PAVLO VERGERIO

FRANCISCI PETRARCHĘ VITA

typis Pauli Frambotti, Patavii 1650

Ex bibliotheca S. Joannis in Viridario Patavy.

Edizione di riferimento:

Tomasini Giacomo Filippo, Iacobi Philippi Tomasini Patavini episcopi ęmoniensis Petrarcha redivivus [Document électronique]: integram poetę celeberrimi vitam iconibus ęre cęlatis exhibens... ; accessit nobilissimę feminę Laurę brevis hostoria, Reproduction:   Num. BNF de l'éd. de Cambridge (Mass.): Omnisys, [ca 1990] (Italian books 1601-1700; 76.2). 1 microfilm Reprod. de l'éd. de Patavii: typis Pauli Frambotti, 1650

nota

abbiamo eliminato tutti gli accenti (es.: ą, č)

abbiamo usato la trascrizione moderna di į, é, ś (am, em, um/un)

abbiamo mantenuto il carattere & = et

abbiamo cambiato la /u/ in /v/ (iuuenis - iuvenis)

abbiamo cambiato il segno /ſ/ nel corrispondente /s/

non abbiamo cambiato la prima lettera dopo il /./ (ci sono anche delle minuscole) o dopo il /:/ (uso di maiuscole)

Franciscus Petrarcha Florentinus origine ex antiqua familia, honestisque parentibus fuit quibus patria pulsis, ut est ea civitas factiosa, Aretii in exilio natus est Anno huius ętatis 1304. die Lunę, ad auroram Kalendis Augusti Natura vir fuit animo verecundo, ingenio sublimi, & ad omne bonum, & salubre studium apto; sed ad moralem Philosophiam, & ad Poeticam prono. Corpus iuveni non magnarum virium obtigit, sed dexteritatis eximię forma illi elegans fuit, & maiestas ingenita: Statura mediocris, aut paulo superior; plena facies, rotundiora membra, & in senectute ad crassitudinem vergens: colore lucido, inter candidum, & subnigrum, vivacibus oculis, & visu perlongum tempus acerrimo, ita ut ad LX. annum minutissimas quasque literas fine adminiculo legeret. Sanissimum per omnem vitam corpus habuit, pręterquam in extrema ętate, ubi a solito bonę valetudinis tenore defecit. Is igitur Aretii, ut dictum est, natus, primum illum vitę annum, sed non integrum ibidem egit, ubi eum in lucem natura protulerat. Sex sequentes annos Ancifę in rure paterno supra Florentiam xiv. millibus passuum egit, revocata ab exilio genitrice octavum Pisis. Nonum ac deinceps in Gallia Transalpina ad lęvam Rhodani ripam in urbe, cui Avenio nomen est. Ibi, pueritiam sub pa[176]rentibus egit & primas literas aggressus in oppido Carpentoras, quod Avenioni ad Orientem proximum est quadriennio integro fuit. Inque his duabus urbibus, Grammaticam, Dialecticam, atque Rhetoricam, quantum in scholis a iunioribus solet, edidicit. Inde studio legum non sponte addictum quadriennio in Monte Pessulano, triennio Bononię fuit, magnus futurus Iuris & civilium causarum interpres, nili proposito defuisset, a quo illum, & Musarum & libertatis amor abstraxit: Hic dum Bononię moraretur (quam quidem historiam iucunde admodum senex recensebat) Pater audiens negligenter cum Juris studium sequi, poetas colere, & in eo plurimum negotio delectari, indignabundus eo venit quod ille pręsentiens, alios legum libros recollegit, & excoluit, poeticos vero abscondit. Sed frustra id quidem nam pręter quęsitos, & sub lectulo repertos, quosdam (ut erat irę plenus) igne cremavit. Inter quos, cum & Virgilium huius quasi erroris ducem simili iniuria affecturus videretur, hic genibus flexis, lacrimis, precibusque, pręmium tandem exorauit ut ab indigna re manus abstineret, si quid esset peccati, a se, non ab immerito Vate, poenas exigeret. Qui cernens se frustra contendere, nihilque profuturum, si contra natura vim niteretur suo tandem arbitrio eum reddidit, & quę mallet studia ut sequeretur indulsit. Ita secundum & vigesimum annum agens Avenionem rediit, ubi iam late cognosci, & familiaritas sua a magnis viris espeti cępere. Et ante alios, a Columnensium generosa familia, quę tunc Romanam curiam ad Rhodanum exulantem illustrabat, in amicitiam accitus est. Iacobo scilicet de Columna Lomberiensium tunc Episcopo, a quo in Vasconiam ductus, sub collibus Pireneis, ęstatem prope coelestem, ut ipse ait, & domini, & comitum iucunditate transegit; & fratre eius Joanne de Columna Cardinali, in cuius domo rediens multos per annos, non quasi sub domino, sed sub patre, imo nec id quidem, sed cum fratre amantissmo, imo secum, & in domo sua propria fuit. Post hęc incessit ei desi [177]derium, ut & Gallias, & Germaniam peragraret; in qua peregrinatione Parisios urbem famosam in primis, plurimasque civitates, & regna vidit. Inde reversus Romam rediit, cuius videndę desiderio ab infantia usque flagraverat, magnificentiam eius, & omnem vetustatem quę superest contemplatus. Insuper & a magnanimo illius familię genitore Stephano de Columna in multo & honore & amore habitus Avinionem iterum rediit, cuius tędio affectus, cum solitudinem, locumque quietis exquireret, incidit in vallem perexiguam, sed solitariam atque amoenam, quę Clausam dicitur, xv. millibus passuum ab Avinione distantem, ubi fontium omnium Rex Sorga oritur. Captus loci dulcedine, libellos suos, & se ipsum illuc transtulit multaque de literis facere aggressus est, tanta vi, ut quicquid ei librorum per omnem vitam excidit, ibi vel actum, vel coeptum, vel conceptum fit. In primis, cum ipsa locorum facies fuggereret, Bucolicum carmen scripsit, & vitę solitarię libros duos. Ibi etiam de Scipione Africano illo superiore poema, cui subiecti nomine Africę nomen dedit, de quo in posterum dicetur, heroico carmine scribere aggressut est. Harum igitur rerum merito cum & auctoris & operum fama late vagaretur, ad eum illis in locis moram trahentem (dictu mirabile), uno die, & ab Urbe Romana Senatus, & de Parisiis Cancellarii studii literę pervenerunt, certatim illę Romam, illę Parisios ad percipiendam Lauream poeticam avocantes. Quę consilium Io. de Columna sequutus  Romanę urbis auctoritatem omnibus pręferendam statuit. Igitur dignum prius hominem quęrens, cui ingenium suum excutiendum committeret, Neapolim venit, ad illum summm Regem, & Philosophum Robertum; non minus literis, quam Regno clarum; qui audita adventus sui causa mirum in modum exhilaratus est, insolitam admirans ingenii fiduciam, & forsitan cogitans honorem, quę peteret, sua gloria non vacare, quod eum solum iudicem idoneum e cunctis mortalibus elegisset. Ergo post innumeras verborum collationes, postque ostensam sibi Africam, hanc (in [178] multam enim iam personam evaserat) qua usque adeo delectatus est, ut eam sibi inscribi magno pro munere posceret. Super eo tandem, pro quo venerar, certum ei deputavit diem, & a meridie usque ad vesperas eum tenuit. Et quoniam crescente materia breve tempus apparuit, duobus diebus proximis idem fecit. Sique triduo excussa viri peritia, die tertio eum dignum Laurea iudicavit; quam sibi Neapoli offerebat, utque assentiretur diu multisque precibus institit. Sed vicit amor venerandam tanti regis instantiam; qui propositus eius inflexum videns, literas & nuntios ad Senatum Romanum ei dedit, quibus iudicium suum magno favore professus est. Tanto igitur fretus, & fisus iudicio (sed in primis rerum suarum pręclare sibi conscius) cum summo gaudio Romanorum (qui tantę & tam insolitę solemnitati interesse potuerunt) lauream poeticam adeptus est; de qua & carmine, & soluta oratione extant epistolę suę. Hic honor per multa iam sęcula desuetus, ut multum decoris ita & plurimum ei quę fuit invidię. Cuius, morsus impatiens, neminem impune maledicere sibi tulit; seque in omnes detractores stili acie acriter ultus est. Roma digressus Parmam venit, & cum dominis de Corrigia, qui tunc civitatem illam gubernabant, aliquantum temporis exegit. Hic primum suscepti memor honoris, solicitusque ne indigno collatus videretur, cum die quodam in montana conscendens, forte trans Entiam amnem regionis in finibus silvam quę Plana dicitur, adiisset, subito loci specie percussus, ad intermissam Africam stilum vertit; sicque fervore animi, qui sopitus videbatur excitato, & die illo, & continuis post diebus aliquod scripsit, donec Parmam rediens, repostam, ac tranquillam nactus domum, ardore maximo opus illud, non magno in tempore ad exitum deduxit. Inde rursus, ad fontem Sorgę, & solitudinem transalpinam rediit. Sed intra breve tempus extincta Columnensium gloriosa, sed nimium caduca familia, in Italiam regressus est, cum iam quartum & trigesimum ętatis annum post terga relinqueret, diuque et Parmę archidiaconus prę[179]rat, & Veronę cum dominis de la Scala versatus, et ubique carus habitus. Iacobi de Carraria iunioris famę pręconio benivolentiam adeptus est, nuntiisque & literis usque trans alpes, dum ibi erat, & per Italiam ubicunque fuit, in suam sollicitatus amicitiam, tandem decrevit ipsum adire, & videre quid sibi hęc magni & ignoti viri tanta vellet instantia. Itaque Patavium veniens ab illo clarissimę memorię viro, non humane tantum, sed sicut in coelum felices animę recipiuntur, acceptus est. Qui inter multa, sciens eum Clericalem vita a pueritia tenuisse, ut non sibi solum sed & patrię actius astringeret, Canonicum eum fieri Paduę fecit, & quamdiu vixit, quod brevissimum tempus fuit, penes se habuit (debet eo terris sublato quęri) dolori ex locorum mutatione remedium allaturus rediit rursus in Gallias. Quam ob rem obiecta est ei sępe a maledicis inconstantia, multumque diu, & clam & palam hoc celo impetitus est. Quod eum cognosceret, maledicta eorum ita refellebat, ur videretur sibi & cęteris, qui ratione iudicassent, constantissimus, cum eius semper propositi fuisset, nec absterreri ab eo ulla ratione posset, quin quietem sectaretur, seque nunquam quieturus, donec quietis locum inveniret. Inde in Italiam rediens, cum dominis Vicecomitibus, quos & amicissimos & liberalissimos in se sensit, aliquandiu fuit; postquam Venetias cum magnis honoribus accitus, cum quorumdam temerarias insultationes, puerilesque de literis contentiones ferre non posset, ad modicum tempus inde discessit; Sicque diversis in locis commoratus, & semper magno ut erat pretio existimatus, tandem Patavii sedem fixit, ubi a magnificentissimo viro Francisco seniore eius Iacobi filio per paterna vestigia, & honoratus, & dilectus Arquadę rure montano apoplecticus, quo morbo sępenumero laboraverat, defunctus, seque ibi humiliter sepeliri cum mandasset, opera tamen Franciscoli generi sui, ingenti marmore ossa clausa sunt, cum huius epitaphii inscriptione, quod sibimet vivens ediderat.

 

Frigida Francisci lapis hic tegit ossa Petrarce.

[180] Suscipe virgo parens animam, sate virgine parce,

Fessaque iam terris cęli requiescat in arce.

 

Vixit autem lxx annis, una minus die, vir omnibus sęculis magnus, sed non nostro mirabilis. Qui potuit inter tot sordes vitiorum tantamque ignorantię caliginem, in claram virtutis, & scientię lucem evadere. Cuius nunc de moribus, doctrinaque aliquid perstringamus. Si enim omnia persequi contenderimus, & dies, & facultas narrantes audientesque deficiet. Fuit itaque in primis divitiarum contemtor eximius, non quod divitias (ut ipse de se ait) non opraret, quemadmodum cęteri, aut oblatas aufugeret, sed quod labores, curasque oderat opum inseparabiles comites. Tenui victu, & cibis vulgaribus vitam egit, convivia, comessationesque perosus; quod sint modestię, bonisque moribus inimicę. Convivere autem modeste cum amicis, adeo iucundum arbitrabatur, ut eorum superventu nil gratius haberet, nec unquam volens sine socio cibum sumserit. Et nihil ei magis quam pompa displicuit; non solum quia mala, & humilitati contraria; sed quia, difficilis, & quieti adversa est. Avidissimus tamen & honoris & glorię fuit; quę res non facile a magnis ingeniis separari potest: amore acerrimo, sed unico, & honesto in adolescentia laboravit. Cui & honestas amatę mulieris & nomen causam prębuit, quę Laurea dicta est, tot carminibus celebrata, eo quod nihil magis Poetę videretur, quam lauream amare. Laborassetque hoc amore ductus, nisi tepescentem iam ignem mors acerba, sed utilis extinxisset. Libidinum autem, etsi fervore ętaris, & complexionis vi ad id raperetur, mox tamen ad quadragesimum ętatis annum appropinquans (ut de se ipse scribit) cum adhuc & caloris satis esset & virium, memoriam omnem sic abiecit, quasi nunquam foeminam agnovisset, aut vir esse desiisset. Timidissimus erat tonitruorum, & fulgurum, similiumque tempestatum. Quamobrem sacras in id genus deprecationes edidit. Superbię nullus in hoc homine locus fuit. Ira sua fortasse sibi nocuit, aliis nunquam indignantissima ete[181]nim fuit animi offensarum obliviosissimi, beneficiorum vero permemoris; amicitiarum appetentissimus honestarum, & fidelissimus cultor fuit. Principum, ac regum familiaritatibus, & nobilium amicitiis, usque ad invidiam, forunatus extitit. & ita cum quibusdam fuit, ut ipsi quodammodo cum illo essent multorumque mortes luxit. Sed hoc est supplicium senescentium, ut suorum sępissime mortes fleant. Erat autem pręter hoc mirę iucunditatis, comitatisque singularis, ut nullus esse cum eo moestus posset, nullus, cum vel semel convenisset, posset non amare. Cibi parcus fuit, vini parcior; somni parcissimus, aqua plurima utebatur, & fructibus arborum: nec id sine ratione. Arbitrabatur enim his antidotis caliditatem complexionis suę contemperari posse. Quater in hebdomada jeiunium ei erat. Itemque sextam feriam solo pane, & aqua frigida transigebat. & semper in media nocte surgebat, ut Deo laudem, & officium redderet. Inde, quod reliquum erat noctis, literis dabatur; quarum studiosissimus semper fuit. Semper dormiebat vestitus, omnibusqute familiaribus, & servis ad cubiculum patebat accessus; quod nullius rei sibi conscius, sua omnia palam omnibus esse vellet. Quod autem ad doctrinas attinet, multarum rerum prudens doctusque fuit; imo vero nulla est ex doctrinis homine libero digna, in qua vel audiens, vel per se inhians, non magnopere profecerit. Sed morali Philosophię, & Poeticę, ad quas natura magis (ut dictum est) ingenium inclinabat, inprimis intendit. Verum Poeticam processu temporis neglexit sacris literis delectatus, in quibus sensit dulcedinem abditam, quam alius contempserat, Poeticis literis non nisi ad ornatum reservatis. Incubuit unice inter multa ad notitiam vetustatis, historicisque legendis, & conscribendis historiis plurimum operę dedit. Sed offensus illorum discordia, secutus est, in dubio, quo eum, vel verisimilitudo rerum, vel scribentium vexit auctoritas. Eloquio fuit claro, ac potenti, ut stilus librorum indicat, atque (ut vere dixerim) unicus fuit, qui per tot sęcula exulantem, & iam pene [182] incognitam dicendi, facultatem in nostra tempora revocaret. Summus vita, summus doctrina, & summus eloquio scripsit 18. librorum volumina, in primis.

 

De Viris Illustribus.

De Remediis utriusque Fortunę.

De Vita Solitaria.

De Otio Religioso.

De secreto conflictu curarum suarum.

De sui, & multorum Ignorantia.

Librum sine nomine.

Epistolarum duo volumina.

Invectivam contra Gallum.

Invectivas contra Medicum.

Itinerarium, & librum rerum memorandarum.

Et hęc quidem soluta oratione.

 

Duos quoque ad maternam, sive vulgarem linguam compilavit, videlicet librum Sonettorum & librum Triunphorum, metrice vero tria volumina, Bucolicam, Librum epistolarum: ad Barbatum, & Africam. Sed & pręter hęc omnia, Poenitentiales Psalmos excudit, breve quidem, fed magnę devotionis opus. Hos ego libros in his versibus comprehendi, solos tamen principales attingens.

 

Illustres celebrare viros, medicamina utramque

Porrigere in sortem, tranquillę munera vitę

Dicere Franciscus potuit; tractavit anhelos.

Ore potens triplici materno stamine amores.

Carmina pastorum sensus condentia miros:

Cum caneret, magnum gracili inspiravit avenę.

Africa conscripsit, fausto rem nomine dignam.

Multaque pręterea vario depromsit ab ore,

Ultima sacratis studijs elans tempora vitę.

 

Postremo nunc tandem ad Africam, & Librum istum venio, qui mihi videtur inter pręcipuos iure meritoque redigendus. Est enim (ut res ipsa indicat) refertus historia, documentis [183] abundans, & plenus poeticę fictionis. Magna est in eo volumine, & vetustatis, & naturę cognitio: magna eloquentiae vis, magna pręcipiendi facultas: sed nescio quam ob causam Male de eo Auctor suus senserit, indigneque damnaverit in quadam Epistola, quam ad posteritatem de se, deque rebus suis scribit ex qua hęc pene omnia ad literam transtuli, certus, nec verius dicere me posse quam quod ille de se, nec melius, quam quod ille dixisset. In ea siquidem ad marginem (namdudum illius manum notissimam habeo) ita scribit: Raro unquam pater aliquis tam moestus fģlium unicum in rogum misit, quanto id fecerim dolore. & omnes labores meos eo in opere perditos acriter tecum voluas, vix ipse lachrymas contincas. Hoc autem (ut ita dixerimus) testamentum anno ante conscripsit, quam moriretur quod quidem ut mihi videtur non facile, quam de Africa intelligi licet, factum enim iam dicit, quod facere destinaverat. Cui rei argumentum est, quod in ultimis annis, ut fertur, quotiescunque Africę mentio incidisset, totus conturbabatur, molestiamque mente conceptam foris facies indicabat. Est quidem, ut dictum est, iuvenem poetam coepisse, (& in brevi tempore tanti fuit ingenii velocitas) iuvenem complevisse. Quod si ad extremam perduxisset ętatem, quanto futurum fuerit excellentius, nemo ambigit Sed tamen est tale, ut de eo gloriari iuvenis debeat, & pudere senem non possit. Constat autem esse versus aliquot dimidiatos, & imperfectos, ut est creberime apud Maronem, aliquando & sententiam imperfectam. Sed hos defectus excusent, qui nihil pati possunt diminutum. Sunt & malę mensuratę syllabę, quę tamen non pręterierunt auctorem; singulas enim notavit ad marginem, quas ut apud alios solemus (licentia quę in tanto opere permittenda erat) excusabimus. Insuper si secundi belli Punici summa spectetur, & gestarum rerum ordo, ad finem quarti libri plurimum ex historia omissum est. Taceo enim Scipionis ex Hispania transitum ad Siphacem, qui propterea quod a plerisque inter temeraria numeretur fortassis de industria pretermissus [184] est a Poeta. Sed pręter hoc, nec traiectionem exercitus in Africam, nec castrorum Siphacis nocturnam exustionem tractat, aut ut postea Siphax, atque Hasdrubal aperta acie victi sunt. Neque ut invidus rex tandem in suo regno, a Massinissa, & Lęlio, & superatus & captus sit. Sed hęc ratio eum inducere potuit, cum supremam pugnam, quę inter summos duces, Scipionem Hannibalemque habita est, descripturus esset, quę bello finem posuit, ne similitudine rerum lectorem offenderet, sciens volensque hęc omnia prętermisit. In ultimo quoque libro, in quo plurimum sibimet loci fecit somnum omisit, ut annotata subscriptio demonstrat. Sed hi si defectus dicendi sunt, cęterarum rerum splendore teguntur, & reliqui corporis pulchritudinem illustriorem reddunt. Dividitur autem in 9 libros. Duorum primorum materiam ex 6. de Republica Ciceronis artificiose ad se transtulit, & quicquid de inferiore ibi dictum est; hic ad superiorem mira novitate traduxit.

F.P.

Indice Biblioteca Progetto Petrarca

© 1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 18 ottobre 2007