AA. VV.

DE   S. IOANNE   CLIMACO

ABBATE SANCTI MONTIS-SINA.

Edizione di riferimento:

Acta Sanctorum Martiis a Joanne Bollando S.I. colligi feliciter cœpta a Godefrido Enschenio et Daniele Papebrochio ejusdem societatis Jesu aucta, digesta et illustrata. ... Acta a die XIX ad finem. Antverpiæ, apud Jacobum Meursium anno MDCLXVIII - pp. 834-837

 

 

1 - Sub fine sæc. VI S. Ioannes unde dictus Climacus. Sanctus hic Abbas varijs cognominibus compellatur ex quibus præcipuum est Climaci, quo ob librum triginta capitibus, quibus tamquàm gradibus seu scalis ad perfectionis religiosæ culmen ascenditur, a se conscriptum ita passim nuncupatur. Græcis enim χλίμαξ τώ παραδισου,  id est scala Paradisi inscribitur. Occasionem videtur præbæuisse Abbas Raithuni cœnobij, qui eum ad librum hunc conscribendum per epistolam, in quᾱ scalæ Iacobo Patriarchæ ostensæ ex capite xxviii Geneseos mentienem facit acerrime exhortatus est. Cardinalis Baronius in notis Martyrol. Rom. ad hunc diem testatur divinam quamdam effigiem animæ illius clarissime in hisce scriptis perspici. Quia vero varia illius eruditio passim in hoc sacro et religioso opere elucet, cognomento Scholasticus appellatur.

Scholasticus et Abbas Sinaita. Sæpe etiam Ioannes Sinaita vel Abbas sancti Montis-Sina vocatur, ubi seculo Christi sexto floruit, & tandem plenus dierum & virtutum xxx Martij ad cælestem Paradisum ascendit, quo die Grati in Menologo iussu Basilij Porphyrogenitis imperatoris seculo decimo collecto jsta commemorant.

Elogium ex menol. Imperatoris Basilij. Memoria sancti Patris nostri Ioannis Climaci. Sanctus Pater noster Ioannes Climacus cum sextum decimum annum ageret, ascendit in momenti Sina, & seipsum Deo sanctissimum sacrificium obtulit, Se post decimum nonum inde annum se solitudini tradidit in loco, cui Tholas nomen fuit, quinto lapide à bafilicâ monasterij remoto. Quadraginta annos exegit in amore desiderioque seruiendi Deo; ieiunijs , fletibus ac orationibus animum ditans; somno tamen indulsit, ne in somnio & peruigilio mentis statim corrumperet. Hunc in modum cum se in omni virtutis genere exercuisset, & omnes monachos, qui in monte illo Deo militabant, longe in virtute superasset; maximis donis & contemplationibus rerum diuinarum a Deo illustratus est: multos sermones ad animarum utilitatem conscripsit, et librum composuit Scalam cognominatum, quod ordine recto ascensum virtutum tradat, ac tandem vitam hanc finivit.

Et aliis Menæis, ac fastis latinis. Hactenus Menologium Basilij Imperatoris cui plane consentit novum Anthologion Antonij Arcudij. Clemente Papâ VIII anno mdxcviii approbatum. Longiora encomia recitantur in Menæis excusis & manuexaratis, vti etiam in sæpius laudato MS. Synaxario Parisiensi collegij Claromontani Societatis Iesu. Verum ea omittimus, quod ex Vitâ mox dandâ sint excerpta, & a nostro Matthæo Radero Græco-Latine ante opera S. Ioannis Climaci edita, uti etiam duo cantica ex pluribus odis et hymnis ad horas Canonicas ex Menæis recitari solitis. Græcorum exemplo eumdem cum Martyrologio Romano retulerunt in suis Fastis Molanus, Canisius, Felicius, ac S. Ioannem Climacum Abbatem in monte-Sina celebrant.

3 Vita a Daniele monacho coævo scripta. Vitæ aliquod compendium, ut libro eius præfigeretur, mox ab eiusdem obitu scripsit Daniel monachus Raythunus, cum huius Abbas Ioannes adhuc viveret cuius rogatum Scalam Paradisi S. Ioannes Climacus conscripserat. De Raithu vicino monasterio versus Rubrum mare egimus xiv ianuarij, quo die coluntur xliii Martyres & huius cænobij monachi. Vita hæc sepius cum Scala Paradisi fuit edita,& seorsim a Surio ad hunc diem. Mattheus Raderus ex varijs MSS. edidit Græco-Latinam, nos eamdem descripsimus ex MS. codicibus antiquis Florentinis Magni Ducis Etruriæ, qui adseruantur in bibliothecâ Mediceâ pluteo 7 num. 17 & 20, & contulimus cum translatione Raderi. Additur Appendix ex coænis auctoribus subiuncta apud eumdem Raderum.

4  Tempus obitus.  Trithemius aliqua de Ioanne Climaco scripsit in libro de Scriptoribus Ecclesiasticis, sed non absque varijs mendis: quæ corrigit Raderus. Inter alia scribit eum claruisse circa annum cccxlvi, regnantibus Constantino, Constantio & Constante filij Constantini Magni. Verum multo iunior est atq; ut bene adverterunt Baronius ad Martyrol. Rom. & Bellarminus de Scriptoribus Ecclesiasticis, floruit post tempora Iustianiani Imp. & S. Sabæ Abbatis: quorum hic mortus est anno dxxxi, Iustinianuss vero anno dlxv. Philippus Labbe de Scriptoribus Ecclesiasticis S. Ioannem Climacum scribit obijsse circa annum dlxxx, quod verosimili nobis est, aut saltem sub finem istius seculi.

V   I   T   A

Auctore Daniele monacho coævo.

P R O L O G V S.

Daniel monachus Raithunus

 in Vitam Abbatis Ioannis, cognomento a Scholastici [1].

1 Vita scripta ut præponatur  Scala Paradisi - Optime [2] sane rem expendit Ioannes, cum cælestem nobis scalam, pro modo ætatis Christi, trigesimum annum cum baptizaretur agentis, triginta contineret gradus, exædificavit, cuius iuftā Domini ætate comprehensa vere iusti & innocentes reperiemur; ad quam, qui nondum aspiravit, infans adhuc est, & omnium  æstimatione imperfectus deprehendetur. Nos vere operæ pretium facturi videbimur, si viri viri huius sapientissimi vitam, resque gestas libro præfixerimus, vt illius labores sudoresque contemplati, factis quoque fidem non abrogemus.

Vita compendio conscripta Abbatis Ioannis, Abbatis sancti

Montis-Sina, cognomento Scholastici, viri vere Sancti [3].

C A P V T    I.

Institutio, vita monastica & solitaria, virtutum exercitatio.

2. Patria prima ignoratur, ultima est coelum; laborum corona. – Quæ patria nobilisve civitas Heröem hunc progenuerit, & ante susceptam, vt ita loquar, religiosæ vitæ palæstram educarit, pro certo & explorato non habeo dicere. Quis vero Divum omni dignum admiratione nunc teneat locus, epulisque & delicijs exceptum immortalibus pascat, minime ignoro. Est enim ille nunc in illā regiā, de quā vocalissima cicada (Paulus) canit, cum in hæc verba exclamat, Quorum conversatio in coelis est; ubi sensu ab omni contagione corporis libero, solā mente & intelligentiā inexplebili modo summā cum voluptate inexhausti boni pulchritudine fruitur, inundatur & exsatiatur digna sudoribus præmia, laborumque dolores omnes sedantium munera adeptus, & in sortem ibi hæreditatis, regni, inquam, cælestis admissus, vnus iam ex illis, semperque deinceps futurus cum illis, quorum pes stetit in viā rectā.

3.  Anno ætatis 16 venit ad montem-Sina; monachus in omni submissione vivit; litterarum scientiā bene instructus. – Quomodo autem corpore olim septus, ad mentes illas purus adspirarit, nunc quam potero clarissime exponam. Primum ergo cum in flore ævi perbea tus ille sextum iam decimum ætatis annum agitaret, ingenij vero præstantiā solertiāque millesimum attigisse videri posset, seipsum magno Pontifici Deo sincerum & voluntarium sacrificium obtulit, quando corpus quidem in hunc Sinæaum animum vero in cælestem montem intulit, captatā reor ex ipso loci aspectu occasione, quā sibi suo commodo viam ad cælestem illum montem superandum communiret. Ita per fugam seculi complexus est decoram modestiam, tam quàm antistitam spiritualium adulescentularum, virtutum, inquam, magistram, omni loquendi obloquendive contumaciā & impudentiā resectā: optimoque     consilio statim in ipso religiofæ difciplinæ ingressu profligavit penitus fallacem sensum sibi placentis atque fidentis animi: atque peritissimo spiritus magisstro submisit cervicem,   confidens   tutā sic viā transmissurum se   profundum   pelagus  vitiorum. Porro ita se in religiosā communique Fratrum vitā gessit, acsi infans ratione careret, nihilque vellet, quod luberet, perinde acsi naturam ipsam animi penitus exuisset. Sed quod longe malore dignum est admiratione, cum prius omnibus litterarum disciplinis esset initiatus; cælesti tamen simplicitate postea imbutus, per submissionem animi, rarissimum illum sapientiaæ applausum fastumque proscripsit & eliminavit.

4. anno ætatis 20 secedit Tholam, 40 annis ibi degit. Iam vigesimum annum exorsus, cum præmisso ad cælestem Imperatorem suo [4] Præside, tamquam legato & patrono, ipse quoque cum copiis & apparatu bellico, propugnaculis hostium subruendis opportuno, in stadium vita: quietaæ & solitariæ magni illius Magistri sui precibus armatus ingreditur: locoque, cui Tholas nomen, certamini ad quintum ab æde sacrā lapidem, delecto, quadraginta ipsos annos inibi cælestis amoris flammā succensus, adeoque semper ardens, aæstuansque, impigre traduxit. Enim vero cui tanta dicendi vis fandiue copia sit, ut ingentes illos labores illic exantlatos, ullo orationis applausu adequi, ne dicam digne exornare possit. Et vero quo pacto, quod clam omnibus in occulto solitudinis silentio ab illo gestum est, in publicum proferetur? Licebit tamen velut ex libatis quibusdam frugum primitijs omnes sanctissimi viri sanctissimas opes & virtutes animi præcipere & æstimare.

5. parcus in cibo; voluptatis sensum comprimit; benignus in miseros; alienus a desidiā: cupiditatibus, irā, inani gloria. In mensa nihil reijciebat, quod a vitæ religiosæ instituto legibusque abhorrebat: sed cibum ita modice sobrieque sumpsit, ut gustare potius quam edere videretur. Atque ita ut existimo, per sobrietatem     quidem, fracto cornu superbiam, sed brevitatt prandij &. cœnæ, dominam voluptatem multis exitiosam elisit, cum per egestatem exclamaret, Tace, obmutesce. Per solitudinem vero fugamque hominim yncendium huius fornacis extinxit, adeoque sopivit, ut in cinerem demum redigeretur. Avaritiam porro, quam Paulus in   idolorum cultum appellat, benignitate in miseros & rerum domi necessariarum inopiā generosus iste heros generoso animo declinavit. Desidiam quoque,     quotidianam animæ: mortem & defectionem ac paralysim, meditatione mortis & ultimorum tamquam stimulo compunxit & excitavit. Telam etiam seu nexum cupiditatum omniumque vitiositatum, & quæ sub sensum cadunt affectionum vincula, luctu religioso dissoluit. Tyrannicum præterea furoris impetum iam ante obedientiæ telo mactavit.  Hirudinem vero popularis auræ gloriæque, aranearum ingenio simillimam, raro in publicum progressu rarioreque sermone exanimavit, Quid de palmā ab octavo superbiæ vitio per hunc mysten reportatā dicam? Quid de summā cordis munditiā,quam hic novus per obedientiam Beseliel [5] inchoauit, sed Hierusalem illius cælestis Imperator suā presentiā consummavit: sine quā numquam sator ille sartorque scelerum diabolus, cum suæ eiusdem sortis & formæ legione & tribu, expugnabitur prosterneturque.

6. Solus in antro, gemitusque fundit: brevi somno indulget post longas preces. At quo loco presentis coronæ collocabo diadema Herois nostri, ex continuarum lacrymarum gemmis multiplicatis concinnatiu? Rem in paucis hodie deprehendendā, cuius tame etiam num officina secreta extat ad extremum montis pedem sita, antrum, inquam, perangustum, tantum a communibus cum ipsius, tum aliorum domicilijs remotum, quantum satis est ad aures gloriæ vanæ captatrices arcendas & excludendas. Cum interim ille proximus cælo, gemitibus, suspirijs, votis astra feriret: vti solent ingemiscere ij, qui vel ensibus lancinantur, vel cauteribus ustulantur, vel quibus oculi expunguntur. Somno tantum indulsìt quantum solum ad tuendum mentis statum, ne per æternas vigilias corrumpatur, sufficit. Priusquam concederet cubitum, plurimas fundebat preces, libellosque componebat, quā re otium & desidiam penitus profligabat. Porro per omnem vitæ cursum assidue precabatur, immensoque in Deum amore ferebatur, quo die nocteque tamquam in speculo per animi purissimi castimoniam sibi repræsentando nulla satietate expleri velle, imo ut verius dicam, nec posse videbatur.

CAPUT II

Auxilia divina alijs præstita Regimen monasterij. Sanctus obitus.

7. Mosem in discipulum admittit et divinitiis monitus eum periculo mortis eximit: Huius exemplo studioque incensus Moses quidam, solitudinis & silentij cultor, vehementer laborabat, vt in disciplinam & contubernium eius veramque sapientiam discipulus admitteretur. Ad quam rem imperandam, cum ad eum seniores, ut patronos, allegaeeet precibus illorum compulsus Mosen in vitæ societatem & tirocinium recepit. Itaque cum aliquando viuuenisset, ut magnus ille Pater discipulo imperaret, vberem ut glebam certo quodam loco ad horti oluscula alenda & colenda deferret, Moses ubi ad destinatum ubi locum peruenit, imperium sui magistri coepit impjgre exequi. Imminebat iam meridies, & sol altissimus ingenti ardoris æstu omnia incenderat. Sextilis enim erat ultimus mensium in æstate. Hic cum Moses æstum declinans sub immane saxum secessisset, sopitus aliquantum conquiescit. Enim vero Dominus, qui suos sibi supplices clientes nullo patitur graviore casu premi, periculum pro more suo antevertit & avertit. Nam cum Ioannes, magnus ille Pater, in suo latibulo ubi Deoque per contemplationem vacaret, & ipse tantum pauxillum conniveret, aspicit virum humana specie augustiorem, a quo, exprobrato excustoque somno, compellari visus: Itane, Ioannes, tu securus hic stertis, & Moses vitā periclitatur. Exilijt Ioannes repente & pro tirone suo arma precum assumpsit. Sub vesperam deinde revertentem percunctatur, rectene omnia? An triste aliquid & inexpectatum malum inciderit. Immane saxum, inquit Moses, sub quod meridiatum successeram, dormitantem minimo minùs oppressisset, nisi visus abs te repente vocari, e caveā prosiliissem.  At Ioannes vere humilis hic reticere, nihilque eorum quæ viderat aperire; tacitis tantum vocibus animi votisque ardentibus amore, Numinis bonitatem grata mente celebrabat.

8. Isaccum a tirannide carnis liberat. Erat vero & forma virtutum & larentium morborum medicus, ut rex Isacco quodam constat, qui gravissimā corporis seu carnis tyrannide oppressus, peneque in desperationem abiectus, ad magnum hunc virum curriculo contendit, bellumque domesticum lacrymis & singultibus interpolatum, exposuit: cuius fidem admiratus multo magis admirandus ipse: Age, inquit, amice, ad vota simul ambo confugiamus. Ergo precabundos oracula promssorum sunt mox insecuta, quæ ut non per fraudem edita, sed vera rataque ostenderet Deus, abiecti adhuc in faciem afflictique sersvi sui voluntatem cœpit facere, ut ostenderet non fallere Davidem. Impurissimus quippe draco efficacissimarum precum flagris retusus, se in fugam coniecit. Aeger autem ab animo, ubi se curatum sensit, magnopere obstupuit, lætusque Deo Ioannem exauditum honoranti, & Ioanni honorato laudes gratiarum persolvit.

9. Garrulus ab invidis habitus integro anno silet: constituitus abbas.  Sed fuere, qui invidiæ ceftro perciti, garrulum nugatoremque appellitarent: quos ille factis ipsis & exemplis refutando, ostendebat omnibus, omnia se posse in Christo, omnibus vires sufficiente. Itaque per totius anni spatium tam altum siluit, ut ipsi illius calumniatores supplices ad illum quæstum rogatumque adirent ne vellente perennem vtilitatis fontem obturare, omniumque salutem suo silentio in discrimen vocare. Cessit illico votis illorum, ut qui neque repugnare quidem sciret, rursumque priorem vitæ morem est ingressus. Unde omnes in omnibus eius virtutem admirati, tamquam alterum quemdam Moysen ad cœnobij præfecturam vi pertraxerunt, faciemque magisterij super candelabrum collocarunt. Neque sane spem ille minime malorum iudicum, a quibus ad illum dignitatis gradum erat provectus fefellit. Nam & montem Dei ipse accessit, inaccessamque nebulam ingressus, scalæque cælestis gradibus admotus, scriptam Dei digito legem accepit, Deique verbo os aperuit, & spiritum attraxit, deque bono thesauro cordis sui verbum bonum eructavit.

10. Sancte moritur, virtutes ejus varij depredicant. Tandem ad præsentis vitæ metam deducendis suis religiosis Israëlitis pervenit, unā dumtaxat in re Moysi dissimilis, quod Ioannes in cæleste illud Hierusalem omnino ascendit, Moyses, nescio quo modo etiam terrestre non attigerit. Sanctitatem porro illius plurimi, qui spiritu verborum illius afflati salutem consecuti sunt, testantur. Testatur optimus novusque [6] David, sapientiam huius sapientis & salutem adeptus. Testatur denique præclarus noster & venerandus Præses [7] Ioannes, a quo pro ovili suo exoratus, e monte Sinā novus hic Dei spectator per animum intelligentiamque descendit, nobisque & ipse dictatas à Deo tabulas, quæ litteris exterius agendi, interius vero contemplandi præcepta complectuntur, exhibuit. [8] Ita paucis plurima exprimere conatus sum, haud ignarus eloquentiæ candidatis,maxime probari in narratione brevitatem.

APPENDIX

Auctore monacho Sinaita Synchrono.

Adhuc iuvenis prædicitur Abbas futurus a Magno Anastasio, & Ioanne Sabaïta, orbis Sidus a Strategio Abbate: Cum olim Abbas Martyrius Præses Ioannis ad magnum [9] Anastasium venisset, Anastasius intuitus Ioannem, compellato Martyrio, Dic, inquit, Martyri, unde hic filius? Quis illum in monachum totondit. Tunc inquit Martyrius: Servus tuus, o Pater, ego attondi illum. Et Anastasius, Papæ! inquit, Abba Martyri, quis dixerit, quod tu Antistitem Montis-Sina attonderis? Nec Anastasij vaticinium inane fuit: nam post quadraginta annos Ioannes creatus est Præses noster & Abbas. Alio rursum tempore Martyrius Abbas, Præfectus illius, cum Ioanne suo profectus est ad magnum illum virum [10] Ioannem Sabaïtem, qui in Guddæ solitudine degebat: quos cum Sabaītes senex vidisset, illico consurrexit, & aquā pedes non Martyrij sed Ioannis Climaco lavit, manu etiam osculo delibatā: Martyrij autem pedes non abluit. Quærente autem [11] Stephano discipulo Sabaïta: quid ita fecisset; Crede mihi, fili, inquit Sabaïtes, Ego quis ille religiosus filius sit nescio: ego enim Antistitem Montis-Sina excepi, eiusque vestigia ablui. Quia & Abbas [12] Strategius ipso die, quo Ioannes Climacus, cum annum ætatis vigesimum ageret, in monachum attonsus est, prædixit, ingens illum orbis olim sidus futurum.

Abbas creatum excipit 600 peregrinos, adiuvante homine ignoto & postea disparente; precibus pluviam impetrat; fratri suo Abbati moriens prædicit mortem. -  Itaque simul atque nostri cœnobij Præses creatus est sexcenti hospite advenerunt: qui cum ad cibum capiendum accubuissent, vidit ipse quemdam quasi dispensatorem syndone in Hebræorum morem vestitum, qui undique circumcursabat, & cum imperio præcipiebat, nunc cocis & œconomis, nunc promis condis & cellarijs, alijsque cœnobijs ministris. Post emissos ergo peregrinos cum [13] famuli quoque ad mensam adsedissent, quæsitus est ille sedulus dispensator, qui omnia circumcursando & imperitando administrarat, ut & ipfe accumberet; sed quantumvis diligenter invvestigatus, nullus tamen amplius inveniri potuit. Tum Dei servus venerandus Pater noster Ioannes dicit nobis: Mittite quærere ipsum [14]; nihil enim alienum fecit Dominus Moysi, quando suo in loco ministerium obijt [15].

Ingens in Palæstina partibus siccitas erat, & aquæ cælestes vehementer exoptabantur. Rogatus ergo ab accolis & vicinis incolis, statm a Deo precibus copiosum imbrem impetravit. Nec hoc præter fidem: voluntatem enim timentium se faciet Dominus, & deprecationem eorum exaudiet.

Sciendum Ioanni Climaco fuisse germanum fratrem [16] Georgium, quem sibi vivo successorem destinavit, ut cœnobium Montis-Sina suo loco cum Abbatis potestate administraret: quod ipse studio eremi & solitudinis quam sibi ab initio sponsam duxerat, amore teneretur. Cum ergo novus noster Moyses & religiosissimus Antistes Ioannes morituriens ad Dominum proficisceretur; Georgius Abbas germanus ipsius, ut dixi, frater adstabat & lacrymabundus, En, inquit, Domine mi, me neglecto abis? Ego precabar ut tu me præmitteres, neque enim fine te possum hac sacram tuam familiam gubernare: & ecce infelix ego te præmitto. Cui Ioannes Abbas, Non est quod tristeris & affligaris, si qua mihi spes & fiducia in Deo, non patiar ut annum hunc absolvas quin me sequaris. Quod & factum est. Intra decimum enim annum & ipse Georgius ad Dominum profectus est.

Note

________________________

[1] Scholastici - Ita ob eruditionem apud Latinos Scholaftici appellati, Prudentius, Ambrosius, Hilarius, Beda, & inter Canonicos uni alicui, doctissime plerumque, Scholastici nomen imponitur, & apud Graecos quamplurimi hoc nomine ob eruditionem exornati referuntur a Radero, in Isagoge ad Climacum cap. 2.

[2] Hic Prologus est in MS. Florentino, apud Raderum legitur post syllabum capitum, ante initum Scala Paradisi

[3] Apud Raderum additur: a Daniele monacho viro venerando & virtute conspicuo e cenobio Raitheno, quod alterius glossema est: ipse quis sit, in Prologo, modeste indicavit.

[4] Martyrius appellatur infra in Appendice.

[5] Beseleel tabernaculum Deo, in quo habitaret & responsa daret, per patientiam ædificavit: ita & Climacus, cum corpus expurgatis sordibus emaculasset, & animam omnibus virtuttum excoluisset, seipsum Spiritus fancti templum splendidissimum exhibuit: uti hic annotavit Scholiastes Græcus, ex quo hæc aliaqe profert Raderus, quem consule.

[6] Arbitratur Raderus Isacum supra laudatum hic intelligi.

[7] Hic Abbas Ioannes hortatu suo impetravit Scalam Paradisi, missā epistolā, quā operibus præmettitur, in quā S. Ioannem Climacum appellat virum excellentissimum. Cælitum æmulum, Patrem Patrum, præstantissimum Doctorem etc.

[8] Hic finit codex Florentinus, & dein additur Prologus cum syllabo capitum Scalæ Paradisi, ab eodem, ut videtur, Daniele propositus, & legi potest apud Raderum.

[9] Forsan hic est Anastasius Sinaïta, postmodum circa annum 461 creatus Episcopus Antiochenus, inscriptus Martyrol. Rom. ad 21 Aprilis.

[10] Raderus in isagoge ad Scalam Paradisi cap i sentit Ioannem monachum e cænobio S. Saba Vitam S. Barlaam & Iosaphat scripsisse, iique probat ex MSS. Hedelburgensi, & Augustano in Germaniā, & ex MS. regia bibliotheca Scoriaci in Hispanià. Sed num is sit Ioannes Sabaïta hic memoratus, non audemus resolvere.

[11] Stephani Abbatis monasterij S. Sabæ meminit Moschus in prato spirituali cap. 53 & 580.

[12] Est etiam quidam Strategius Abbas Monasterij S. Theodosij memoratus a Msccho cap. 103.

[13] Hinc amplitudo monasterij colligitur.

[14] forsan Moyse legislatore

[15] Sequentia quasi non forent ab eodem scripta, feparantur apud Raderum.

[16] Meminit & Moschus alicuius Giorgi Abbatis in Monte-Sina.

Indice Biblioteca Indice Opere religiose

© 1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 02 settembre 2009