

Te duce, contingat; vivam memor emoriarque.

TIR.

Sera animum que cura subit? Brevis ecce iuvente

Flos cecidit. Tunc tempus erat! Iam discere turpe est

Quod pulcrum didicisse foret. Sic volvitur etas,

Omnia sic volvit fugiens, ac nescia freni.

Sorte tua contentus abi, citharamque relinque;

Est quibus a teneris tractata suaviter annis.

GAL.

Posceris auxilium; tu consulis? Incipe rebus

Mecum; verba aliis, quos possunt verba movere.

Poscimus hanc avide; toto nil pulcrius orbe est.

TIR.

Pulcra movent oculos, sed prosunt apta fruenti;

In partesque venit pudor atque modestia voti.

GAL.

O felix, o care deis, Tirrene, supernis!

 V

 Pietas pastoralis

egloga

Collocutores: Martius, Apitius et Festinus
MAR.

Quid genitrix veneranda dolet, germane? quid illi

Accidit hoc dignum gemitu? quorsumve recentes

Mesta pluet lacrimas, nec lumina nostra madescent?

API.

Cuncta vorant anni volucres; domat omnia tempus

Indomitum; cecidit matris fortuna decorque,

Arentique virens senio dat terga iuventus.

MAR.

Aspice quot circum stabiles, urgentibus annis,

Et virides cernuntur anus. Aliunde profecto

Luctus et offensi veniunt suspiria cordis.

Querere nos causas, fatisque obstare repertis

Suadet amor, pietasque iubet, meritumque reposcit

Altricis, partusque labor, fastidia, cure.

API.

Vim nescit natura pati; licet omnia certent

Pectora ab adverso, cunctas licet advocet artes

Humanum genus et studio contendat inani,

Invictum caput illa ferens, contemnet habenas.

MAR.

Hec prope diis natura pares iubet esse parentes.

API.

Hec eadem prohibet cursum prevertere vite,

Et rerum turbare vices. Iuvenescere mater

Nostra nequit; varia est pietas; de coniuge quisque

Cogitet et parvis studeat succurrere natis.

MAR.

De genitrice nichil? Sedenim michi maxima matris

Cura subest vidue; nil hac michi carius usquam.

API.

Quis vetat esse pium? Munus leve dulcia verba.

Hos humeros, has illa manus, hec brachia nobis

Sola dedit, donisque suis ea sola fruatur.

Non comes esse sibi, quascunque vocarit in oras,

Abnuo, nec fragili baculum me ferre senecte.

MAR.

Dii tibi consilium celo tribuere sereno;

Nunc pietas sua regna tenet, sua possidet arma:

Filius es, matri vin subveniamus egenti?

API.

Fare; quid expectas? Omnis mora torquet amantem.

MAR.

Est domus ampla sibi, nemoroso condita colle,

Dudum magnanimi longo quam tempore fratres

Obsequiis coluere piis. Tum cognita late

Mater erat, saltus nimis invidiosa per omnes,

Felix et partu, et silvestribus inclita gaçis,

Ac nemorum regina potens; mors invida natos

Preripuit misere, perierunt corpora fratrum.

Fama viget. Nos ludibrio dilata iuventus

Spiramus; sed fama iacet, tenebrisque sepulta est.

Sub nobis mutata domus fortuna; tot annis

Incolumis, nostros cecidit non passa furores.

Hec matri reparanda domus; nil gratius illi,

Ni quo fata premunt, fractis consurgere bustis

Aspiceret natos et tempora prisca reverti.

API.

Milia sunt hominum, curarum milia mille:

Quisque sibi sapiens. Unde hec tibi somnia frater?

Pellere pauperiem labor est mortalibus ingens,

Cui nunquam speranda quies; nos sorte maligna

Vivere per silvas ulla vix possumus arte;

Et (tecum, germane, loquor) non furta rapinis

Mixta iuvant, plenis nec prede ab ovilibus acte.

Tu nova tecta paras ruiture attollere matri?

MAR.

Non nova, sed veterum turpes reparare ruinas

Da, frater, da, care, manus partemque virilem

Sponte subi; vincat pietas invicta laborem.

Siccemus pariter lacrimas, et mesta parentis

Pectora, ne tales doleat genuisse, levemus.

API.

Cura supervacui pectus quatit! Occidit illa

Spes sobolis, que cuncta procul compleverat arva,

Nec muris contenta suis, nec cespite parvo.

Ad paucos reditum; pascent nos avia baccis

Arboreis, duplicisque capax testudinis antrum,

Dum tonat, excipiet, ventosque arcebit et imbres,

Mater ubi alternis convivia festa diebus

Hic aget atque illic, geminoque fruetur honore.

MAR.

Coniugibus despecta quidem et calcata superbis,

Ac dominas habitura nurus! Quin flectere tandem

Et monitus meliora vide: Genitricis uterque

Tecta colat, limenque pius venerator adoret,

Quod sacri tetigere pedes. Non aspera mando;

Dulce est annose iuvenem servire parenti.

Non in vestibulo pudeat me mane videri

Sollicitum, quid mandet anus. Quin septa laremque

Molimur, solitas sedes? Hinc iussa nepotes

Accipiant, hic una domus, nec scissa potestas,

Nec fratrum divisus honos. Vicinia iunctos

Horrebit; virtus gladio plus vera timetur.

Aggrediamur opus, quedam leviora videntur

Expertis; genitrix, animos si cernat amicos,

Ipsa aderit; nam pascit oves, pascitque iuvencos,

Unde istas cumulamus opes. Ars fallere matrem

Prima quidem pueris! Fortune frusta vetuste,

Preterea et terre salis altum infodit acervum,

Quem cupido quondam pecori blandita latenter

Miscuit et sapidas aspergine reddidit herbas;

Insuper ad veteres ortos, umbrosaque Tempe,

Saturnique domos, et que possedimus ultra

(Lidius at nunc hospes habet) violentus ab alto

Monte cadit rivus, qui, dum sua rura revisit,

Impedit invalidam transverso gurgite matrem.

Pons fuit hic, manibus sanctorum structus avorum,

Tempus in hoc solidus; tacitos quo tramite fures,

Qui gregibus pestem, silvis suprema parabant,

Repperit argutus nocturno tempore pastor;

Collaque sic meritis fregit. Tua dextera pontem

Hunc (tibi nota loquor) tumidas effudit in undas,

Dumque nocere michi properas, matrique tibique

Et gregibus silvisque noces. Sed iurgia mitto.

Hic nostram modo poscit opem; sine crimine quamvis,

Non onerum partem tecum tolerare recuso.

API.

Compulit in facinus tua longa superbia. Verum

Cimba brevis fluvio est, habilis transire volenti;

Rus breve trans fluvium superest; fortuna solutos

Angustat, finesque locat quos fratribus olim

Tam bene pacatis quam nos sumus. Arcta priorum,

Arcta extremorum confinia; at inter utrumque

Laxarunt sua rura senes. Audacia letos

Non stabiles habet eventus: En omnia demum

Ad primas rediere vias, forsque improba giro

Lusit in assiduo. Quid quod sine ponte manemus

Tutius in ripa? Iam, quantum ad cetera, serum est

Edificare domos sub tempus velle sepulcri.

FES.

Quid vano sermone leves consumitis horas?

Tertius ille minor, quem vos calcare soletis,

Silvas frater habet; iam fundamenta domorum

Sede locat patria; genitrix sibi rura gregemque

Credidit et nati gremio secura quiescit.

Parent cuncta sibi. Curas agit ille seniles

Ense puer stricto, laqueisque sub arbore tensis,

Quis avium furumque pedes et colla premantur.

Pinguibus arentes tenerisque ab ovilibus arcent

Fortia claustra lupos, tristis non murmurat ursus,

Sanguineus non sevit aper, non sibilat anguis,

Non rapidi predas abigunt ex more leones,

Non aquile curvis circumdant unguibus agnos;

Excelso, predulce canens, sedet aggere custos.

Pascua tuta silent. Audit iam litus utrumque

Carmen, et extremus calaber ligurumque recessus,

Undifragi sectique tenens convexa Pelori.

Si vocem extulerit, Mauros turbabit et Indos,

Arctoasque nives, austrique calentis arenas.

Imperat is vobis linguam cohibere; capellas

Ite domum tondere inopes. Negat almaque mater

Partem uteri vos esse sui, suppostaque iurat

Pignora falsa sibi: Vallis te proxima misit,

Apenninigene qua prata virentia silve

Spoletina metunt armenta gregesque protervi;

Te longinqua dedit tellus et pascua Rheni.

MAR.

Nunc memini: Audieram veteres narrare bubulcos.

 VI

 Pastorum pathos

  egloga

Collocutores: Pamphilus et Mitio
 PAM.

Quis nemus omne vagis lacerandum prebuit hircis?

Quid silve meruere mee, quas rore superno

Iupiter, et rivis spumantibus horrida coniunx,

Impiger atque olim Pyreos Phaniosque rigarunt?

Que rabies furtim, segetes dum carpit acerbas,

Spes et opes turbavit agri? cui pulcer Hiberus,

Delitie nostrumque decus, sub tempus aratri

Non timuit prunas crepitantibus addere lauris,

Quis prope consumptus, dextram nisi noster Apollo

Porgeret afflicto, montesque efferret in altos?

MIT.

Pastorum sors dura nimis! Date frena capellis,

Indomitos cohibete greges, simul ubera multo

Lacte fluant semper... magicas non movimus artes!

Et nunc iste ferox lites et iurgia secum

Instruit, ac, saxum et nodosa repagula gestans,

Quot maledicta parat, poterit maledicta mereri,

Ense perire suo, quod fert reperire venenum.

Blanditiis tamen aggrediar: Quo Pamphile et unde?

Quosve locos habitas? serum tua claustra revisis!

Quid fremis? inque gravi qui fervet spiritus ore?

PAM.

Furcifer hic, Mitio? nec te durissima sontem

Sorbet adhuc tellus? Iam iam mirabile nullum est,

Si nemus et messes atque omnia, versa retrorsum,

Spem lusere meam. Cui proh! custodia culti

Credita ruris erat? cui grex pascendus in herba?

Intempestivis perierunt mortibus agni;

Defessi periere boves, hircique supersunt,

Immundique sues, quos luxus et otia tendunt:

Turba nociva satis, nulla que lege per agros

Spargitur insultans, virgultaque dentibus urit;

Iam montes infecit odor, nostramve quietem.

MIT.

Haud inopina quidem patior convitia; dudum

Singula nam tacito tractans sub pectore mecum

Vaticinatus eram: – Iam turbidus ille redibit,

Nec servi tergo, nec amici parcere fame

Doctus, nec rigida pietatem admittere fronte. –

Pamphile, quam facile est alienam carpere vitam!

Quam durum servare suam! Te forte magistro,

Segnior haud gregibus mors ac lupus ingruat albis?

Nequicquam baculoque minax vultuque venires;

Nil tibi tristis hiems (quanquam cessura rigori

Illa tuo), nil ver dubium, nil morbidus auster,

Nil tibi de proprio violenta remitteret estas;

Non volucres segeti, non mitibus umbra racemis,

Non caper arboribus, non bucula parceret herbis.

PAM.

Nonne ego pastor eram, dum trux, turpissime rerum,

Nereus, adverso pascens in vertice tauros,

Transversum deiecit humi, et pecus omne parabat

Vi rapere? obluctor; donec violentior ille

Exuit hirsutam tunicam, nudumque reliquit.

MIT.

Quid potius tractare velim quot, tempore parvo,

Tunc nostri cecidere greges? Est sanguine vallis

Pinguis adhuc; cecis raptim congesta cavernis,

Ossa iacent; horrore ferit locus ipse tuentes.

Non tibi, non aliis licuit mandare macello

Membra boum; sparsere lupi, sparsere leones!

PAM.

Dii tibi sint hostes! At non iacuere magistri;

Non rauci siluere canes; quod seva sinebat

Extremum fortuna, fuit: spoliare cadentes

Et niveas urbi, dominoque remittere pelles.

Tu michi quid servas, nisi cornua dempta iuvencis?

MIT.

Servo aurum, teneris quod compensavimus agnis;

Servo habiles scyatos, et agresti urgere labellum

Subere non dignor, rudium miseretque parentum.

Adde quod ars, duce me, multum pastoria crevit:

Discolor en talos thirreno ex more coturnus

Circumit; effulgens obnubit tempora iaspis;

Candida sydonio ter murice vellera tinxi,

Et magnos peperi pro munere lactis amicos.

Sponsa nitet gemmis, collumque monilibus ambit,

Et mecum fusca secura recumbit in umbra;

Non glacie nivibusque rigens, nec solibus usta,

Qualis erat tua turpis anus, dum rura tenebas;

Regia, si spectes, non nostra videbitur uxor.

Tum passim herbosis ludunt in vallibus edi,

Inque volutabris segnes innata voluptas

Conglomerat versatque sues; non humida pastor

Fortior antra subit. Sedeo iaceoque supinus,

Multa canens que dictat amor, nec crastina curans;

Commissique gregis ludos et prelia cerno.

Tu querulus tristisque mane; tu dente canino,

Qua rabies tulerit, semper mordere paratus.

PAM.

Ergo, impure, tuum nostris cum sentibus aurum

Iungis? ut indignos habitus tibi preferat uxor,

Rebus honusta suis? ut tu meliore cubili

Membra loces, somnumque animo vigilante fugacem

Excipias oculis, et turbida visa fatigent?

Concilient ut vasa sitim, causasque timendi

Inveniant, et forma domus, et cara supellex?

Heu! labor insanus precio cumulare periclum;

Heu! furor extremus nupte parere furenti.

Turpis, adulteria et thalami tot probra pudendi

Dissimulare potes? Nempe hi, quos fingis amicos,

Coniugis inceste facilem rapuere pudorem,

Insidiasque parant etiam tibi; lumina tolle

Immodico depressa mero; lupus instat ovili,

Antraque pervigiles circumstant ditia fures.

MIT.

Furibus est mecum contractum sanguine porci

Fedus, et inferni descriptum regis in ara;

Invisum superis sacrum fortasse, profundis

Acceptum sed iure deis, quibus ere litatum est.

Non ego, ieiune confringant pinguia tygres

Septa licet, totoque fremens ruat ethere grando,

Armentisque satisque necem ferat acrior annus,

Pauper ero: tantum scrobibus commisimus atris!

PAM.

Tolle ferum, scelerate, sacrum, quod Iupiter et Sol

Erubuit potuitque Iubar..! Sed acerba relatu

Pretereo; quid pastor eras, per litora gaças

Convehis, et neutrum perages feliciter. Aude

Linquere iam silvas, urbesque videre remotas,

Pandere vela nothis, tumidas tentare procellas;

Uxor enim ignotis iampridem in collibus errat

Et, patrium limen thalamumque egressa pudicum,

Illa sequetur ovans meretrix famosa, procosque

Secum aget ardentes et olentes turpiter hircos,

Herba peregrine quibus est iam grata paludis.

MIT.

Quid, pater, obscuris animos ambagibus imples?

Longaque nunc seris quid litibus otia frangis?

Desine iam mestis alacres incessere verbis.

Dic, age; dic breviter quicquid fert impetus et mens.

PAM.

Es meritus post vincla crucem, post verbera ferrum.

Supplicium breve! Quin potius sine fine dolores

Carceris eterni, vel si quid tristius usquam est,

Serve infide, fugax, dominoque ingrate benigno.

MIT.

Crude senex, gestare crucem, tolerare cathenas

Si nescis, sors ipsa tua est. Vulgata per omnes

Fabula iam saltus, Nerei terrore superbi

Destituisse gregem, medio nisi tristis Apollo

Sistere calle gradum, non vertere terga iuberet.

Cetera nam sileo, domino quam fidus in arctis

Casibus, ut possint deserte ignoscere caule.

PAM.

Et fugi, et redii; timui Pastoris iniqui

Verbera; nulla metum facilem damnaverit etas.

Flumine mox lavi maculas, pallorque recessit.

Que tibi causa fuge? cur claustra quieta relinquis?

Cur, longinqua sequens, quercus contemnis avitas?

Quo claves, vesane, rapis? Quin, abice, rerum

Tantarum si cura premit; per menia saltu

Errantes cogentur oves sub tecta reverti:

MIT.

Iam michi magna placent; inopis num semper ovilis

Servus ero? Dulcem cantando nactus amicam,

Formosus fieri studeo; solemque perosus,

Antra umbrosa colo frontemque manusque recenti

Fonte novans. Speculum Coridon bizantius istud,

Quo michi complaceo, dono dedit; omnia novit

Et patitur coniunx, quoniam sua multa vicissim

Dura fero. Vos ignotas iactetis amicas,

Me mea perpetuis foveat complexibus Epy.

PAM.

Infamis mulier, multisque infausta maritis,

Te foveat demens! Prior Epycus ille, profanos

Lapsus in amplexus, cecinit per rura, per urbes

Quam coniunx generosa sibi; prior ipse puellam

Nactus ad irriguos secum traduxerat ortos;

Ludibrioque habitus vivens moriensque, iacentem

Exedere canes et perminxere sepulcrum.

Letior haud aliis post hunc; sed adultera forte

Fida tibi; fruere et speculum Coridonis habeto.

Eternum gemat ille miser, pastoribus aule

Qui primus mala dona dedit! Formosus haberi

Dum petis, et capiti circumdas serta nivoso,

(Ignotum tot pondus avis) dum floribus antrum,

Dumque pedum, delire, rosis silvestribus ornas,

Omnia depereant; quando impia sidera celo,

Impia fors terris superant. Intercidat una

Cura gregis; rurisque labor, studium peculi.

MIT.

Succedet michi forte aliquis – nec longius hinc iam

(Augurio nisi fallor) abest – qui tristis inersque

Mitia preduris excuset facta repulsis,

Alvernasque ferat Romana in pascua sordes.

PAM.

Quem talem, nisi te genitum fortasse, minaris?

En tua tota fides! En laudum summa tuarum!

Peiorem si terra parit, tunc optimus ipse,

Inque nocens Mitio. Sic crimen crimine purgas?

Vive late, gaude vitii maioris ad umbram.

MIT.

Letus agam, moriarque dolens; tu, tristis utrumque,

Nescio quid confusa tibi tua somnia servent.

PAM.

Par fuerat meminisse, quibus bonus ille periclis

Ista paravit herus. Laniatum vepribus aspris

Vidimus. Heu, quanti miserans armenta redemit

Perdita, sublimi veniens mercator Olimpo!

Quam tenuis victus, quam nulla superbia verum

Ruris habet dominum! Tu luxuriaris in arvis

Illius; ipse sua sitiens ac sobrius aula est.

MIT.

Immemor ille sui, et, verum fateamur, avarus!

Perdere pauca timet, cum possit perdere multa.

Impiger horrisonis pastores vocibus implet;

Hinc didicisse potes, semperque in fontibus egras

Mersat oves, tondere iubens, ne vellera lappe

Intricent, prohibens ipsis a sepibus hircos;

Ostentatque rubos itidem sterilesque miricas,

(Pascua dura feris) famulos macieque geluque

Conficit, ac tolerare famem somnumque sitimque

Edocet, adiungitque minas atque intonat ore;

Dulcia cunta vetat, iubet aspera; culta cavebis,

Avia lustrabis, montes superabis iniquos,

Et pedibus nudis tribulos calcabis acutos.

Moribus his hominum quisquam de sanguine natum

Dixerit? aut raros illi miretur amicos?

Contra ego, me memini domino servire potenti;

Perdere magnificum; multis placuisse decorum.

Vis ubi nulla premit, quis tot consumet aristas?

Quod pecus assiduo peraget tot gramina morsu?

Lascivos errare greges, hircosque procaces

Coniugio gaudere sinas. Simul ipse iocabor.

Dum mea me coniunx, dum me mea suspicit Epy;

Vos vestros servate, meos michi linquite mores.

PAM.

Infelix, sic noscis herum? dum tutus in umbra

Stare putas, aderit, prevertens gaudia luctu.

MIT.

Men verbis terrere paras? Presentia fortes

Despiciunt; timidos etiam distantia terrent.

 VII

 Grex infectus et suffectus

 egloga

Collocutores: Mitio et Epy
MIT.

Dulcior his silvis, et gramine dulcior arvi,

Gratior his antris, et gratior amne sonoro,

Huc modo, dum sum solus, ades, mea nobilis Epy.

EPY

Nulla dies, Mitio, nostros abrumpat amores;

Nulla dies gremio caput hoc disiungat amato:

Ultro adsum, semperque adero, nec sponte revellar –

MIT.

O mea (nam dulce est animum exonerare loquendo)

Quid michi nunc stomaci reris? Precordia quantum

Fellis habet sparsi! Mordax modo Pamphilus acri

Perculit incautum penitus, pupugitve querela,

Multa minax. Absentis heri sub fine pavorem

Obtulit intrepido; fortem fortissima contra

Frons stetit hec. Nunc, cara comes, tot dulcia mecum,

Tot letos partita dies, partire quod instat.

Ne pigeat, numeremus oves, numeremus et hircos.

Seu gravis iste redit, seu forsitan ille tremendus,

Vera licet fictis pretexere crimina verbis;

Stet modo frons eadem, conceptaque formula fandi.

EPY

Lanigerum quodcunque pecus servare solebas

Mors rapuit, vel morbus habet; per gramina ripe

Pascitur alterius quicquid superesse dedit fors.

Febris iners, scabiesque tenax, violentaque tussis

Iam vacuos populantur agros; premit horrida sudor

Mucidus, et rigidi configunt tergora dumi.

Tutius abfuerint, ne furtim leta pererret

Mesta lues capita, et serpens per ovilia pestis.

Cetera nosse datur, refer huc tua lumina tantum.

MIT.

Perge, meum culmen, mea spes, mea tota voluptas.

EPY

Ille, procul fulvo quem cernis ludere tergo,

Vertice conspicuum, setis cui discolor albis

Barba genas mentumque tegit, per pascua late

Noscitur immitis, frondisque petulcus et herbe.

Hunc etiam cupide metuunt perferre capelle,

Sic duras tenerasque tegit, sic pondere toto

Irruit, incumbens miseris, Veneremque nec ullam

Respuit. Haud proprie fit segnior inde marite,

Que paribus signata notis et concolor illi est.

Ipse quidem, luxu immodico lassatus et annis,

Iam senuit; sed dura fero recalensque senectus.

Ille procax, parili totus licet ardeat estu,

Viribus haud paribus fruitur; tamen omnia turbat

Septa furens, nullasque sinit dormire quietas

Somnifera sub nocte capras; sed ovilia circum

Hunc animus, non sanguis agit; dumque aspera prensat

Colla, parum stabiles fregisse per oscula dentes

Cernitur, et vocis paulatim perdidit usum.

Quem, quotiens video, subitus quatit ilia risus,

Ut fragilis dumeta petit, crebrosque himeneos,

Et Venerem gelidis ardentem naribus omni

Tempore suspirans, inamenum spargit odorem.

Tertius ille autem, distortis cornibus, atra

Luxuria effervens, teneris male temperat edis.

His multum debere memor grex ipse fatetur;

Horum namque licet circum presepia natos

Enumerare leves, atque agmina multa nepotum.

Ille, piger senio, torpet; tamen integer olim

Ludere clam solitus, virides nec spernere frondes.

Nunc iacet et celum spectat. Premit arduus ille,

Proceris gaudens per silvam insistere ramis.

Permeat hic valles, longinquaque rura peragrat.

Esurit ille rubos, fulgentibus imminet undis,

Nec toto satianda Tago sitis arida fervet.

Ille ferox animi est, et torva fronte minatur.

Ecce duo obnixis qui se se cornibus urgent;

Sepe graves silvis olim excivere tumultus,

Nunc multo graviora parant, atque omnia turbant.

Ecce duo morbo impliciti: Niger iste quiescit,

Candidus ille silet; scabiem fricat ille vetustam.

Ille quidem, toto quem cernis ab agmine solum,

Natura generosus erat; sed, non sua tondens

Gramina, sollicito tacitus terit avia gressu.

Huic hostis generosus item, sed fractior evo,

Contigerat; mors alterius certamen utrinque

Conclusit. Non ille vadum torrentis aquosi,

Nec iuga saxosi timuisset carpere montis.

Dux gregis ille fuit, dum nostra reliquimus olim

Pascua; primus iter rapidum per lubrica flexit,

Hortatus sotios; mox cetera turba secuta est,

Unde diu letos vacui deduximus annos.

MIT.

Quid non longa rapit, seclis fugientibus, etas?

Decrevit grex ecce situ: Que culpa? Quis error?

Immortale homini nichil est; moriemur et ipsi.

Ludere consilium, nec euntis temporis horam

Perdere segnitie, curasque repellere inanes;

Ni forsan tibi nunc aliud, dilecta, videtur.

EPY

Prorsus idem: Quid enim restet? Que meta malorum?

Ambiguum, licet ille gravis promissa minasque

Iudicis inculcet, res pendet; ludere prestat

Interea, et primam morti subducere partem.

Quam sapiens sileo (semper tibi fida profecto

Hortatrix, atque una, fui) presentibus uti

Et gaudere bonis, fato mandare futura,

Blanditiis profugam assiduis revocare iuventam

Et retinere manu, properanti obstare senecte.

Sed, si tangit amor pecoris, muliebribus aurem

Consiliis adverte tuam, nisi forte pudori est.

MIT.

Dic, mea, dic, requies, thalami dic gloria nostri.

EPY

Hos tibi fecunde matres peperere: Quid heres

Sanguine in externo? Veteri nova cornua serto

Floribus ex nostris ornabimus. Ipse latentem

Pamphilus haud noscat fraudem; nec degener istis

Sanguis inest, humilisque gregis vestigia servant.

Liquitur hic luxu, non pinguia pabula desint

Coniugiumque frequens; implebit ovilia solus.

Errantes studet ille senes transcendere cursu,

Et facit. Ille gregem longe post terga reliquit.

Aspicis hunc tumidum? Meditatur prendere truncos

Mordicus, et vacuas cornu iam verberat auras.

Mitior hunc vultu sequitur; michi crede, sed ille est

Sevus et hirsuto multum truculentior apro.

Me spectante, parem spoliavit coniuge nuper,

Et potitur camuris nunc naribus ac pede torto.

Illum inopem, pavidumque procul per saxa fugavit.

Hi turpes, rerum indocti, latitare videntur;

Sed sine consuescant, discent tot multa magistris.

Hi duo – Quid reris? – fatales dulcibus uvis,

Iam pingues, mustoque graves; hos, pelle revulsa,

Persolves leso (venient triaterica) Bacho.

En tibi par aliud; ratio famuletur amori,

Dignum laude licet, blandis prope lenius agnis.

En quoque par longe varium; pratum ille modesto

Dente metit, ramos patulos vorat alter hiatu,

Teque tuumque gregem rauca qui voce fatiget,

Meque fugare locis informi murmure possit,

Spumeus ac frendens, tunsoque simillimus urso.

Hos tibi romulei miserunt gramina saltus;

Cetera de nostris veniunt tibi gaudia lucis.

Hinc alii, atque alii accrescent; fors prona favebit.

MIT.

O pecudum decus eximium, reginaque silve,

Perge, age, iunge greges, et cornua flore rubenti

His quoque circumda; grex esse videbitur unus.

Hunc tamen oblita es; numeris ascribe merentem:

EPY

Invisa regione satum, quem florea vallis

Paverit, et nostri spretorem miserit arvi:

Pellicis imperio premimur; moribundus et unus

Introeat, spatiumque brevis non expleat anni.

MIT.

Iram frange, precor: nil unquam tale iubebo.

Iam tranquilla redi, quoniam res magna peracta est.

Pamphilus ut redeat, iustas licet arte querelas

Abstulimus, tacitam mestus sibi sorbeat iram.

EPY

Multa quidem curis dedimus, iamque hora quietis

Nos vocat. Accelera; glacies premat hispida colles,

Brachia nos nexi, molli iaceamus in ulva.

 VIII

Divortium

egloga

Collocutores: Ganimedes et Amiclas
GAN.

Quo fugis? Expecta; liceat condiscere causas

Discidii. Tu nostra puer, (nisi fallor), amabas

Pascua. Quo pastos abigis cum matribus agnos,

Ingrate atque oblite mei rerumque mearum?

AMI.

Parce, parens, damnare tuum. Puer, ipse fateris,

Hac pavi regione gregem. Tibi letior annis

Tunc animus fuerat; nunc intractabilis, asper.

Me quoque vivendo patientia prima reliquit.

GAN.

Consilium solet esse senum, iuvenumque voluptas;

Tu michi deliras senior; tum vallis amator

Unius, deserta vagus nunc avia tentas.

AMI.

Propositum mutat sapiens; at stultus inheret:

Res, tempus, fortuna, locus firmata frequenter

Consilia alternant. Macie turpique veterno

Terga pecus confecta gerit; squalentia sentes

Vellera dilacerant. Quid agam? Nec pocula fontis

Tuta, nec herbarum morsus sucique salubres.

Ipse aer suspecta michi suspiria reddit.

Quin iustam permitte fugam, et miserere coacti.

Nam potes. Ecce etenim veni ad tua gramina pauper,

Pauperiorque domum redeo, non lacte nec edis

Auctior, invidia et solis iam ditior annis.

Adde supercilii pondus, quod non gravis equet

Ethna iugis, non Ossa rigens, non altus Olimpus.

Id prius equanimis tuleram; indignantior etas

Est senium, rugeque animos in verba ministrant.

Triste senex servus! Sit libera nostra senectus.

Serva iuventa retro est; servilem libera vitam

Mors claudat; memor usque mei subsiste valeque;

Me fatum tentare meum sine pascua circum.

GAN.

En animi servum memoris! Sic omnia ventus

Abstulit? Has mereor grates, hec premia reddis?

Ut nil prestiterim, multum, licet impar, amavi.

AMI.

Verba quidem verbis, res rebus; purus amori

Sed solus debetur amor; gratusque memorque

Sum, quia te semper, postquam michi notus, amavi;

Et, dum vita comes, si quid michi credis, amabo.

GAN.

Quo properas igitur? Que te magis allicit ora?

Unanimes que causa repens disiungit amicos?

Perdit enim servi nomen cui libera mens est.

AMI.

Aspice fagifero tangentem vertice montem

Nubila, tum gravida fontes tellure crepantes,

Unde ruens pelagis confunditur unda quaternis;

Aspice preruptum scopulis extantibus alte

Ire sub astra iugum. Lapis ille impervius olim,

Punicus hesperio donec sibi pastor aceto

Fecit et igne viam, nostris pastoribus ingens

Diluvium stragemque ferens; hoc forte per estum

Solus ego ac sitiens nuper sub colle vagabar.

Gillias erranti se se comitemque ducemque

Obtulit, et vivas digito direxit ad undas.

Progredior, vallesque novas et pinguia late

Rura noto, sed sepe oculos in terga reflectens.

Iam latus hoc sordere michi, iam turbidus ether

Cepit ad occasum, iam sidera mesta videri.

Agnosco validum patrie revocantis amorem;

Illic et viole melius per roscida pallent,

Per dumeta rose melius redolentque rubentque,

Purior ac patrius illic michi prata pererrat

Rivus, et ausonie sapor est iam dulcior herbe.

GAN.

Spreta fides igitur comitum tam certa piorum,

Cum quibus et niveas laqueis viscoque columbas

Gaudebas, dammasque plagis tentare fugaces?

Cum quibus et Capree soles, umbrasque Leonis,

Et Tauri flores, et adulte Virginis uvas

Carpere, vel fando cuntantem impellere noctem,

Vel longum breviare diem sermone iocisque,

Et requie molli durum condire laborem?

AMI.

Nil spretum, nisi silva ferox pastorque protervus,

et gignens aconita solum, et mestissimus auster

Et plumbo infecti latices, et turbine tortus

Pulvis, et umbra nocens, et grandinis ira sonore.

GAN.

An prius ista tibi tam longum ignota per evum?

AMI.

Nota prius, fateor; tenuit me pestifer usus

Luctantem, me vester amor, me forma puelle

Blandior illecebris. Sed iam cum tempore sensim

Omnia mutantur; studium iuvenile senecte

Displicet, et variant cure variante capillo.

GAN.

Hic vulgo iam notus eras, nec carior alter

Vel michi vel sotiis; silvis errabis in illis,

Et mecum mansisse voles cupiesque reverti.

AMI.

Nil penitus non esse potest; fortuna gubernat

Res hominum, valet illa piis obsistere ceptis,

Illa favere malis. At, si presagia quicquam

Nostra ferunt certi, levis est ad prima recursus

Principia. Huc genitor profugus me ruris aviti

Finibus infantem rapuit, ripaque palustri

Exposuit miserum atque abiit. Per quattuor inde

Servio lustra tibi; nulla est iniuria iustus

Libertatis amor; patrii quoque cura sepulcri est

Tempestiva seni. Iantandem absiste precari,

Atque iterum, pater alme, vale, dextramque relaxa.

GAN.

Ah! miser. Et merita quis te cum laude canentem

Audiet, aut levi describet carmina lauro?

AMI.

Expectando quidem fessus raucusque canendo,

Attuleram, vereor, vocis fastidia nostre.

Fors aliis placiturus eo; non una per omnes

Est hominis fortuna dies. Nunc mane quietum

Turbida lux sequitur; nunc matutina serenus

Nubila vesper agit. Sic tempestatibus atris

Tutus adest portus; sic litora puppe tenentes

Tempestas inopina ferit. Spes, terror ubique

Iuxta habitant; fortuna vaga est et protinus, inter

Quamvis pressa manus, ceu lubricus effluit anguis.

Nil habet ista magis tua nunc opulentia certi

Quam mea paupertas; ubi pluris signa favoris

Et minus est fidei. Sed iam me Gillias, audi,

Sollicitat damnatque moras, et Phebus hiberum

Vergit ad oceanum, montem nix occupat altum.

Balatu moveor pecoris, nec candida dulci

Mugitu ingeminans cessat revocare iuvenca.

Ire libet; liceat; nusquam sunt carmina tanti.

GAN.

Men iuvenem pavisse domi et finxisse docendo,

Ut doctum nova silva senem, novus hospes haberet?

Sic labor agricolis longus, brevis inde voluptas:

Arva domant aliis. Sic fessus nauta quietis

Invehit ancipiti delatas equore merces.

Nosco meum sidus: aliis utenda paravi.

Fatum agnosco tuum: primis nam pauper ab annis

Pauper eris senior, pauper morieris, Amicla.

I, tamen; ipse meis (quando hoc immobile votum est)

Te sine, quod nollem, iam solus pascar acervis.

AMI.

Ipse per estatem mediam, vel colle virenti,

Valle vel umbrosa, nitidique in margine fontis

Solus apollinea modulans sub fronde sedebo,

Lanigerumque gregem pascam, et loca florea circum

Mellificas imitabor apes. Te dives habebit

Silva, sed urentes turbabunt otia cure.

 IX

 Querulus

egloga

Collocutores: Philogeus et Theophilus
PHI.

Heu lacere fragmenta domus! Heu sidus agello

Triste meo! Quid votivi nunc stirpibus imbres?

Quid pecori studium? Segeti quid lenior aura,

Aut soles valuere pii? Sors aspera ruris

Semper, et immenso tenuis fortuna paratu!

Agricola infelix, ubi primum cornua tollens

Floriger annus adest, circum sua gaudia fertur,

Rastra manu versans rigida scabrosque ligones;

Urget in arva boves, sulcoque annixus inheret.

Inserit hic ramos, herbas hinc ungue nocentes

Vellit, et utilibus lolium secernit avenis.

Hinc fodit et ripam bellis brumalibus armat;

Inde leves prono devertit tramite rivos,

Nil vel inexpertum linquens, vel segniter idem

Expertus, sed cunta nimis. Tum nubila ab austro

Suspicit, et secum pluvias incusat inertes,

Tranquillosque dies operi ventosque faventes

Invocat, ac celum precibus votisque fatigat.

Heu! misero. Postquam sudore exhaustus anhelo

Spes cernit florere suas iamque horrea laxat,

Ecce, fremens, sata culta truci vertigine nimbus

Obruit, et longos anni brevis hora labores

Una necat, pereuntque seni sua somnia fesso.

Adde peregrinas volucres populantia campum

Agmina, tectorum lapsus, incendia, fures;

Adde gravem morbos nebulam mortesque pluentem,

Innumerosque gregis casus, hominumque ruinas.

Qualia nunc flemus mesti! Et vix flere relictum est,

Ora metus mortis quoniam trepidantia claudit.

Heu! Heu! Quo me cura tulit? Quo cecus habendi

Traxit amor? Poteram vulgo quot tutius artes,

Quot rerum tentare vias! Cur ultima lecta est?

Paupertate labor mixtus, semperque malignam

Scalpere tellurem, querulasque optare cicadas?

THE.

Quid gemis? Aut quenam usque adeo fortuna molesta est?

PHI.

Quid gemis? Heu mea rura vides? Fons ecce laborum

Atque operum! Spes ecce mee! Quid vivere longum

Fert homini? Nec desinimus nocitura precari.

Que modo dumivagis fuerant angusta capellis

Antra, vacant; rareque procul languentis oberrant

Relliquie armenti, quas mors violenta per orbem

Spargit et insequitur; non equoris obice vasti,

Non celi terreque situ, non denique totis

Caucaseis arcenda iugis; sic omnia victrix

Proterit et latos depascitur ordine saltus,

Exemplis caritura quidem, tenuemque nepotum

Vix habitura fidem, superant si forte nepotes;

Nec finem modo fata parant imponere rebus.

THE.

Nosse mali causas ingens solet esse levamen.

Dissere, si nosti, que tante pestis origo.

PHI.

Multa dei celant hominem; non omnia servus

Clausa videt domini, cum sit mortalis uterque.

Que tamen in silvis crebrescat fabula, dicam:

Cerne sinus pelagi geminos, quos maxima frangunt

Flumina, et adverso dirimentia gurgite terras:

Hunc hirsuta premit glacies, et bruma perennis

Asperat, horrificoque infestant murmure tigres;

Illum blanda rosis non arescentibus estas

Temperat, et virides fantur per plana volucres.

Hos, alio prius orta, sinus afflaverat, orbe;

Hinc nostris translata lues iam regnat in arvis.

THE.

Quo mare tam facili transivit et ethera saltu?

PHI.

Illuc, heu! cupidi (stimulat sua quemque libido)

Pervenit pars una gregis, sucosque veneni

Et diras gustavit aquas. Atque inde revertens,

Mox peritrura, cohors late contagia fudit.

Pastorem pastor, pecudem pecus inficit egra;

Spirat enim saniem inclusam pulmonis adusti

Alitus, infaustis aspirant flatibus euri.

Intereunt iumenta, boves, durique bubulci;

Graminaque et segetes vacuis moribundus aristis

Imminet, et culmum componit messor inanem.

Nec morbi modus ullus adest; velocibus alis

Mors volat; externos frustra glomeramus odores.

His etiam sua pestis inest. Quid demoror? Omnes

Occidimus, nisi fata minas placata remittunt.

Quanquam quid reliqui est miseris? Iam falce recurva

Ultima rura metunt, graia qua vectus ab ora

Marmoreoque novam designans limite silvam,

Inclita magnificus posuit confinia pastor.

THE.

Falleris, ah! demens; nam iusta et sera merentes

Pastores ferit ira Dei, populumque rebellem.

Effugite, o ceci, securaque poscite regna.

PHI.

Nec mora tuta quidem, nec iam fuga tutior usquam;

Obvia mors prevertit enim, et, quocunque movemur,

Mille parat medio laqueos et retia calle.

THE.

Accipe consilium propere; cuntatio namque

Lenta fuit semper subitis inimica periclis:

Huc, huc volve oculos; hec est via recta sine ullis

Insidiis, predura quidem calcataque paucis,

Sed super aerios arcto que tramite colles

Perferat et sistat fessum in regione quieta.

Illic vita habitat; leva sed olentis averni

Sulphureis stant stagna vadis; ibi lurida mortis

Signa vides, atroque polum nigrescere fumo.

Hos evade lacus; dextrum michi prende cacumen.

PHI.

Enitar; tu me sequere et miserere iuvando.

Quin prior i, tardum attollens, et porrige dextram.

THE.

UItimus ac primus adero, pellamque trahamque;

Tu modo, nec labor officiat, tibi solus adesto.

 X

 Laurea occidens

 egloga

Collocutores: Socrates et Silvanus
SOC.

Quid, Silvane, doles? Tante que causa querele?

SIL.

Heu, Socrates, quem vix reliquum fortuna ruine

Dura sinit nostre, nescis, dulcissime, nescis

Quid querar, et quam iusta michi sit causa dolendi?

SOC.

Auguror; especto sed rem cumulatius ex te.

Fare miser misero; non aspernabere luctus

Participem comitemque ioci quem letus habebas.

SIL.

Nescis prevalidi rumpunt ut verba dolores?

Quid me, care, iubes fari? Pastoria nunquid

Materia est lugere deas? Tamen accipe quantum

Singultus lacrimeque sinunt. Fuit alta remotis

Silva locis, qua se, diversis montibus acti,

Sorga nitens Rodano pallensque Ruentia miscent.

Hic michi, quo fueram tusco translatus ab Arno,

(Sic hominum res fata rotant!) fuit aridulum rus.

Dum colui indigui atque operi successit egestas.

Id reputans avertor enim piguitque laborum

Pertesumque inopis studii; tandemque relinquens

Arva inarata, vagus silvis spatiabar apricis.

Verum inter scopulos nodosaque robora quercus

Creverat ad ripam fluvii pulcherrima laurus.

Huc rapior, dulcisque semel postquam attigit umbra,

Omnis in hanc vertor; cessit mea prima voluptas.

Rusticus ardor erat, sed erat gratissimus ardor

Ille michi insueto, qui me, mortalia prorsus

Oblitum immemoremque mei, meminisse iubebat

Hanc unam, curasque et totum huc volvere tempus.

Sic ruris desertus honos, et quicquid in enses

Precipitat, pax parta animi, pulsique tumultus;

Has ego delitias et opes, hec regna putavi.

SOC.

Perge. Quis interea neglecti vultus agelli?

SIL.

Nec novi, nec nosse velim; michi laurea cure

Sola fuit. Sed iam, Socrates – ignosce – gemendum est.

SOC.

Imo age, perge, precor; pariter lacrimabimur ambo,

Et pietas communis enim et iactura dolorque.

SIL.

Laurea culta michi, nec me situs asper et horrens

Arcuit incepto; propriis nec viribus ausus,

Externos volui consultor adire colonos.

Nec longe tenuere vie, nec tempus iniquum

Ac durum tardavit opus. Vulgata tenebam

Ascrei consulta senis; tamen altius ire

Mens erat, ac variis artem solidare magistris.

Dux michi nullus erat, nisi amor fervorque videndi.

Primum iter in Latium, qua pulcher Mintius uda,

Formoso de patre oriens, interluit arva.

Hic Venetum celsis extantem in milibus unum,

Pastorem agricolam bellatoremque vicissim,

Conspiciens, dextre modulantem in vertice ripe,

Accedo et brevibus percontor plurima verbis.

Iussus ab hoc Asiam graiasque invisere terras,

Vix Athesim attigeram, patrii qua limina montis

Deserit et letos fugiens amplecitur agros,

Ecce veronei per prata virentia Martis

Ire duos video; canit hic, legit ille salubre

Herbarum genus et pecori bonus applicat egro.

Progredior; calidusque Aponus gelidusque Timavus

Iam spatiis equis aberant, dum pervigil alas

Intempestivum quatiens dominoque molestum

Perstrepuit levo ville de culmine Gallus;

Mox, baculo excussus, mestum cantoribus omen

Prebuit. Hinc nullo resonantia litora cantu

Procurvosque sinus tacitus sequor. Obvia tandem

Rura sonora animum vocemque et verba dedere.

Letior illa lego. Smyrnam sub fine viarum

Perventum, cecumque senem, sed multa videntem

Convenio. Isque, italo missum ut cognovit ab orbe,

Prosiluit dextramque dedit, nemorumque profundo

Accubitu et fusca fessum statione recepit,

Attonitumque manu penetralibus intulit umbris.

Figo oculos et cuncta libens et singula circum

Visa noto, cupidumque fruor sermone senili

Insolitus. Dii, qualem hominem! Quid divite celo

Subtrahitis terre rarum breve munus egenti?

Hunc magni circum comites, lectissima turba,

Stabant. Iuxta autem cuntis sublimior unus,

Cui grege de toto supremus cesserat hircus,

Fortunas casusque ducum regumque canebat.

Nec casum tamen ille suum sortemque repostam,

Nec tristes in terga canes instare videbat,

Regibus attonso flendus post fata capillo.

Iuxta alter senio infractus iuveniliter alta

Voce canens; furere hinc dictus, sed voce furorem

Diluit et falso quesivit crimine laudem.

Sacra, sacerdotes canit hic; ille arma tubasque:

Inde deum favor, inde virum. Per lesbia captum

Rura lupum salvumque gregem, iaculoque liraque

Fretus, et hinc clarus factis, hinc cantibus alter.

Altera solliciti laqueos cantabat amoris

Docta puella, choris doctorum immixta virorum,

Cynnameus roseo calamus cui semper ab ore

Pendulus, et dulces mulcebant astra querele.

Hanc Chous late cantata Bachide notus,

Hanc Clarius caram suspirans carmine Lyden,

Et quem Cyrenis genitum dedit Africa Nilo;

Hanc theius samio pastor stupet igne liquescens;

Nec minus hanc nostrique procul mirantur amantes,

Voce omnes humili et querula, simul impare cantu.

Pone senex pueri in gremio, vix mole soporis

Lumina pressa movens, lenibat cantibus auras;

Mox siluit victus, cesserunt carmina somno:

Argutum dircea palus amisit olorem.

Vidi sidonio pastorem rure profectum,

Annua quem morbi vis extinctura diebus

Angeret alternum natalibus, ultima donec

Una animam doctosque modos abrumperet hora.

Unum ibi cecropii contemptum in gramine saltus,

Ingenio rectum, claudum pede, voce calenti

Sparthanos in bella canes accendere vidi;

Unum voce parem summis, per litora longe

Solum, qui populo leges et iura dedisset,

Iamque senex musis operam daret, urbe relicta.

Vidi aquilam calvi circumvolitare sedentis

Ore caput pleno, simul illum lumina campo

Defixum, immota meditantem carmina fronte.

Vidi, expectatum ut caneret dulcedine multa,

Obriguisse senem, vocemque in faucibus imis

Arctatam. Musas animam rapuisse putares,

Sic cubito incumbens similisque erat ore canenti:

Fistula pallenti pendebat muta labello.

Hunc alius, Musis qui pastor amicior almis,

Sed minus acceptus silvis et victor ut arte

Iudicio sic victus erat, de more solebat

Victorem ridere suum: quod iudicis equi

Carmen inops, quod fama vagis incertior auris.

Vidi qui fixas raperet spes, adderet iras,

Cogeret ad certam flammanti carmine mortem.

Vidi alium, silvis pulsum, mox carmine dulci

Extinxisse odium. Quid enim vim carminis equat?

Temnere opes tanti causam preciumque laboris

Vidi aliquos, artesque bonas celebrare; sed inter

Hos fuit ampla sacri lege hac qui iura parentis

Stringeret; hoc merito doctas laudaret Athenas.

Vidi qui multre assiduus numeroque superbus,

Lacte premens fragilem fiscellam rumperet acri;

Qui nova mactatis oneraret plaustra iuvencis;

Qui sale terga boum tereret laniata rigenti,

Et qui sparsa sedens pastorum furta notaret;

Biblida qui vetito cantaret amore furentem;

Qui caneret solem ac lunam, stellantiaque arva

Scinderet et volucri celum sulcaret aratro;

Qui vivos plectro lapides aptaret ovili,

Colle sub aonio funeste ad pabula ripe;

Quique palestrita et pictor primoque sub evo

Cantor, ad extremum cursorque aucepsque fuisset;

Quique illi fesso tandem et dormire paranti

Ex levibus calamis pulvinar stravit amenum;

Quique, truces cantu solitus mulcere leones,

Iustitia et cithara insignis, venerabilis annis,

Incola silvarum primus, quem Trachia vidit

Aeriam dulci Rodopen dum voce moveret,

Precipitem fidibus blandis dum sisteret Hebrum.

Huic duo per montes auritaque rura canenti

Perpetui comites; dextre germanus inheret,

Filius at leve; tegit illum linea vestis,

Iste, sacer musis, plenum de fonte reposto

Atque pium cratera patri porgebat anelo.

Inde canum pecudumque fuit volucrumque ferarumque

Arguti Frigis ad numeros spectare choream.

Denique Graiorum latebras, Asieque vireta,

Hebreosque graves et carmine trita minaci

Gramina Iordanis peregrinaque nomina lustrans,

Mollia rura Arabum salis indiga ditia mellis,

Affixusque oculis animoque intentus ubique,

Vidi alios atque inde alios. Non omnia passim

Visa sequor. Vidi sicula regione creatum,

Ac sotios, quibus horridulum cantare voluptas

Prima gregem, latebrisque minas vitare leonum;

Quique alios supra tenet ortum a carmine nomen;

Quique gregem calida gelidus male pavit in Ethna;

Qui docet ephesios, tirios qui rumpere campos.

Docto ac dulcisono divulsus ab agmine, tandem

Flector; ibi unum omnes, nemorum quem turpis habebat

Angulus, et tenui ridebant pascua nutu,

Nudus ut ille iugis Macedum raucumque canendo

Indignum magni predonis rettulit aurum.

Sed quid ago? Aut patriis quorsum peregrinor ab arvis?

Doctior inde domum; fesso dum remige portu

Brundusii egresso iuvenis placidissimus alto

Occurrens trepidam porrexit ab aggere dextram,

Maternumque ostendit avum per rura iacentis

Apulie calabrumque nemus sub valle Galesi,

Ingenio agricolam nulla tamen arte colentem

Plana virum video. Nec secum multa locutus,

Eminus Arunceque ducem populumque saluto,

Moris aratores veteris; quaque Aufidus equor

Fertur in adriacum, patrio sub sole perustum,

Libertum dominoque lira gregibusque placentem

Alloquor. Inde alius gelidi Sulmonis alumnus

Multa iocans, longamque aciem per opaca latentum

Ostendens digito, fuscos aperire recessus

Tentavit frustra. Vultus densissima nubes

Texerat ambiguos, dubium vix murmur ad aures

Aura tulit. Quantum in nobis oblivia possunt!

Unus in hoc numero, gaudens se condere vivo

Fonte, deos nemorum fluviorum arsisse puellas;

Equoreosque alius memorabat carmine nostro

Insuetum cecinisse deos; aliusque vicissim

Montanum imparibus carmen variabat avenis.

Hinc procul, et Latio et musis carissimus afris,

Fluctivagos alius numerans sub gurgite pisces,

Aurea plectra, apio cinctus viridante, movebat.

Hinc alius, rutilumque crocum et candentia carpens

Lilia, tum varios iungebat in ordine flores.

Multa libens sileo. Sed iam michi nota tenenti,

Longa brevi stringens aderat suspiria cantu,

Paupertas quem tuta iuvet, quem delius ardor.

Calvus amans alius, restinctam carmine flammam

Flens quasi supplicium properataque tempora fati;

Accensamque alius, dubium romanus an umber:

Umber erat, varieque minax et blandus amice.

Notior inde alius fluviali occurrit Aquino,

Turbidus aspectu et ruralibus horridus armis;

Arpinati alius silva, cui pauper amictus,

Victus inops ac difficilis, sed leta canenti

Frons erat et nullo vite turbata labore.

Protinus hinc gemine tangebant sidera quercus,

Unde salus pecori bis contigit, altera dextre

Altera laus lingue; magnos brevis herba iuvencos

Fecerat; una duos contexerat umbra gigantes.

Hinc quoque vidi alium campano carmina fastu

Implentem et multum gracili sibi voce placentem.

Sic, venerabundus, dominantis limina Rome

Ingredior. Stupor hic tremulam suppressit avenam

Pila inter tristesque tubas strepitumque rotarum.

At studio rerum latia dum demoror urbe,

Forte procul tenuem dubia vix aure susurrum

Grandevi senis excipio, doceorque paternis

Hunc primum cecinisse modis. Audentior alter

Posteriorque; humili quamvis de stirpe parentum

Ortus et adriacum iussus migrare Pisaurum,

Posthabuit quem tunc horrebant undique colles,

Agrestem summo imperio preponere musam

Non veritus facilique hedere submittere lauros.

Hic alienigenam servum, quem carcer honestus

Fecerat ingenuum multaque ornaverat arte,

Audivi cantare hominum moresque dolosque

Atque metus curasque senum et iuvenilia furta

Lenonumque artes, iam tempore murmuris afri

Oblitum, atque italo texentem pectine carmen.

Hic cui relligio silvestris et inclita rerum

Copia et ignoti nichil usquam, ut prisca ferebat

Fama, sed Esonides carmen cum vellere fulvo;

Qui canit Alcidem; qui Thesea; quique, cruentis

Fratribus in campum adductis, ad mollia castra

Transfugit occultus blandumque cupidinis agmen.

Relliquias qui, Troia, tuas et frusta legebat

Meonio neglecta seni. Qui prole decora

Coniugio memori studiosum ornaverat usum;

Qui mensas versuque gregem laceraret edacem,

Et qui laudate caneret convitia gentis.

Parcior hunc nono pascebat caseus anno;

Hunc videas dextra rigidam gestare securim,

Ornantem officii generoso gutture pompam.

Hunc gravitas; illum censura severior effert.

Hic tenui vinclo profugos qui nexuit annos,

Secula pyerio nisus cohibere furore;

Pennatas Musas qui martia traxit ad arma,

Punica dum latio ferveret in orbe procella;

Indixit qui bella feris, silvasque tumultu

Miscuit, apta vagis cudens venantibus arma;

Tramite qui largo troianum Anthenora colles

Duxit ad Euganeos; necnon, comitante marito,

Bis raptam fessis Helenam qui reddidit Argis;

Phillida qui querulam; Pheacum qui voce latina

Luxuriem moresque canit; quique Hectora supra

Ylion eversum Troiamque a stirpe revulsam;

Quique nurum dotemque Iovi convexit opimam.

Linquo senem, qui discipulum per prata sonorum

Hesperiamque tubam docto conflaverat ore.

Linquo virum fortem, posita qui casside, mestus,

Sed iussus plenusque ire saliebat honeste;

Unde alium domini vidi meruisse favorem.

Hic quoque, nam memini, miserum solabar amantem,

Amentemque magis, cui vis erat ampla canore

Vocis et ingenii magnus sub pectore torrens.

Ast amor exitio pastorum publica pestis,

Blandus ubi immitem peperit furor ille furorem.

Forte oculos avidumque animum septena per antra

Nobilibus famosa iugis et opaca moventi,

Collis, ubi Archadie celeberrima carmine nimpha

Arte patrum curas fugitivaque verba ligarat,

Monstratur, celsoque virens in vertice laurus

Admonuit nostre et dulcem renovavit amorem.

Tum frondosa, ingens ramis, altissima fagus

Optatamque gregi gregis ac ductoribus umbram

Fundebat, volucrum sedes aptissima nidis,

Assiduumque sonans varioque exercita cantu.

Atque hic, multa iubens, e sede verendus acerna,

Formosusque gigas lucum omnem fronte serena

Et pastorali rus maiestate regebat,

Otia ni desint, nulli usquam voce secundus.

Dulciter ille quidem (quanquam raucescere curis

Musa solet) sed rara canens, frontesque canentum

Exornans niveis vittis et fronde perenni.

Ille, ubi pastoris properatum funus amati

Flevit, inexplicitum carmen mandasse duobus

Fertur, et angusta limam sub lege dedisse:

Iusso alacres instare operi, rerumque suarum

Immemores, aliena manu tractare magistra

Conspiceres, laudemque alii, sibi velle laborem.

Tres nemorum dominos et eodem cespite, musis

Intentos gregibusque simul, spectare decorum,

Dulce fuit. Quorum unus iter cantabat acuta

Voce suum; niger ille oculos gestuque venusto,

Pastorum pavor ac stimulus. Contra ille secundus

Totus amor, placida doctus nil fronte negare.

Tertius impexis estus et frigora et imbres

Assuetus perferre comis; qui, multa videndo,

Omnes ambierat silvas, cigneaque serum

Carmina iam properans vicina morte canebat.

Longe ibi trans fluvium, regum inter busta seorsum,

Unus erat, rutilus divini ruris arator,

Qui pinguem scabro sulcabat vomere campum.

Huic comes hinc prudens, hinc sedulus alter aranti

Certabant rigido glebas confringere rastro.

Terra ferax fessique boves et laurea nusquam,

Nusquam hedere, aut mirtus, viridis non gloria serti,

Non studium Muse, fragilis vox. Area sacro

Fonte recens, atque alta domus; tum pinea late

Silva virens dulcesque olee; gremioque decorum

Clara fovens roseo puerum stat limine virgo.

Hic matrona fuit, ortis que lecta remotis

Vimineis calathis templo aurea poma sacravit.

Mira loquar supraque fidem; sed carmina vidi

Hic hominis pariterque aquile bovis atque leonis

Hispanum nostra modulantem voce iuvencum.

Procedo, iam ruris opes visurus etrusci:

Hinc michi Vulterris iuvenis fuit obvius altis,

Cultor agri rigidus; patrieque in menibus alter

Lenior, at sterilem versando expertus arenam.

Cunta dehinc inculta iacent; adversa sed inter

Imus ad hispanos cultus. Est Corduba testis,

Civis et alta canens ad solem vertice nudo,

Nil patrii sermonis habens, nil frontis hibere.

Testis et Emerita est, et Bilbilis, atque vadosis

Gadibus ora tepens, noctem que sera diemque

Ultima surgentem solem videt atque cadentem.

Hinc ego Burdegalam repetens, in litore cerno,

Equor ubi ambiguum refluo ferit amne Garumna,

Multiloquum magnumque senem, quem templa Vasati

Nominis ausonii dederant. Urbanior inde

Unus, aquis ubi fessus Atax languentibus exit,

Occupat eloquio; notus procul ille Larisse,

Notus apud Thebas. Sedenim tiberina latine

Docti omnes per rura loqui; tuque, inclita Narbo,

Carmina piscoso referens accepta Benaco.

Sum nimius; sed visa trahunt, ignosce, tenentque.

Dulcia postremo tuguri vix limina parvi,

Orbe peragrato, et laurum mea regna revisi...

SOC.

Undique convectis ornans, reor, artibus illam.

SIL.

Longus ero, si cunta sequar; sic illa parentis

Nature et nostro fuerat suffulta favore,

Ut neque Dodonam, nec Cretam Iupiter illi,

Nec Venus Ydaliam aut Amathum, Eurotamque Dyana,

Nec Delon Cirramque suam preferret Apollo.

Ille quidem assidue, repeto, volucresque sagittas

Atque arcum pharetramque agilem citharamque solebat

Illuc ferre suam ramoque aptare virenti.

Nescio quid (fateor, Socrates; tamen omnia nosti)

Divinum ramis inerat; per gramina circum

Ludere Amadriades passim Nimphasque videres.

Hanc, superum rapido dum fulmine rex quatit orbem,

Liquerat intactam, solio veneratus ab alto.

Romuleam vidi sobolem pubemque superbam

Imperio et trabeis sacras hinc carpere frondes;

Vidi hominum genus argutum doctumque canendi

Esse sub hac cupide, et rarissima texere serta.

Ipse ego (quid longus, quid non valet improbus usus?)

Edidici variare modos, ac multa per herbam

Sed non magna canens, demum me frondibus isdem

Exorno; celsos poteram nec prendere ramos,

Ni sublatum humeris tenuisset maximus Argus.

Hinc michi primus honor, dulcis labor, otia leta,

Pastorumque favor multus, collesque per omnes

Illicet agnosci incipio digitoque notari.

Laurea cognomen tribuit michi, laurea famam,

Laurea divitias; fueram qui pauper in arvis,

Dives eram in silvis, nec me felicior alter.

Sed letum fortuna oculo suspexit iniquo:

Forte aberam, silvasque ieram spectare vetustas;

Pestifer hinc eurus, hinc humidus irruit auster;

Ac, stratis late arboribus, mea gaudia laurum

Extirpant franguntque truces, terreque cavernis

Brachia ramorum, frondesque tulere comantes.

Hei michi! Quo nunc fessus eam? Quibus anxius umbris

Recreer, aut ubi iam senior nova carmina cantem?

Illic notus eram; quo nunc vagus orbe requirar?

Que me terra capit? Potes ad tua damna reverti,

Infelix, sparsasque solo conquirere frondes

Et laceros ramos, et iam sine cortice truncum

Amplecti, lacrimisque arentia membra rigare.

Ibis? An ignotas fugies moriturus in oras,

Infaustum vivaxque caput? Dulcissima rerum

Spes abiit. Quid vita manes invisa fruenti?

Quid fragilis lentusque dolor precordia versas?

SOC.

Pertimui, longeque aliud te flere putavi.

SIL.

Heu! heu! parva igitur flendi tibi causa videtur?

SOC.

Nulla quidem potius; lacrimosis parce querelis:

Est dolor usque loquax. Laurum non eurus et auster,

Sed superi rapuere sacram et felicibus arvis

Inseruere dei; pars corticis illa caduci

Oppetiit, pars radices vivacior egit

Elisiosque novo fecundat germine campos.

Vidimus his oculis superos, Silvane, verendos

Leniter avulsam meliori in parte locantes.

SIL.

Vidisti? An mesto solamen fingis amico?

SOC.

Vidi equidem et comperta loquor. Vestigia suplex

Consequere, atque precare aditum, verbisque caveto

Invidiam conflare deis; quod honestius opta,

Transire in terras, ubi nunc tua gloria vivit.

SIL.

Dii faciant: precor ecce humilis semperque precabor.

 XI

 Galathea

 egloga

Collocutrices: Niobe, Fusca et Fulgida
NIO.

Duc, soror, ad tumulum gelidique ad saxa sepulcri.

FUS.

Quid lacrimis alimenta petis, germana? Quid optas?

NIO.

Est gemitus magni solamen grande doloris,

Afflictamque animam relevant suspiria, questus.

Enecat arctatus mentem dolor; optima mesti

Pectoris est medicina palam lugere. Fuisset

Idem animus semper! Nunquam hec precordia torpor

Verteret in silicem; nocuit tacuisse dolenti.

Mitto autem; cupidam modo duc ubi copia flendi.

FUS.

Carpe iter hac qua nodosis innexa capistris

Colla boum, crebrasque canum sub limine parvo

Videris excubias gilvosque ad claustra molossos.

Ille locus tua damna tegit, iamque aspice contra:

Hic Galathea sita est, qua nil natura creavit

Pulcrius in terris, nisi nos amor usque fefellit.

Depone hic quodcunque premit; complectere bustum;

Oscula fer saxis; umbre dic verba silenti.

Heu nimis arcta domus, tanto domus atra decori!

Hec sedes, Galathea, tibi est? Quam fulgere cernens

Sol stupuit, fassusque parem fassusque subinde

Maiorem, attonitus serum se se abdidit undis.

Hec sedes, Galathea, tibi? Vos sidera celo

Statis? In occiduo ludis temone, Boete?

Iupiter, ore poli lustras convexa sereno?

Is gelidus cum falce senex, armatus Orion?

Luna, vices peragis solitas, volucerque deorum

Interpres, nomenque Venus positura vicissim?

Hic pallens, Galathea, iaces: iam terra cinisque,

Iam nichil; etherea nisi forsan spiritus arce

Vivit, et inde videt flentes tranquillus amicas.

Nil michi respondes, anime pars altera nostre,

Optima pars eadem? Dextras adhibete precanti,

Siqua fides mundo est, pietas seu prisca superstes.

Heu! Lapidem infestum qua nunc, soror, arte revolvam?

Irruam in amplexus, figam oscula; dulce cadaver

Hoc referam moribunda sinu, fotumque sacellis

Inferam et archanis divum penetralibus abdam.

Addam perpetuos celebret quos mundus honores;

Virgineos addam cetus, ritusque verendos

Et sua sacra dee; nec fax nec carmina deerunt,

Femineas longe lateque sonantia laudes.

Heu michi predurum lapidem, grave pondus inersque!

Deficio sub fasce, soror, nitensque fatisco.

FUS.

Surge, soror, surge; sacrumque cadavere corpus

Commaculare cave. Placeant presentia; frustra

Preteritum expectes; tuta est oblivio amanti.

Nempe hesterna dies ulla nequit arte reverti;

Mors adimit curas, mors omnia vincla resolvit.

Iam satis est fletum, nostros mors fregit amores.

NIO.

Fregissetque utinam nostros mors equa labores!

Speravi, prope nam steterat; miseramque fefellit.

Vivo, sed infelix, et luctus servor in omnes.

FUS.

Parcius! En levo tristis tibi Fulgida calle

Advenit, et tacita castigat fronte querelas.

FUL.

Quid, misere ceceque animi, mortalia fletis

Tam graviter? Quid fles, Niobe? Quin incipe vitam

Scire pati, quamcunque dedit sors dura dabitque.

Et me torquet amor, desiderioque meorum

Permoveor. Sed quid facias? Arma irrita calces

adversus stimulum; melior patientia pressis;

Multa sibi facit ipse animus leviora ferendo.

Quid gemitis? Moritura fuit Galathea; deinceps

Immortalis erit. Proprio tabescere damno

Non amor; alterius sortem lugere secundam

Invidia est. Quantum nobis decesserit omnes

Scimus, et ingrato quantum decesserit orbi;

Sed ferimus. Vos desinite, ac meliora tenentem

Suspicite, et celum terris optate relictis.

FUS.

Fabula! Quis alis celum terrestria prendent?

FUL.

Ethereis; sic terra suum, sic astra reposcunt.

FUS.

Credulitas vulgata quidem; nos certa probamus.

FUL.

Fusca, locis imis habitas; nos summa tenemus,

Et celi terreque situm speculamur ab alto.

NIO.

Ambages veteres et inenodabile verum

Mittite, et integram venturis tradite litem.

Fulgida, quin potius (Musas nam noscis agrestes)

Dic titulum busto, relegat quem serior etas.

FUL.

Hic liquit Galathea suum pulcherrima corpus;

Libera iamque polos et regia tecta Tonantis

Ipsa quidem superumque choros mensasque frequentat.

Mors roseos artus, mors candida colla genasque

Sidereosque oculos tetigit, vultusque serenos

Obscura demersit humo. Mortalia quisquam

Diligat, aut speret stabiles hic figere plantas?

Quid genus, aut probitas? Quid opes? Quid forma? Quid etas?

Quid ve decens cultus? Quid gloria nominis ingens?

Omnia contigerant; manus abstulit omnia mortis.

Nuda, domum repetens, e carcere fugit amato.

NIO.

Nuda quidem minime, quam gloria vestit, amictus

Clarior assidue longisque recentior annis.

Hanc quecunque sibi vultuque animoque per evum

Aut cantu aut sermone placens cupiensque placere,

Deferet ante oculos; hanc nos, dum spiritus iste

Artubus herebit miseris et vivere coget,

Hanc, vel apud Manes nebulosaque flumina Lethes,

Exemplarque pudicitie formamque decoris,

Corde sub hoc semper memori pietate feremus.

Tum nostro, Galathea, tuum de pectore nomen

Exibit, fugient propriis dum sedibus astra,

Mellis apes studium linquent, nidosque columbe,

Coniugium turtur, predam lupus, arbuta capre,

Custodita dolos mulier, mendacia servus.

 XII

Conflictatio

egloga

Collocutores: Multivolus et Volucer
MUL.

Que nova fers, Volucer? Quisnam stupor? Unde vehis te?

VOL.

Arduus in tenero pingues Pan gramine tauros

Et molles pascebat oves; Pan maximus olim

Pastorum et silva late celeberrimus omni,

Faustula quem complexa sinu mulcente fovebat.

Viderat hunc fusca gelidaque sub ilicis umbra

Arthicus armipotens, secumque hec, turbidus ira:

«Hunccine perpetua gaudentem pace videbo,

Securoque sinam resupinum stertere sommo?

Sit satis hanc novi, (dextramque erexit in altum)

Excutiam madida cerebri de sede soporem».

Dixit, et omne fretum refugasque exterruit undas,

Horridaque extremis vox est audita Britannis.

At, sonitu ingenti penitus torpore fugato,

Pan caput extulerat, gremioque innixus amice,

Multa prius secum frendens, ac multa volutans:

«Unde – ait – ista tibi tam insulsa superbia, demens?

Unde furor? Nescis vires, stolidissime, nostras?

Spernis opum cumulos, spectatos spernis amicos?

Experiere quidem; serum tentasse dolebis».

«Fidus avaritie nunquam continget amicus,

(Ille refert) at divitie sunt premia belli.

His ne putas tardare minis? Incendis et urges.

Desine, nec ventos, nec turgida verba timemus.

Est animus, sunt arma michi, dubiisque probatum

Pectus amicorum. Sunt qui tibi terga, iubente

Me, feriant, dextrumque premant latus atque sinistrum;

Ipse genas frontemque manu baculoque retundam.

Non tibi par animus, non est manus apta duello».

Pan timuit, flectensque oculos, hinc aspicit atque hinc

Intonsis instare ferox pastoribus agmen.

Sustulit horrificam vocem, qua flumina et agri,

Et mare vicinum infremuit, collesque remoti;

Ac procul aeriam clamor pervenit ad Alpem.

Undique conveniunt, et qui per frigida Tempe

Herbivagos aluere greges armentaque belli

Grata deo, et qui lanifice dilecta Minerve,

Et qui frondipetas nemoroso monte capellas

Glandilegosque sues et amantes prata iuvencos.

Turba ingens; unoque omnes in gurgite tandem

Sordidulum lavere pecus, qua rura secanti

Dux Italus fluvio dedit aurea cingere templa.

Tot deerant alimenta viris, nisi Pana virili

Faustula sollicitum curarum parte levasset;

Nam grege de magno decimum largissima quemque

Obtulit, atque famem sedavit pinguibus edis.

«Ah! meretrix, – obliqua tuens, ait Arthicus illi –

Immemorem sponsi cupidus quam mungit adulter,

Hec tua tota fides? Sic, sic, aliena ministras?»

Erubuit, nichil ausa palam, nisi mollia pacis

Verba; sed assuetis noctem complexibus egit,

Et tacitam submisit opem. Muliebribus ardens

Atque imbuta odiis, occultas ruminat iras;

At gelido stat flamma metu. Iam brachia uterque

Pastor ad ambigui certaminis orsa parabat;

Iam studiis adverse acies, iamque arma fremebant.

Queque suos vocat ore deos: Hec menia Troie,

Arturumque canit; pugilum canit illa labores,

Monstrificumque refert Carolum. Tum iurgia late

Iactantur, toto volitant convitia celo.

Pan fraudes pensique nichil fandique piique,

(Nota quod infamis testetur fabula caude)

Obicit, exiliique locos et inhospita tesqua

Hostibus humani generi, lingueque trementis

Barbariem, et rauco crepitantia verba palato.

Ille autem: «Tibi verba placent, michi facta relinque.

Et tamen expediam nodosa volumina lingue,

Et loquar ecce aliquid; faciet res ipsa disertum:

Te ne tegis digito? Periuria, furta, rapinas

Novimus, oppressos homines, elusa deorum

Numina, que dignas tandem me vindice penas

Exposcunt; orantque preces lacrimeque perorant

Quas anus infelix, mulier miserabilis, expes,

Pollicitis decepta tuis, noctesque diesque

Fundit, et ingratum queritur deserta nepotem,

Serva canum. Tu prima quidem, tu summa malorum

Causa, negas? Scelerum semper tu perfidus auctor,

Induis arma fremens, eadem mox abicis arma.

Illa gemit surdumque vocat, non irrita iusto,

Spes ubi nulla tui, mittens suspiria celo.

Mater et ipsa dolens rogitat misereque sorori,

Increpitans te, poscit opem, fratresque superbo

Affusi mestique greges silveque precantur.

Quem non movissent? Sed inesorabilis unus,

Durus, inhumanus, ferus, horrens despicis omnes.

Quid tamen officio retrahit, nisi pectoris ardor

Impius et fulvi sitis importuna metalli?

Scilicet attonitus fulgenti incumbis acervo.

Hinc stupor ille oculis, hinc illa oblivio menti

Celestum atque anime. Sed quem tibi crimina finem

Promittunt, audi; nam sepe illustria multum

Multum animos exempla movent: In flumine tusco

Pastor avarus erat, quem par sitis impulit, equi

Federis oblitum, patrios transcendere saltus.

Occidit is merito. Gravis at contagia culpe

Immeritum parili traxerunt turbine natum,

Infaustumque gregem innumeris texere sagittis.

Nunquam, si fidei vel si memor ille decoris,

Parcius aut sitiens, tanta cum strage suorum

Assirias gustasset opes aurique saporem».

Arthicus hec torrens. Motus Pan talia contra:

«Si vacat exemplis tempus dare: Sevus Eoum

Pastor ad Eufratem fuerat, cui sanguine fuso

Esset, – inhumanum! – sitienti horrenda voluptas.

Ille ferox similisque tui confinia ruris,

Sevitia stimulante pari, dum despicit ampli,

Incustoditos vidue trascendit in agros,

Incautumque neci natum dedit. Anxia mater

Omnem continuit fixa sub mente dolorem,

Evomuitque simul. Pastor temerarius ictu

Feminei mucronis obit, truncusque gelato

Non aurum bibit ore nitens, sed pocula Martis,

Concretam saniem et tepidum de cede cruorem».

«Ergo, age; quando pares exemplis, (Arthicus infit)

Brachia tentemus, succedant verbera verbis.

Quid, modo Colchorum, volucres, orientis odores;

Quidve gule et ventris irritamenta capacis

Omnia? Quid pelago vehemens echinus, inersque

Rumbus, et ornati squamis rutilantibus, olim

Ferreus aurata quos fixerit hamus arena,

Sub venetis clam mersus aquis? Quid vulnere crebro

Si qua vel hispano natat ingens belua ponto,

Vel lybicis iactata vadis, peregrinaque monstra

Profuerint? Quid palmitibus seu dempta falernis,

Seu Ligurum decerpta iugis ardentia vina?

Queque ferax gemino transmisit colle Vesevus

Dolia, precipiti rapidum spumantia musto?

Queque dedit Meroe, soli subiecta propinquo?

Preterea, quid lenta quies, quid mollis in umbra

Et sopor et rauci per florea gramina fontes?

Omnia in exitium vertent, et blanda voluptas

Conficiet bellum. Mulier tua sola iuvare

Te volet et poterit! Validum prius egra leonem

Sternet ovis, prius armigerum philomena tonantis.»

Dixerat. Ille autem: «Quorsum per iurgia tandem?

Quid mecum comune tibi?» «Nil – Arthicus inquit –

Nil tecum comune michi; nam, iudice fato,

Destituunt victum, victorem cunta sequuntur.

Huius in arbitrium non nostra sponte venimus;

Tu cogis, tu iustitie contemptor et equi,

Quem cecum fortuna facit pariterque superbum.

Quid tua nunc numeras? Tumidos quid volvis ocellos?

Undique venturos iam iam tibi fingis amicos?

Obstruxit tua fama vias; in tempore iussi

Tum (michi crede) aderunt, lentus dum luce sub una

Gramine caucaseo pastus bibet agnus Hiberum».

Hec dicens, medie pedibus iam stagna paludis

Frangebat. Pan contra aditus et ovilia sepsit

Vepribus, et fluvio circumdedit antra sequaci.

Transierat; subitoque ingens per rura tumultus

Exoritur. Timui, fateor, meque inde recepi,

Panaque turbatum penitusque per arva liqui

Solivagum; mox, ambigua dum mente reflector,

Heu! victum vinctumque gravi sine mora catena

Prospicio trans stagna rapi, non libera celo

Brachia, sed meste rorantia lumina frontis

Tollentem, ac tales iactantem in nubila questus:

«Cernitis hec, superi, seu quidnam intervenit umbre?

Ceca rotat fortuna fidem, regit omnia fatum!»

MUL.

I; nunc in rebus spem certam pone secundis.

Progetto Petrarca Indice dei Trionfi

© 30 aprile 1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 19 novembre 2007