Petri Damiani

 

EPISTOLA XII. AD V. EPISCOPUM.

 

Edizione di riferimento

Patrologia Latina, vol. 144

 

 

 

 

Liber IV epistula 12

 

 

ARGUMENTUM.  Episcopum ecclesiae bona alienantem reprehendit, et magnitudine culpae ante oculos posita, hortatur ne quid simile in posterum admittat.

 

[Col. 0322A] Domno V. reverendissimo episcopo, PETRUS peccator, salutem.

Nolo te lateat, venerabilis frater, quia de praediis ecclesiae tuae, quae distrahere diceris, non parvus rumor increvit, nam et cor nostrum non levi moeroris aculeo nuper eadem fama transfixit. Nunquid oblitus es quod ante fere quinquennium Victor apostolicae Sedis episcopus (Vict. II. papa) in plenario concilio Florentiae celebrato, cui simul et imp. Henricus interfuit, hoc sub excommunicationis censura prohibuit? An ignoras quia ad hoc ecclesiis praedia conferuntur, ut ex his pauperes sustententur, indigentes alantur, ut ex his, viduis atque pupillis subsidium procuretur? Ecclesiae quippe nascentis initio hic mos inolevit, ut quilibet venientes [Col. 0322B] ad fidem, possessionum suarum jura distraherent, atque ad pedes apostolorum pretium quod ex his sumebatur, offerrent. Unde et in eorum Actibus legitur: »Quotquot, inquit, possessores agrorum, aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes apostolorum (Act. IV).« Praecedente vero tempore sanctis Ecclesiarum rectoribus visum est, ut ipsa potius ecclesiis praedia traderentur. Unde scilicet non modo clericos sacris excubantes officiis ecclesiae pasceret, sed et refrigerii stipem diversis indigentibus, et inopia laborantibus ministraret. Perpende igitur, venerabilis frater, quantorum homicidiorum in die judicii reus erit, qui modo tot orphanis diversisque pauperibus, unde vivere debeant, subtrahit. [Col. 0322C] Ad tribunal illius qui pauperes singulariter diligit, qui se in paupere refici, in paupere se perhibet esurire (Matth. XXV); ad tribunal, inquam, illius qua conscientia venit, qui alimenta se subtraxisse pauperibus recognoscit? Si damnatur ille, qui vel unum hominem peremit ferro, qua sententia dignus erit, qui bona Ecclesiae profligando, quamplures interficit famis et inopiae gladio? De quibus divina voce malo cuilibet venditori jam dicitur: »Ecce vox sanguinis fratris tui clamat ad me 124 de terra (Gen. IV) Et ille quidem fratrem peremit invidia, quia sacrificium ejus non est, Deo reprobante, susceptum. Isti plerumque tale quid faciunt amore pecuniae, »quod est servitus idolorum (Ephes. III).« Sed quia conveni te, ac super his qua licebat austeritate [Col. 0322D] corripui, respondisti parum quid esse quod datum est, nec rei modum tenuisse quod mihi, fama vulgante, perlatum est. Ad quod ego, aliquando guttatim liquor emanat, qui tamen vas prorsus evacuat; uber etiam promptuariom, unde modicum quid quotidie tollitur, tandem aliquando vacuum reperitur. Idipsum tamen quod parum et perexiguum dicis, judicantis omnia scientiam non evadit. Audi quid Jeremias dicat: »Factum est verbum Domini ad me dicens: Ecce Ananehel Anamehel] filius Sella patruelis tui veniet ad te, dicens: Eme tibi agrum meum, qui est in Anathoth; tibi enim competit ex propinquitate, ut emas eum (Jer. XXXII).« Et paulo post subdit: »Intellexi autem quod verbum [Col. 0323A] Domini esset, et emi agrum ab Ananehel filio patruelis mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argumentum septem stateres et decem argenteos (Jerem. XXXII).« Ecce quam exilis, quam parvus ager ille fuisse perpenditur, ut decem duntaxat argenteis et septem stateribus emeretur, et tamen super eum verbum Domini ad se factum propheta testatur. Nam et eidem Jeremiae tanti fuit agellus, ut de eo dicat: »Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera, et accepi librum possessionis signatum, stipulationes, et rata et signa forinsecus (Ibid.):« et alia plura quae hic adnotare postponimus, ne fastidium legentibus ingeramus. Dum ergo tam parva possessio a propheta tam solemniter emitur, ut etiam divinae vocis oraculo praedicatur, quaelibet ecclesiastici juris haereditas quanto [Col. 0323B] ad vendendum debet esse terrori, ex qua videlicet Christus in suis debet indigentibus sustentari? Sed quid de venditione loquimur? cum non modo ea, quae emphyteuseos sunt locata contractu, vel jure proveniunt, sive etiam quae libellario nomine pensitantur, sed illa quoque, quae sub nudo beneficii vocabulo saeculares accipiunt, revocari de caetero, atque restitui ecclesiis nullo modo possunt? Ita quippe manus diripientium diabolicae tenaciae glutinis inviscantur, ut quolibet modo semel acceperint, ecclesiis reddere sua bona nullatenus acquiescant; et non modo ipsi, dum vivunt, proprietario quasi jure possideant, sed in posteros sui germinis eminus possidenda transmittant. Petunt tibi saeculares ecclesiastica praedia, importunos se ingerunt, supplicantes [Col. 0323C] insistunt, et non sub astipulationibus monimenti, sed tantum forte nomine beneficii, quod utique tantumdem est, ac si adamantino stylo tabulis aereis scriberentur. Veniunt itaque ad te, dicentes cum Achab rege Samariae: »Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est, et prope domum meam (III Reg. XXI).« Tu cum Naboth Jezraelite praesto responde: »Propitius sit mihi Dominus, ne dem haereditatem patrum meorum tibi (Ibid.)

Praeterea non ignoras quia, cum a poenitentibus terras accipimus, juxta mensuram muneris eis de quantitate poenitentiae relaxamus, 125 sicut scriptum est: Divitiae hominis, redemptio ejus (Prov. XIII). [Col. 0323D] Perpende igitur, et congrua ratione considera quia, sicut is qui praedia praebet ecclesiis, poenitentiae suae pondere merito levigatur, sic ille qui subtrahit, subeundae poenitentiae digna mole deprimitur. Nam si dator absolvitur, consequens est ut praereptor vinculis innodetur, tantoque hic debito teneatur obnoxius quanto ille non ambigitur absolutus. Quisquis igitur ecclesiastici territorii prodigus est, tot in unum caput mala concurrunt. In tremendo namque Dei judicio sancti, quorum honor clericorum egestate minuitur, irascuntur, pauperes, viduae, pupilli, quilibet hospites famis se gladio clamitant interemptos. Sic multiplicis homicidii reus erit qui sanguinem forte nunquam fudit. Sunt etiam qui [Col. 0324A] plebes saecularibus tradunt; ii nimirum tanto gravius delinquunt quanto et sacrilegium committere convincuntur, quia et sancta profanant, et his, quibus quasi beneficium praerogatur, venenum lethale propinant. Quid est enim decimas in usum saecularium vertere, nisi mortiferum eis virus, quo pereant, exhibere? Huc accedit quod et plebesanis justa datur occasio, ut matricibus suis ecclesiis obedientiam subtrahant, ut non eis legitima decimarum tributa persolvant; et haec revera sunt egregia dona pontificis, quibus nimirum honor ecclesiis tollitur: accipient quod datur in perniciem vertitur, populus a Christiani ritus obedientia revocatur. Ab his itaque sacrilegis donis, dilectissime frater, manum retrahe, ab his nefariis, profanisque contractibus [Col. 0324B] cauta semper ac diligentissima te provisione compesce. Prius animas, tibi commissas, deinde etiam facultates ecclesiae tam pervigili semper attentione guberna, ut stadio tui villicatus emenso, non, quod absit, ecclesiae dissipator, sed celebris famae testimonio custos dicaris et pastor. Obsecro, frater, ne gravius tibi videatur ista correptio. Nam quia nostro studio te provectum ad episcopatus apicem non ignoras, dignum est, ut sicut provehentem, ita nihilominus et redarguentem aliquando aequanimiter feras. Nam et ipse Dominus Petrum universali prius Ecclesiae praetulit, deinde gravi reprehensionis invectione pulsavit. Nam cum diceret: »Tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris, sive solveris super terram, ligabitur et solvetur in [Col. 0324C] coelis (Matth. XVI);« paulo post eum tam austere corripuit, ut diceret: »Vade post me, Satana, scandalum es mihi, quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum« (Ibid.). In quo nimirum nobis dedit exemplum, ut quos ad honoris culmen attollimus, sub disciplinae semper magisterio refrenemus, et ne ipsi se lenocinante fastigio in superbiae tyrannidem erigant, magistri eos custodiae suae calcibus premant.

 

 

Homepage Indice delle Dissertazioni Dissertazione 36

© 1996 - Biblioteca dei Classici Italiani

Ultimo aggiornamento: 01 luglio 2004