Liber Scalae Machometi.

TRADUZIONE LATINA

(Testo secondo il codice: Parigi, Bibliothèque Nationale, lat. 6064.

Le varianti del Vaticano Latino 4072 sono date alla fine).

Edizione di riferimento:

Enrico Cerulli, Il ‘libro della scala” la questione delle fonti arabo-spagnole della Divina Commedia, Città del Vaticano Biblioteca Apostolica Vaticana Roma MCMXLIX

§ 1.

Incipit Liber Scale Machometi.

(105 v) Hic incipit liber qui arabice vocatur Halmahereig [1], quod latine interpretatur : in altum ascendere. Hunc autem librum fecit Machometus [2] et imposuit ei hoc nomen. Et ideo sic a gentibus appellatur. Denotat quidem liber ascensum Machometi quo ipse per scalam ascendit in celum, iuxta ea que in sequentibus audietis. Et vidit omnia mirabilia que sibi Deus ostendit, prout ipse idem asserit et liber etiam hic designat.

Quem quidem librum Abraham Judeus physicus [3] illustris et excellentis viri domini Alfonsi Dei gratia Romanorum regis semper augusti, Castelle, Tolleti, Legionis, Gallecie, Sibilie, Cordube, Murcie, Gienii et Algarvii regis, de mandato ipsius domini de arabica loquela in hispanam transtulit, ut vitam et scientiam Machometi declararet, dividens librum per certa capitula et distinguens ut querentibus de his que in eo continentur facilius possint quaesita ostendi et cicius eis satisfieri de quesitis.

Et prout idem liber, ut superius est expressum, per memoratum Abraham translatus est, et in certa videlicet octuaginta et quinque divisus capitula et distinctus; sic ego Bonaventura de Senis, prefati domini regis notarius atque scriba, de mandato ejusdem domini, librum ipsum velut ingenii ministrat debilitas et litterature paucitas eloquentie suffragatus, ut Machometi non minus abusiva quam derisoria contra Christum temere attemptata notescant, et quibus Christi fidei veritas comparata mendaciis plus delectet, de hyspano converti eloquio per singula in latinum. Redditur namque lux ex tenebrarum cognicione acceptior et contrariorum quorumlibet juxta se positorum evidentior est natura. Et licet in huiusmodi conversionis labere merito possim de insufficientia et elocucionis ruditate redargui, tamen avidus in cunctis domini mei toto posse obedire mandatis, presentem laborem iocundo assumpsi animo et imitans supradicte translacionis exemplar, conversionem hujusmodi pro viribus fideliter consummavi. Verum quia nihil tam credibile quod fiat probabile non dicendi nichilque relatum (2a col.) adeo certum est sive dubium quod aliter quam per alicuius narracionis modum possit ipsius ostendi et approbandi veritas vel ejus contrarium improbari, qualitercumque ista converterim a redarguentibus veniam postulo pro conversis.

§ 2.

Incipit tabula.

Primum capitulum denotat quomodo Gabriel angelus venit ad Machometum et quid etiam sibi dixit.

II.                    capitulum denotat de quadam bestia quam Gabriel duxit ad Machometum supra quam ipse ivit

                   ad Templum Jerosolimitanum.

III.                   capitulum denotat quomodo Machometus sic eundo audivit voces quasdam et quid sibi Gabriel dixerit de eisdem.

IIII.             capitulum denotat quomodo Machometus fuit in Templo predicto et quomodo oravit et quid invenit ibidem.

V.                    capitulum denotat de forma scale per quam Machometus ascendit in celum.

VI.                  capitulum denotat quomodo Machometus ascendendo per scalam vidit in aere angelum quemdam magnum

                   et quid angelus ille dixit Machometo de se et populo quidem suo.

VII.                capitulum denotat quomodo Machometus intellexit quod angelus ille magnus erat angelus mortis et de hiis super quibus

                   Machometus eum interrogavit et quomodo angelus ei dixerit respondendum.

VIII.            capitulum denotat quomodo angelus mortis facit oficium suum super bonas animas et eciam super malas.

IX.              capitulum denotat quomodo Machometus vidit quemdam angelum habentem figuram galli et quemdam alium

                   cujus medietas erat ignis et altera ni vis et quid ipsi eciam faciebant.

X.                    capitulum denotat quomodo Machometus vidit thesaurarium inferni, et quid ipse thesaurarius Machometo de populo

                   suo dixit.

XI.                   capitulum denotat quomodo Machometus quesivit a thesaurario prefato de pluribus rebus et quid ipse respondit

                   ad quesita.

XII.                 capitulum denotat quomodo Machometus intravit in primum celum et quid ibidem invenit.

XIII.                capitulum denotat de secundo celo. XIIII. capitulum denotat de tercio celo.

XV.                 capitulum denotat de quarto celo.

XVI.               capitulum denotat de quinto celo.

XVII.              capitulum denotat de sexto celo.

XVIII.         capitulum denotat de septimo celo.

XIX.                capitulum denotat de octavo celo.

XX.                capitulum denotat quomodo Deus loqutus est Machometo et quomodo ipse cathedram ejus vidit.

XXI.                capitulum denotat quomodo Machometus vidit angelos qui cathedram Dei portant.

XXII.              capitulum denotat quomodo Machometus vidit acies angelorum qui sunt in celo ubi est Dei cathedra memorata.

XXIII. (106 r) capitulum denotat quomodo Machometus vidit angelos qui nominantur Cherubini et cujus forme etiam ipsi erant.

XXIV.            capitulum denotat quomodo Machometus vidit inter angelos flumina diversarum manerierum et similiter montana nivis.

XXV.              capitulum denotat quomodo Machometus vidit quoddam mare maximum ubi erant angeli et etiam celum quidem

                   fluminibus circumdatum quid erat.

XXVI.            capitulum denotat quomodo Deus fecit mundos quam plures et similiter manerierum quam plurium creaturas.

XXVII.          capitulum denotat de terra quadam alba quam Deus ad opus suum fecit et de creaturis etiam que sunt ibi.

XXVIII.         capitulum denotat quomodo Machometus in momento revidit omnia que per maiorem spatium viderat ipse primo.

XXIX.         capitulum denotat quomodo Machometus vidit quemdam gallum qui proprie Dei erat et quid ipse eciam faciebat.

XXX.           capitulum denotat quomodo Machometus vidit murum paradisi et qualis erat et quomodo sibi patuit introitus in eundem.

XXXI.            capitulum denotat quomodo Machometus quaesivit a Gabriele de paradiso illo predicto et quid ei super ipso respondit.

XXXII.           capitulum denotat quomodo Machometus a Gabriele quesivit quantum terra distat a primo celo et de aliis rebus

                   quam pluribus.

XXXIII        capitulum denotat de uno ex paradisis in quo factus est Adam et de fluminibus que sunt ibi.

XXXIV        capitulum denotat de omnibus paradisis et quomodo quilibet nominatur eorum et de aliis quam pluribus quidem rebus.

XXXV.          capitulum denotat de forma dominarum que sunt in predictis et quid ipse etiam faciunt.

XXXVI.         capitulum denotat de forma unius paradisorum qui « Genet hanaim » vocatur.

XXXVII.       capitulum denotat de gaudio et bono que habent illi qui sunt in illo « Genet hanaim » prefato.

XXXVIII.     capitulum denotat de eo quod faciunt gentes que sunt in paradiso postquam comederint.

XXXIX.         capitulum denotat de forma cuiusdam arboris que est in paradiso et vocatur «thube».

XL.             capitulum denotat de arbore quadam alia ubi adunantur illi qui sunt in paradiso ad audiendum fabulas quas eis

                   narrat quidam angelus et de exenniis eciam que Deus mittit eisdem.

XLI.            capitulum denotat quomodo Deus se ostendit eis qui ipsum videre iverunt et de hiis que ipsis loqutus est eciam et donavit.

XLII.           capitulum denotat quomodo illi qui in paradisum vadurit lecticas inveniunt et quomodo intrant in eas.

XLIII.         capitulum denotat de fluminibus, montanis, viridariis et fontibus Paradisi.

XLIV.         capitulum denotat de arboribus que sunt in paradisis jam dictis et de tentoriis et dominabus  existentibus in eiisdem.

(2a col.) XLV. capitulum denotat quomodo Machometus invenit thesaurarium paradisi et quid ei dixit thesaurarius et ostendit.

XLVI.         capitulum denotat de quodam flumine quod omnes paradisos circumdat et de tentoriis et dominabus eciam que sunt ibi.

XLVII.        capitulum denotat quomodo angeli ducunt dominas antedictas ad viros ipsarum qui in paradiso existunt.

XLVIII.       capitulum denotat de quadam arbore que tota est de perla unica et de quodam etiam fonte qui ad pedem

                   arboris ejus manat.

XLIX.         capitulum denotat quomodo Machometus recepit Alkoran de propria manu Dei.

L.                capitulum denotat quomodo Deus alleviavit orationes Machometo quas sibi faciendas injunxerat.

LI.              capitulum denotat quomodo Machometus rogavit Deum super injunctis sibi jejuniis et quomodo ei Deus

                   alleviavit injuncta.

LII.             capitulum denotat de quatuor vasis que Machometo data sunt bibere et que fuerit significatio eorumdem.

LIII.            capitulum denotat quomodo Machometus ductus est ad inferiorem paradisum et de hiis que invenit ibidem.

LIV.            capitulum denotat quomodo Machometus vidit primam terram inferni et ipsa que in ea eciam existebant.

LV.             capitulum denotat de terra secunda.

LVI.            capitulum denotat de terra tercia.

LVII.          capitulum denotat de terra quarta.

LVIII.         capitulum denotat de quinta terra.

LIX.            capitulum denotat de sexta terra.

LX.             capitulum denotat de terra septima.

LXI.            capitulum denotat de quodam puteo pieno igne, qui est prope infernum et cum apropinquaverit dies judicii, quid faciet ignis ille.

LXII.           capitulum denotat quomodo Deus collocavit prout nunc sunt illas septem terras inferni que superius nominantur.

LXIII.         capitulum denotat quomodo Machometus quesivit a Gabriele de potentia quam res habebunt ad diem judicii

                   et quid ei Gabriel dixit respondendum.

LXIV.         capitulum denotat de quadam alia interrogacione quam fecit Machometus Gabrieli super jam dictas VII. terras

                   et de responso eciam sibi facto.

LXV.          capitulum denotat quomodo Deus legalitatem ostendit et quibus eciam donavit eandem.

LXVI.         capitulum denotat quomodo ad diem judicii adunabuntur gentes et in quem modum venient judicium recepture.

LXVII.        capitulum denotat quomodo Deus in die judicii judicabit.

LXVIII.       capitulum denotat quomodo Machometus quesivit a Gabriele utrum celi et terre ac alia se inter se tenent ad invicem

                   necne et quid sibi responsum extitit ad quesita.

LXIX.         capitulum denotat quomodo Machometus quesivit a Gabriele si ultra montem illum [qui] dicitur Kaf erant homines

                   et de aliis rebus (106 v) quam pluribus et quid ei Gabriel dixerit respondendum.

LXX.          capitulum denotat quomodo Deus dona sua inter creaturas divisit.

LXXI.         capitulum denotat quomodo Machometus vidit infernum atque portas et alia existencia plura ibi.

LXXII. c     apitulum denotat quomodo Gabriel narravit Machometo in quem modum sunt pene divise inferni.

LXXIII.       capitulum denotat de quadam mirabili bestia quam faciet Deus coram se venire ad diem judicii.

LXXIV.       capitulum denotat de hiis que Machometus a Gabriele quesivit super bestiam antedictam et quid sibi responsum

                    fuerit super illis.

LXXV.        capitulum denotat de responso quod Gabriel fecit Machometo quando quesivit ab eo de die judicii utrum magna esse debeat sive parva.

LXXVI.      capitulum denotat de forma pontis Azerat per quem omnes transire debent et quomodo interrogabuntur eciam

                   transeuntes.

LXXVII.     capitulum denotat de montanis que sunt circa pontem Azirat predictum et etiam de fluminibus ignis et aliis rebus quam

                   pluribus que sunt ibi.

LXXVIII.    capitulum denotat quomodo populus Machometi per societatcs dividetur et quomodo ipsi pontem transibunt prefatum.

LXX1X.      capitulum denotat quomodo Machometus vidit peccatores in inferno diversa tormentorum genera sustinere.

LXXX,        capitulum denotat quomodo Gabriel recepit a Machometo et recommandavit ipsum Deo et quomodo Machometus

                   postmodum rediit domum suam.

LXXXI.       capitulum denotat quomodo Machometus ivit ad Machomeriam ut illis de Korayxis que viderat enarraret.

LXXXI I.     capitulum denotat quomodo Machometus narravit illis de Korayxis cuncta que viderat et quomodo sibi responsum extitit

per eosdem.

LXXXIII.    capitulum denotat quomodo illi de Korayxis probaverunt Machometuin et pecierunt ab eo aliqua judicia sibi de ipsorum caravana ostendi.

LXXXIV.    capitulum denotat quomodo Machometus respondit illis de Korayxis de caravana eorum et veritatem eciam dixit eis.

LXXXV.     capitulum denotat quomodo Machometus fecit hec omnia que predicta sunt scribi et hunc librum quem vocavit « Halmahereig » fieri ex predictis.

§ 3.

Distinctio primi capituli.

Machometus fuit de civitate Meche qui et nobilem se mendaciter facit.

Sciant omnes de quatuor mundi partibus prout sunt Oriens, Occidens, Septentrio et Meridies qui hunc preciosum librum viderint et audiverint quod cum ego Machometus filius Abdillehe, oriundus de Arabia de civitate Meche, generis nobilis Arabum quod dicitur Korayxis, gracia illuminatus divina, Meche in domo mea essem, et jacerem in lecto proprio et juxta uxorem meam cui nomen erat Omheni et multum vigilaverim in lege Dei sollicite cogitando, et post hujusmodi vigilacionem, aliquantulum dormire inceperim; ecce statim venit ad me Gabriel angelus et se mihi in hanc formam ostendit: videlicet quod ejus facies erat alba plus quam lac aut nix aliqua et capilli erant rubicundiores corallo multum etiam rubicundo. Habebat enim supercilia valde ampia et os pulcherrimum et bene formatum, dentes quidem albos et valde claros et existens indutus vestibus omni re albioribus ac ditissime operatis cum perlis et lapidibus preciosis. Cinctus erat duabus zonis quarum unam deferebat super papillas pectoris et aliam circa lumbos, prout se homines cingere consuescunt. Erant namque zone ille auri purissimi mirabiliter operate et earum quelibet amplior grandi palmo. Manus quidem ipsius rubicunde ad modum ignis, et ale ac pedes sui viridiores omni smaragdo et eciam clariores.

§ 4.

In hunc quoque modum venit ad me Gabriel angelus dicens mihi: ‘Machomete, tu qui Dei nuncius es, surge et preparans te ac zona stringens circumvolve caput tuum atque corpus alba tuella tua et venies post me, quia Deus vult tibi multa potencie ac secretorum suorum mirabilia in hac nocte ostendere’. Hiis autem auditis et cognoscens eciam illum Gabrielem existere, mox de lecto surrexi et me prout ipse mandaverat preparavi. Nam sic preparatus existens, ivi postmodum usque ad portam domus mee, ubi ipse me expectabat et me sibi humiliter inclinavi.

§5.

Distinctio II. capituli.

Cum ego Machometus inclinavissem me Gabrieli, prout audivistis et vobis jam retuli, ecce respiciens vidi quod ipse tenebat per habenas quamdam bestiam quam mihi adduxerat, cui nomen erat « Alborak » loquela arabica quod latina interpretatur: ‘masculus de anatibus vel anseribus quoque parvis’. Hec namque bestia talis erat forme, videlicet quod ipsa erat grandior quam asinus et parvior quam mulus. Habebat enim faciem hominis et ejus crines erant de perlis, toppetus autem de smaragdo, cauda quidem de rubino, oculi vero clariores sole. Pedes quoque habebat et ungulas ad modum cameli. Nam omnis ipsius color erat purissime claritatis. (107r) Bestia quidem hec sellata erat quadam sella que ita pulcra erat et tam ditissime atque mirabiliter cum perlis et preciosis lapidibus operata quod nullus est qui dicere illud posset. Erant arziones super opus illud sic operatum auri purissimi et selle coria glorie Dei, frenum quoque totum ac pectorale rubinorum topaciorum ac eciam smaragdorum; scaffe namque sive scandilia erant croci. Vidi eciam quod haec bestia tota circumdata erat angelis qui custodiebant eandem.

§ 6.

Tunc vero Gabriel dixit mihi : ‘Machomete, ascende super bestiam istam et equita’. Et cum apropinquarem bestie ut equitarem, ipsa noluit sustinere. At angelus dixit ei: ‘ Alborak, morare quiete ac sustine quod hic equitet super te, quia juro per nomen Dei quod nunquam te homo talis equitavit adhuc, nec eciam hoc durante seculo equitabit ’. Tunc bestia illa dixit: ‘Quis igitur iste?’ Et Gabriel respondit ei dicens: ‘Hic est Machometus Dei nuncius et propheta quam magnus’. Et cum bestia hoc audiret, statim quieta mansit et equitavi. Gabriel vero mihi scandile tenuit, sive scaffam, et dixit: ‘Vade cum benedictione Dei qui in adjutorium tuum intendat et quocumque iveris te conducat’. Hoc namque dicto, confestim Alborak ire cepit et ibat ita cito atque suaviter quod nullum os hominis dicere hoc valeret. Ego namque respiciens passus ejus vidi quod ita magni erant quod  inter unum passum et alium erat tantum spatii quantum posset homo longius propriis oculis respicere a remotis. Et ibat eciam directe usque ad templum Jerosolimitanum.

§ 7.

Distinctio III. capituli.

Dum ego Machometus irem, prout intellexistis in precedentibus, versus templum Jerosolymitanum super bestiam antedictam, Gabriel angelus sanctus veniebat a dextris mecum ; qui nova mihi referebat quam plurima, de quibus non modicum gavisus existens in audiendo ipsa que plurimum delectabant. Et dum similiter iremus et ego novis per Gabrielem sic relatis intenderem, ecce audivi vocem quamdam, que semel tantummodo me valde dulciter vocavit et dicit: ‘Ha, Machomete!’ Ego autem nunquam respicere curavi versus partes illas unde vox venerat; ymo sine ullo responso tenui viam meam. Et cum ultra per aliquid magnum spatium processissem, audivi quamdam aliam vocem, que me bis vocavit vocibus altis dicens: ‘Ha, Machomete, expecta me’. Ego quidem non respondi nec versus partes unde vox illa manaverat curavi respicere, sed ultra ivi, prosequens iter meum. Post modum vero me per temporis longi spacium sic eunte, ecce vidi quamdam dominam pulcriorem quam unquam viderim temporibus vite mee, que cunctorum qui cogitari possint vestibus induta colorum, me tribus vi- (2a col.)cibus valde dulciter clamans dixit: ‘Ha, Machomete, aliquantulum me expecta!’ Ego quidem expectavi eam, et cum apropinquasset ac vellet mihi loqui, reliqui eam velut dedignatus non modicum; et sum ultra profectus.

§ 8.

Ac spatio quodam elapso temporis, Gabriel me respexit dicens: ‘Machomete, modo cognosco magnam in te scienciam fore, et dicam tibi quare. Scias vero quod vox illa que primo te vocavit erat lex Judeorum; et si respondisses ei, omnes tue gentes Judei facte fuissent’. Postea quesivit a me si sciebam que fuerit vox illa alia que me secundo vocaverat. Ego sibi respondens dixi: ‘Non, Deus scit’. Tunc Gabriel mihi: ‘Scias vocem illam fuisse Christianorum legem, cui si respondisses gentes tue omnes adhesissent fidei Christiane’. Hiis autem peractis dixi ego Gabrieli: ‘Postquam ostendisti et certificasti me de hiis duabus rebus, rogo te ut dicas mihi que fuerit illa pulcra domina que me postremo vocavit et voluit mihi loqui’. At ipse mihi dixit: ‘Scias quod domina illa cunctis sic induta coloribus est mundus iste, qui deliciis omnibus plenus extat. Et quia expectavisti eam, scias vere quod gentes tue plus solaciorum plusque deliciarum habebunt quam omnes alie gentes, que unquam in preterito fuerint vel sint etiam in futuro. Sed quia dedignatus reliquisti eam nec sibi respondere curasti, tu magis sine peccato eris quam fuerint omnes alii prophete hactenus, vel qui in posterum subsequentur’. Hoc autem dicto tacuit et duxit me ad Templum jam dictum.

§ 9.

Et postquam fuimus ante portam Templi, precepit mihi ut descenderem ad quemdam nigrum lapidem ubi erant prophete descendere soliti, et descendi, et cum descendissem, Gabriel per habenas ligavit Alborak ad lapidem prenotatum et accipiens me per manum duxit ad Templum.

§ 10.

Distinctio quarti capituli.

Postquam ego Machometus intravi in Templum superius nominatum et Gabriel mecum similiter, ecce inveni ibi omnes prophetas stantes in circuitu templi de intus, quos Deus illuc venire pro me honorando et exire de ipsorum fecerat sepulturis. Stabant quidem omnes super pedes eorum me expectando erecti. Et cum viderunt me, cuncti oraciones facere inceperunt. Tunc vero Gabriel mihi dixit: ‘Veni ante me, Machomete, et fac oracionem priusquam alii, quia tu es rex prophetarum omnium et cunctarum gencium dominus’. Hoc autem audiens misi me ante et feci duas oraciones satis leves. Deinde erexi me super pedes et statim omnes prophete me salutaverunt et multum mihi etiam honoris contulerunt; et amplexantes me dixerunt mihi bona nova de maximo bono quod Deus mihi preparaverat et meo populo universo. Nam quilibet ipsorum quesivit a me de agendis (107v) meis et nullus eorum fuit qui aperto non monstraret judicio se velle quod Deus magnum mihi bonum faceret et honorem; ymo pro me omnes Deum exinde rogaverunt.

§ 11.

Distinctio quinti capituli.

Orationibus a me Machometo peractis in Templo superius nominato cum prophetis ibidem astantibus ac me honorifice recepto ab eis, et prout intellexisti, eciam amplexato, ecce Gabriel me per manum accipiens duxit extra Templum et ostendit mihi quamdam scalam que durabat a primo celo usque ad terram ubi stabam. Erat enim scala illa pulcrior res quam unquam visa extiterit. Et ipsius pedes juncti erant ad lapidem illum ad quem discenderam ego primo. Gradus quidem ejus sub hac manerie facti erant: videlicet quod primus erat de rubinis, secundus de smaragdo, tercius de perla albissima et quilibet aliorum de precioso lapide juxta naturam suam, cum perlis operatus, et auro purissimo, tam ditissime quam nullum cor hominis cogitare hoc posset. Erat nichilominus cooperta samito viridi clariori etiam quam smaragdus et tota circumdata angelis qui custodiebant eamdem. Nam ipsius claritas tanta erat quod vix poterat respicere homo ipsam.

§ 12.

Gabriel quoque me per manum accepit et elevans a terra posuit me super primum scale gradum et dixit mihi: ‘Ascende, Machomete!’ Et ascendi, et Gabriel mecum similiter. Angeli vero cuncti associabant me qui erant ad scale custodiam deputati. Gabriel namque dicebat michi valde bona nova de maximo bono quod preparaverat mihi Deus.

§ 13.

Distinctio sexti capituli.

Dum ego Machometus similiter cum Gabriele per scalam supradictam ascenderem, respiciens vidi in aere quemdam angelum valde magnum qui super cathedram sedens tenebat in manu sua tabulam quamdam que ab oriente durabat usque ad occidentem. Habebat enim hic angelus a dextris suis multos alios angelos quorum facies lucebant ad modum lune quando plena existit, et tota hec claritas glorie Dei erat. Hii quidem angeli omnes erant vestimentis viridibus induti que magis clara erant quam ullus smaragdus. Et eciam supra muscum et ambram suaviter redolebant. A sinistris quoque ipsius habebat similiter alios quam multos angelos qui omnes nigriores erant quam atramentum, habentes oculos rubicundos ad modum ignis et fetentes etiam ultra modum, habebant autem voces fortiores quam tonitruum et omnes mirabiliter erant horribiles in aspectu.

§ 14.

Gabriel quoque dixit michi: ‘Procede, Machomete, et saluta angelum illum magnum (2a col.) et bene scias quod ipse magnum locum coram Deo obtinet’. At ego salutavi eum et ipse reddidit salutacionem mihi capite suo, non tamen ore. Postea quidem respexi et vidi quod ipse una hora tabulam respiciebat, et alia mundum; et valde miratus sum quomodo ipse sic obediens erat Domino Deo suo. Tunc vero Gabriel locutus est illi angelo magno dicens: ‘Quomodo non salutatis hominem meliorem de mundo?’. Et angelus quesivit a Gabriele et dixit: ‘Quis ergo hic est?’ Gabriel namque respondit: ‘Hic est Machometus, nuncius Dei nostri’. Tunc angelus Gabrieli: ‘Estne ipse jam missus?’. Et Gabriel dixit: ‘Utique, sine dubio’. Et statim me salutavit angelus, dicens valde bona nova de maximo bono quod Deus michi preparaverat largiendum. Dixit et adhuc angelus ille quod ego eram altior et honorabilior nunciis omnibus, et de jure cunctorum dominus populorum, rogans me ut cum ipso simul orarem. Tunc ergo procidens aliquantulum feci duas oraciones flexis genibus satis leves, postea vero erexi me super pedes. Et confestim me angelus ille et omnes qui cum ipso erant alii salutarunt. Salutacione quidem peracta, dixit angelus ille magnus: ‘Scias, Machomete, quod populus tuus erit ille qui in hoc mundo manebit posterior et plus durabit quam alii populi universi, quia Deus multum diligit gentes tuas, propterea quod vitant malum et faciunt quidem bonum.

§ 15.

Distinctio VII. capituli.

Intellecto quid de me Machometo et populo meo dixerit supradictus ille angelus magnus, prout in precedentibus audivistis, quesivi ego a Gabriele quis angelus ille esset. Gabriel quoque respondens dixit quod angelus mortis erat. Quo audito mox versus ipsum ivi et dixi ei: ‘Es tu angelus mortis?’ Ipse tandem respondit: ‘Utique’. Postea vero quesivi ab eo rogans quod diceret michi quomodo ipsi de corporibus hominum animas extrahebat cum mori contigebat eosdem. At idem mihi respondit, dicens: ‘Scias, Machomete, quod ab illa hora qua Adam, qui fuit primus hominum, creatus est a Deo et positus super terram, dedit michi Deus hoc officium ut extraham animas de corporibus hominum usque ad venturam judicii diem magnam, ita quod nemo vivus remaneat, excepto solum Deo et me eciam cum eodem. Debet namque postea Deus michi animam extrahere ac ipse postmodum sine fine solus in vita perdurabili remanere.’ Hoc autem dicto feci sibi interrogacionem aliam in hunc modum: ‘quando una et eadem hora duo homines moriuntur ita quod unus in oriente et alter in occidente, quo modo insimul extrahis animas eorumdem?’ Idem vero respondit: ‘Nonne vides tu, Machomete, quod totum seculum (108r) coram me est ita quod ad valorem solius denarii quicquam mihi abscondi non potest quin viderim ipsum totum. Et ideo quia totus mundus est ante me valde parvus, non gravor extrahere simul animas unam hic et alteram quidem ibi.

§ 16.

Post hec autem ipsum interrogatus adhuc dixi: ‘Quando grandia bella fiunt et multi homines moriuntur in ipsis, quomodo te geris in extrahendo simul animas hujusmodi mortuorum?’ At ipse michi: ‘Scias, Machomete, quod cum illud super quomodo quesivisti contigit existere, tunc emitto vocem magnam et animas simul voco, ipsas quia ad me venire faciens, accipio postmodum eas omnes’. Et cum hec michi dixisset, quesivi ab eo dicens: ‘Dic michi, angele mortis, quando anime sunt coram te, quomodo cognoscis que ipsarum iture sint in Paradisum et que eciam in infernum?’ Ipse quidem sic mihi respondit: ‘Machomete, nonne vides tu quod nomina cunctorum hominum qui quondam fuerunt et qui modo sunt, et erunt usque finem presentis seculi omnia in hac tabula scripta patent, et eciam mors quam habiturus est ipsorum quilibet, necnon et bonum atque malum quod Deus jam illis preparavit juxta meritum singulorum? Et ideo bene scio qui eorum in Paradisum et qui in infernum etiam sunt ituri’.

§ 17.

Distinctio VIII. capituli.

Postquam supradictus angelus ille magnus respondit michi Machometo super hiis de quibus ab eo quesiveram, juxta moduni quem in precedentibus audivistis, ipse adhuc nichilominus ita michi dixit: ‘Scias, Machomete, quod cum ille qui in Paradisum iturus est apropinquat fini suo, tunc ego mitto sibi ex hiis angelis a dextris meis morantibus. Qui valde pulcri existentes et eciam bene redolentes, quam plurimum dulci loquela morituro loquuntur et narrant ei bona nova de pietate maxima Dei nostri. Et sic ei loquendo extrahunt ab eo suaviter animam et afferunt eam michi. Et cum apropinquant anime allatores, unus eorum precedit, faciens hoc me scire. Quo scito, manum extendo dexteram et accipiens animam, trado eam pulcriori qui circa me sunt ex angelis et melius redolenti. Qui animam sic accipiens portat eam de uno celo in aliud quousque veniat ante Deum. Deus vero statini precipit cuidam angelo claritatis quod accipiat animam ipsam et mittat eam in guttur cujusdam avis totaliter viridis ut in Paradisum portet eamdem. In hunc autem modum, prout tibi jam retuli, anima justi venit’.

§ 18.

Sed quando peccator aliquis moriturus est, scias quod ego mitto sibi ex hiis angelis aliis, qui a sinistris meis morantur, valde turpes et multum aspectu horribiles existentes. Hii namque peccatori loquuntur modo austero et dicunt ei valde mala nova et multum equidem timorosa. Et sic loquentes eidem extrahunt ab ipso animam satis crudeliter et eam michi afferuut sic (2a col.) extractam. Ego quidem extendens manum sinistram accipio animam valde aspere; et trado eam turpiori et horribiliori qui ante me sit ex angelis, et eciam plus fetenti. Hic namque accipiens animam portat eam ad celum, sed cum est illic, porte celi contra eam clauduntur, nec ipsam volunt recipere, prout Deus in Alkorano locutus est : « Non aperientur peccatoribus porte celi ».

§ 19.

Distinctio IX capituli.

His autem que continentur superius enarratis, ego Machometus ultra profectus sum, et proficiscens vidi quemdam angelum ita magnum quod ipse tenebat caput suum super celum et pedes eciam in abysso. Hic namque angelus habens capillos suos valde longos et super humeros jacentes ipsius, habebat eciam alas colorum omnium, qui pulcriores erant quam vidit homo unquam. Erat enim angelus iste factus ad modum galli. Et ostenderat sibi Deus omnes horas quibus fieri oraciones debebant. Nam cum tempus erat orandi, veniebat quadam de caelo vox, dicens: ‘Tu, creatura que Deo es obediens, precipio tibi quod laudes Deum’. Et mox ille angelus alta voce dicebat: ‘Benedicatur Deus rex sanctissimus angelorum et animarum atque creaturarum omnium’. Quo dicto, galli qui sunt in terra, hoc audientes quod ab angelo dictum erat, confestim cantabant omnes et Deum cantando laudabant, dicentes in cantibus suis: ‘Vos, homines qui obedientes estis Deo, surgite et laudate ipsum, quoniam idem potens est super omnes res et ipse fecit eas etiam et creavit’.

§  20.

His autem sic peractis, processi et vidi quemdam alium angelum cujus medietas erat ignis et altera nivis. Erat quoque tali factus manerie quod ignis non destruebat nivem, neque nix ignem etiam extinguebat. Hic vero angelus laudans Deum dicebat: ‘Benedictus sis tu, Deus, qui tali modo ignem et nivem insimul conjunxisti. Prout eos conjunxisti ad invicem, rogo te ut sic insimul conjungere digneris corda gencium que tibi obedientes existunt’.

§ 21.

Et cum ista diceret, ecce vidi quemdam alium angelum ita mirabili modo magnum quod ejus magnitudinem dicere non auderem. Magnitudo quidem illa de potencia Dei erat. Ego enim versus ipsum veniens salutavi eumdem, sed quia ipse in oracionibus existebat, non michi respondit. Tunc Gabriel dixit ei: ‘Quomodo non salutatis meliorem hominem seculi universi?’. At angelus Gabrieli: ‘Quis ille de quo dicitis?’ Et Gabriel angelo: ‘Hic est Machometus quem videtis’. Angelus vero quesivit dicens: ‘Estne ipse missus adhuc?’ Et Gabriel respondit: ‘utique vere“. Et ecce statim angelus ille ac alii quos primo videram salutaverunt me, et dixerunt michi valde bona nova de maximo bono quod preparaverat mihi Deus.

§ 22.

Distinctio X. capituli.

(108v) Postquam Gabriel et ego Machometus discessimus ab angelis supradictis, ivimus magis ante; et dum sic iremus, ego respiciens vidi angelum quemdam mirabili modo magnum qui sedebat super sedem; et tenebat intra manus suas pilam quam maximam, cum qua si ipse solum unicum ictum daret, celum destrueret atque terram. Et cum Gabriel pilam respexisset eandem, statim plorare incepit. Tunc ergo dixi ei: ‘Cur ploras?’ At ipse respondens dixit: ‘Machomete, scis tu quis angelus ille est?’ Ego dixi:  ‘Non, Deus scit’. Tum ipse michi: ‘Scias Machomete, quod hic angelus thesaurarius est inferni’. Hoc audito, ivi versus eum et ipsum eciam salutavi, verumptamen idem non michi respondit. Gabriel autem dixit ei: ‘Quomodo non respondetis meliori homini qui fuerit unquam adhuc missus?’ Tunc angelus quesivit ab eo dicens: ‘Quis igitur hic est?’ Et Gabriel respondit: ‘Hic est Machometus nuncius Dei magnus’. At angelus illi: ‘Estne ipse jam missus?’ Et Gabriel dixit: ‘Utique’. Tunc angelus ad me confestim veniens salutavit me, et dixit mihi quod illi qui de populo meo in inferno extiterint minus penarum habebunt quam alii universi.

§ 23.

Distinctio XI. capituli.

Relato michi Machometo de populo meo per thesaurarium inferni quod superius audivistis, ego respiciens faciem ejus vidi quod ipse multe tristicie indicia pretendebat. Tunc ego quaesivi ab eo cur sic tristis existeret. Ipse vero sic mihi respondens dixit: ‘Scias, Machomete, quod ego multum doleo de gentibus quia sunt inobedientes Deo, quod si vellent non fieret. Et ideo ita tristor’. Tunc ego sibi dixi: ‘Verum dicis, sed rogo te, ut dicas michi unum de quo queram’. Ipse quidem dixit: ‘libenter’.

§ 24.

‘Die igitur nunc michi quomodo infernus factus est et similiter angeli existentes ibidem, et quam vitam eciam ipsi ducunt’. Idem vero statim sic mihi narrare incipit: ‘Scias, Machomete, quod quando infernus primo factus est, Deus fecit accendi ignem supra eum septuaginta milibus annorum, quousque factus est totus rubens ignis ille. Postea vero super ignem illum fecit super accendi per tantum temporis alium, donec totus factus est albus. Et post hunc ignem fecit adhuc alium super accendi similiter per alia septuaginta milia annorum, ita quod totus niger factus est, et plus quam aliqua res obscurus. Ignis autem iste semper in se ipso ardet mirabili modo fortiter, sed (2a col.) tamen flammam aliquam non committit. De angelis quidem inferni de quibus queris, scias quod Deus creavit eos omnes de igne et sunt in igne nutriti. Et si hora sola de igne exirent, subito morerentur, nec possent sine igne vivere: sicut nec pisces eciam sine aqua. Et similiter creavit eos Deus mutos et surdos; et misit in corda ipsorum tantum duricie atque crudelitatis quod hec nemo recitare valeret: nesciunt enim quicquam aliud facere preterquam torquere crudeliter et affligere peccatores. Et ideo fecit eos Deus mutos et surdos ne audirent voces, seu lamenta peccatorum cum ipsos affligunt. Et similiter fecit eos ita crudeles quod, si forte videant peccatores aliqua signa humilitatis pretendere, ipsi neque de peccatoribus neque de ipsorum humilitate curam habeant aut ullam eciam pietatem. Nam preter penam ignis inferni quam sustinent peccatores, habent ipsi penam aliam valde crudelem: quia angeli qui sunt ibi maximis malleis ferreis torquent et malleant duriter peccatores propter maximam crudelitatem que in eis est, prout in Alkoran loquitur Deus dicens: « Misimus quidem in infernum angelos nostros fortes et duros atque crudeles ut nostra  mandata faciant et observerent. Ipsi quoque nobis obediunt in omnibus que mandamus ». Sed cum thesaurarius michi hec omnia retulisset, ego et Gabriel ab eo recessimus timore pavescentes non modico. Et ultra profecti sumus quousque venimus ad primum celum et hoc dicitur celum lune.

§ 25.

Distinctio XII. capituli.

Dum ego Machometus et Gabriel mecum similiter venissemus ad primum celum superius nominatum, ecce respicientes vidimus quod totum erat ferreum; et habebat tantum in spisso vel spissi soliditate quantum posset homo ire in Vc annis. Et tantundem spacii erat inter ipsum et aliud secundum celum. Gabriel autem pulsavit ad portam. Et statim venit ad nos quidam angelus ita magnus quod ipse in longitudine sua habebat spacium itineris hominis per mille annos et tantumdem in latitudine quidem sua. Vidimus enim portas celi que mirabiliter pulcre erant et multos eciam angelos qui custodientes easdem erant valde bene ac ditissime perornati. Tunc vero Gabriel venit ad unam portarum ut intraret. Et cum vellet hoc facere, quidam angelus dixit ei: ‘Gabriel, quid vis et quis tecum est?’ Ipse quoque respondit: ‘Mecum est Machometus, prophetarum sigillum omnium et cunctorum dominus nunciorum et volumus ibi intus intrare’. Hoc autem dicto [109 r] mox nobis porte aperte sunt et intravimus.

§ 26.

Et cum introissemus, omnes angeli qui erant ibi salutaverunt me et dixerunt michi valde bona nova de quibus non modicum sum gavisus. Et dum michi nova referrent hujusmodi, respiciens vidi quod ipsi habebant facies hominum et corpora ad modum vaccarum; habebant eciam ad modum aquilarum alas. Et erant hii angeli numero septuaginta milia. Quorum quilibet habebat septuaginta milia capitum et quodlibet caput septuaginta milia cornuum et quodlibet cornu septuaginta milia nodorum; et inter unum nodum et alium erat spacium itineris hominis per quadraginta annos. Vidi eciam adhuc plus in hiis angelis: videlicet, quod in quolibet predictorum capitum erant septuaginta milia facierum et quelibet facies habebat septuaginta milia orum et quidlibet os septuaginta milia linguarum. Et quelibet ex linguis illis sciebat septuaginta milia loquelarum et eciam laudabat Deum septuaginta milibus horarum in die.

§ 27.

Ec cum ego Machometus ista respexerim ac multum eciam fuerim respiciendo miratus, ecce inter angelos illos vidi duos homines, qui sedentes super duas sedes claritatis nimis pulcri erant; et tam corporum statura quam facierum forma mirabiliter bene facti. Habebant enim capillos suos omnes albos ad modum nivis et barbas eciam magnas et in eundem similiter modum albas, vestimenta quidem ipsorum erant ita albissima quod vix poterat respicere homo ipsa. Nam circa ipsorum capita valde maximam claritatem habebant. Hiis autem sic visis, quesivi ego a Gabriele qui illi essent. Idem quoque michi respondens dixit: ‘Scias, Machomete, quod ille qui sedet in inferiori sede vocatur Yohanna ibni Zacharia, quod interpretatur Johannes filius Zacharie. Est enim hic ex Dei prophetis unus. Ille tamen alius qui alcius sedet vocatur Yza ibni Mariem, quod interpretatur Jhesus filius Marie. Hic enim Jhesus spiritus Dei est et ipsius eciam genitus verbo fuit’. Quo audito ivi versus eos et ipsos eciam salutavi. Iidem tandem quesiverunt a Gabriele quis ego essem. Gabriel autem nomen meum dixit eisdem. At ipsi confestim salutaverunt me et dixerunt eciam michi valde bona nova de maximo bono quod Deus michi preparaverat largiendum.

§ 28.

Distinctio XIII. capituli.

Postquam ego Machometus et Gabriel vidimus ea que super narrata sunt, processimus ultra, quousque venimus ad secundum celum, quod totum existens eneum, habebat in spisso tantum spacii quantum posset homo ire in Vc annis ; et tantumdem inter ipsum et aliud celum tercium erat. Gabriel vero pulsavit ad portam; et confestim venit ad nos quidam angelus qui aperuit nobis eam. Hic autem angelus ita magnus erat quod ipse tenebat caput (2a col.) suum ad celum septimum et ad fundum terre eciam pedes suos. Nam angelus iste accipiens me per manum misit in celum.

§ 29.

Et cum introissemus ego et Gabriel, respicientes vidimus angelos qui septuagesies milies habebant majora corpora quam habuerint alii angeli quos in celo videramus priori. Ego autem ivi versus angelos illos et salutavi illos. Ipsi vero quesiverunt a Gabriele quis ego essem; et Gabriel dixit eis quis eram. At ipsi, audito meo nomine, gavisi sunt valde et dixerunt ‘estne Machometus jammissus?’ Et Gabriel respondit ‘utique’. Tunc ipsi me subito salutantes dixerunt michi valde bona nova de maximo amore quem Deus habebat erga me, necnon et de maximo bono quod michi facere intendebat.

§ 30.

Et dum nova michi referrent hujusmodi, ecce respiciens vidi inter eos quemdam hominem valde pulcrum et mirabili modo bene formatum in omnibus, qui, non senex existens, etatis erat pulcherrime ac sedens super quamdam claritatis sedem, habebat capillos ac vestimenta sua ita purissime claritatis quod vix ea respicere poterat homo ullus. Hic autem erat ita res pulcherrima ad videndum quod nemo recitare hoc posset; et cum ipsum satis respexerim quesivi a Gabriele quis esset. At idem michi respondens dixit quod erat Joseph filius Jacob. Hoc autem audito, ivi versus eum et salutavi ipsum. Idem quoque a Gabriele quis essem quesivit. Et intellecto quis eram, statim me valde salutavit hillariter, dicens michi nova de magno bono quod preparaverat michi Deus. Novis autem sic dictis recessimus ab eo, ego et Gabriel, et tantum ultra ivimus quod ad celum venimus tercium.

§ 31.

Distinctio XIV. capituli.

Cum ego Machometus, una cum Gabriele, venissem ad celum tercium supradictum, ecce invenimus ipsum totum fore argenteum et habere in spisso spacium itineris hominis per quingentos annos; et tantumdem erat eciam inter ipsum et aliud celum quartum. Gabriel autem venit ad portam et vocavit. Et confestim venit ad nos quidam angelus qui ita magnus et fortis erat quod, si quis poneret super palmam ejus totum mundum cum omnibus que in eo sunt, nichil inde sentiret. Hic vero angelus nobis portam aperuit et intravimus.

§ 32.

Et cum fuimus ibi intus, ecce vidimus angelos multos qui magni omnes mirabiliter existentes habebant facies vaccarum et manus eciam claritatis. Hii namque angeli Deum laudare devotissime non cessabant. Nam cum ipsos vidissem salutavi eos. Gabriel quidem scire fecit ipsos quis essem. Tunc ipsi quesiverunt ab eo si ego eram Machometus ille qui mitti debebat. Gabriel vero dixit eis: ‘utique’. At ipsi mox salutave(109v)runt me, narrantes michi quandam partem maximi boni quod Deus michi facere intendebat et dum narrarent hujusmodi respiciens eos vidi quod ipsi erant omnes per acies ordinati et tam stricte eciam juncti simul quod homo non posset solum pilum mittere inter eos. Et nichilominus omnes pre timore, quem de Deo habebant, sua tenebant versus terram capita inclinata. Erant enim ita obedientes quod, si quis eorum iret in orientem aut in occidentem, nullus ex aliis removeret se, quousque ille rediret; nec acies eciam unde ille separatus existeret inter se in aliquo permisceret. Acies quoque predicte circulatim ibant omnes laudando Deum et ipsius benedicendo eciam nomen sanctum.

§ 33.

Et cum ista vidissem, respiciens adhuc vidi inter hos angelos duos senes homines super duas sedes claritatis et habentes circumvoluta capita sua tela claritatitis purissime ac ejusdem maneriei eciam vestes omnes. Erant enim ad videndum res pulcrior que fuerit visa unquam. Et cum ipsos per more spacium respexissem quesivi a Gabriele qui essent. Gabriel autem respondens dixit quod unus eorum erat Enoc, alter vero Helyas, et quod Deus in altum, utpote ad celum, levaverat eos ambos. Post hec namque respiciens vidi quod ipsi una cum angelis in oracionibus existentes nichil aliud faciebant quam orare ad Deum ipsum quia devote laudare et hoc quidem facere non tantum cessabant quantum homo claudere oculum solum posset. Verumptamen Gabriel nunquam propter hoc dimisit quin apropinquaret eisdem et meum sibi nomen ac negocia enarraret. Quibus auditis, illico salutaverunt me et valde bona nova michi dixerunt de maximo bono quod preparaverat michi Deus. Et cum ipsa dixissent, recessimus ab eis, ego et Gabriel, et profecti sumus usquequo venimus ad celum quartum.

§ 34.

Distinctio XV. capituli.

Postquam ego Machometus et Gabriel venimus ad quartum celum nominatum superius, invenimus quod ipsum totum erat de auro purissimo et habebat in spisso tantum spacii quantum posset homo ire in Vc annis; et tantumdem erat inter ipsum et aliud celum quintum. Gabriel autem pulsavit ad portam; et statim venit ad nos quidam angelus qui ita magnus erat quod ipse super pollicem dextere sue manus tenebat omnes aquas dulces et super pollicem sinistre amaras. Erat enim de claritate angelus ille totus. Et cum Gabriel sibi dixisset quomodo ego eram Machometus, mox nobis portam aperuit et salutavit me et ego ipsum.

§ 35.

Nam cum introissemus ecce invenimus ibi septuaginta milia angelorum qui omnes habebant ad modum aquilarum facies et eorum quilibet septuaginta milia [alarum et quelibet ala septuaginta milia] pennarum et quelibet penna in longitudine habebat septuaginta [milia] cubitorum (2a col.).

§ 36.

Et dum angelos respicerem antedictos, nichilominus inter eos adhuc respiciens vidi quemdam hominem mirabiliter pulcre forme; qui sedens super quamdam claritatis sedem ac vestibus eciam lucidissime claritatis indutus, habebat de claritate in capite suo diadema tam splendidum quod vix respicere poterat homo ipsum. Sed cum per more spacium hominem illum respexerim, quesivi a Gabriele quis esset. Idem vero respondit quod erat Aaron. Quo dicto, ivi versus eum et salutavi ipsum. At idem a Gabriele quis ego eram quesivit. Gabriel namque sibi exposuit nomen meum. Et cum ipse hoc audivit, confestim salutavit me, narrans michi bona nova de bono quod Deus michi largiendum paraverat, unde in corde meo habui gaudium valde magnum. Narracione quoque ad finem perducta hujusmodi, ego et Gabriel ab eo recessimus, tantum ultra proficiscentes quod attigimus quintum celum.

§ 37.

Distinctio XVI. capituli.

Venientibus autem nobis, scilicet me Machometo et Gabriele, ad celum quintum superius enarratum, invenimus quod ipsum totum erat de perla una solummodo, que totaliter sincera existens, super nivem equidem alba erat. Habebat enim in spisso spacium itineris hominis per Vc annos et tantumdem inter ipsum et sextum aliud celum erat. Et cum ibi fuimus, Gabriel vocavit ad portam ; et incontinenti venit ad nos quidam angelus qui, totus de igne existens, habebat LXX milia brachiorum et in quolibet brachio septuaginta milia manuum et in qualibet manu LXX milia digitorum. Et quilibet ipsorum digitorum laudabat Deum LXX milibus horarum in die. Angelus quidem ille nobis portam aperuit.

§ 38.

Et cum introissemus, ecce invenimus ibi angelos qui, corpora quam plurimum habentes nobilia, facies tamen habebant ad modum vulturum et ipsorum quoque ale purissima claritate splendebant. Hii namque angeli continue Deum laudabant nec a laudibus cessabant ipsius. Ego autem versus ipsos ivi et salutavi eos. Et cum Gabriel dixisset eisdem quomodo ego eram Machometus, mox ipsi salutaverunt me et dixerunt michi aliquam parte m honoris maximi quem Deus michi facere intendebat.

§ 39.

Nam iterum respiciens inter eos, vidi quemdam pulcherrimum hominem sedentem super quamdam claritatis sedem, qui habebat caput circumvolutum hujus claritatis tela. Tenebat in manu sua virgam eciam claritatis. Quem cum vidissem, quesivi a Gabriele quis esset. At ipse michi respondit quod erat Moyses, qui loqutus est Deo. Quo intellecto, ivi ad eum et eciam salutavi. Et postquam Gabriel ei retulit me Machometum existere, ipse me confestim salutans narravit michi valde bona nova de maximo bono quod Deus michi preparaverat et (110r) populo quidem meo. Dixit adhuc ita: ‘Scias, Machomete, quod Deus te vult et populum tuum magnis jejuniis et non paucis oracionibus onerare. Tu autem roga ipsum ut alleviet ea tibi quia populus tuus aliter sustinere non posset. Nam ego ipse aliquando super hiis rebus in tanto labore fui cum filiis Israel quod hoc nemo recitare valeat. Sepe namque rogavi Domino ut michi alleviaret hujusmodi nec voluit pro me facere inde quicquam. Quare consulo tibi laborare instanter ut populus tuus non sit nimium oneratus. Quod si feceris, populus tuus te diliget et sequetur quocumque volueris. Sin autem, scias quod ipsi non te diligent, immo habebunt odio, nec eciam credent in aliquo verbis tuis’. Ego vero Machometus juro per nomen Dei quod nunquam vidi hominem aliquem qui tantam habebat pietatem de populo meo quantam Moyses frater meus habebat. Hiis quoque peractis, cepi ab eo licenciam et recessimus ego et Gabriel; et tantum ultra ivimus quod ad celum pervenimus sextum.

§ 40.

Distinctio XVII. capituli.

Sextum quidem celum quod ego Machometus et Gabriel invenimus quando ibi fuimus, erat eciam in hunc modum, videlicet quod ipsum totum erat de smaragdo tam viridissimo quod in viriditate cuncta viridia precellebat. Habebat enim in spisso iter quingentorum annorum et tantumdem itineris erat inter ipsum et aliud celum septimum. Gabriel autem pulsavit ad portam et confestim venit ad nos quidam angelus, qui septuagies milies major erat quam aliquis ex aliis quos primitus videramus. Magnitudo quidem ejus tali modo erat quod, si ipse vellet hoc facere, celum absorberet atque terram, nec quicquam inde persentiret. Hic vero angelus nobis portam aperiens dixit: ‘Intretis in pace’. Nos autem intravimus.

§ 41.

Et cum fuimus intus, vidimus ibi angelos quosdam qui septuagesies milies majores erant omnibus aliis prius visis. Habebant enim hii angeli facies ad modum equorum omnes et armati eciam cuncti erant. Et quilibet eorumdem similiter habebat LXX milia equorum et quilibet equs LXX milia sellarum que omnes erant de smaragdis, de rubinis et de perlis, auro nichilominus et argento eciam intermixtis. Equus quidem Gabrielis erat similiter inter eos. Hii namque angeli erant omnes ordinati per acies et arma ipsorum ita fortiter resplendebant quod vix poterat inspicere homo illa. Ego tandem quesivi a Gabriele qui angeli illi essent. Ipse quidem respondens dixit quod familia Dei erant. Quo audito, incontinenti salutavi eos. Ipsi vero quesiverunt a Gabriele quis ego essem, et Gabriel hoc eis narravit. Tunc ipsi dixerunt: ‘Est jam missus Machometus nuncius Dei magnus?’ Gabriel (2a col.) namque respondit: ‘Etiam’. At ipsi statim salutaverunt me et dixerunt michi satis bona verba de quibus plurimum sum letatus. Post hec autem quesivi a Gabriele cur angeli illi tenebant equos suos coram se ita sellatos. Ipse namque dixit: ‘Scias, Machomete, quod hoc de mandato Dei est, quia cum aliquis ex servis ipsius opus habet auxilio, ego accipio ex angelis istis prout necesse habeo et vado illuc. Hii vero equi nunquam disferrantur et cibus atque potus ipsorum nichil aliud est quam Dominum collaudare. Et omnes hii angeli juvabunt te cum necesse habueris, et ego simul cum eis in adjutorium tuum si vocaveris me descendam’.

§ 42.

Perducta quidem Gabriel relacione ad finem, ecce respiciens vidi inter angelos antedictos quemdam hominem qui super sedem claritatis sedebat; et erat eciam totus claritatis circumvolutus vestibus, que plus quam sol in estate splendore lucebant. Habebat enim in capite suo de claritate coronami et nichilominus totus erat circumdatus angelis qui Deum cum ipso simul devote laudabant. Ego vero a Gabriele quesivi quis ille esset. Gabriel quoque respondit quod erat Abraham, Dei nuncius [et] amicus. Quo audito, versus ipsum ivi et salutavi eum. Gabriel autem sibi dixit quomodo ego eram Machometus. At ipse confestim me salutans dixit eciam ita michi: ‘Scias, Machomete, quod Deus multum te diligit ac te inter alios nuncios suos precolligens, amore tui valde populum tuum amat. Dico namque tibi quod Paradisus totus plenus hiis verbis existit, scilicet: zokay halla, bille dille ylle halla, quod interpretatur: Sit honor et laus Deo et sibi gracias referamus quia non est deus alius preter eum. Nec est virtus aut potestas alia nisi ipsius Dei altissimi atque magni’. Post hec namque rogavit me Abraham ut monerem populum meum frequenter dicere verba illa; quanto magis ea dixerint tanto plus habebunt de solacio Paradisi. Et similiter quod dicerem eis Paradisum tali factum esse manerie: videlicet quod muri ejus omnes sunt de auro purissimo usque ad menia. Superastancia menia quoque de puro argento, et calx eciam de musco, qua compacti sunt muri; et quod hic Paradisus michi preparatus est et omnibus qui michi credent et tenebunt eciam legem meam. Et cum hoc michi dixisset, ego et Gabriel recessimus ab eo; et ultra profecti sumus usquequo venimus ad celum septimum.

§ 43.

Distinctio XVIII. capituli.

Cum ego Machometus et Gabriel venissemus ad celum septimum supradictum, invenimus quod ipsum totum erat de rubino clariori et rubicundiori quam dicere aliquis homo posset. Habebat enim in spisso iter quingentorum annorum et tantumdem inter ipsum et octavum aliud celum erat. Gabriel autem veniens ad portam vocavit hostiarium et in continenti venit ad nos quidam (110v) angelus qui nemo qualis esset recitare valeat, excepto solum Deo qui ipsum fecerat et crearat. Ipse namque angelus nobis portam aperuit et intravimus.

§ 44.

Et cum introissemus, ecce invenimus ibi quosdam angelos qui tam grandis magnitudinis tamque mirabilis forme erant quod nullo modo possem hoc dicere nec recitare auderem, quia Deus michi inhibuit ne loquerer alicui viventi homini inde quicquam. Verumptamen tantum vobis dicere possum quod ipsi omnes tenebant oculos suos versus Deum erectos et nichil aliud quam canere ipsumque laudare devotissime faciebant. Hii quoque angeli statim cum viderunt me, elevaverunt mirabiliter voces suas. Erat enim cantus ipsorum tam magnus eciam et tam fortis quod michi visum fuit ut omnes angeli, quos in celis omnibus antedictis jam videram, essent velut semisopiti facti ad modum syncopin parientum; et similiter quod omnes celi cuncteque terre audiverint cantum illum. Tunc ego et Gabriel mecum eciam plorare incepimus pre timore quem de Domino habebamus.

§ 45.

Et dum ita ploraremus ecce quidam angelus inter eos surrexit qui erat Celi « halmokaden [4] », quod interpretatur arabico eloquio velut: ille qui vocat Sarracenos, cum oraciones facere suas debent. Et tam cito tamen surrexit, ad oraciones vocare incepit, id est « halla huha kybar [5] » quod interpretatur : magnus est Deus. Post hec autem dixit « le hille halla hilalla [6] » quod interpretatur: non est deus alius nisi Deus. Dixit eciam adhuc « Haxedu le halla hilalla [7] » quod interpretatur: testificemus similiter Machometum nuncium Dei esse. Dixit eciam postea: « haya lazala haya lalfala [8] » quod interpretatur: venite ad oraciones vestras et ad proficuum quidem vestrum. Et cum hoc ille angelus cecinisset, Gabriel vocavit me dicens: ‘Procede Machomete et fac oracionem, quia Deus prefecit te super omnes nuncios alios et super cunctos eciam quos vidisti in celis septem superius ennarratis’. Et cum hoc audivissem, processi et flectens me super cubitos atque genua, feci duas oraciones equidem satis parvas. Et mox angeli omnes quos videram in septem celis jam dictis, ceciderunt super facies suas et mecum insimul orare ceperunt. Me autem surgente, surrexerunt eciam ipsi omnes, rogantes Deum ut michi plus boni daret quam preparaverat largiendum; et narrantes eciam michi multa bona verba ex quibus plurimum sum letatus.

§ 46.

De Adam.

Nam dum verba narrarent hujusmodi, ecce respiciens inter eos vidi quemdam hominem sedentem super claritatis sedem, qui, vestibus existens pure claritatis indutus, habebat in capite suo coronam, que maneriei ejusdem totaliter existebat. Splendebat eciam claritate purissima facies ejus tota. Et cum ipsum (2° col.) respexerim, quesivi a Gabriele quis esset. Idem quoque respondit quod erat Adam pater noster qui hominum primus fuit. At ego ipsum illico salutavi. Tunc ipse a Gabriele quis ego essem quesivit. Gabriel vero dixit quod Machometus eram. Et confestim ipse me salutans ostendit michi magni amoris indicia et honoris contulit quidem satis. Post hec autem dixit quod Deus volebat plus michi boni plusque honoris conferre quam unquam contulit omnibus aliis hominibus, qui adhuc in seculo hoc fuerint vel qui erunt; dicens adhuc eciam ita michi : ‘Scias Machomete tu qui pater es filiorum meorum quod Paradisus clausus est et quod neque propheta neque homo alius introibit quousque tu ibi sis et populus quidem tuus. Statuit quoque Dominus ita esse’. Et cum ista dicere perduxisset ad finem, venit et amplexatus est me ac ponens manus super caput meum, pro me valde intente et cum magna eciam humilitate atque devocione ad Dominum exoravit. Oracione namque finita cepi ab eo licenciam et recessimus ego et Gabriel proficiscentes ultra quousque pervenimus ad octavum celum.

§ 47.

Distinctio XIX. capituli.

Octavum quidem celum superius nominatum ego Machometus et Gabriel invenimus quod totum erat de uno topacio, et eciam res pulcrior ad videndum quam unquam oculi mortales vidissent. Habebat autem in spisso quingentorum annorum iter. Gabriel enim pulsavit ad portam. Et mox venit ad nos quidam angelus de claritate totus, cujus claritas septuagesies milies major erat quam claritas solis extat. Habebat eciam angelus ille septuaginta milia capitum et quodlibet caput septuaginta milia facierum, et quelibet facies septuaginta milia oculorum, et quilibet oculus LXX. milia pupillarum, et quelibet pupilla tremebat LXX. milibus horarum in die, territa Dei metu. Ille namque angelus nobis portam aperuit et intravimus.

§ 48.

Nobis vero existentibus ibi intus, ivimus tantum per celum illud donec pervenimus ad quandam separacionem factam de cortinis que inter Deum et angelos separabant. Erant ibi similiter circuli quidam qui aliam separacionis maneriem faciebant. Et circa eosdem circulos erat angelorum multitudo quam maxima, qui dicuntur Cherubin. Horum quidem numerum nemo sciebat, nisi solus Deus, nec etiam scire posset. Verumptamen tantum vobis dicere possum quod ipsi erant in duplo septuagesies milies majores omnibus aliis angelis quos vidissem. Hii quoque angeli laudabant Deum et nichil aliud faciebant. Et cum venissemus ad eos, Gabriel cepit laudare Dominum et ego similiter.

§ 49

Peractis autem laudibus, intravimus in predictos circulos et cortinas. Tunc ego respiciens vidi quod cortine prioris separacionis erant LXX, omnes de samito tam rubro (111 r) tamque claro quod vix poterat respicere homo ipsum. Et post istas cortinas erant alie LXX cortine, omnes de samito viridi magis claro magisque lucido quam res ulla. Nam et post istas eciam alie erant LXX cortine; et sic de septuaginta cortinis in septuaginta procedebant, que omnium colorum erant quos possit homo aliquis enarrare; et omnes quidem erant clare ac lucide ad modum priorum eciam cortinarum. Et postquam transivimus has cortinas, ecce invenimus alias septuaginta separaciones, que omnes erant de perlis magis albis quam res aliqua esse possit. Et totidem separaciones erant ibi de rubinis et totidem de smaragdis. Et ita separaciones erant una post aliam de septuaginta in septuaginta, que omnes erant de preciosis lapidibus et cunctarum manerierum eciam que cogitari possint per hominem aut modo aliquo recitari. Post predictas quidem separaciones invenimus adhuc alias LXX separaciones, que erant eciam aque omnes. Erant ibi similiter totidem separaciones nivis, totidem grandinis, totidem nebularum, totidem tenebrarum, totidem ignis, totidem claritatis, totidem glorie Dei. Et totidem colorum omnium quos homo valeat cogitare. Et inter omnes separaciones hujusmodi erant tot angeli quod a nemine dici posset numerus eorumdem. Hii quidem angeli circumcirca eundo ac veniendo nunquam Deum laudare cessabant.

§ 50.

Et dum ego mirabilia ista magna respicerem, Gabriel recessit et solum eciam me reliquit.

§ 51.

Distinctio XX. capituli.

Cum ego Machometus vidi me ita solum prout Gabriel reliquerat, nichilominus assumens in Dei amore cor animique vigorem, tantum profectus sum quod omnes supradictas separaciones transivi, excepta solum illa que glorie Dei erat. Et cum sibi apropinquassem, ecce audivi quamdam vocem dicentem michi «hacrop kodem, ya habibi, ya Muhagmet» quod interpretatur: apropinqua te michi, amice Machomete. Quo audito, misi me magis ante et audivi vocem aliam [que idem michi dixit. Et postea ibi propinquius procedens audivi vocem aliam que dixit michi] illud idem hoc eciam superaddens videlicet: ‘Scias Machomete quod tu es apud me magis honoratus quam omnes alii nuncii et magis exaltatus eciam quam omnes alie creature quas fecerim, sive sint angeli sive homines aut dyaboli’. Nam cum laudem sive commendacionem hujusmodi quam Deus de me dicebat audivi, mox apropinquans tantum profectus sum quod inter ipsum et me non erat nisi solum spacium duarum balistarum. Tunc ego salutavi Deum et ipse me. Deinde quesivit quomodo populus meus faciebat. Ego namque dixi quod multum sibi obedientes erant. At ipse dixit: ‘Machomete, precipio tibi quod facias populum tuum jejunare sexaginta diebus anno quolibet et oracio-(2a col.)-nes quinquaginta facere omni die.’ Hoc autem dicto recessi ab eo et rediens tantum ivi quod Gabrielem inveni.

§ 52.

Et dum sic irem per celum illud respiciendo Dei mirabilem mansionem, vidi cathedram ejus que, prout michi visum est, ita celo juncta erat quod et celum et ipsa cathedra simul videbantur creata fuisse. Erat enim cathedra illa tante claritatis quod nullus dicere hoc valeret. Et intra cathedram illam erant ipsa quatuor dementa utpote ignis, aer, aqua et terra. Et post hec utrumque seculum et Paradisus eciam et infernus. Ista quidem omnia creaverat Deus intra cathedram memoratam, que magis splendebat quam res ulla fuerit splendida visa unquam. Nam simul cum cathedra creavit Deus tabulam quamdam ad scribendum, que tantum grossa erat quantum posset homo ire in mille annis. Et erat tabula illa de perla albissima; et extremitas ejus undique de rubino et locus medius de smaragdo. Scriptum vero in ea existens totum erat purissime claritatis. Respiciebat namque Deus in tabulam illam centum vicibus die quolibet ; et quantiscumque respiciebat vicibus, construebat et destruebat, creabat et occidebat. Aliquibus enim donabat honores et aliquibus auferebat, aliquos ad summa levabat et aliquos ducebat ad infima. Judicabat eciam et cuncta faciebat juxta sue beneplacitum voluntatis. Creavit namque Deus cum predicta tabula pennam quamdam claritatis ad scribendum, que habebat in se tantum longitudinis quantum posset homo ire in Vc annis et tantumdem in latitudine quidem sua. Et ea creata, precepit sibi Deus ut scriberet. Penna vero dixit: ‘Quid scribam?’ At ille respondit: ‘Tu scribes sapienciam meam et creaturas omnes meas a principio mundi usque ad finem’. Et confestim cepit penna scribere. Et scripsit quidquid preceperat sibi Deus. Scriptura quidem ipsius erat valde levis atque suavis et scribebat eciam festinanter. Erat enim penna illa fissa, et de fissura ipsius manabat incaustum. Et hec omnia tali manerie facta erant quod simul videbantur creata fuisse.

§ 53.

Distinctio XXI. capituli.

Ego Machometus jam dixi vobis de cathedra, penna et tabula supradictis. Nunc autem dicam vobis de angelis, qui cathedram portant, quomodo ipsi facti sunt et eciam cujus forme. Scias quod hii angeli, qui cathedram super humeros portant suos, cum ipsa fuerunt cathedra simul nati, habentes in spisso ab humeris suis tantum usque ad capita eorumdem quantum grossa est ipsa cathedra. Cujus grossitudo tanta est quod nemo dicere ipsam posset, nisi solus Deus qui fecit eandem. Habebat enim quilibet eorum angelorum quatuor facies: unam ante, aliam retro, aliam a dextris et aliam a si-(111v)-nistris. Et similiter figuras IIIIor, unam hominis, aliam aquile, aliam leonis et aliam tauri. Erant quidem cuncta ipsorum corpora plena oculis. Et eorum quisque similiter sex alas habebat: duas ad volandum, alias duas ad laudandum Deum, et de reliquis duabus que erant fiamme ignis cooperiebant eciam vultus suos. Hii quoque angeli non cessabant laudare Deum et dicere : ‘Sanctus, sanctus, sanctus Deus, cujus gloria sunt celi et terra pleni. Laudatus sis tu et sine fine eciam benedictus, quia tu es Deus altus, magnus et potens. Et ideo debes esse benedictus et sanctificatus in omnibus linguis et in omni tempore cunctisque locis ubicumque es vel eris’.

§ 54.

Cathedra vero, quam hii angeli deferebant, pedes habebat quatuor, quorum quilibet habebat septuagies milies plus longitudinis quam sit a celo usque ad terram. Et intra cathedram illam sunt celum et terra et eciam mundus totus. Et hoc ita parvum quid videntur esse in cathedra, sicut jam granum sinapis in palma alicujus magni hominis videretur. Angeli enim portantes cathedram riesciunt quantum ipsi longe sint a Deo vel prope. Et inter hos angelos et alios qui celum portant sunt tres separaciones numero: in quarum prima erant LXX cortine omnes de tenebris, in seconda vero alie LXX, omnes de grandine, in tertia quidem alie LXX, omnes de purissima claritate. Nam et quelibet illarum cortinarum habebat in spisso tantum quantum homo posset ire in Vc annis. Et tantumdem erat inter singulas cortinarum, Has quidem separaciones fecit Deus. Et nisi fecisset easdem, tanta est prenotata claritas et tam magna quod ipsa ureret omnes angelos qui sunt ibi.

§ 55.

Angeli autem qui cathedram portant sunt quatuor. Sed cura judicii dies advenerit, ponet ibi Deus alios quatuor angelos et sic erunt octo. Et angelus existens in figura hominis rogabit Deum pro hominibus ut misereatur eis et peccata dimittat. Alius existens in figura aquile rogabit pro avibus. Alius existens in figura leonis pro bestiis silvestribus; et alius existens in figura tauri pro bestiis domesticis exorabit.

§ 56.

Distinctio XXII. capituli.

Cum ego Machometus et Gabriel vidissemus que narrata sunt de cathedra supradicta, nichilominus respiciens ego vidi quod in celo ubi cathedra Illa est, erant LXX milia acierum angelorum, que omnes erant una post aliam ordinate. Hec namque acies continue ibant in celi ejusdem circuitu, ita quod in eundo alie ipsarum aliis obviabant. Et, dum sibi sic ad invicem obviarent, canebant ita fortiter angeli illi; et in tantum voces suas in laudando Deum eciam extollebant quod omnes celi audiebant eosdem.

Et post vidi similiter alia septuaginta (2a col.) milia acierum angelorum, qui, omnes stantes super pedes suos erecti, tenebant post colla sua manus conjunctas eorum. Et, quando angeli primo dicti exaltabant voces suas, ut dictum est, et hii eciam suas similiter elevabant dicentes: ‘Benedictus sis tu, Deus magnus et potens, quia non est deus alius preter te. Tu autem fecisti creaturas omnes et ipse tibi obediunt’. Post hec autem vidi alia centum milia acierum angelorum qui omnes super pedes suos erecti stabant, tenentes manus suas, dextram supra sinistram, super pectora eorumdem. Hii quoque angeli erant pilis cooperti et plumis. Et omnes illi pili omnesque plume laudabant Deum in tantis maneriebus quod nullus est qui dicere illud posset; nec assimilabatur una maneries alie. Et omnes isti angeli habebant alas; et erat quidem tantum spacii inter unam alam et aliam cujuslibet eorumdem quantum posset homo ire in IIIC annis. Et tantumdem spacii habebat quisque ipsorum ab aure usque ad humerum; ab humero autem usque ad alium humerum tantum quantum posset homo ire in VCannis. Et a capulla sive cavicula pedis usque ad genu tantum quantum posset homo ire in ducentis annis; et ipsum solum genu habebat iter centum annorum. Et a superiori parte ipsius genu usque ad ancham iter IIIc et inter unam costam et aliam iter ducentorum. Et a palma usque ad cubitum tantumdem itineris. Et a cubito usque ad humerum IIIc annorum iter. Palme quoque manuum ipsorum ita magne erant quod, si Deus concederet eis hoc facere, ipsi tenerent in una palmarum cuncta montana de mundo et totam planam terram in alia. Nec quicquam exinde persentirent.

§ 57.

Vidi similiter aliud mirabile, quod angeli qui portant celum, ubi est Dei cathedra memorata, habent in longitudine sua tantum spacii quantum posset homo ire in ducentis et decem et septem milibus annorum. Et in latitudine pedis cujuslibet ipsorum tantum quantum posset homo ire in septem milibus. Et quilibet eorum habebat tot facies et tot oculos quod nemo posset ipsorum dicere numerum aut etiam cogitare nisi solus Deus qui fecit eosdem. Hii namque angeli, cum celum portare volunt, flectunt genua sua; et alii angeli existentes ibidem monent eos dicere: « le halille zohani hille bille » quod interpretatur: «Non est deus alius nisi Deus. Et ipse est super omnia quidem potens ». Hoc autem dicto, confestim angeli illi super pedes suos se erigunt. Et sunt eciam ita magni quod ipsi cum pedibus suis penetrant omnes celos et terram eciam usque ad ventum, qui sub ea est, per tantum spacii quantum posset homo ire in Vc annis. Nam  omnes hii angeli Deum laudant ma-(112r)neriebus multimodi et laudare non cessant dicentes: «le hilella helalla » quod interpretatur: Non est deus alius nisi Deus sanctus, bonus, magnus et potens eciam super cuncta. Et postquam hec dixerint, rogant Deum pro creaturis omnibus. Et maxime pro viris et mulieribus qui bene in eum credunt et mandata ipsius observant.

§ 58.

Distinctio XXIII. capituli.

Postquam ego Machometus et Gabriel vidimus que supra narrata sunt, descendimus ad septimum celum, ubi erant angeli qui dicuntur Cherubin. Et cum ibi fuimus, respexi ego et vidi quod hii angeli tot erant quod nemo posset hoc dicere, nisi solus Deus qui fecit eosdem. Et omnes eciam laudabant Deum; et laudantes exaltabant tam fortiter voces suas quod, si gentes mundi audirent solum vocem unius eorum, morerentur omnes pre timore quem de sono vocis haberent. Sunt enim angeli il]i tali facti manerie quod nullus eorum assimilatur alii, neque in forma, neque in loquela, neque in aliquo membrorum. Et, cum Deum laudent, cujuslibet ipsorum laus in nullo assimilatur laudibus aliorum. Sunt ita obedientes Deo quod, postquam creati fuerunt, nullus eorum volvit caput suum ad respiciendum socium; sed omnes semper tenent versus terram capita inclinata pre timore quem habent de ipso et quia ita sibi subjecti sunt in omnibus ac devoti. Vidi quoque LXX milia acierum unam ante aliam inter angelos illos, qui satis erant quam alii angeli grandiores. Erat eciam horum magnitudo tam maxima quod ipsi cum capitibus suis supra celum septimum et subtus abyssum cum pedibus penetrabant. Nam inter istas LXX aderum erant alie novem angelorum acies [una ante aliam, quarum quelibet erat nonagies tam grandior quam aliqua aliarum. Angeli vero istarum novem acierum] nullum habentes spacium inter capita et humeros eorumdem ita sibi similes existunt in omnibus quod nulla est differencia inter eos; et inter unam istarum acierum et aliam erat tantum spacii quantum posset homo ire in quinquaginta milibus annorum.

§ 59.

Distinctio XXIV. capituli.

Visis autem superius enarratis, respexi ego Machometus adhuc; et vidi quod ille novem angelorum acies, de quo locutus sum vobis, cingunt se inter se, ita quod acies intrat in aciem, ad modum marche ponderis qua utuntur in ponderando campsores. Et inter easdem acies currit quoddam flumen aque, cujus principium nemo novit nec eciam finem, nisi solus Deus qui fecit ipsum. Est enim aqua illa ita alba et tam clara et resplendens quod nullus (2a col.) eam respicere audet, ne visum timens respiciendo amittat. Et post flumen illud erat quoddam aliud fiumen maximum, totum tenebrarum existens, que magis fortes erant magisque obscure quam res ulla fuerit quam unquam Deus fecerit vel crearit. Et post hoc flumen eciam erat quoddam aliud existens de igne totum, qui per se ipsum semper ardebat. Nam ipsius ardor ita fortis erat et ita magnus quod nemo ipsum cogitare valeret. Post predicta vero fluvia erant montana quam maxima de nive solum, que in tantum erant albissima quod vix poterat respicere homo ipsa.

§ 60.

Et post illa montana nivea erat mare illud magnum, quod transit omnes terras septem, de quibus loqui in sequentibus audietis. Hoc autem mare totum est plenum angelis qui sunt et morantur ibidem; et sunt eciam ita magni quod mare non attingit eos alcius quam ad anchas. Hii quoque angeli rogabunt Deum in die judicii pro piscibus maris et aquarum omnium aliarum. Et, licet ipsi multum sunt Dei amici, nesciunt tamen ea que subtus mare sunt, videlicet ubi teneant pedes suos, Cum capitibus vero suis attingunt ipsi celum illud, in quo est Dei cathedra, de qua locutus sum vobis. Sunt eciam ita obedientes Deo quod ipsum die noctuque laudare non cessant et dicere: ‘Benedictus sis tu Deus, qui circumdatus es cortinis, nebulis, aqua, tenebris, igne, mari et eciam claritate’.

§ 61.

Distinctio XXV. capituli.

Cum ego Machometus supradicta vidissem, nichilominus respiciens vidi quod, post illud mare magnum, de quo supra locutus sum vobis, erat quoddam aliud maximum mare, quod totum erat aque tam mirabiliter dare quod ejus claritas precellebat cuncta que super terram clara existunt. Et in hoc mari sunt multi angeli, qui, semper stantes super pedes suos erecti, Deum laudare non cessant et dicere: « le hille halalla », quod interpretatur: Non est deus alius nisi Deus. Hoc autem semper dixerunt postquam creati sunt et usque ad diem judicii dicere non cessabunt. Sunt enim hii angeli ita pressim ordinati per acies quod videntur quasi murus alicujus civitatis vel castri per lineas instauratus.

Vidi namque quoddam mirabile valde magnum, videlicet quod celum illud in quo sunt isti angeli circumdatum est quatuor magnis fluminibus, quorum unum erat ita maxime claritatis quod ipsa supereminebat cuncta, que sunt clara alia, preter Deum. Aliud enim erat aque magis albe quam lac aut nix sive alia res quecumque. Erat eciam aqua illa ita clara quod quicquid in fundo ejus erat ita bene homo videre poterat velut si in manu sua teneret. Altitudo enim aque ipsius sive profunditas tanta erat quod a nemine dici (112 v) posset. Arena quoque hujus fluminis tota erat de lapidibus preciosis, qui omnium manerierum erant que possint ab homine cogitari. Et de hoc flamine oriuntur cetera flumina paradisi. Post hoc autem flumen est quoddam aliud quod est totum de nive ita albissima quod nemo potest eam respicere, ne visum perdat territus pre timore. Et post hoc flumen niveum est quoddam aliud quod est totum aque ita dare, ita sane ac eciam saporose quod hoc dicere nemo posset. Et hoc flumen totum est plenum angelis qui, stantes super pedes suos erecti, in multis maneriebus eundo ac veniendo continue Deum laudant. Et quomodocumque angelos flumina et alia respexerim supradicta, nunquam propter illa videre obmisi quin semper celum viderem illud, ubi Dei cathedra est, de qua locutus sum vobis.

§ 62.

Vidi eciam adhuc mirabile aliud; scilicet quod celum illud, in quo Dei cathedra est, habet in duplo septuagesies milies plus linguarum quam habeant omnes alie creature que sunt in omnibus celis terris universis. Et omnes iste lingue Deum laudare die noctuque non cessant. Et quelibet earum laudat ipsum in omnibus loquelarum generibus et ipsius nomen sanctum benedicit et posse.

§ 63.

Distinctio XXVI. capituli.

Postquam ego Machometus premissa vidi de quibus superius audivistis, didici postmodum et cognovi quod Deus fecerat decem et octo milia mundorum, quorum unus est mundus iste, in quo nos sumus. Nata et cum hiis eciam creavit ipse mille creaturarum maneries, exceptis hominibus et dyabolis et fantasmatibus, et eciam Gog et Magog qui sunt inter homines et dyabolos. Numerum autem creaturarum istarum nemo scire potest nisi solus Deus qui creavit easdem. De ipsis vero mille maneriebus gencium quadringente sunt in terra et sescente in mari.

§ 64.

Et sine hiis omnibus, sunt eciam omnes celi ita pleni angelis quod ego Machometus juro, per Deum illum qui misit animam in corpus meum, quod ipsi ita pressim ac strictim simul juncti sunt quod homo non posset solum pilum mittere inter eos. Ex hiis quoque angelis aliqui stant super pedes suos erecti, aliqui sedent et aliqui jacent super ora prostrati . Et omnes rogant et laudant Deum et tremunt ac agitant alas suas pre timore quem habent de Deo. Nec sunt eciam in aliquo tantum inobedientes ei quantum homo claudere oculum solum posset.

§ 65

Distinctio XXVII. capituli.

Ego Machometus postquam recessi a supradictis angelis de quibus vobis locutus sum, ecce Gabriel duxit me ad quamdam terram, quam Deus ad opus suum proprie fecerat et (2a col.) que tota eciam alba erat. Albedo quidem ipsius erat purissime claritatis; et erat eciam piena creatura quas fecerat ipse Deus. Erant enim creature ille de tantis maneriebus quod nemo posset illud dicere nec eciam cogitare. Et omnes ita Deo erant obedientes quod ipse non exibant de ipsius obediencia tantum quantum posset homo claudere et aperire os suum; et nichilominus eciam laudabant ipsum continue in omnibus maneriebus quibus poterant et sciebant.

§ 66.

Et si quis a me quereret si creature ille erant ex filiis Ade, responderem quod ipse non noverunt utrum Deus creaverit Adam necne. Nam et si querere adhuc vellet si fuerint de genere diabolico, responderem quod ipse nesciebant utrum Deus creaverit dyabolum an non. Et si forte aliqui cum instancia quererent et dicerent: ‘die nobis, nuncie Dei, cujus modi creature sunt iste, postquam ipse non sunt homines neque diaboli?’ responderem eis hoc modo et dicerem de creaturis istis: ‘Vos nescitis quicquam nec ego vobis dicam, quia Deus hoc mihi inhibuit et contra ejus inhibitionem facere non auderem’. Hiis autem sic visis, recessi a loco et redii.

§ 67.

Distinctio XXVIII. capituli.

Cura ego Machometus vidissem terram albam et creaturas que in ipsa erant, ut superius dictum est, ecce spiritus Dei me duxit per omnes celos; et omnia, que primo per more spacium videram, fecit me in momento unico revidere. Ducens me tantum quod inveni Gabrielem et cum eo simul Raphaelem angelum, qui Dei mandato descenderat ut duceret me ad septem terras illas, que sunt circa terram albam superius nominatam, et ostenderent michi omnia que sunt ibi.

§ 68.

Et cum ita descenderem, inveni quemdam angelum mirabiliter magnum qui nominabatur Ankocrofin. Habebat autem hic angelus in manu sua quamdam pennam de claritate totam, que in se tantum longitudinis habebat quantum posset homo ire in Vc annis. Erat eciam penna illa fissa; et de fissura ipsius manabat incaustum totum de claritate existens. Et ipsa quidem penna sciebat LXX milia loquelarum, quas nullus alius intelligebat nisi Ankocrofin, angelus memoratus. Et ipse idem e contrario totidem sciebat, quas non intelligebat aliquis alius nisi penna. Benedicatur Deus qui fecit res prout voluit et creavit.

§ 69.

Distinctio XXIX. capituli.

Postquam ego Machometus vidi que supra narrata sunt, Gabriel et Raphael ostenderunt michi quemdam gallum, qui proprie Dei erat. Hic namque gallus ita magnus erat quod ipse tenebat caput suum et crestam ad celum, ubi Deus est et cathedra ejus; et pedes suos ad magis infimum terre septime, de qua (113r) in sequentibus audietis. Et quid vobis recitarem de forma ipsius? Deus fecit eum sicut placuit sibi ipsi. Erat enim gallus iste unus ex angelis Dei qui» licet ita fuerit, non tamen sciebat ubi Deus esset. Hoc autem faciebat quod ipse semper Deum laudabat et in suis dicebat laudibus: ‘Benedictus sis tu, Domine Deus, ubicumque sis’. Habebat eciam gallus iste alas que ita magne erant quod, cum aperiebat eas, penetrabat cum ipsis omnes celos omnesque terras que sunt ab oriente usque ad occidentem. Et quando medium noctis extat, aperit ipse alas suas et agitat dicens: « le halla hilalla », quod interpretatur: Non est deus alius nisi Deus. Et cum ipse cecinerit, confestim omnes galli qui sunt super terram agitant similiter alas suas et caritantes laudant Deum. Et quando gallus angelus ille tacet, omnes tacent. Et cum apropinquat aurora diei, predictus facit illud idem, quod fecerat in medio noctis. Dicit edam plus in cantu suo scilicet: ‘Benediclus sis tu, Deus magnus et potens, qui dominus es celorum omnium cunetarumque terrarum’. Et cum hoc dixerit, omnes galli dicunt eciam illud idem. Et ita faciunt omnibus horis quibus cantat gallus ille prefatus. Post hec autem respexi formam hujus galli; et vidi quod ipse habebat pennas suas grossas superiores ita mirabiliter albas quod hiemo posset ipsarum albedinem enarrare. Piuma vero ipsius minuta, que de subtus stabat, ita viridis erat quod ejus viriditas a nemine dici posset, nec eciam cogitari. Ego namque in tantum delectabar viriditatem respiciendo predictam quod inde saciari non poteram ullo modo.

§ 70.

Et cum dimisi gallum videre jam dictum, ecce inveni et vidi quondam angelum stantem coram Deo mirabili modo factum. Erat autem corporis hujus angeli medietas nivis et altera ignis ardentis. Et hec tali manerie facta erant quod nix non extinguebat ignem neque nivem ignis eciam destruebat. Angelus quidem iste semper coram Deo stat super pedes suos erectus et dicit: ‘Benedictus sit Deus altus et potens, qui prohibuit ne calor ignis nivem destruat et quod ignem nivis frigiditas non extinguat’, Et post hoc dicebat eciam: ‘Domine Deus, tu qui nivem et ignem sic insimul conjunxisti, rogo te ut ita similiter conjungere digneris corda servorum tuorum qui tibi obediunt, ut tibi possent melius deservire’. Vidi similiter circa angelum istum multos alios angelos, qui altis vocibus Deum laudantes tot erant quod nemo posset ipsorum dicere numerum vel eciam cogitare. Hii quoque angeli omnes tenebant capita sua directa. Et ipsorum oculis ante se ita recta respiciebant linea quod ipsi nec alte respiciebant nec infime, pre timore quem de Deo habebant.

§ 71.

Distinctio XXX. capituli.

(2a col.) Visis autem que super narrata sunt, ego Machometus et Gabriel mecum simul tantum ivimus quod venimus ad murum maximum paradisi. Et cum venissemus ego respiciens vidi quod magni quadrati lapides hujus muri ita distincti erant inter se quod ipsorum alii erant de auro aliìi de argento, alii de rubino, qui inter aureos et argenteos erant siti. Hujus quidem muri tanta erat claritas et tam magna quod vix poterat respicere homo ipsam. Vidi eciam quod calx, qua ipsi erant conjuncti lapides, tota de musco et ambra erat cum aqua nempe rosacea dissoluta, que ita bene redolebat quod nullus est qui dicere illud posset. Respexi quoque si posset homo altitudinem dicere muri hujus et quod hoc nichil erat facere aperte cognovi quod nullus vivencium est qui altitudinem ipsam dicere vel cogitare posset nisi solus Deus qui fecit eandem.

§ 72.

Ego vero quaesivi a Gabriele et dixi: ‘Quid est hoc quod video?’ et ipse respondens dixit: ‘Scias, nuncie Dei, quod hii sunt murus et turres Paradisi; et juro tibi per nomen Dei quod super illum murum illasque turres nullus adhuc ascendit angelus nullusque diabolus, nullum eciam et fantasma, quia ipsi custoditi sunt ab omnibus creaturis ne aliquatenus videantur. Tu autem, Machomete, primus es hominum qui viderit eos unquam; et adhuc plus dico tibi quod post hunc Paradisum est quoddam viridarium, quod arabico eloquio nominatur « genet halkode », quod inteipretatur: Paradisus durabilis; et scias quod, quicquid homo dicat quod non est nisi unicus Paradisus, verum est in eo quod Paradisus nichil aliud quam delectacio nuncupatur; sed delectacionem istam divisit Deus maneriebus quam plurimis et eam suis donat juxta meritum cujusque ipsorum. Vult namque Deus quod tu scias et videas quomodo hujusmodi delectacionis maneries sunt distincte; et quid eciam ipse tibi et populo tuo duxerit eligendum. Viridarium quidem, de quo tibi locutus sum, quod nominatur « Paradisus durabilis », Deus fecit manibus propriis ad opus tuum. Et inter hunc paradisum et Deum non sunt nisi duo cortine tantum. Est namque paradisus iste nobilior et preciosior cunctis aliis. Et procedas et ostendam tibi ipsum’.

§ 73.

Et cum hoc michi dixisset, inclinavi me sibi et ivi cum eo quousque ad portam venimus, et cum ibi fuimus, Gabriel vocavit ad portam et statim venerunt hostiarii, et dixerunt quid hoc esset, Gabriel enim dixit eis nomen suum et ipsi dixerunt; ‘Quis est hic qui tecum est?’; et ipse respondens dixit: ‘Hic est Machometus nuncius Dei’. Quo audito dixerunt et ipsi: ‘Estne ipse jam (113v) missus’ et Gabriel dixit eis: ‘Utique’. Et mox nobis porte aperte sunt et intravimus.

§ 74.

Distinctio XXXI. capituli.

Dum ego Machometus et Gabriel introissemus in Paradisum supradictum, ego quidem respiciens vidi quod ipse erat pulcrior res quam cor hominis possit cogitare cujusque. Quesivi enim a Gabriele quam bene Paradisus ille in longitudine et latitudine magnus esset. Ipsi vero sic michi respondit: ‘Scias, Machomete, quod, quando Deus creavit Paradisum, fecit eum ita latum sicut celum et terra consistunt; sed quantum in longitudine habeat nemo novit, nisi solus Deus qui ipsum creavit’.

§ 75.

Post hoc autem quesivi ab eo et dixi: ‘Dicas michi, Gabriel, quando celum et terra mutabuntur, quid de hoc paradiso erit?’ Ipse quidem respondens dixit: ‘Scias, nuncie Dei, quod cum Dominus mutaverit celum et terram in die judicii, locus in quo nunc est Paradisus iste convertetur in aerem. Et tunc Deus manu propria trahet Paradisum istum et quondam alium cum eodem, qui nominatur Heden, et est viridarium illud ubi Adam creatus est. Et hii duo Paradisi trahent post se omnes alios Paradisos. Tractus autem, quem Deus faciet de Paradisis istis, habebit in longitudine tantum quantum sunt celum et terra. Et postquam sic tracti fuerint, non erit inter ipsos Paradisos et Dei cathedram nisi solum gloria ipsius Dei, et ejus claritas, quam nemo novit qualis sit nisi ipse idem. Nam et in illa claritate morabuntur angeli omnes, et ita ibi large manebunt sicut in celis omnibus modo manent. Et ab ilio die in antea claritas illa se per totum expandet; et erit ita magna quod in ipsa magnitudine non erit, sicut nec est in Dei potencia, numerus neque finis. Benedicatur ipse Deus qui altus est et super omnia quidem potens’.

§ 76.

Et cum Gabriel hec michi dixisset, quesivi ab eo et dixi quod diceret michi quomodo viridarium illud supradictum, quod nominatur Heden, factum extiterit, et quantum in longitudine et latitudine magnum esset, Ipse tandem respondens dixit: ‘Scias, Machomete, quod, quando Deus creavit viridarium illud, creavit ipsum valde habundantem in omnibus que sunt ibi. Et postea intra ipsum creavit eciam quoddam aliud viridarium, quod nominatur: Genen; et hoc est inter celum et terram, ultra locum ubi sol oritur. Et postquam fecit Deus viridarium hoc, elevavit ipsum in altum per tantum spacii quantum posset homo ire in VIC et LXIII annis.

§ 77.

Distinctio XXXII. capituli.

Postquam ego Machometus intellexi quod michi Gabriel de supradictis re-(2a col.)tulerat, quesivi ab eo si possem scire quantum terra distat a primo celo. Ipse vero respondens dixit: ‘Scias Machomete quod a primo celo usque ad terram est tantum spacii quantum posset homo ire in VIC LXIII. annis. Et tantum est sine dubio, prout Deus in Alkoran locutus est ubi dicit: « Nos distinguemus et dividemus quantum est a terra usque ad primum celum et eciam usque ad celum ubi cathedra nostra manet ».

§ 78.

Postmodum vero quesivi ab eo quantum esset a celo ubi cathedra Dei est usque ad terram. Ipse quidem respondit quod ab ilio celo ubi cathedra Dei est usque ad terram est tantum spacii quantum posset homo ire in quinquaginta milibus annorum de nostris annis et nostris mensibus et diebus. Tunc vero quesivi similiter si dies aut nox esset ibidem. Et ipse dixit quod ibi non est dies neque nox, neque sol neque luna eciam, neque stelle; sed claritas ibi existens tanta est et tam magna quam claritas solis talis est respectu claritatis illius qualis est claritas unius stelle respectu claritatis solaris.

§ 79.

Et cum Gabriel hoc michi dixisset, cogitavi ego in corde meo et cognovi bene unumquodque celorum habebat in se tantum spissi quantum posset homo ire in mille annis; et tantumdem spacii in ter unum et aliud celum erat. Et ita cognovi quod, computatis celis omnibus atque cortinis et separacionibus supradictis, habebant hec in summa per totum tantum spacii quantum posset homo ire in XLII milibus annorum.

§ 80.

Distinctio XXXIII. capituli.

Ego Machometus nuncius Dei notum facio omnibus qui in Deum credunt et gloriam Paradisi desiderant quod forma Paradisi illius, quem michi primo Gabriel ostendit et ubi formatus est Adam, eciam talis erat, videlicet quod ipse paradisus, versus partem orientis unde sol venit, totus erat plenus arbori bus umbram continue per tot uni facientibus, prout sol in ambitu se volvebat.

§ 81.

Et post hoc eciam vidi similiter quod in terra Paradisi erat quoddam flumen maximum, ex quo cuncta que per hoc seculum currunt flumina oriuntur. Hoc namque flumen currit per terram Egypti et nominatur Nilus, quod Fison latino eloquio nuncupatur. Et quamdiu flumen hoc per terram Paradisi currit, melleum totum extat; sed, cum exit terram illam, mox in aquam convertitur. Et post hoc eciam flumen vidi quoddam aliud valde magnum quod dicitur Addehilla. Et hoc Eufrates latino vocabulo appellatur. Hoc autem flumen, quamdiu currit per terram Paradisi, est de lacte totum, quod ita album est quod hoc dicere nemo posset, sed ita cito cum exit terram illam convertitur in aquam. Et adhuc post (114 r) hoc flumen vidi aliud quoddam magnum quod nominatur Gayan et hoc latine dicitur Gyon, quod per terram Paradisi currente totum de vino est; sed, eo per terram exeunte predictam, mox in aquam convertitur. Et post hoc similiter vidi quoddam aliud valde magnum quod nominatur Targa et hoc Tigris dicitur in latinum. Hoc namque flumen totum de aqua est magis clara magisque saporosa quam possit aliquis hominum cogitare. Hec namque flumina quatuor ita distincta sunt, videlicet quod flumen mellis currit per orientem, flumen lactis per occidentem, flumen vini per meridiem et per septentrionem eciam flumen aque.

§ 82.

Et cum respexissem flumina memorata, respexi et vidi quod supra portam Paradisi versus interiorem partem scriptum erat: ‘Ego sum Deus et non est alius deus preter me. Et omnes homines qui dixerunt: le halla hilalla, Muahgmet razur Halla - quod interpretatur: Non est deus alius nisi Deus et Machometus est nuncius ejus, pro aliquo peccato, quod habebunt, non introibunt in infernum nec penam aliquam patientur’.

§ 83.

Distinctio XXXIV, capituli.

Visis omnibus que supra jam dicta sunt, ego Machometus ivi per omnes Paradisos. Et, dum per illos modo hic modo illuc respiciendo sic irem, ecce vidi quod Paradisi facti erant maneriebus diversis et quod unus melior erat aliis. Hoc autem fecit Deus ut plus gracie plusque honoris conferat eis quos dilexerat ipse magis. Didici quoque Paradisorum nomina, et dicam vobis prout ipsorum quilibet nominatur. Sciatis quod primus ubi factus est Adam, de quo locutus sum vobis, nominatur « Heden », secundus « Daralgelel», tercius « Daraizelem », quartus « Genet halmaulz », quintus « Genet halkode », sextus « Genet halfardauz », et septimus « Genet lianaym [9] ». Hic autem septimus est velut castrum Paradisorum; nam ipse alcior est aliis, et de ipso potest homo cunctos alios respicere Paradisos. Ad hunc eciam venit Deus quando vult Paradisos videre. Et hic est, cum illuc venit, proprie domus ejus.

§ 84.

Vidi similiter in hoc Paradiso duas quam maximas pilas [10]: unam de smaragdo et aliam de rubino. Harum quidem longitudinem et spissitudinem nullus est qui noverit nisi Deus. Sed hoc vobis dicere possum quod tantum spacii est ab una earum usque ad aliam quantum est ab oriente usque ad occidentem. Quod autem medium est inter eas totum claritatis existit. Hec namque pile sunt in introitu porte illius Dei Paradisi jam dicti.

§ 85.

Alii vero Paradisi omnes claritatis existunt. Sunt eciam in eis civitates et castra quam multa, que omnia claritatis sunt. Et eciam palacia, domus, atria, camere, cunctaque alia loca infra hujusmodi civitates et castra sunt similiter claritatis. Et post hec sunt (2a col.) ibi tot arbores et tam diversarum manerierum quod nullus est qui dicere illud posset; neque fructuum diversitatem quos faciunt. Sunt enim pulcriores quam rubini vel smaragdi seu aliqui lapides preciosi; et eciam melius redolentes quam ulla res que possit ab nomine cogitari. Nam per viridaria hujusmodi currunt flumina de tot maneriebus colorum quod nemo posset hoc dicere nec cogitare eciam corde suo. Et omnia mirabiliter bene redolent. Et nichilominus sunt ibi tot tentoria que sunt super ripas illorum fluminum et tam diversarum manerierum et tot enim eciam domus que sunt ita pulcre, ita nobiles forme mirabilis quod nullum cor hominis cogitare hoc posset. Et omnes sunt purissime claritatis.

§ 86.

Distinctio XXXV. capituli.

Postquam ego Machometus vidi hec omnia de quibus vobis loqutus sum et que superius audivistis, respiciens adhuc vidi quod in tentoriis et domibus existentibus super ripas fluviorum predictorum erant domine pulcriores et mundiores et cetera. Et omnes sunt purissime claritatis. Ibi namque sunt domine pulcriores et mundiores quam possit ullum cogitare cor hominis. Et que pulcriores habent oculos et amorosius intuentes. Hec namque domine omnes habent capita sua circumvoluta perlis atque preciosis lapidibus, et desuper nichilominus capitegia claritatis. Sunt quidem ipsarum vestimenta claritatis omnia. Et habent eciam zonas suas de musco et ambra cum perlis et lapidibus preciosis, que redolent ita bene quod homo, qui graviter infirmaretur, deberet ipso liberari odore.

§ 87.

Ipse quoque domine ordinate sedent una juxta aliam, et videntur pulcriores de mundo. Elevant autem voces suas in altum et cantant ita bene, ita dare ac dulciter, quod alie voces omnes cunctaque instrumenta, que dicere posset homo nichil valent respectu cantus delectabilis earumdem. Dicunt eciam in cantu suo: ‘Nos sumus virgines perdurabiles que mori non possumus, et domicelle sine corrupcione quacumque sumus. Similiter sine omni ira et omni mala cogitacione. Nos eciam sumus Maritate fecunde atque pulcritudine excellentes, quia pulcritudo nostra sine fine est. Nos sumus assignate honoratis hominibus, qui servi et obedientes sunt Domino Deo nostro. Ha! quam bene fortunati sunt illi qui nobis concessi sunt et quibus sumus eciam nos concesse’. Et dum ita canerent, ecce audiens intellexi quod ipse dicebant parabolas quasdam quas Deus in Alkoran dixerat ubi loquitur: «Nos creavimus virgines amicabiles» et que maritos mirabiliter suos amant. (114v) Respexi eciam ipsarum formam et vidi quod, dum cantabant, dentes videbantur earum, qui albiores erant quam perla aliqua vel nix ulla. Ora namque ipsarum ita pulcherrima et tam rubicunda erant quod nullus rubinus potest equiparari eisdem.

§ 88.

Hec namque domine valde capte sunt amore illorum quos debent habere in viros et nullius alius. Verumptamen nesciunt qui esse debeant, nec nomina eorumdem, prout Deus in Alkoran locutus est, ubi dicit: « Nos fecimus eas ita verecundas quod ipse non erigunt oculos suos ad alios quam ad viros, nec est eciam aliquis ex viris illis qui audeat ad aliquam ipsarum nisi ad propriam uxorem accedere, neque ipse idem dyabolus hoc auderet ». Et quantiscumque vicibus mariti cum ipsis agunt, inveniunt eas virgines prout ante. Habet enim quelibet ipsarum scriptum in pectore nomen amici sui; et ipse idem nomen amice similiter e converso. Dicit autem scriptum viri: ‘Ego sum amicus tuus nec pro ulla alia te mutabo’. Et erga maritum e converso scriptum dicebat uxoris. Et iterum plus vidi, scilicet quod tam virorum quam uxorum corda et epata necnon et ossium medulle ita discernuntur ab extrinseco velut discerneretur aliquid filum album in ampulla cristalli. Et propter hoc non potest aliquis eorum quicquam facere vel in corde suo cogitare quin ab alio videatur.

§ 89.

Nam et quelibet dictarum dominarum induit septuaginta milia dalmasciarum unam super aliam; et ipse quidem dalmascie facte sunt ad modum vestium illarum cum manicis amplis, quas induunt clerici cum intrant ecclesiam ad officia celebranda. Et omnes eciam de auro purissimo sunt et diversis coloribus mirabiliter operate. Deferebant quidem eas ita leviter velut si valde tenuem camisiam quamdam ferrent.

§ 90.

Distinctio XXXVI. capituli.

Ego Machometus volo quod omnes sciant qui hunc librum legi audiverint quomodo Paradisi facti sunt de quibus locutus sum vobis, et cujus maneriei est eorum quilibet. Et primo dicam vobis de illo Genet hanaym, qui est in Paradisis proprie domus Dei et alcior cunctis aliis, prout superius audivistis. Est autem Genet hanaym tantum dicere quantum: viridarium perfecte habundans deliciis omnibus, quas possit cor hominis cogitare. Muri quoque paradisi hujus omnes sunt de rubinis; et turres et domus similiter que sunt intus; sed lecti namque et lectorum stramenta et scale per quas ascenditur ad solaria et similiter vasa omnia, necnon et porte (2a col.) predictarum domorum eciam sunt de perlis. Sunt namque ibi intus domicelle amorosissime, que cencies milies pulcriores et jocundiores  sunt aliis, de quibus feci vobis superius mencionem. Et similiter sunt ibi tentoria, quorum quedam sunt de rubinis, quedam de smaragdis, quedam de perlis et ita de omnibus maneriebus preciosorum lapidum, magis pulcra magisque eciam mirabiliter operata quam cogitare possit cor hominis alicujus. Hec namque tentoria posita sunt super quosdam fontes qui manant ibidem aque et vini de cunctis maneriebus colorum et saporum, qui possent per aliquem hominem cogitari. Sunt eciam ibi cantus dulces et mirabiles domicellarum, que sedent sub arboribus que sunt ibi, omnes de lapidibus preciosis. Et fructus ipsarum similiter, qui dulciores sunt et saporosiores eciam quam ulla res. Ibi quoque sunt instrumentorum soni, qui tam dulces sunt ad audiendum tamque delectabiles quod hoc nullum cor hominis cogitare valeret. Nam et infra hoc viridarium erant duo alia viridaria, quorum unum totum erat intrinsecus et extrinsecus circumdatum lapidibus preciosis; et aliud erat de rubeo auro purissimo, quod erat res pulcra nimium ad videndum. Viridarium quidem illud de quo vobis loqutus sum, quod nominatur « Hanaym », totum factum est gradibus qui numero centum erant. Et hii gradus tali erant facti manerie quod quilibet eorum habebat in altitudine tantum quantum posset homo ire in CCL annis; et tantumdem in latitudine similiter. Et ipsorum graduum unus erat de auro, alius de argento, alius de rubino, alius de smaragdo, alius de perla, et sic erant sub hujus manerie omnes centum. Calx autem, cum qua gradus hujusmodi juncti erant, tota de musco et ambra est, que mirabiliter bene redolebat.

§ 91.

Et hic est locus ille quem Deus preparavit ipsis qui bene credunt in eum. Dicet enim eis in die judicii: ‘Venite amici mei, transite viriliter « Azirat halmuzakin [11] »’. Et hoc Azirat pons quidam est de quo loqui in sequentibus audietis. ‘Et accipite Paradisum istum et inter vos dividile, prout meruerit quisque vestrum; quia Paradisum hunc et domos et arbores et alia cuncta, que ibi intus sunt, ego feci pro vobis et ad opus vestrum; et hec omnia plena sunt gracia et gloria mea que est perdurabilis sine fine’.

§ 92.

Distinctio XXXVII.capituli.

Adhuc dico ego Machometus, filius Abdillehe, nuncius Dei, ita quod ille, qui est in inferiori graduum illius Dei Paradisi superius nominati, habet ad opus suum per omnes partes circa se tantum spacii quantum (115r) posset homo ire in Vc annis; et donat edam buie Deus quingentas feminas in uxores et quatuor milia virginum, ex quibus ipse uxores faciet cum sibi placuerit, et octo milia aliarum que non sunt virgines ad ei serviendum in omnibus rebus suis. Illa vero quam ipse plus diliget, cum voluerit amplexari eamdem, per se ipsam ad eum veniet, hoc factura. Erit quoque sub tali manerie ipsorum amplexus ut, quamdiu ipse eam dilexerit, ipsa se ab eo separari non poterit, nec ipse eciam ab eadem.

§ 93.

Habebunt namque ei mensam quamdam paratam ante se quod nunquam eis quicquam deficiet quod ipsi velint comedere vel potare, quia, sic cito cum ipsi manus suas super mensam posuerint, ita refecti erunt velut si cuncta quasi de mundo cibaria comedissent. Et ita potu eciam habundabunt similiter ceu si ciphum ab ore proprio amoverent. Et post hec veniet ad eos quidam angelus omni die qui afferet eis centum alfollia [12] que sunt velut panni aurei, ad vestiendum; et dicet ipsis: ‘Hoc exennium mittit vobis Deus. Placetne vobis?’ At ipsi respondentes tunc dicent: ‘Hoc magis placet nobis quam res ulla quam unquam viderimus’.

§ 94.

Nam et si forte ipsi voluntatem habeant eundi ad Paradisum qui nominatur « Genet halkolde », de quo loqui superius audivistis, [et] videant arbores que ibi sunt et gustent de fructibus earumdem, incontinenti veniet ad eos quidam angelus, qui ducet ipsos illuc et dicet priori arbori quam invenerint: ‘Date michi pro servis Dei de comestionibus vestris’. Et mox arbor illa dabit ei LXX milia scutellarum cibariorum preparatorum de tot carnium maneriebus et avium, quod nullum cor hominis cogitare hoc posset. Et sciatis quod hujusmodi aves non habent plumas neque pennas aliquas vel os ullum nec sunt in aqua decocte [nec] ad ignem assate; et ita saporose ad comedendum sunt velut butirum et mei eciam simul mixta; redolent quoque ad modum musei et ambre. Et de hujus modi comestionibus comedent ipsi bis in die quantum voluerint, videlicet in prandio atque cena. Erit enim ipsis ita saporosus posterior morsellus cibariorum hujusmodi velut prior. Et hiis omnibus sic habitis, nichilominus mittet eis de celo Deus alia exennia per angelos suos multa.

§ 95.

Distinctio XXXVIII. capituli.

Sciant gentes que hunc librum viderint quod postquam comederint servi Dei, de quibus supra locutus sum vobis, ipsorum comestio fiet in ventre eorum velut vapor et convertetur extrinsecus in sudorem. Ille quidem sudor suavius redolebit quam muscus.

§ 96.

Et mox angeli aperient quamdam posterulam paradisi qua itur in quoddam aliud viridarium valde mirabile. Nam in introitu viridarii hujus ex parte majori est quedam (2a col.) arbor ita magna quod nullus dicere hoc valeret. Et ad pedes hujus arboris manant duo fontes pulcriores et clariores quam cogitare cor hominis possit ullum. Illi vero, qui in Paradisum intrant, veniunt ad unum istorum foncium et bibunt ex eo. Et cum biberint, confestim mundificantur de omnibus que comederant, ita quod non remanet inde quicquam. Et post hoc vadunt ad alium fontem et se balneant in eodem, et post balneaciones faciunt oraciones suas. Et gracia Dei super eos descendit. Hiis autem peractis in Paradisum redeunt. Et cum veniunt ad portam, dicit eis hostiarius: ‘Estis mundificati?’ At ipsi respondent: ‘Utique.’ Et statim ipse aperit portam eis et intrant.

§ 97.

Et cum sunt intus, inveniunt ibi quosdam pueros pulcriores quam possit ullus dicere homo, quia ipsorum albedo assimilatur perle albissime ac rubedo eciam rose bene colorate rubore. Vadunt quoque hii pueri solaciando per Paradisum, prout solaciantur pueri in hoc evo. Cognoscunt enim forma et nomine omnes illos qui in paradisum intrant. Convenit eciam aliquis ex pueris istis ad aliquem illorum in paradisum introeuncium, et dicit ei: ‘Amice mi, bene veneris, ecce affero tibi bona nova’. Et hoc ita fit quod nullus ex introeuntibus remanet, cui hoc non dicatur per aliquem puerorum: ‘Scias quod Deus preparavit tibi multas mulieres virgines pulcriores de mundo, et multas eciam famulas multasque domos que ita pulcre sunt quod hoc non posset per aliquem hominem recitari’. Quo audito confestim ille, cui puer hoc retulit, respondit et dicit: ‘Sit laus et gloria Deo, et tu benedicaris qui hec michi nova eciam attulisti’. Hoc autem dicto, mox puer ab eo recedens vadit ad illam dominarum, quam ipse scit quod ille qui venit plus diligit; et nunciat ei nova de illo qui vir est futurus ipsius. At illa respondens puero dicit: ‘Vidistine tu eum?’ Et ipse respondet: ‘Eciam’. At illa confestim regraciatur Deo et benedicit puerum qui attulit sibi nova. Habet enim illa ex hoc tantum gaudii quod vix illud credere potest. Et incontinenti vadit usque ad portam ad videndum si verum sit necne.

§ 98.

Et quando ille qui venit apropinquat et vidit muros domus sue qui sunt omnes de perlis et lapidibus preciosis, respiciens demum ad superiores partes ipsius, vix quasi est quod ipse visum non perdit pre claritate que est ibi tam grandis. Et sciatis quod multi jam ipsum perdidissent, nisi solum esset quod Deus hoc fieri non consentit, quia claritas illa satis forcior est quam sit coruscacio qua[ndo] fortiter valde tonat. Et postquam ipse sursum respexerit, flectit caput ad inferius et videt virgines (115v) illas quas debet in uxores habere, Videt etiam cortinas et pannos aureos qui sunt strati per salam; et similiter lectos ac lectorum stramenta, que de perlis, de rubinis et de smaragdis sunt omnes et nichilominus cooperta samito et alii pannis sericis colorum eciam diversorum. Et cum hec viderit, mox ipse dicet: ‘Benedictus sit Deus qui nos huc adduxit. Non enim hec haberemus, nisi propter [graciam suam magnam et propter] veritatem quam Machometus ejus nuncius nobis ostendit et nos eciam scire fecit, dicens quod nos Paradisi erimus hereditarii possessores’.

§ 99.

Distinctio XXXIX. capituli.

Adhuc volo ego Machometus quod gentes plus sciant, videlicet quod in Paradiso est quedam arbor, que arabico eloquio nominatur « Thube », quod interpretatur: arbor delectacionis et gaudii. Hec namque arbor ita grossa est versus pedem quod homo cum meliori et velociori mundi totius equo, et dum nichil aliud quam currere faceret, ipsam in centum annis circuire non posset. Est equidem pes hujus arboris de rubino totus; et terra ubi piantata est tota de musco et ambra, albior quam nix et redolet ita bene quod nullus recitare hoc posset. Verum quia odor erat musei et ambre hujusmodi valde fortis, est ibi ad temperamentum camphora simul mixta. Rami quoque arboris hujus omnes de smaragdo existunt, ejusque folia de samito; et flores de pannis aureis pulcrioribus quam possit homo aliquis enarrare. Fructus quidem sunt ad modum perlarum, valde grandium, ita quod, si unus ex fructibus esset hic inferius, centum homines ad comedendum inde per unum annum satis haberent. Nam hii fructus albiores sunt quam nix ulla et clariores quam cristallus aut alia res quecumque, sapor vero ipsorum est ad modum zinziberis et mellis mixtorum ad invicem. Herba si quidem, que ibi circumcirca est, ad modum herbe prati tota est de croco viridi et mirabiliter redolens.

§ 100.

Quoque illius arboris de vino ex quo per paradisum flumina quidem currunt. Et hiis autem vinis aliqua sunt albiora et clariora quam aqua ulla, et aliqua rubicundiora et clariora quam rubinus. Et istarum duarum manerierum vina ita subtilia et saporosa sunt quod hoc per nullum vivencium dici posset. Sunt eciam ibi vina de aliis duabus maneribus: et horum vinorum quedam sunt aliquantulum acerba in colore et sapore. Alia vero sunt coloris citrini et clara eciam ad modum topacii, et hec ita matura et forcia sunt ad bidendum quod [nullus homo] hoc recitare valeret. Nam et hii quatuor fontes principales erant; sed inter hos autem erant tot alii omnes de vino et de tantis quidem maneriebus colorum (2a col.) et saporum quod nullus est qui posset hoc eciam cogitare.

§ 101.

Distinctio XL. capituli.

Cum ego Machometus vidissem arborem illam supradictam que dicitur « thube », nichilominus respiciens vidi quamdam aliam que est de principalioribus et pulcrioribus paradisi. Sub hac namque arbore sedent et adunantur omnes illi de paradiso ad audiendum recitaciones et fabulas, quas narrat eis quidam angelus qui est ibi, et qui de nullo alio servit ministerio quam de illo.

§ 102.

Et dum sic respicerem angelum narratorem, ecce respexi et vidi venire quamdam societatem angelorum maximam, qui omnes super camelos equites veniebant. Hii enim cameli erant omnes cathenati cathenis aureis circa colla eorum et ipsorum facies candelis assimilabantur ardentibus. Pili quoque ipsorum erant ad modum serici, rubei cum albo mixti, qui videbantur pulcriores quam ego viderim longo tempore jam transacto. Erant eciam natura mansueti propria et ita bene docti quam in nullo castigati egebantur. Nec ullus eciam labor quem ipsi sustinerent in aliquo gravabat eosdem. Nam et hii cameli, post retro dorsa equitancium, omnes enim erant auro et argento, perlis et aliis preciosis lapidibus cunctarum manerierum eciam onerati.

§ 103.

Et quando angeli qui super camelos equitabant venerunt ad locum ubi erant illi qui supradictis recitacionibus et fabulis intendebant, exoneraverunt eos, et ex parte Dei donaverunt illis, qui ibi erant, cuncta gaudeola que attulerant, et ipsos eciam salutarunt dicentes eis postmodum: ‘Ascendite supra camelos istos et ite ad Dominum, quia ipse vult videre vos, et quod ipsum videatis et vult loqui vobis et quod loquamini et vos ei. Ostendet ipse quidem vobis plus pietatis et honoris quam ipse ostenderit usque modo’. Et confestim quilibet eorum cepit equitare super camelum suum; et ibant omnes unus juxta alium tali manerie insimul ordinati et stricte conjuncti quod cameli sic ibant equaliter quod nullus ipsorum mittebat caput ante alium neque genu. Et quando arborem aliquam inveniebant ex arboribus paradisi, mox arbor illa per se ipsam ita prosternebatur et expandebatur in terra velut si nichil esset ibidem; ad hoc quod nullum fieret impedimentum itineri eorumdem et quod nullus ipsorum precederet alium, ita quod ea occasione se possent inter se aliquatenus separare. Ecce in paradisum venerunt tali manerie ecce coram Deo. Et fuerunt coram eo. Ipse discooperuit pulcherrimam faciem suam grandem et super omnia honoratam et se ostendit eisdem. At ipsi confestim inclinaverunt se et eum humiliter salutantes dixerunt ita: ‘Tu es pax et ex te oritur’.

§ 104.

Distinctio XLI. capituli.

Venientibus autem in paradisum servis Dei coram eo, prout in precedentibus audivistis, ipse discooperuit [13] jure quidem honor et nobilitas tibi datur’. Deus quoque respondit eis: ‘Super vos pax mea sit et pietas atque salus, quia sine dubio mea est pax et de me venit; et jure in me est honor et nobilitas sine fine. Bene autem venerunt servi et amici mei, qui custodierunt legem meam et preceptum meum et habuerunt de me timorem antequam ipsi eciam me vidissent’. Ipsi namque ad hoc respondentes dixerunt: ‘Nos juramus per gloriam tuam et magnam nobilitatem ac celsitudmem quod nos tibi servire non possumus juxta pietatem et potenciam tuam magnam, sed exoramus ut sinas nos prosternere coram te et orare ac tuum nomen laudare sanctissimum’.

§ 105.

At Dominus dixit eis: ‘Nequaquam hoc facietis, qua ego vos jam eripui ab omnibus penis et labore orandi et a rebus eciam gravabilibus quibuscumque; dedi enim requiem animabus vestris. Et ecce jam venit tempus donandi quod vobis dare promisi. Quare petite quidquid vultis et eligite: totum eciam vobis concedatur. Nec tamen dabo juxta vestrum meritum, sed iuxta largitatem et celsitudinem meam ac eciam pietatem. Et ideo petite confidenter’. Et cum hoc ipse dixisset, mox illi respondentes dixerunt: ‘Domine, multi ex aliis hominibus seculi habuerunt multum solacii et delectacionis eorum carnis et hoc totum nos propter te reliquimus, unde rogamus te ut in hujus retribucione des nobis tantum boni quantum in universo mundo extitit ab inicio quo esse incepit usque ad finem ipsius’. Deus vero respondit eis et dixit: ‘Parum postulatis et minus satis quam jus vestrum et quam eciam meruistis. Nam quod petiistis totum do vobis. Et similiter quod videbitis hoc plus dono’.

§ 106.

Ac ipsi respicientes donum superadditum, viderunt multa castra, quorum muri et turres omnes et eciam domus, sale, camere ac alia cuneta loca intus existencia erant de auro et argento, de rubinis, de smaragdis et aliis lapidibus preciosis manerierum omnium; et similiter de perlis que cunctorum colorum erant quos possit aliquis hominum cogitare. Sale quidem ille strate erant pannis aureis et sericis tali modo quod ille qui viridis erat plus quam omnis smaragdus erat viridis atque clarus, et qui rubeus erat rubicundior et clarior quam rubinus. Et simili modo erat juxta colorem suum quilibet aliorum. Splendor autem predictorum ita magnus erat et fortis quod, nisi Deus prohibuit hec fieri, nullus ea respiceret quin perderet visum ipse; quia horum unumquodque per se clarius erat quam sit sol et eciam magis splendens.

§ 107.

Distinctio XLII. capituli.

Postquam ego Machometus vidi que supra narrata sunt, nichilominus respiciens adhuc 2a col.) vidi quod pueri illi, de quibus locutus sum vobis et qui solaciando per paradisum ibant, quilibet eorum ducebat quatuor palefredos mirabili modo pulcros; et desuper quibuslibet quatuor palefredis erat lectica quedam dicior et pulcrior quam possit hominis cogitare cor unum. Et supra quamlibet lecticarum erat quoddam parvum castellum de claritate ac preciosis lapidibus, ita mirabiliter operatum quod nemo cogitare hoc posset. Horum autem quelibet intus habebat quamdam concham sive testudinem de rubinis, smaragdis et perlis. Et in qualibet ipsarum testudinum erat altare quoddam. Et super altare angelus quidam sedens; circa quem multi alii angeli morabantur, qui valde familiares et domestici Dei erant. Nam et hii quoque angeli stabant expectantes illos qui veniebant in Paradisum; et ut eis obviam irent ipsos eciam honorifice recepturi. Et quando illi, qui in Paradisum ibant, fuerunt prope lecticas jam dictas, angeli memorati salutaverunt eos et ex parte Domini preceperunt ipsis quod intrarent in eas. Et ipsi confestim eciam intraverunt. At pueri, de quibus jam audivistis, conduxerunt eos usque ad delectabilia viridaria Paradisi.

§ 108.

Et cum fuerunt illic, invenerunt ibi « Alkazara », quo verbo dicuntur velut: regie mansiones. Fecerunt quidem ibi eos descendere; et angeli cum eisdem similiter descendentes miserunt ipsos in mansiones predictas, et accipientes eos per manus sederunt cum ipsis et ceperunt inter se loqui et ludere ac ridere ita pulcre et tam fortiter quod eorum risus valde auditus extitit a longinquo. Et cum ipsi hoc diu fecissent, angeli dixerunt eis: ‘Amici, nos juramus vobis per altitudinem et honorem Dei quod, ab hora qua creati fuimus, nunquam lusimus aut risimus; nec eciam ora nostra aperta sive lingue nostre huc usque mote sunt aliud facere quam laudare Dominum Deum nostrum. Sed modo risimus vobiscum et lusimus; et hoc amore vestri fecimus et honore’. Et cum hoc dixissent eisdem dixerunt similiter: ‘Concedat vobis Deus gaudere de bono quod contulit ipse vobis’. Hoc autem dicto ceperunt ab eis licenciam et recesserunt. Et sic recedentibus angelis, ipsi remanserunt quilibet eorum in domo propria; et invenerunt cencies milies plus boni quam ipsi prius optaverant et quam a Deo pecierant sibi dari.

§ 109.

Distinctio XLIII. capituli.

Dum ego Machometus respicerem domos et alia supradicta, nichilominus respexi et vidi quod quilibet ipsarum domorum habebat posterulam quamdam, per quam homo ibat ad unum ex fluminibus. Et ideo dico ‘unum’, quia multa sunt ibi flumina et manerierum eciam diversarum. Sed flumina illa, de quibus loquor vobis, sunt valde pulcra et clara et mirabili modo magna. Et ex utraque parte horum fluminum sunt montana Paradisi, que omnia (116 v) sunt de zaphiro pulchriori de mundo. Et infra montana hujusmodi oriuntur minere auri et argenti et preciosorum lapidum qui sunt manerierum omnium que possunt aliquo modo esse. Fluunt enim postea et veniunt per meatus suos usque ad flumen jam dictum, ita quod arena ipsius fluminis nichil aliud est quam lapides preciosi. Zaphirus vero ille, ex quo sunt montana jam dieta, ita clarus est quod homo, ab extrinseco, videre potest quicquid est eciam ibi intus; et hoc est versus partem fluminis antedicti. Sunt eciam in montanis illis multi alii meatus, per quos itur ad viridaria, que sunt ibi versus partem aliam post montana. Et per quemlibet horum meatuum vadit homo ad quatuor viridaria Paradisi. Nam ex hiis quatuor viridariis duo sunt valde ampia et in eorum quolibet manant duo fontes quam maxime valde pulcri. Sunt quoque in hiis viridariis arbores quam plures et earum quelibet facit fructum unum de centum maneriebus, nec una manerierum assimilatur alie. Et sine hoc eciam quod nulla est insicio in eisdem. Alia quidem duo viridaria non sunt ita ampia; et in quolibet ipsorum manat fons quidam non tamen ita magnus ut alii prenotati. Sed est ille valde pulcherrimus atque clarus.

§ 110.

Distinctio XLIV. capituli.

Visis quoque fluminibus, montanis, viridariis et fontibus supradictis, ego Machometus respiciens adhuc vidi quod in hiis viridariis erant arbores que dicuntur palme et malagranata; et hee ita magne et pulcre erant quod nullus dicere hoc valeret. Fructus namque istarum arborum, cum mittebat eos homo in os suum, representabant sapores omnium aliorum fructuum qui bene sapiunt in hoc mundo.

§ 111.

Et quando illi de paradiso vadunt ad viridaria ista, inveniunt ibi sub arboribus supradictis pulcriora et diciora tentoria quam possit cogitare cor hominis alicujus. Et in tentoriis illis morantur virgines que arabico eloquio nominantur « halkories », quod interpretatur: electe et a Deo eciam custodite quia ipse ita bene custodiuntur quod nullus eis apropinquare audet nec eciam ipse diabolus, nisi solum illi quibus sunt ipse concesse. De pulcritudine autem illarum quid vobis? Nullus homo eam dicere posset aut corde proprio cogitare. Hee namque domicelle sedent super diciores pannos tocius mundi. Et quando illi, quibus ipse concesse sunt, veniunt illuc, assurgunt eis et ipsos valde honorifice recipientes iterum sedent eciam cum eisdem.

§ 112.

Et sic eis sedentibus, venit Deus videre ipsos, angelorum societate maxima sociatus, dicens eis: ‘Invenistis que promisi vobis?’ At ipsi respondentes dicunt: ‘Utique, (2a col.) Domine, gracia vestra magna’. Et post hec dicit eis Dominus: ‘Quid vobis videtur de retribucionibus quas facio illis qui michi serviunt? Estisne contenti de eo quod feci vobis?’ Et ipsi respondent: ‘Si vos de nobis contenti estis, nos bene contenti sumus de eo quod nobis fecistis’. Et iterum Dominus dicit eis: ‘Ego de vobis bene contentus sum, postquam intravistis in domum meam et loqutus sum vobis et ostendi eciam faciem meam, et postquam meos estis angelos amplexati. Et sciatis certissime sine ullo dubio quod dona, que vobis donavi, nunquam improperabuntur vobis nec eciam auferentur’. At ipsi omnes insimul responderunt: ‘Benedictus sis tu Domine Deus noster et tibi gratias referimus qui donavisti nobis gaudium perdurabile quod est sine pena et labore’.

§ 113.

Distinctio XLV. capituli.

Quando ego Machometus vidi que supra narratus sum, [valde miratus sum] et maximum gaudium in corde meo habens benedixi Deo exinde, propter magnum bonum quod faciebat ipse suis qui serviebant eidem. Et post hoc respiciens illos qui in Paradiso serviebant, vidi quod erant ita pulcherrimi quod nullus recitare hoc posset. Vidi plus adhuc eciam quod quidam angelus sedebat super quamdam sedem et ipsius angeli magnitudo et pulcritudo a nemine posset aliquatenus enarrari. Erat enim hic angelus circumdatus angelis, qui super pedes suos erecti stantes ad ipsius erant servicia deputati. Ego vero quesivi a Gabriele quis esset angelus ille magnus. At ipse michi respondens dixit quod erat thesaurarius paradisi et nominabatur Ridohan. Hoc audito ivi versus ipsum et salutavi eum. Ipse vero quesivit a Gabriele quis ego essem; et Gabriel sibi meum nomen et esse narravit. Et mox angelus ille resalutavit me ac recepit hillariter et cum gaudio valde magno, querens a me quid ego volebam. Ego namque dixi ei quod volebam omnes Paradisos videre. Et confestim ipse me per manum accipiens duxit per omnes Paradisos.

§ 114.

Et ostendit michi flumina, arbores, castella, domos regias earumque solaria et quicquid aliud ibi erat. Et hec omnia ita claritate resplendebant purissima quod vix quasi fuit quod ego visum non perdidi pre fulgore. Ostendebat quidem Ridohan hec omnia michi que Deus amicis suis preparaverat ad donandum. Et adhuc ipse plus michi ostendit, videlicet domos quasdam, que omnes erant de auro et argento, de rubinis, de smaragdis, de perlis et de preciosorum lapidem maneriebus eciam universis. Nam et hii lapides omnes erant purissime claritatis. Et post hec ostendit eciam ipse michi montana quedam, ex quibus sunt Paradi-(117 r)si circumdati; et vidi pastus, prata et nemora que ibi erant, ita pulcra et tam ditissima quod nullum cor hominis hoc cogitare valeret. Erant quoque intra montana illa clausure multe de muro omnes; et earum quelibet durabat tantum quantum posset homo ire in Vc annis. Et in clausuris illis erant equi et eque colorum omnium et pulcriores eciam quam unquam oculi hominis respexerint alicujus. Et cum apropinquarem equis et equabus predictis ut eos melius intuerer, ipsi pavescentes currere inceperunt. Et dum ita currerent, terra quidem quam suis proiciebant pedibus tota muscus et ambra erat; ita bene redolens et tam fortiter quam clausure ille omnes ipso replebantur odore. Duxit adhuc me Ridohan ad quamdam clausuram aliam, que plena tota erat avibus viridibus et citrinis et aliorum colorum eciam quorumcumque. Erant enim hee aves mirabiliter magne et bene ultra modum similiter redolentes. Et cum apropinquarem eis, ipse se elevare putantes ceciderunt coram me omnes. Et tunc ex ipsarum alis tantum musei cecidit atque ambre quod clausura illa tota odoris est suavitate repleta. Et post hec eciam ostendit michi quasdam in clausura illa domos, que omnes de auro et argento erant et de lapidibus preciosis. Sedes autem ac lecti et lectorum stramenta ita pulcra erant et tam ditissima quod nunquam oculi hominis viderunt que ipsis equiparati potuerint nec aures audierunt eciam recitari. Benedicatur Deus qui ea fecit prout voluit et creavit.

§ 115.

Distinctio XLVI. capituli.

Postquam Ridohan thesaurarius Paradisi ostendit michi superius enarrata, ducens me magis ante et ostendit adhuc michi quoddam flumen quod nominatur Alketynon, Et hoc flumen habet in latitudine tantum quantum posset homo ire in Vc annis; sed quantum in longitudine habeat nemo novit, nisi solus Deus qui fecit ipsum. Hoc eciam est flumen illud quod omnes Paradisos circumdat. Et cum ipsum vidi, valde su ni de longitudine ipsius et latitudine admiratus.

§ 116.

Sed de hoc eciam magis fui, videlicet quod ego vidi ex utraque parte super ripas illius fluminis multa extensa tentoria, que ita magna erant quod hoc dicere nimium esset durum. Tentoria quidem illa erant omnia de pannis aureis et de samitis; et hii quoque panni erant ita lucentes et clari quod visus hominis penetrabat per eos satis levius quam per topacium faceret vel smaragdum. Sedes autem omnes et panni eciam, quibus erant strata tentoria, ejusdem manieriei similiter existebant. In hiis vero tentoriis oriuntur per se ipsas, juxta Dei beneplaciturn, mulieres que arabico dicuntur eloquio « Halkoralen » quod interpretatur: domine admirabiles, quia sine dubio sic sunt ipse. Nam (2a col.) ita magne sunt quod unum ex superciliis cujusque ipsarum ita magnum erat prout est arcus ille qui in nubibus celi patet. Est autem pulcritudo ita magna ipsarum quod hoc non posset ab aliquo recitari. Reddunt enim ex corporibus suis ita maximam claritatem quod eam difficilius potest homo respicere quam solarem. Sunt enim ita omnia tentoria illa clausa quod nulli patet introitus, et ibi intus oriuntur domine supradicte ad modum herbe, quando primo ex terra exit. Et postquam ipse nate et formate sunt cooperiunt se capillis propriis, qui pulcriores et clariores sunt quam possit exprimere os mortale. Postea vero crescunt in tantum quod ipse cum capitibus tentoriorum summitates attingunt.

§ 117.

Et eis sic attingentibus, mox tentoria incipiunt aliquantulum se movere; et cum hoc faciunt, confestim sciunt angeli, qui ea custodiunt, quod domine nate sint et quod ipse jam creverint, prout debent. Et tunc venit aliquis ex hiis angelis ad tentorium quod movetur et invenit natam dominam et magnitudine auctam, prout antea dixi vobis. Et invenit ibi intus similiter pannos de auro et de perlis et lapidibus preciosis, qui ad opus domine pro se induendo nati et facti sunt et in omnibus preparati. Sunt eciam ita pulcri et tam ditissimi quod nullum cor hominis hoc cogitare valeret. Dicit quoque angelus domine illi quam in tentorio invenit: ‘Veni mecum, quia te ducere volo ad quoddam Paradisi castellum quod ego custodio’. Et mox domina illa coram se respiciens videt pannos aureos et sericos, factos ad modum stature ipsius, pulcriores de toto mundo, et induit se confestim.

§ 118.

Distinctio XLVII. capituli.

Et cum supradicta domina sic induta extiterit, mox angelus qui eam ducere debet ad castellum Paradisi quod ipse custodit, prout in precedentibus audivistis, accipit ipsam per manum et de tentorio extrahens ducit eam ad castellum suum, quod a longinquo tantum splendet quantum posset homo ire in Vc annis. Et, eis sic omnibus euntibus, dicit domina oracionem quamdam, cujus principium loquela arabica tale est: « Kadabafla hum halmuminina » quod interpretatur: Bene fortunati sunt illi qui bene credunt. Deinde dicit oracionem totam que valde magna est. Et ea completa dicit adhuc: ‘Ha, quam bene fortunatus est ille qui habet graciam Dei, sicut nos habemus’. At angelus dicit: ‘Domina, scis tu ad quem ego te duco?’. Domina vero respondet: ‘Utique. Tu ducis me ad talem hominem, qui sic nominatur et est filius talis hominis et talis mulieris et in tali loco Paradisi moratur’. Nam et hii angeli antedicti non faciunt aliud servicium preter quam ducere dominas, que nascuntur in tentoriis, ad eos (117v) qui debent in Paradiso esse ipsarum viri, prout vobis superius enarravi.

§ 119.

Fuerunt enim aliqui alii qui a me querentes dixerunt: ‘Dic nobis, nuncie Dei, qua racione sciunt domine iste nomina illorum qui viri debent esse ipsarum, cum nullus eas docuerit?’ Ego vero respondens eis dixi: ‘Sciatis, amici, quod Deus facit eas hoc scire; et dicam vobis quomodo. Si aliquis ex illis qui bene credunt in Deum optat comedere aliquem ex fructibus Paradisi, statim arbor, deferens fructum illum, coram ipso oritur cum fructu optato, dicens ei: ‘Amice Dei, comede!’. At ipse arbori respondens dicit: ‘Dic michi, arbor, quomodo sciebas tu quod ego ex fructibus tuis comedere cupiebam?’ Tunc dicit ei arbor: ‘Ille qui me creavit ad opus tuum hoc scire me fecit’. Et ego Machometus plus eciam adhuc vidi, videlicet quod, cum ille qui in Paradiso est habet in ore suo aliquem ex fructibus qui sunt ibi et ipse voluntatem habeat de aliquo alio ullo fructu, mox fructus ille, quem tenet, vertit se ad saporem fructus illius eciam quem optabat. Et hoc totum de potencia divina extitit.

§ 120.

Sane cum aliquis in Paradisum venit, omnes alii qui ibi sunt exeunt obviam ei et ipsum eque cum gaudio et exultacione recipiunt, velut nos parentes nostros et amicos recipimus cum ipsos contingit de peregrinacione redire aut de aliqua alia longa via, Uxor namque ac ejus familia, quas in Paradiso habiturus est, magis ipsum videre desiderant quam desideraverint alie quas idem primo habuerat in hoc mundo.

§ 121.

Distinctio XLVIII. capituli.

Cum ego Machometus nuncius Dei viderim mirabilia ista magna, de quibus locutus sum vobis, et multum respexerim Paradisos et dominas de quibus superius audivistis, Gabriel et Ridohan qui mecum erant duxerunt me ad quemdam locum qui nominatur « zaderat halmouta », quod interpretatur: locus spaciosus, et ostenderunt michi quamdam arborem ita magnam et tam pulcherrimam quod vix hoc possem aliquatenus enarrare. Erat enim arbor illa de unica solum perla mirabiliter alba. Et ita eciam pulcra quod ipsius pulcritudo cunctas superabat alias, excepta pulcritudine Dei et suorum eciam angelorum. Et omnia quidem ipsius folia et flores similiter atque fructus erant maneriei ejusdem. Habebant eciam fructus sui omnes bonos sapores quos possit cor hominis cogitare.

§ 122.

Nam ad pedem ipsius arboris manabat fons quidam aque albioris et clarioris quam res ulla et super mei eciam dulcioris. Ego vero quesivi a Gabriele cujusmodi fons ille esset. At ipse respondens dixit quod erat fons qui nominatur « Halkaufkar », quod interpretatur : gracie fons perfecte. Et dixit eciam ita (2a col.) michi: ‘Scias, Machomete, quod solum pro te et ad opus tuum Deus creavit hunc fontem. Et in hoc tibi plus gracie contulit et te magis eciam exaltavit quam ipse fecit aliquem alium prophetam, qui hactenus fuerit vel qui ulterius sit venturus; quia fontem istum nunquam alicui alii dare voluit nisi tibi; et ex nunc in antea super omnes alios te vocare prophetam et Dei nuncium bene potes’. Hoc autem dicto, peciit a me licenciam et dixit: ‘Machotnete, ego recedo quia tibi societatem a modo tenere non possum. Vult quoque Deus quod solus ad eum vadas et vult eciam tibi secrete loqui primitus quam recedas et ideo ibis cum gratia Dei nostri; et bene scias quod tu es dominus omnium hujus seculi, prout tibi Deus hoc esse concessit’. Et cum hoc michi dixisset amplexatus est me; et tam ipse quam Ridohan remanserunt insimul; et ego solus profectus sum, juxta Dei beneplacitum voluntatis.

§ 123.

Distinctio XLIX. capituli.

Dum Gabriel et Ridohan reliquissent me, Machometum Dei nuncium, ita solum sicut superius audivistis, ego redii per eandem viam qua primo veneram; et tantum ivi quod veni ad cortinas que prope Deum erant. Et cum ibi fui, cortine inceperunt se elevare, ita quod, cum unam ipsarum transiveram, alia per se ipsam se post modum elevabat, nec eciam mittebat aliquis ibi manum. Et hoc totum de potencia Dei erat, que ita maxima est quod nullus eam cogitare potest neque ipsius perfecte scire inicium seu finem. Nam sic eundo per cortinas illas tantum profectus sum quod in ter Deum et me non erant nisi due cortine solum; quarum una tenebrarum erat et altera sue potencie claritatis.

§ 124.

Et dum ista respicerem, ecce audivi post cortinas illas vocem quamdam, que dixit verba libri Alkoran unde inicium tale fuit: « hamina harazul bime unzila ylay », quod est dicere: nuncius credit totum quod in istoria dictum est a principio usque ad finem. Oracione quidem totaliter dicta que valde magna erat, Dominus dixit michi: ‘Machomete, accipe historiam istam Alkorani quam tibi dono et concedo. Est autem hoc de paradisi thesauris meis qui sunt super seculi thesauros alios universos’. Et cum hujus modi dixisset, accepi librum de manu sua et reddidi ei gracias de dono quod fecerat ipse michi. Et tunc inter ipsum et me non erat aliquis angelus neque homo aut quicquam aliud, nisi solum ipse et ego eciam recto situ.

§ 125.

Dixit autem michi postea: ‘Machomete, quid intendunt gentes seculi de negocio et societate celorum?’ Ego vero respondens dixi: ‘Domine, nescio’. Ac ipse iterum michi dixit: ‘Machomete, apropinqua te michi’ . Et confestim elevarunt se cortine que erant in medio; et (118 r) tunc Deus abstulit michi visura ab oculis et ipsum reddidit ita cordi quod eum corde vidi, oculis autem minime. Et postea iterum dixit: ‘Machomete, apropinqua magis te michi’. Et tantum apropinquavi quod inter ipsum et me non erat amplius distancie quam essent due baliste in longo. At ipse stati in manum suam posuit super caput meum, ita quod ipsius manus frigiditatem in corde persensi. Et mox omnem scientiam ita me docuit quod ego scivi omnes res que fuerunt hactenus et que in posterum sunt future. Et post hoc dixit alia vice michi: ‘Machomete, quid intendunt gentes seculi de negocio et societate celorum? ‘Ego quidem respondens dixi: ‘Domine, intendunt ad verbum illud quod in Alkoran scriptum est: haldaraiet vhalkaforat’. Dixit quoque michi Dominus: ‘Quid vult dicere « vhalkaforat »’? Ego nempe respondi quod « vhalkaforat » vult dicere tamquam movere pedes pro eundo ad machomeriam ad oraciones Domino faciendas. Tunc enim dixit michi Deus: ‘Machomete, modo tetigisti purissimam veritatem’. Et demum dixit: ‘quid vult dicere « haldaraiet »?’ et ego respondi: ‘« haldaraiet » vult dicere tanquam: salutare gentes et eis bonum dare ac letanter comedere, ipsoque tempore facere oraciones quo gentes alie dormiendo quiescunt’. Tunc enim Deus dixit michi: ‘Ha, Machomete, modo video quod repletus es gracia mea et omni sciencia, quia veritatem scis totam; et, prout ipsam scis, vade et sic eam die tuo populo et ostende‘.

§ 126.

Distinctio L. capituli.

Postquam Deus dixit michi hec verba et me prout vobis narravi sua replevit gracia, nichilominus ipse plus michi in hanc maneriem est loqutus: ‘Scias, Machomete, quod ego populum tuum magis diligo amore tui quam aliquem alium. Et quia volo quod ipsi propinquiores sint michi quam alii, dono eis et eciam tibi precipio ex parte mea ipsis injiungere quod quinquaginta vicibus die quolibet oraciones faciant et sexaginta diebus in anno jejunent. Et dum jejunia hec et oraciones faciant cum suis rogaminibus, ego ex mine in antea ipsis obligor quod eis Paradisum donabo’.

§ 127.

Et cum ego Machometus hoc audivi, pre maximo amore quem habebam erga Deum et eciam pre timore ipsius, non ausus sum rogare eundem ut ex toto prenotata michi alleviaret jejunia, ne forte gulositas videretur aut cupiditas comedendi; de oracionibus tamen rogavi eum ut michi alleviare deberet easdem. Ipse quoque respondens dixit: ‘Machomete, illas L oraciones quas injunxeram tibi facere fieri a populo tuo die quolibet, ego amore tui allevio; et ea in quinque reduco, et quod ex eis faciant tres de die et duas de nocte, horis suis deputatis et cum rogaminibus et inclinacionibus (2a col.) ut convenit ad easdem, « almohaden » aut illi scilicet qui ad oracionem vocant, cum vocaverint, mittant suos digitos ubi decet. Et cum ipsi oraciones istas fecerint, dabo eis Paradisum, prout tibi jam dixi. Accipiam namque illas quinque oraciones loco dictarum quinquaginta. Et si aliquis ex populo tuo fecerit bonum aliquid, illuc pro decem eciam computabo; si vero malum unum, non computabo nisi pro uno; et si veniam inde pecierit, quitabo ipsum ex toto; nec reducam ad memoriam inde quicquam, quia ego sum pius et misericors venieque largitor’. Et quando ego Machometus vidi pietatem et graciam magnam, quam michi Deus faciebat, verecundatus sum ultra ipsum requirere aut ab eo amplius postulare. Ymo pecii ab eo licenciam et recessi.

§ 128.

Distinctio LI. capituli.

Petita quidem a Deo licencia per me Machometum prophetam ipsius, et prout dixi vobis, et me redeunte per viam illam qua primo iveram, ecce cortine supradicte inceperunt se elevare per se ipsas, una post aliam, sicut ipse antea fecerant in itinere modo primo. Et dura descenderem, veni ad celum, ubi Moysen fratrem meum inveni.

§ 129.

Et sic cito cum ipse me vidit, quesivit a me quid cum Deo fecissem. Ego autem narravi sibi quomodo ipse me valde bene receperat et multum contulerat honoris; et quod illas quinquaginta oraciones, quas michi injunxerat facere fieri a populo meo diebus singulis, idem amore mei in quinque reduxerat; et quod ex eis quinque oracionibus tres de die facerent et duas de nocte, prout superius est expressum. Sed de jejuniis LX dierum nichil michi fecit in allevacione eorum, nec ego ipsum requisivi exinde, pre verecundia quam habebam in eum requirendo ulterius, qui tantum michi gracie contulerat et amoris. Ac Moyses michi respondens dixit: ‘Machomete, frater mi, consulo tibi quod ad Deum revertaris et eum exora ut tibi debeat alleviare jejunia, quia populus tuus ea non posset aliquatenus sustinere’. Ego tandem credidi Moysi; et, ad Deum revertens, rogavi eum ut michi alleviare jejunia dignaretur. Ipse quidem alleviavit ea michi et subtraxit ex inde decem dies. Postea vero ad Moysen rediens retuli sibi quomodo Deus alleviaverat michi de decem diebus jejunia memorata. Moyes autem dixit michi quod adhuc ad Deum reverterer et eum rogarem ut ea magis alleviaret, quia populus meus adhuc ipsa sustinere non posset. Ego vero adhuc ad Deum reversus sum et eum super hoc exoravi in tantum quod ipse alios decem dies ex jejuniis antedictis sub(118v)traxit. Et deinde rediens ad Moysen sibi quid super eo negocio feceram recitavi. At ipse iterum michi dixit quod adhuc ad Deum reverti deberem et alleviari facerem ipsa magis. Et sic alia vice ad Deum redii et ipsum ut michi ea plus alleviaret suppliciter exoravi; ipse quidem hoc faciens alleviavit ea de aliis X diebus, ita quod XXX solummodo remanserunt. Et deinde, recedens a Domino, veni ad Moysen ei allevacionem referens prenotatam; ipse quoque adhuc me rogavit ut ad Deum reverterer. Ego enim sibi respondi et dixi: ‘Ha, Moyses, frater mi karissime, juro tibi per nomen Dei quod nunquam super hoc negocio amplius revertar ad Dominum, quia tantum reverti michi verecundum quodam modo videretur, et, timens ex hoc gravari eundem, dubito quod ipse non reputet in gulositatem quandam, si eum super hoc magis exorari contigat’. Hiis autem sic peractis, recessi a Moyse licencia postulata.

§ 130.

Distinctio LII. capituli.

Et cum ego Machometus propheta et nuncius Dei recessissem a Moyse, sicut predixi vobis, ecce inveni Gabrielem et Ridoham, thesaurarium Paradisi, qui insimul loquebantur. Et vidi eciam quod Ridoham tenebat in manu sua quatuor vasa terrea valde pulcra, et dixit michi: ‘Machomete, ista quatuor vasa data sunt michi ut ipsa dem tibi ad bibendum quantum inde volueris et quod ex eis non volueris derelinquas!’ Et mox ipse manum suam versus me porrigens, dedit michi unum ex vasis et dixit: ‘Bibe ex hoc, Machomete, tu qui es inter alios omnes hujusmodi homines preelectus’. Ego autem vas accepi et senciens quod eius odor assimilabatur musco et sapor lacti, bibi illud totum. Postea michi secundum tradidit cujus odor erat ad modum ambre et sapor ad modum mellis. Et ponens illud ad os meum feci de ipso quod feceram de priori. Deinde tercium michi donans, sensi quod redolebat ad modum musci et ejus sapor erat ad modum aque; nam ipsa tam clara erat et tam eciam saporosa quod nullum cor hominis cogitare hoc posset. Et dixit michi: ‘Bibe hoc, Machomete, tu qui exaltatus es super omnes homines hujus mundi’. Ego quidem vas accipiens totum bibi. Postea vero dixit; ‘Accipe hoc aliud, Machomete, tu qui melior es cunctis hujus mundi hominibus magisque Dei prefectus’. Ego eciam vas accepi et cognoscens quod odor ipsius atque sapor assimilabatur vino, ipsum abhorrui et bibere dereliqui. Gabriel quoque, subridere incipiens, dixit michi: ‘Machomete, tenes te male de hoc potu ultimo pro parato?’. Et sibi respondi: ‘Utique’.

§ 131.

At ipse iterum dixit michi: ‘Scias, Machomete, quod primum vas quod Deus tibi donavit hoc aperte significat (2a col.): videlicet quod sicut lac nutrit et gubernat corpus hominis magis quam alius ullus potus, ita Deus populum tuum usque ad finem super omnes alios nutriet ac eciam gubernabit. De alio vase quod mellis erat scias ipsum tibi datum fuisse eo quod, sicut mei est res medicabilis et intrat in medicinas quam plures, ita ipse usque ad diem ultimum erit tui populi medicina. Aliud quidem vas quod aque erat tibi donavit eo quod, sicut aqua mundificat et abstergit immundicias plus quam alia res quecumque, ita ipse usque ad diem judicii populum tuum mundificabit et mundum tenebit, super omnes alios qui fuerunt hactenus et qui modo sunt vel qui in posterum subsequentur. De vase namque vini, quod gentes ad stulta provocat et ad immunda sollicitat, dico tibi quod quia ipsum dedignatus es nec bibere curavisti, auferet Deus a te tuoque populo stulticias omnes et immundicias universas. Verum tamen tibi ac eis vinum semper erit prohibitum, excepto illo quod in Paradisi gloria conbibetis’.

§ 132.

Distinctio LIII. capituli.

Audivistis quomodo Gabriel ostendit michi, Machometo, prophete et nuncio Dei, significacionern vasorum quatuor predictorum; et hoc michi ostenso, accepit me per manum et ducens ad inferiorem Paradisum, ostendit michi quamdam aquam que magis alba erat magisque clara quam alia aqua ulla et dulcior et satis melle, Erat enim super aquam illam, non secundum longum sed secundum latum, illius clausura quedam, que tota de cristallo existens durabat per LXX milia lenguarum in longo, et tantum in ampio quantum plus homo potest in plana terra propriis oculis respicere a longinquo. Nam super clausuram illam tot erant ciphi aurei et argentei quot sunt in celo nubes, quando plus nubibus plenum extat.

§ 133.

Ego vero quesivi a Gabriele quid hoc esset. Ipse quidem respondens dixit quod erat clausura quedam quam Deus michi donaverat et plus michi quam ulli prophete alii contulerat et honoris. Et post hoc eciam michi dixit: ‘Scias quod valde bene fortunatus est ille qui de clausure hujusmodi aqua bibet; quia nullus ex ea tantum bibere poterit quod cum offendat vel quod reiciendi habeat voluntatem. Nam illi de Paradiso magis bibere ex hac aqua desiderant quam de omnibus aliis que sunt ibi. Sed nunquam bibet aliquis ex eadem nisi solum illi qui in te, Machomete, credunt et qui te pro nullo alio propheta relinquant, qui hactenus fuerit aut in posterum sit venturus.

§ 134.

Dixit quoque iterum ita michi: ‘Scias, Machomete, quod Dominus noster tantum te diligit quam ipse vult ut ostendam tibi figuras cunctarum gencium, (119 r) que nunc vivunt et que de hoc seculo eciam transierunt. Vult enim similiter quod videas quomodo infernus factus est et que res ibi intus sunt. Et post hoc eciam penas et tormenta que in eodem sustinent infideles et sicut ea videris ita populo tuo dices et ostendes ut sciant qui sunt ituri et qui non ad inferni supplicia ex eisdem. Et nichilominus vult eciam quod dicas populo tuo ut faciant prout eis preceperis faciendum’. Hiis denique sic peractis, grates Gabrieli exsolvens, rogavi eum ut res ita ostenderet prout dixerat ipse michi.

§ 135.

Distinctio LIV. capituli.

Cum ego Machometus propheta et nuncius Dei rogavissem Gabrielem quod michi res ostenderet supradictas, ipse me per manum accipiens in hanc maneriem narrare incepit; ‘Scias, Machomete, quod subtus terram istam, ubi gentes sunt, est alia quedam terra de igne tota et gentes similiter que sunt ibi. Et est ibi eciam mare quoddam igneum; et pisces omnes qui in eo existunt. Et juxta terram illam est quedam alia de igne similiter serroit et mare aliud; ac gentes omnes que ibi sunt eciam atque pisces. Et ita sunt ibi septem terre, una iuxta aliam; et in qualibus earumdem est mare quoddam igneum; et hee terre omnes istaque maria necnon et gentes atque pisces qui sunt ibi omnia sunt de igne. Nam et creature que ibi sunt cujuscumque maneriei existant, sunt enim ignee universe’. Ego autem quesivi a Gabriele rogans quod diceret michi quid subtus terras illas existeret. At ipse respondens dixit quod ibi subtus erat lapis quidam, qui terras sustinebat easdem; et subtus lapidem illum erat quidam piscis qui ipsum lapidem sustinebat. Hic namque piscis tenet caput suum atque caudam ad modum alicujus circuli simul juncta. Postea vero quesivi ab eodem quid existeret sub hoc pisce. Idem vero respondit quod sub illo pisce nichil aliud erat quam obscuritas tenebrarum et deinde in antea quid ibi sit nemo novit nisi solummodo ipse Deus.

§ 136.

Post hoc autem rogavi adhuc eundem ut diceret michi quid terram illam, in qua eramus tunc temporis, sustineret. Ipse quidem respondit et dixit quod divino sustinebatur mandato. At ego dixi: ‘Cujusmodi maneriei est hoc mandatum?‘ Ipse quoque dixit: ‘Bene quesivisti. Scias mandatum existere in hunc modum, videlicet quod quidam viridis lapis est quem tenet angelus quidam in palma sua. Et hic angelus super pedes suos erectus stat supra dorsum cujusdam piscis, qui ita maximus est et fortis quod ipse supra se omnia sustinet que sub celo existunt. Et adhuc eciam tibi dico quod Deus creavit hanc terram per seipsam, quia nulli alii terre conjungitur et eam nomina-(2a col.)vit « Arauka », quod est velut terram dicere per se ipsam.

§ 137.

Sub hac namque terra misit Deus ventum qui arabice dicitur « arre alakin », quod interpretatur: ventus sterilis. Et ideo nominatur hoc nomine quia ipse durus et crudelis est et sine ulla eciam pietate, velut femina sterilis, que non parit et que nullam habet in se pietatem prout habent alie mulieres. Et quia ventus ille ita durus et crudelis est, facit ipsum Deus frenatum teneri mille frenis ferreis; et ad quodlibet ipsorum tenendum mille angelos deputavit. Occidit enim Deus hoc vento Dathan et Abiron et eorum populum universum; et alia quidem vice occidit similiter quemdam alium populum qui nominabatur Hade pro eo quod ipsi credere nunciis noluerunt ejusdem. Precepit ob hoc Deus thesaurario hujus venti quod portam versus populum illum aliquantulum aperiret. Tunc thesaurarius dixit: ‘Aperiamne ego tantum portam prout est alicujus bovis narium amplitudo?’ At Dominus ei respondit dicens quod portam aperire in tantum ad destructionem tocius seculi satis esset; ‘Sed aperi eam prout spissum est parvi pueri digiti alicujus!’ Thesaurarius quidem hoc faciens dimisit exire ventum septem diebus et septem noctibus contra populum illum et occidit eciam ipsos omnes. Cum hoc eciam vento destruet Deus aliquantulum ante diem judicii omnia montana, omniaque castella et villas ac eciam cuncta edificia stancia super terram, ita quod nichil exinde remanebit, prout ipse idem in Alkoran locutus est et michi eciam enarravit: ‘Si quis a te quesierit quid de montanis erit ad diem judicii, respondebis ei quod ego a radicibus suis ipsa evellam et convertam in planum, ita quod nullus, erit locus qui sit alcior alio super terram’.

§ 138.

Post ista quidem dixit Gabriel adhuc michi quod Deus cum hoc vento peccatores in inferno torqueri faciet, quia iste ventus excoriabit eos omnes et uret ipsos postmodum flamma ignis. Et sic ipsi cruciabuntur tam duriter quam nullus est qui dicere illud posset.

§ 139.

Distinctio LV. capituli.

Vos jam audivistis quomodo Gabriel narravit michi ea que in prima terra erant de supradictis septem terris et quomodo ipse omnes et similiter maria, gentes, pisces et universe creature alie ignea cuncta erant. Modo et vobis de secundo narrabo, prout ipse idem michi ostendit. Sciatis quod hec terra nominatur « Halgelada » et est eciam valde magna. In hanc quoque terram misit Deus scorpiones inferni, qui velut muli magni sunt; et ipsorum caude longe velut basta lancee sive magis; et in qualibet caudarum sunt trescenti et sexaginta nodi et quilibet nodorum habet trecen(119v)ta et sexaginta cornua et in quolibet cornuum trescenta et sexaginta vasa, que plena omnia sunt veneno. Est autem venenum hoc venenum ita forte quod, si quis in medio mundi poneret solum unicum ex hiis vasis, tam arbores quam aque, gentes, bestie ac alia universa que ibi vivunt destruerentur pre fetore maximo, qui exit ex eo, et pre nimia eciam abhorribilitate quam reddit.

§ 140.

Dedit enim Deus scorpionibus istis potestatem super peccatores inferni; nam, quando eos inveniunt, accipiunt illos per capillos capitum suorum et excoriant eos a capitibus usque ad pedes, ita quod ipsi sic stupefacti remanent, quod homo discernere non potest utrum existant mortui aut vivi. Et postquam ipsos ita excoriaverunt, fundunt super eos venenum vasis unius ex vasis predictis. Et illud eciam ita fortissimum est quod in una parte separat carnem, in alia vero ossa et in alia quidem nervos et hoc modo totaliter ipsos vastant. Verumptamen Deus iterum facit eos velut prius existerant ad hoc ut amplius torqueantur.

§ 141.

Distinctio LVI. capituli.

Dum Gabriel michi retulerit de secunda terra prout jam audivistis, ipse quidem de terra que « Area » nominatur postmodum enarravit. Hanc enim terram replevit Deus bestiis inferni, quibus nomen est « catas »; et hee bestie magne sunt velut montana grandia; et, omnes de igne atque terra mixtis insimul existentes, horribiles sunt et nigriores eciam nocte obscura valde. Sunt enim nichilominus omnes circumdate quam sit obscurius noctis alicujus tenebris que magis obscure sunt quando nimium est obscura. Nam quelibet earum bestiarum habet in se venenum ita fortissimum quod satis urit durius quam inferni faciat ignis magnus.

§ 142.

Et quando Deus precipit hujusmodi bestiis quod torqueant peccatores, mox ipse capiunt eos et sub se prosternunt crudeliter; et postmodum aperientes ora sua effundunt super eos venenum, ita quod ipsi liquefiunt, prout liquefit ante faciem ignis cera. Hec namque pena major est peccatoribus atque durior quam fuerint omnes alie, quas ipsi primo in inferno viderint vel duxerint senciendas.

§ 143.

Distinctio LVII. capituli.

Audivistis jam de tertia terra. Nunc autem vobis dicam de quarta que nominatur « Alhurba ». Et sciatis quod hanc terram replevit Deus serpentibus inferni, qui ita magni et grossi sunt quod hoc dicere nemo posset. Nam unusquisque ex hiis serpentibus habet in ore suo decem et octo milia dencium, quorum quilibet ita magnus est prout aliqua ex hiis et arboribus que dicuntur palme, grandior eciam quam possit homo ullus in uni-(2acol.)verso seculo reperire. Radices autem cujusque illorum dencium habent LXX milia vasorum, que omnia sunt plena veneno, quod ita forte et ardens est quod ignem adurit inferni. Et adhuc eciam dico vobis quod, si Deus preciperet uni ex hiis serpentibus quod ipse percuteret majorem montem tocius mundi cum unico solum dente, ipsum totum destrueret et reduceret in cinerem, ita sunt ejus vires maxime ac venenum. Sunt namque magis nigri et plus eciam ad videndum horribiles quam sit res ulla, que possit per os alicujus hominis recitari.

§ 144.

Et cum peccatores inveniunt, tangunt eos aliquantulum cum dentibus suis et modicum quid super eos de hujusmodi veneno effundunt; ac venenum mox eos destruit et minute per membra dividit ac eciam per juncturas a capitibus eorum usque ad pedum ungues. Et minor quidem pena, quam inferunt peccatoribus hii serpentes, fortior est eis et durior quam alia que major sit totius inferni, ita quod ipsi libenter mille vicibus et amplius morerentur in die, nisi esset quod Deus hoc fieri non consentit ut iidem plus sustineant tormentorum.

§ 145.

Distinctio LVIII. capituli.

Ego, Machometus propheta et nuncius Dei, recitavi vobis de quarta terra. Nunc autem volo vobis de quinta que nominatur «Malca» narrare, prout Gabriel michi osteadit. Sciatis quod Deus misit in hanc terram lapidea inferni sulphureos et ipsam totam replevit eisdem. Hii quoque lapides sunt illi, quos Deus preparavit ad torquendum peccatores qui in inferno existent. Assimilantur enim rubeo sulphuri et ita sunt clari eciam, excepto quod minor ipsorum lapidum septuagies milies grandior quam sit major mons hujus seculi universi.

§ 146.

Sunt enim lapidea isti de quibus Deus in Alkoran loquitur ubi dicit: «Nos preparavimus in inferno lapides ad incendendum et torquendum eciam peccatores » quia sine dubio ita est quod, quando angeli inferni ligant ad collum peccatoris unum ex lapidibus prenotatis, ducunt eum postmodum ad ignem inferni. Et cum ibi est, apponunt ignem lapidi et igne apposito inox lapis incendit, ita quod lapis et peccator faciunt insimul flammam unam, Nam fiamma illa in tantum super peccatorem ascendit quod hoc credere nemo posset. Et hoc est illud quod Deus in Alkoran locutus est : « Cooperientur igne facies peccatorum». Et adhuc eciam aliud verbum dicit: « Qui sunt illi qui non timebunt cum dederit eis Dominus penas super facies suas post diem judicii in inferno? ». Et ideo debet se homo multum custodire ne faciat contra legem; debet similiter et penas valde timore predictas, velut lapides sulphureos hujus (120r) modi et serpentes, bestias tantas, scorpiones et ventum sterilem antedictum, quia omnes iste pene sunt una super aliam; sicut Deus loqutus est in Alkoran: ‘Nos adauximus penam peccatoribus in inferno ut ipsi durius crucientur’.

§ 147.

Distinctio LIX. capituli.

De manerie sexte terre narrabo vobis prout Gabriel michi ostendit et hec nominatur Zahikika. In hanc quoque terram misit Dominus libros et cartas peccatorum omnium, que usque ad diem judicii fecerint peccatores. Ibi namque scripta sunt cuncta eorum nomina; et que peccata quisque ipsorum fecerit et quomodo et qualiter et eciam in quo loco, prout Deus in Alkoran dicitur ubi dicit: ‘Expecta, peccator, quia in Zahikika est incommodi tui liber’; quia sine dubio per hunc librum accusabuntur et condempnabuntur peccatores ad judicii diem magnam.

§ 148.

Et adhuc eciam dico vobis quod in terra illa sunt maria aquarum amarissimarum, que arabico eloquio nominantur « Halmochale », quod interpretatur: abhorribiles. Et sine dubio ipse magis abhorribiles sunt quam alie res quecumque. Nam bestie ipse inferni eas eciam videre abhorrent. Et ego Machometus juro per Deum illum qui in posse suo animam meam tenet quod aqua illa est ita amara et calida fortiter quod, si quis in eam mitteret lapidem aliquem valde durum, qui esset ita magnus prout est major mons tocius mundi, confestim destrueret ipsum totum. In hac enim aqua peccatores divino mandato se balneant. Et bibunt postea ex eadem et cum biberint mox destruitur et reducitur ad nichilum quicquid intus habent in corporibus eorumdem.

§ 149.

Distinctio LX. capituli.

Audivistis de sexta terra. Nunc autem dicam vobis de septima, prout Gabriel michi narravit, que nominatur « Hagib », quod interpretatur: mirabilis, quia sine dubio sic est ipsa. Sciatis enim quod in hac terra est sedes et habitacio dyaboli ac regnum ipsius. Ibi namque sunt ejus exercitus atque gentes. Verumptamen ipse nichilominus ligatus existit. Nam, ab inicio quo ipse inobediens fuit Deo, boni angeli ejecerunt ipsum et socios suos de celo; et eum ceperunt postmodum et cathenis ferreis ligaverunt unam manuum ante et alteram retro; et similiter in eandem maneriem pedes ejus. Et sic ipse hac terra septima est ligatus. Est autem ita magnus quod, in loco in quo est, attingit ipse cum capite suo terram istam in qua sumus; et, cum suis duobus cornibus, que habet, penetrat supra eam. Veniet quoque tempus quo ipse solvetur (2a col.) et eum in seculum hoc transmittent. Tunc vero multi ex aliis dyabolis venient cum eodem. Ipse namque secum ducet omnem superbiam omneque furorem inferni; et similiter cunctas infidelium animas peccatrices. Sunt eciam hii exercitus sui et gentes qui eum die noctuque custodiunt et circa ipsum ac suam habitacionem morantur.

§ 150.

Et adhuc dico vobis quod in medio hujus terre septime est quedam separatio tenebrarum tali facta manerie quod nemo apropinquare potest diabolo, nisi primo transeat tenebras memoratas. Et post tenebras istas est quoddam castrum, ubi diaboli sedes manet. Valla quidem circa hoc castrum existencia omnia sunt plena veneno multarum manerierum eciam diversarum; nam muri, turres, menia et domus omnes castri hujusmodi sunt de igne valde nigro, qui ardet continue in se ipso. Et ex una parte castri est quedam porta, per quam vadit homo ad infernum magnum. Et ex alia parte quedam alia, per quam itur ad ventum, qui nominatur « Azaukaril ». Ego quidem quesivi a Gabriele quid esset sub rebus predictis. At ipse michi respondit quod aer et tenebre ibi erant. At deinde in antea quid ibi sit nemo novit, nisi solus Deus qui fecit omnia et creavit.

§151.

Distinctio LXI. capituli.

Postquam Gabriel narravit michi Machometo, prophete et nuncio Dei, et omnia supradicta, ego nichilominus ipsum rogavi ut michi diceret quid Deus faciet de hoc seculo et de gentibus que in eo sunt, cum fuerit aliquantulum ante diem judicii: utrum ipse occiderit gentes omnes et hec cuncta destruxerit an ea esse dimiserit prout manent, At ipse michi respondens dixit ‘Scias, Machomete, quod cum Deus voluerit hoc seculum separare ab alio, ipse precipiet quemdam puteum aperiri qui est prope infernum totus eciam plenus igne qui nominatur « Alfalak ». Ignis autem ille ita fortis et ardens est quod ipse tam leviter ignem aduret inferni prout ignis iste noster adurit bambasium arcus ictibus tenuatum. Et, cum hic ignis predictus ad mare magnum pervenerit quod totum rimatur infernum et ad alia eciam que sunt ibi de quibus vobis locutus sum, ita ea desiccabit omnia quod non videbitur ibi aquam ullo tempore extitisse. Hoc namque mare magnum predictum est illud quod separat infernum ab illis septem terris, de quibus superius audivistis. Nam ignis «Alfalak», cum pervenerit ad septem terras istas, comburet eas omnes ac ipsas, ad modum prune ignis, calidas rubeasque reducet. Et hec omnia (120v) sic cito ignis antedictus aduret prout aperire oculum et claudere potest homo. Tunc enim serpentes inferni omnes et lapides, de quibus jam dixi vobis, necnon et bestie « catas », ventus sterilis et alia cuncta ibi existencia ita propter hunc ignem Alfalak anxiabuntur velud anxiatur piscis, quando vivus mittitur in aliquem ignem magnum.

§ 152.

Distinctio LXII. capituli.

Licet ego Machometus, propheta et nuncius Dei, de multis quesiverim a Gabriele ac ipse michi ad quesita universa responderit, nichilominus adhuc ipsum rogavi ut diceret michi utrum ille supradicte septem terre sic cito populate fuerunt cum fecit Deus easdem an processu temporis subsequentis. At idem respondens dixit: ‘Scias, Machomete, quod postquam Deus creavit has septem terras, non eas tunc in uno loco statuit; sed erant super mare, velut navis quedam. Et ibant aliquando ad dexteram et aliquando ad sinistram; una eciam vice versus orientem et altera versus occidentem; interdum se extendebant et deinde se colligebant postmodum, velut pannus. Et hoc modo anxiabantur quia non erant in aliquo loco site.

§ 153.

Et cum viderunt hoc angeli, venerunt ante Deum et, cadentes super facies suas et sic longo tempore in oracione manentes, demum dixerunt eidem: ‘Domine, nos bene scimus quod non fecisti ob aliud mundum istum nisi ut in eum habitatores mittas qui tibi deserviant, sicut et nos eciam misisti in celum. Exoramus te ergo, Domine, ut respicias super has septem terras, que vadunt modo huc modo illuc, supra mare ludendo, velut si aliqua navis esset; et quod tali modo non fatigentur ulterius tua facias pietate sublimi’. Deus autem, preces ipsorum exaudiens, mox precepit uni ex octo angelis, qui cathedram suam portant, quod ad infimum dictarum septem terrarum descenderet et sustineret easdem. Angelus quidem ille juxta Dei preceptum incontinenti descendens, extendens brachia sua simul cum manibus et accipiens terras illas posuit eas super humeros et brachia sua. Et sic quietas eciam ipsas tenet. Verum quia angelus ille non habebat ubi firmaret pedes suos, dedit sibi Deus quondam pulcherrimum lapidem totum viridem et quadratum, supra quem teneret eosdem. Et quia non erat quod lapidem sustineret, mandavit Deum cuidam ex bobus terre paradisi ut super humeros suos lapidem illum ferret. Bos namque Dei mandato confestim obediens eum sustinet ut mandavit; et cum non haberet hos ille ubi pedes posset firmare, dedit sibi Deus quemdam maximum piscem supra quem ipsos poneret ac sustineret se totum.

§ 154.

Nunc autem narrabo tibi predictorum bovis magnitudinem atque piscis. Scias quod bos tantum habet a cornu uno usque ad aliud (2a col.) quantum posset homo ire in Vc annis. Et tantumdem eciam a cornibus usque ad humeros; et ab humeris usque ad locum illum ubi se tenet cauda tantumdem; et a loco illo usque ad extremitatem caude; et usque ad pedes eciam tantumdem similiter. Hec namque tali sunt manerie ordinata quod angelus predictus sustinet terras, lapis autem angelum, bos vero lapidem et piscis ita magnus est quod sustinet ipse bovem. Nam piscis iste vocatur Leviazan et est supra mare magnum quod sustinet universa. Bos vero, de quo tibi locutus sum, nunquam fessus extitit; nec ipsius vires in posterum minuentur, ymo ita continue augmentantur quod ipse pre augmento virium cuncta suffert. Est adhuc eciam aliud in hoc bove, videlicet quod omnes aque per totum mundum currentes et similiter que pluunt de celo intrant per nares bovis hujusmodi et ad ventrem descendunt ipsius. Nec unquam propter hoc venter impletur nec eciam usque ad diem judicii plenus erit. Postea scias quod angelus, lapis, bos et piscis jam dicti maximum timorem habent de terre motu illo magno, qui erit aliquantulum ante finem mundi.

§ 155.

Distinctio LXIII. capituli.

Et postquam Gabriel retulit michi cuncta que superius enarrantur, adhuc ipsum valde dulciter exoravi ut michi diceret qnas vires et quam potenciam habebunt ad diem judicii singula ex predictis. At idem respondens dixit: ‘Scias, Machomete, quod Deus dedit magnum posse cuilibet ex rebus ipsis, de quibus tibi locutus sum. Sed hoc totum nichil est respectu potencie quam idem retinuit pro se ipso. Adhuc plus eciam dico tibi, videlicet quod quelibet supradictarum septem terrarum habet per se mare quoddam. Et terra ista septem eciam, ubi sumus. Et ita sunt maria quatuordecim. Nam preter ista est aliud mare quoddam maximum, ante os inferni, quod mare marium nominatur. Et nisi esset hoc mare, ignis inferni seculum universum [arderet]’.

§ 156.

Post ista quidem quesivi ego a Gabriele, quid esset subtus infernum. Ipse quoque respondit quod erant ibi tenebre et aer eciam valde fortis; verumptamen nemo scit quantum in longitudine ac latitudine habeant ista duo. Sed tantum bene potest quis inde scire quod hoc totum situm est super quemdam locum qui nominatur Zare. Quid autem ultra hunc locum existat, nullus sensus hominis potest attingere ut hoc sciat, nisi solus Deus qui cuncta fecit, prout ipse idem in Alkoran loquitur, ubi dicit: Deus est Dominus celorum omnium atque terrarum et tocius eciam illius quod in medio sistit horum et similiter illius quod est super Zare’.

§ 157.

Et scias quod terra ista in qua sumus est sita et expansa super lumbos cujusdam piscis; et conjunctam se tenet ab omnibus partibus cuidam magno (121 r) monti nominato Kaf, qui eam includit totaliter et circumdat. Habet namque terra hec tantum in spisso quantum homo in quingentorum annorum spacio ire posset.

§ 158.

Distinctio LXIV. capituli.

Relato michi a Gabriele quantum terra hec ubi sumus haberet in spisso, nichilominus eum rogavi ut non gravaretur in eo quod adhuc ab ipso querere intendebam. Ac ipse respondit se non gravari et quod ego quererem confidenter. Tunc vero ab eo quesivi exorans ut michi diceret quantum quelibet illarum septem terrarum, de quibus superius audivistis, habet in se longitudinis, latitudinis atque spissi. Ad quod idem respondens dixit: ‘Scias, Machomete, quod unaqueque dictarum VII. terrarum de quibus queris habet in se tantum longitudinis quantum posset homo ire in mille annis et tantumdem in latitudine quidem sua; in spisso autem tantum quantum homo in quingentorum annorum spacio ire posset.

§ 159.

Et inter has septem terras et terram eciam, in qua sumus, est quedam res alia, que nominatur « Halmange », quod interpretatur: aer. Et hec res vocata Halmange habet in spisso tantum quantum posset homo ire in quingentis annis. Et inter Halmange et celum primum est spacium itineris hominis per ducentos et viginti annos. Et scias quod in hoc aere dicto Halmange creavit Deus aves quasdam que, valde magne existentes, nigre sunt omnes desuper et similiter capita eorumdem; rostra vero citrina habent et ventres ac pectora quidem alba. Hec namque sunt aves que portaverunt lapides sulphureos illos, ex quibus combuste sunt Sodoma et Gomorra. Et quelibet istarum avium fert ex illis lapidibus tres in rostro, in quorum unoquoque scriptum est: ‘Ille qui Deo est inobediens condempnabitur et qui obediens salvus erit’.

§ 160.

Distinctio LXV. capituli.

Post illa que superius enarrantur, adhuc dixit Gabriel michi Machometo, prophete et nuncio Dei, quod [deberem dicere et ostendere gentibus quomodo] Deus legalitatem creaverat. Et ipsa creata, ostendit eam celis ac terris omnibus et similiter saxis, lapidibus, montanis, collibus atque vallibus universis dicens eis: ‘Ego creavi legalitatem, que est res preciosa valde; et ipsam vobis ad custodiendum tali condicione trado quod, si eam bene custodieritis, bonum inde meritum vobis reddam; si autem male, faciam vos illud valde care emere. Hoc sciatis’. Et cum audivissent hoc, noluerunt eam sub tali condicione recipere. Deus autem videns quod res predicte nolebant legalitatem recipere, ut premissum est, donavit eam postmodum Ade ut ipse pro se suisque heredibus custodiret eandem. At idem sic ipsam recepit et pro se ac eis custodire promisit.  Et (2a col.) sciatis quod major legalitas quam sit est ut: homo se ipsum cognoscat. Quia qui cognoscit se ipsum, cognoscit eciam alia cuncta bene. Et adhuc plus dico vobis quod legalitas semper est ante Deum, sicut sunt celi et terre; et, prout aliquid minimum granum sinapis videtur parvum quid esse in grandi palma alicujus hominis aut valde parvus ciphus in aliqua magna mensa, ita respectu Dei cathedre parvum quid esse celi ac terre videntur. Et adhuc est legalitas major ipsa cathedra; quia homo per ipsam cognoscit hec cuncta. Nam propter legalitatem, quam Deus ita magnam creavit, laudant eum omnes viri et mulieres, aves, bestie, pisces, et creature alie universe.

§ 161.

Sed rane sunt ille que decies tantum plus ipsum laudant quam alia animalia que sint. Et eum sic laudare usque ad diem judicii non cessabunt. Adveniente autem die illa, precipiet Deus ut efficiantur terra et convertantur in pulverem; et ipse quidem sic subito convertentur.

§ 162.

Distinctio LXVI. capituli.

Ostenso michi a Gabriele quod supra narratum est, multum exinde miratus existens, nichilominus ipsum rogavi postmodum satis dulciter ut michi narraret quando judicii dies venerit, quomodo fieri debet et qualiter adunabuntur gentes ad audiendum judicium et sumendum. At ipse michi respondens dixit: ‘Scias, Machomete, quod ad diem magni judicii gentes adunabuntur omnes tam viri quam mulieres; et venient nudi et discalciati, prout ipsa die qua nati sunt in seculum hoc venerunt. Et omnes erunt in etate annorum triginta’.

§ 163.

Tunc ego adhuc ab eo quesivi dicens: ‘Gabriel, nonne verecundabuntur ipsi cum se viderint ita nudos?’ Idem quoque respondit: ‘Non, quia unusquisqne ipsorum tantum habebit facere ac respicere, tunc ad se ipsum, tunc ad propria peccata commissa, quod de aliis aliquatenus non curabit. Nam, et hoc pretermisso, eciam respicient ipsi semper versus celum ad videndum Deum qui veniet judicium perlaturus. Eidem namque in tanta pressura erunt pro eo videndo et in angustia ita magna quod ipsi sudabunt omnes, prout se peccatis suis cognoverint oneratos. Aliquis enim ipsorum sudabit usque ad anchas, aliquis usque ad genua, aliquis usque ad pedes.

§ 164.

Et cum viderit Deus pressuram et angustiam eorumdem, tunc ipse, pietate motus, precipiet angelis, qui cathedram suam portant, ut accipiant eam et ponant super quamdam terram, que tota satis albior est quam sit argentum purissimum. In illa quidem terra nunquam sparsus est sanguis aliquis, nec ullum peccatum commissum. Tunc enim ibi Deus se universo mundo ostendet et erit dies illa prima, qua oculi hominum prius intuebuntur eundem’.

§ 165.

Distinctio LXVII. capituli.

Postquam narravit michi Gabriel que supra dicuntur, adhuc ipsum nichilominus exoravi ut diceret michi quomodo gentes Dominus judicabit. Ipse quidem michi respondit hoc modo: ‘Scias, Machomete, quod quando sedebit Deus in cathedra sua posita per angelos suos super terram albam superius nominatam et quod omnes gentes erunt coram eo ad judicium congregate, ipse tunc faciet quemdam hominem vocari nomine suo, ita quod totus mundus eum videbit et audiet. Et ipsum sic vocatum faciet coram se venire et apportare universa bona et mala que in vita sua fecerit. Et postmodum coram omnibus publice ipsa legi. Post hoc autem dicet Deus: Est aliquis vestrum qui conqueratur de isto? Tunc enim omnes venient qui conqueri de ipso habebunt. Deus enim bonum hujus et malum respiciet; et si invenerit quod idem tantum boni fecerit quantum mali, tunc Deus de bono illo investiet eos et in possessionem mittet quibus ipse malum fecerit et ab hujus malo quitus erit et liber. Et si forte idem plus boni quam mali fecerit, istud quod supererit boni remanebit sibi et in proficuum suum sedet. Si autem plus mali quam boni, scribetur inter eos qui ad ignis inferni supplicia sunt ituri. In illa quoque die nulla erit alia redemptio que per aurum vel argentum fieri possit, nisi sol uni per bona compensata malis, que homo aliis fecerit ut non debuit et eciam sibi ipsi. Revelabuntur quidem ibi secreta terre omnia; et nichil de eo quod aliquis versus alium commiseret peccatum aliquod [remanebit occultum. Nam unusquisque ipsorum de eo quod sciet alium accusabit; et si forsan aliquis in se ipsum commisit peccatum] quod nesciatur ab aliis, et de quo non eciam accusetur, ipsa sua membra eum accusabunt et facient illud sciri, prout Deus in Alkoran locutus est dicens: ‘Erit dies postrema mirabilis, quia oculi manus, pedes, cunctaque alia membra super peccatores testimonium perhibebunt’. Illi vero qui de aliis conquerentur, si forte ipsis satisfieri non potuerit de malo quod sustinuerint nec bonum quod receperint a debitoribus suis tantum sit quod eis sufficiat, tenebunt se pro pacatis de eo quod dicet eis Dominus: ‘Nolite turbari, quia quod deest vobis totum supplebo de gracia mea et vos exinde restaurabo’. Debitoribus autem dicet: ‘Quia non habetis unde debitum exolvatis nec in vobis quicquam boni remanet sed estis mole peccatorum gravati, ecce vobis in matrem vestram perpetuum ignem trado’. Et hec omnia satis Deus festinanter faciet, quia ipse in compoto et judicio suo valde est sollicitus et intentus. Perducentur hec eciam ad finem hora brevissima, ita quod nullus erit qui (2a col.) de alio postmodum conqueratur, Illa namque die nullus erit angelus, nullus propheta, nullus martir aut aliquis alius sanctus homo qui Dei territus timore non tremat, cum viderint Deum ita sollicite ac intente res inquirere et tam iuste atque fortiter judicare’.

§ 166.

Distinctio LXVIII. capituli.

Facta michi relacione per Gabrielem de omnibus que sunt narrata superius, adhuc ipsum rogavi ut non gravaretur de inquisitis neque in hiis que adhuc volebam querere ab eodem. Ipse quidem respondit se gravatum non esse et quod ego ab eo secure quererem quicquid vellem. Tunc ego quesivi exorans ut michi diceret utrum celi et terre ac alia prenotata conjuncta sunt ad invicem an inter se ita quod unum non tangat aliud separata. Ac idem respondens dixit quod hoc libenter faceret, sed valde durum erat intelligere atque grave, quia oportebat ipsum aliqua repetere ex predictis; et demum narrare alia que sunt ad intelligendum ita gravia et obscura quod nullus ea posset intelligere, nisi esset gracia divina repletus. Hoc autem dicto sic michi postmodum narrare incepit; ‘Machomete, tu scis bene, sicut jam dixi tibi, quod Deus creavit omnes predictas septem terras et precepit cuidam angelo nominato Arzaniel qui est subtus terram septimam quod eas super humeros proprios sustineret. Est enim unus ex spiritualibus angelis et socius eciam angeli quidem mortis. Habet quoque in se tantum longitudinis quantum posset homo ire in Vc annis. Et equitat super bovem jam dictum, cui eciam nomen est Behamut. Bos autem iste mirabiliter magnus est et manet supra quemdam viridem lapidem, prout tibi superius enarravi. Super illum vero lapidem est una pars illius maximi montis sita, qui dicitur Kaf; et alia subtus ipsum; et adhuc eciam sunt aer et tenebre subtus lapidem hunc. Et usque ad aquam que ibi subtus est ille quidem tenebre se extendunt. Inter illas tandem aquam et tenebras est ille piscis maximus qui hec omnia sustinet, velut in precedentibus est narratum. Et eciam circa hunc piscem est ille magnus ventus sterilis supradictus. Dixi jam similiter tibi de illo monte maximo dicto Zare, qui in orbitate divisus est in septem partes, que se per se ipsas tenent a terris aliis separatas. Et quelibet istarum septem parcium distat ab aliis terris quantum posset homo ire in Vc annis, sed Kaf mons quam maximus est ille qui hec includit omnia et circumdat’.

§ 167.

Distinctio LXIX. capituli.

Hec omnia que Gabriel narravit michi Machometo, prophete et nuncio Dei, valde bene intellexi (122r) eciam et aperte; querens ab eo postmodum si ultra montem illum qui nominatur Kaf homines essent necne. Ipse quidem michi respondit quod in aere erant creature quedam vive, in hominum modum facte. Tunc ego quesivi cujusmodi homines isti essent. At idem respondens dixit quod hoc nemo sciebat nisi solus Deus qui formaverat eosdem.

§ 168.

Et postea quesivi eciam quid esset inter celum ubi cathedra Dei est et celum aliud, quod est sub eo, recto affectu et aspectu versus cathedram memoratam. Ipse quoque respondit quod ibi erat gallus Domini, de quo jam in precedentibus audivistis, qui ita magnus erat quod ipse cristam suam tenebat in celo, ubi cathedra prefata est, et in inferiori terrarum omnium pedes suos. Quesivi adhuc similiter que terra illa esset. Et idem respondit quod erat Kaf, de quo michi locutus existerat,

§ 169.

Dixit preterea quidem michi quod ex illo Kaf manant decem et septem rami, ad modum ramorum arboris. Et hii rami versus celos in altum extensi tam maximi sunt quod usque ad octavum penetrant alios celos omnes, ita quod super hos ramos ipsi celi, in modum quod unum non tangit aliud, sustinentur. Et propter hos ramos, qui sic celum sustinent, est ita magnum spacium inter unum celum et aliud, prout superius est narratum.

§ 170.

Nam ultra hunc maximum montem dictum Kaf sunt illa septem maria, que universa circumdant. Os autem inferni est in medio posterioris terre septime, velut puteus quidam magnus. Et hec omnia sustinentur super humeros prenominati angeli, qui pedes suos supra dorsum illitis quam maximi piscis tenet, de quo in precedentibus audivistis; et qui lapidem, bovem et alia sustinet prenotata.

§ 171.

Sunt namque circa os inferni septem maria ignis inferni mirabili modo ardentis fortiter; que conjunguntur insimul et faciunt quoddam mare quam maximum, in quo facit Deus balneari et purgari animas peccatorum, qui ab ipso recedunt et ei dum vivunt abrenunciant; et ipsos faciet usque ad diem judicii sic torqueri. Postea vero prout meruerint judicabit eosdem.

§ 172.

Adveniente autem die judicii, elevabit Dominus infernum in altum ita quod ab omnibus videbitur; et similiter Paradisum, qui desuper ipsum stabit. Erit similiter supra infernum pons ille, qui dicitur « Azirat », de quo in sequentibus vobis dicam. Sed tamen hoc vobis de ipso nunc refero quod ipse habet in se tantum longitudinis quantum posset homo ire in Vc annis. Et juxta hunc pontem est quidam locus, qui dicitur « Marge Halmacfuf », quod interpretatur: pratum absconditum. Hoc vero pratum habet in se tantum longitudinis quantum posset homo ire in Vc annis et (2a col.) tantumdem latitudinis. Et hoc est inter hanc terram ubi sumus et terram primam de illis septem terris superius nominatis.

§ 173.

Nam juxta pratum illud est quoddam aliud, quod est inter primam predictam terram et aliam secundam, que est sub ea, et habet in spisso tantum quantum posset homo ire in XXX. annis. Et inter ipsam secundam et aliam terram terciam sub ea manentem est similiter pratum aliud habens in spisso iter annorum XXX. Et tantumdem in spisso habet quidlibet ex aliis pratis, que sunt inter unam terram et aliam, usque ad posteriorem terram septimam, singulariter ordinata. Et harum septem terrarum quelibet tantum habet in spisso quantum posset homo ire in CCL annis.

§ 174.

Distinctio LXX. capituli.

Narratis autem michi a Gabriele que superius continentur, nichilominus ipse postmodum valde amicabiliter michi dixit: ‘Ha, Machomete, si scires quomodo Deus inter creaturas dona sua diviserit, valde jam exinde letareris’. Tunc ego ipsum valde rogavi dulciter ut illud michi narraret. Ipse quidem respondens dixit quod hoc libenter faceret. Et statim sic michi narrare incepit: ‘Scias, Machomete, quod, quando Deus creavit celos et terras, ipse tunc inter celos suam divisit graciam in hunc modum: videlicet quod idem fecit ex ea decem partes, ex quibus novem dedit angelis qui sunt in octavo celo, ubi cathedra sua manet. De residua vero parte decima fecit alias decem partes et ex eis novem dedit angelis qui in celo septimo commorantur. De parte illa decima que supererat fecit similiter alias decem partes, ex quibus IX dedit angelis qui in sesto celo existunt. Et adhuc de residua decima faciens alias decem partes, ex eis IX dedit angelis qui sunt in celo quinto. De parte autem decima superexistente fecit similiter alias decem, ex quibus novem dedit angelis qui sunt in quarto celo. De residua namque decima fecit adhuc X partes alias; et ex ipsis postmodum angelis qui sunt in celo tertio IX dedit. Et similiter de residua illa decima faciens alias X partes; ex eis IX dedit angelis qui sunt in celo secundo. Et de ipsa que supererat decima fecit eciam alias partes X; et ex ipsis IX dedit angelis qui in celo sunt primo. De decima quidem parte residua fecit alias adhuc X, dans IX ex eis spiritibus qui sunt in igne qui dicitur elementum. Et de parte illa decima que restabat fecit alias X ex quibus novem dedit fantasmatibus, que sunt in aere prope ignem jam dictum et super hunc aerem, quem videmus. Et adhuc de illa residua decima fecit alias X partes et IX ex ipsis dedit avibus. Et de eo quod supererat fecit alias X ex quibus ipse piscibus IX dedit, Hominibus autem tantum donavit (122v) de gracia sua quod ipse fecit eos cuncta cognoscere et discernere inter ipsa.

§ 175.

Post hec autem creavit Deus malum super terram et ipsum divisit inter gentes hoc modo: videlicet quod ipse fecit ex stulticia X partes et ex eis dedit IX quibusdam gentibus, que Gog et Magog dicuntur. De residua parte decima creavit invidiam et faciens exinde partes decem dedit ex eis IX illis de Arabia. De decima vero que superfuit creavit luxuriam; et, decem partibus inde factis, dedit ex eis IX illis de India. Et de parte illa superexistente X.a creavit falsitatem; et, ex ea faciens X partes, dedit Judeis ex eis IX. Et adhuc de illa residua decima creavit arroganciam, et fecit ex ea X partes de quibus novem dedit Christianis. Et de parte que supererat decima creavit avariciam, et faciens ex ea decem partes dedit inde IX illis de Persia. Et de X.a que restabat creavit ignoranciam; et faciens exinde partes X dedit ex eis novem illis de Ethyopia. Et de parte illa decima que supererat creavit superbiam; et fecit ex ea decem partes, de quibus IX dedit Barbaris. Et residuum divisit per aliud seculum universum.

Postea vero creavit delicias; et decem partes exinde faciens, dedit mulieribus ex eis novem, dividens residuum per alium mundum totum. Et post hec eciam creavit adhuc similiter Paradisum, de quo fecit partes X. Et ex eis IX dedit illis de lege tua; et decima que supererat divisit inter alios universos'.

§ 176.

Distinctio LXXI. capituli.

Audivistis que michi Gabriel narravit et qualiter ea duxerit enarranda. Et ipsis narratis cepit idem valde fortiter suspirare. Ego vero quesivi ab eo cur ita suspiraret. At idem michi respondit quod hoc faciebat propter penas, quas videbat debere peccatores in inferno subire. Tunc enim ab ipso quesivi si in inferno essent castella et turres aut palacia sive domus vel alia hujusmodi, quemadmodum in Paradiso existunt. Ipse quidem respondens dixit quod hoc bene michi ostenderet; et accipiens me per manum duxit ad quemdam locum, de quo infernum vidi et portas ejus que septem erant, una super aliam ordinate. Nam hee porte ita calidissime erant quod que minus calida est ex eis si ipsa esset in oriente et homo in occidente, qui eam respiceret, exiret ei cerebrum capitis per nares ipsius, ex calore nimio quem inferret. Habet eciam nomen proprium quelibet portarum ipsarum. Prima quidem nominatur Gehenne, secunda Lada, tercia Halhatina, quarta Halzahir, quinta Zakahar, sexta Halgahym et septima Halkehuya. Est quoque inter singulas portarum illarum tantum spacii quantum posset homo ire in LXX milibus annorum. Et coram qualibet earumdem est quedam (2a col.) maxima societas dyabolorum et hominum, qui in inferno supplicia patiuntur. Hos namque facit Deus venire ante portas illas cotidie ac bona respicere que sunt in paradiso et eciam in hoc mundo. Et sic bona respiciendo pene dupplicantur eisdem.

§ 177.

Nam extra quamlibet portarum illarum versus partem sinistram sunt montanorum sexaginta milia, que omnia sunt de igne. Et in singulis eorumdem sunt LXX milia foncium igneorum. Et ex quolibet foncium manant LXX milia fluminum, que similiter de igne sunt cuncta. Sunt eciam super quidlibet horum fluminum LXX milia castellorum igneorum. Et in ipsorum quolibet LXX milia salarum de igne similiter.

§ 178.

Et in qualibet ex hiis salis LXX milia dominarum ignearum, que magis turpes sunt magisque ad videndum horribiles quam cogitare possit cor hominis alicujus. Cum autem peccatores veniunt in has salas, domine ille amplexantur eos et astringunt tam fortiter quod ipsis visum est ita esse velut si pressura maxima premerentur. Et nichilominis eciam incuciunt eis timorem quam maximum ita quod ipsi pre timore sensum amittunt. Et demum sic fortiter adurunt eosdem quod ipsi magis aduri non possent ex alio ullo igne. Et hoc eis ita magnum videtur fore supplicium quod ipsi libencius mori vellent LXX milibus horarum in die si fieri posset quam illud eciam sustinere; quia unaqueque istarum dominarum infert eis LXX milium manerierum tormenta.

§ 179.

Et post hec eciam sunt nichilominus ex utraque parte super ripas supradictorum fluminum septuaginta milia arborum ignearum; quarum quelibet habet LXX milium manerierum fructus, et in quolibet fructuum LXX milia vermium; et qui minor est ex eis habet in se tantum veneni quod universos mundi homines sic interficeret ex eodem quod carnem ab ossibus separaret.

§ 180.

Ad pedem autem cujusque istarum arborum sunt draconum LXX milia et totidem illorum scorpionum, de quibus loqui in precedentibus audivistis. Infernus quidem totus plenus est bestiis manerierum diversarum, quarum quelibet infert septuaginta milia manerierum tormenta peccatoribus, ita dura quod ipsi si possibile esset LXX milibus horarum in die libencius morerentur quam penas hujusmodi tolerarent’.

§ 181.

Distinctio LXXII. capituli.

Postquam finivit Gabriel supradicta narrare michi Machometo, prophete et nuncio Dei, prout ego jam retuli ea vobis, ipsum nichilominus valde dulciter exoravi ut michi diceret quales sunt pene inferni et quomodo divise eciam, juxta peccata que commiserint peccatores. Ipse vero, respondens libenter hoc se facturum, sic michi narrare incepit: 'Scias, Machomete, quod prima porta inferni que vocatur « Gehenne » ordinat Deus et dare disposuit illis, (123 r) qui credunt ymaginibus et ydola quidem colunt, prout ipse idem in Alkoran loquitur ubi dicit: « Vos qui de ligno et metallo ymagines colitis eritis in inferno ligna sicca et ad sollicitandum ignem ut ardeat instrumentum'. Secunda vero que dicitur « Lada » preparata est illis qui credunt in legem Dei rectam et eam postmodum derelinquunt. Tertia enim cui nomen est « Halhatina » danda illis est qui malo modo divicias congregant et gentibus que Gog et Magog appellantur. Ibi namque ardebunt et duriter torquebuntur. Quarta quidem que nominatur « Halzahir » illis preparata est qui ludunt ad taxillos vel ad alium quemvis ludum, ex quo provocantur ad iram et Deum provocati blasphemant. Quinta que dicitur « Zakar » illis qui oraciones prout debent non faciunt nec de suo pauperibus elemosinas largiuntur. Sexta cui nomen est « Halgahym » illis qui prophetis et nunciis Dei credere nolunt de hiis que dicunt, ymo eos velut mendaces redarguunt et dictis contradicunt eorum, prout ipse Deus in Alkoran loquitur: ‘Vos qui prophetis et nunciis meis non creditis, ecce ignis de Halgaym vester erit et in sortem eciam vestram sedet’. Septima quidem que nominatur « Halkehuya » preparata est illis, qui gentes decipiunt et fraudant in ponderibus et mensuris, Residuum vero inferni totum divisum est in partes septem, ex quibus sunt sex preparate illis qui socium Deo faciunt et dicunt quod aliquis alius sit par ei ; et similiter illis qui pro Deo nolunt penas aut grave aliquid sustinere et qui voluntatem propriam facere magis quam ipsius habere graciam dilexerunt. Omnes quoque istarum gencium maneries de libro vite perpetuo sunt abrase.

§ 182.

Distinctio LXXIII. capituli.

Narratis michi a Gabriele que superius audivistis, adhuc ipse michi narravit quod in die judicii faciet Deus coram se adduci quamdam bestiam, que ita maxima est quod a nemine credi posset; et ad eam ducendum erunt acierum angelorum septuaginta milia, quorum quelibet ita magna erit prout sunt celum et terra eciam universa. Hii quoque angeli preparabunt in inferno pilas quatuor; et unaqueque ipsarum habet in longo tantum quantum posset homo ire in septuaginta milibus annorum, et in spisso quantum est medium hujus temporis dirimiti. Eligentur eciam pile iste in quatuor angulis inferni et ibi ad torquendum peccatores bestia memorata ligabitur, prout in sequentibus audietis. Habet enim bestia hec triginta milia orum et quidlibet os triginta milia dencium, quorum quilibet trigesies milies magis acutus est quam sit ensis aliquis, quem possit homo plus acutum in hoc seculo reperire. Nam in (2a col.) quolibet ex labiis suis habet quemdam anulum ferreum valde magnum et similiter cathenam quamdam maximam. Et in unaquaque cathenarum sunt septuaginta milia anulorum ferreorum, quorum quemlibet angelus quidam tenet. Sunt vere hii angeli tam magni et ita fortes quod quisque ipsorum absorberet totum mundum nec quicquam exinde persentiret.

§ 183.

De forma quoque hujus bestie quidnam vobis referam? Sciatis quod ipsa ita extranea est et ad videndum horribilis quam, si in uno capite mundi esset et homo in alio, dum videret eandem, deberet ipse tam sensum quam memoriam perdere, territus visu ejus. Cum autem hii angeli adduxerint bestiam hujusmodi ante Deum, dicent ei: ‘Et ecce respice Deum qui te fecit et sis ei obediens in omnibus que mandabit’. Ipsa enim cum hoc audiverit timebit fortiter et ita valde tristabitur quod nemo nisi solus Deus hoc novit. Ipsa namque statim dicet angelis: ‘Rogo vos ut dicatis michi quare Deus fecerit me venire et si ipse aliquid aliud forcius me fecerit quod michi tormenta infligat’. Tunc angeli respondentes eidem jurabunt per potenciam Dei se de hujus nichil scire. Quo audito, incipiet tremere bestia illa totaliter et tam crura quam dentes valde fortiter ferire, ad invicem territa Dei metu.

§ 184.   [l'incontro con DIO]

Cum vero ante Deum pervenerit genua flectens dicet: ‘Domine Deus, qui es super cuncta potens, rogo te ut dicas michi si quicquam aliud feceris quod debeat me torquere’. Tunc enim Deus sibi respondens jurabit per potenciam et altitudinem suam se nichil fecisse quod debeat infligere sibi penas : ‘Ideo feci te ad torquendum alios et ut vindictam sumam de inimicis meis et illos destruam qui in me non credentes abstulerunt michi unitatem meam et plures fecerunt eciam de me partes’. Et ad hoc bestia respondebit et dicet: ‘Domine, rogo te ut sinas me inclinare tibi propter hanc graciam quam michi fecisti’. Et hoc a Deo concesso, mox bestia caput suum inclinabit; et dicet flexis genibus ante Deum: ‘Benedictus sis tu, Domine Deus, qui altus es et super omnia quidem potens’. Et cum hoc dixerit suspirabit. Et ego Machometus juro per Deum illum, qui hec me videre fecit in hora tam modica, quod ipsa suspirabit ita fortiter quod, si homines hujus mundi solum unicum ex suspiriis audirent ipsius, omnes mori deberent territi pre timore.

§ 185.

Tunc autem Dominus precipiet ei ut in infernum vadat. Et statim ipsa ire incipiens, eiciet per os flammam ita maximam quod per totum seculum discerneretur. Fumus vero quem per nares emittet ita erit grandissimus (123 v) quod ipse sic fortiter aerem obscurabit quod nullus poterit videre alium, nisi solum illi qui divina erunt gracia illustrati. Angeli namque supradicti ibunt a dextris et sinistris bestie illius et eam in infernum conducent.

§ 186.

Distinctio LXXIV. capituli.

Relato michi a Gabriele in modum quem dixi vobis de bestia et angelis supradictis, ita magnum timorem habui quod totum cor michi tremere in ventre incepit; sed propter hoc non dimisi rogare dulciter Gabrielem ut diceret michi si gentes, que congregate erant ad diem judicii, viderint bestiam illam omnes aut Deus et angeli ejus solum. Ipse quidem respondens dixit quod gentes omnes eam videbunt et habebunt ita maximum de ipsa timorem quod ipsi tam duriter trement quod unicuique visum erit ut sibi cor debeat de ventre cadere ac membra singulariter cuncta disjungi pre tremore tam forti. Et eciam nichilominus amittent ipsi sensum et memoriam; tum ex timore bestie, tum ex propriorum reminiscencia peccatorum.

§ 187.

Tunc enim precipiet Deus afferri coram se trutinam quamdam, cujus stilus ille medius qui tendit in altum habet in longo quantum est usque ad occidentem ab oriente. Et eciam quelibet ex duabus lancibus ita magna est quod ipsa cooperiret seculum universum. Et est earum claritatis et altera tenebrarum. Lancx vero claritatis est versus dexteram Dei partem et alia tenebrarum versus sinistram. Et in illam que claritatis est mittentur boni et in tenebrarum alteram quidem mali. Nam unusquisque hominum habebit duas situlas in modum illarum in quibus aqua defertur; et quelibet illarum ita magna erit ut longius potest homo propriis oculis respicere a remotis. Et in unam sitularum mittet homo bona sua, in alteram vero peccata commissa. Et cum ad trutinam pervenerit, vacuabit situlam honorum in claritatis et alteram situlam in tenebrarum lancem. Ipse autem in medio earum existens, si peccata ponderosiora fuerint bonis suis, ibit versus tenebrarum partem. Et si bona ponderosiora peccatis, versus partem claritatis transibit.

§ 188.

‘Et adhuc tibi, Machomete, plus dico quod Deus tantum pro te faciet quod si quis fuerit ex quacumque lege, eciam qui omnia peccata pro posse commiserit et nichil boni duxerit faciendum et possit tantum facere quod ipse habeat scriptum quoddam in quo contineatur: « le halla hilalla, Muahgmet razul Alla » quod interpretatur: non est deus alius nisi Deus, et Machometus est ipsius nuncius; et (2a col.) mittat scriptum illud in lancem claritatis, ipsum solum ponderosius erit quam peccata sua omnia, que in altera lance erunt. Et nichilominus cuncta ipsius peccata, queque in universali regestro scripta extiterint, mox ita delebuntur quod discerni non poterunt, nec ulla ipsorum erit memoria apud Deum’.

§ 189.

Distinctio LXXV. capituli.

Ego Machometus, propheta et nuncius Dei, valde miratus existens de hiis que Gabriel michi narraverit, prout jam in precedentibus audivistis; nichilominus adhuc ipsum rogavi ut michi diceret si dies judicii magna fuerit sive parva. Ipse quidem sic michi respondens dixit: ‘Scias, Machomete, quod dies illa erit gentibus ita magna velut si per spacium quinquaginta milium annorum duraret. Deo autem non in tantum erit in quantum oculum claudere homo posset. Et dicam tibi quare gentibus ita magna videbitur. Hoc enim duabus de causis continget. Prima quidem est quod ipsi omnes super pedes suos morabuntur erecti, secunda vero quia boni venire ad bona cupient que expectant; et alii habere incipient et habebunt famem atque sitim quam maximam et multum anxietatis eciam ac meroris. Nam omnes communiter ita magnum timorem habebunt quod ipsi fortiter trement et valde amare plorabunt. Vocabitur enim arabice dies illa « yhum halkiyama » quod latine interpretatur: dies resurrectionis et postrema cunctarum.

§ 190.

Et scias quod in die illa celum et terra trement; et voces valde timorose ac mirabiles audientur. Tunc namque omnes qui sunt sub terra mortui se levabunt. Hec autem dies erit dies ratiocinii, dies penitencie, dies retribucionis; dies in qua unusquisque coram se inveniet quicquid ipse boni et mali fecerit in hoc mundo; dies similiter in qua mutabuntur hominum facies et fient alique ipsarum albe et alique quidem nigre; dies in qua fraudes  atque malicie non proderunt eis qui ea commiserint; dies in qua pater non poterit juvare fìlium atque patrem filius e converso; dies eciam in qua si mulier pregnans fuerit non recordabitur ejus quod in utero conceptum extiterit; et omnes homines efficientur velut ebrii non tamen vino, sed tribulacione maxima quam habebunt et eciam pre timore. In illa quidem die terra vetus pro alia nova mutabitur, et vetus celum pro alio quidem novo. Et hec omnia ita parvum quid Domino videbuntur velut in universo mari navis unica videretur. Erit eciam super cuncta ipsius intuitus et ubilibet audita vox ejus.

§ 191.

(124 r) Auferentur in die illa occasiones malignandi et universe malicie inter gentes, ita quod unus alium gravare non poterit vel juvare; sed omnes quod Deus ipsis dare voluerit expectabunt. Nam corda sanctorum hominum et sapientum similiter mutabuntur; et omnes qui in Deum non crediderint videbunt aperte stulticiam propriam. Et cognoscent in illa quoque die reges tam potencias suas quam ferocitates amittent. Firmabitur enim veritas et mendacium auferetur. Et erit hec dies tribulacionis et angustie ita magne quod nullus est qui recitare hoc posset; et maxime illis qui non crediderunt in Deum nec ipsius curaverunt nunciis obedire prout ipse idem in Alkoran loquitur dicens; « Terra non illos recipiet qui non crediderunt verbis, que sibi per nuncios meos misi, nec eciam cooperiet eos celum ».

§ 192.

Distinctio LXXVI. capituli.

Licet ego Machometus, propheta et nuncius Dei, multum oneraverim Gabrielem in querendo ab eo de rebus superius enarratis, nunquam propter hoc dimisi eum dulciter exorare ut diceret michi cujus maneriei est pons ille qui dicitur « Azirat » et de quo eciam ipse servit. Idem quoque valde amicabiliter michi respondit et dixit: ‘Scias, Machomete, quod Azirat est pons quidam, quem Deus fecit ad probandum illos qui bene credunt in legem tuam et similiter qui non credunt, Pons autem iste in alto supra infernum situs existens, magis subtilis est quam ullus capillus capitis et quam omnis ensis accumen eciam plus accutus. Nam ex utraque parte totus plenus est tenalliis atque unchis et aliis instrumentis ferreis ad perforandum aptis, que omnia longiora sunt magnis lanceis et ita eciam ad incidendum acuta quod a nemine dici posset. Est enim pons iste tali divisus manerie quod ex eo sunt, unus ante alium, septem pontes, quorum primus habet in longitudine tantum spacii quantum possit homo ire in decem milibus annorum. Secundus vero tantum quantum posset homo ire in viginti milibus. Tercius tantum quantum posset homo ire in quadraginta milibus. Quartus tantum quantum posset homo ire in octuaginta milibus. Quintus tantum quantum posset homo ire in centum et sexaginta milibus. Sextus tantum quantum posset homo ire in trecentis et viginti milibus. Septimus autem tantum quantum posset homo ire in sexcentis et quadraginta milibus annorum.

§ 193.

Cum enim precepit Deus gentibus tuis ut in Paradisum vadant pro eo quod crediderunt verbis tuis et obedierunt tibi, mox ipsi ad pontem venire cura-(2a col.)bunt. Et cum ad primum pontem pervenirent, queretur ab eis de credulitate ipsorum et quomodo crediderunt. Illi vero qui extiterint bone credulitatis et fortis, transibunt. Qui autem non, tenalliis antedictis et unchis ferreis incidentur et cadent ad ignis supplicia in infernum. Et cum illi qui pontem primum transiverint pervenerint ad secundum, interrogabuntur si oraciones adimpleverint que sibi fuerunt injuncte. Si hoc fecerint, transibunt. Et si non, corruent in ignem ut alii primo dicti. Transeuntes quoque secundum pontem cum ad tercium pervenerint queretur ab eis si de Alkoran quicquam sciant cordetenus. Scientes enim transibunt et nescientes in ignem cadent. Et cum transive[rint] tercium pontem et pervenerint ad quartum, interrogabuntur si jejunaverint in eorum quadragesima prout jejunare eciam debuerunt. Illi vero qui hoc fecerunt transibunt, et qui non, cadent ut alii. Et postquam transiverint hunc pontem et ad quintum pervenerint, queretur ab eis si, promittentes ire Mecham in peregrinacionem, iverunt et manserunt ibi tot diebus quot debuerunt manere. Illi enim qui fecerint hoc, transibunt ; sin autem, in ignem cadent. Nam transeuntes hunc pontem cum ad sextum pervenerint, interrogabuntur si balneaverunt se tempore quo debebant oraciones facere ac eciam post polluciones similiter eorundem. Qui hoc fecerint transibunt et qui non, cadent ut alii supradicti. Cum autem pervenerint ad pontem septimum, queretur ab eis si patres eorum juxta mandatum legis honoraverint atque matres. Quod si fecerint transibunt; sin autem, in ignem inferni cadent perpetuo cruciandi.

§ 194.

Distinctio LXXVII. capituli.

Dixit eciam plus Gabriel michi Machometo, prophete et nuncio Dei, super pontis formam hujusmodi antedicti, videlicet: quod ejus acumen est per medium ipsius; sed ex utraque parte ubi sunt tenallie ac unchi et alia instrumenta ferrea superius enarrata, sunt velut montana grandiora quam sint in toto mundo et difficiliores eciam in ascensu; nam et ipsorum descensus ita maximus est et durus quod cum aliquis de ipsis descendit, videtur ei quod in abissum descendat. Et hec montana sunt numero LXX; et ascensus cujusque ipsorum atque descensus durat tantum quantum homo posset ire in LXX milibus annorum. Et inter montanorum singula est obscuritas valde magna, que tantum durat quantum posset homo ire in tribus milibus annorum. Sub hac namque manerie sunt omnes septem pontes supra infernum siti, velut in precedentibus est narratum.

§ 195.

Fiamma quidem exiens de inferno ita magna est quod ipsa (124v) tantum ascendit, super capita illorum, qui per pontem transeunt, quantum posset homo ire in LXX milibus annorum. Sunt enim, tam a dextris quam a sinistris, flamme alie tali modo quod transeuntes vadunt velut si per medium alicujus igne vie irent. Et cum ipsi, sursum aut ante vel retro sive a dextris aut a sinistris, respiciunt nichil vident aliud quam flammas et ignem, qui tam fortiter ardet quod a nemine dici posset. Respicientes autem deorsum vident infernum et illas VII portas de quibus hactenus audivistis.

§ 196.

Dixit eciam adhuc Gabriel michi quod de unaquaque illarum portarum manant LXX milia fluminum igneorum valde grandium; et de quolibet eorundem centum milia rivulorum. Et in unoquoque ipsorum rivulorum sunt dracones mille et totidem scorpiones. Et qui parvior est ex eis ita magnus est prout posset homo ire in X milibus annorum. Et quilibet draconum et scorpionum hujus habet LXX milia caudarum; et in qualibet earumdem decem milia nodorum. Et in unoquoque ipsorum decem milia cornuum parvorum; que omnia sunt plena veneno. Cum vero contingit peccatorem cadere in infernum, dracones et scorpiones capiunt eum; et effundunt super ipsum de veneno hujusmodi et peccatorem ita destruunt velut si eciam nichil esset. Sed tamen ipse postmodum redit prout ante existerat, ut amplius torqueatur. Et post hoc eciam induunt eum septuaginta coria, excepto corio proprio quod habebat. Et unumquodque ipsorum coriorum habet in spisso LXX cubitos. Nam spacium illud quod est inter coriorum singula totum plenum est parvis serpentibus (m) et scorpionibus, qui eum sic duriter mordent ac veneno inficiunt quod ipse milies libencius mori vellet quam penam sustinere prefatam. Et nichilominus uret eum flamma ignis septuaginta milibus horarum in die; sed nunquam propter hoc mori poterit quia Deus hoc fieri non patitur; imo vivet continue ut plus penarum habeat in inferno. Nam ille quidem pene sibi sine fine durabunt, prout ipse idem Dominus in Alkoran locutus est: ‘Cum peccatorum coria combusta extiterint, eis nova denuo faciemus ut plus sustineant tormentorum, quia Deus sapiens est et super omnia quidem potens’. Gabriel quoque adhuc michi postea ita dixit:  ‘Scias, Machomete, quod peccatores in infernum cadentes habebunt aliam penam preter illas quas tibi jam dixi, videlicet quod ipsi per totam diem incident ligna et se in eisdem nocte adveniente adurent’.

§ 197.

Distinctio LXXVIII. capituli.

Postquam ego Machometus, propheta et nuncius Dei, intellexi quod michi Gabriel retulit (2a col.) de penis quas in inferno sustinebunt peccatores, prout superius audivistis, tantam inde pietatem habui quod valde duriter plorare incepi; sed nunquam propter hoc ipsum rogare dimisi ut diceret michi si transeuntes per pontem jam dictum velociter currendo transiverint aut passim suaviter, et utrum aliqui in modum unum iverint et aliqui in alium ex eisdem. At ipse sic michi narrare incepit: ‘Scias, Machomete, quod in die illa multi ex tuis de ponte deorsum in infernum cadent, tam viri quam eciam mulieres, quia Deus dividet populum tuum in VII societates et dicet sic eis: Illi ex vobis qui melius habere Paradisum se putant, prius transeant. Et mox ipsi ad pontem currere incipient et venire. Tu autem, Machomete, stabis in capite pontis ex alia parte versus Paradisum, et valde fortiter clamans dices: Adjuva Domine, adjuva populum meum! Et cum ipsi hoc audiverint statim ad pontem currendo venient, ita spissim velut locuste, quando eas contingit cadere super terram. Ego vero Gabriel stabo cum gentibus populi tui; et clamans altis vocibus dicam: « arrabi, zallam » quod interpretatur: salva, Salvator, salva. Pons quidem predictus ita sub illis qui transiverint tremet, velut tremit folium arboris illius que palma dicitur, cum valde fortiter percutit ipsum ventus. Nam illi qui evaserint de prima societate in transitu, sic cito transibunt velut corruscacio venit, quando fortiter valde tonat. Illi vero de secunda, prout ventus rigidus quidem valde. Illi quidem de tercia, velut avis qui valde fortiter volat in altum. Illi quoque de quarta, prout equus bene aptus habilis ad currendum. Illi de quinta, velut homo qui robustus est et eciam bene currens. Illi de sexta tanquam homo valde agilis ad eundum pedes et qui edam bene trottat. Illi vero de septima tanquam parvus puerilius qui manibus et pedibus graditur, cum incipit ipse ire. Nam aliqui erunt ex eis qui transeundo ponte supra pectora sua repent. Et aliqui eciam qui una manuum pontem amplexabuntur; et cum ignem senserint, amovebunt manum illam et cum alia se tenebunt. Et cum ignis tetigerit manum illam aliam, tunc eciam similiter amovebunt et eandem, [et] cum pedibus tenere se volent; sed unus ex pedibus lubrico discurret et se tenebunt cum reliquo. Et in hac pena manebunt quousque pontem transiverint memoratum. Erunt quoque aliqui ex transeuntibus qui, cum pontem transiverint, efficientur nigri velut carbones ex ustione quam passi fuerint flamme ignis.

§ 198.

Et erunt enim aliqui ex eisdem qui penam (125 r) sustinebunt hujusmodi per diem unicam atque noctem; aliqui per duos dies duasque noctes; aliqui per mensem unum aut duos vel tres, aliqui per unum annum seu per duos aut amplius. Et sub hac manerie augmentabitur durabilitatis compotus, ita quod aliqui erunt qui durabunt in hujusmodi pena per viginti et quinque milia annorum. Et hoc erit dimidium diei judicii, quia ipsa duratura est per quinquaginta milia annorum, ita quod antequam transeat illius diei dimidium, illi qui ituri sunt in Paradisum erunt in Paradiso et qui in infernum eciam in inferno, prout Deus in Alkoran locutus est: «In die judicii priusquam ipsius dimidium transeat, illi de Paradiso erunt in majori quiete glorie quam sit unquam et qui in inferno in pena eciam grandiori»’

§ 199.

Distinctio LXXIX. capituli.

Finita relacione a Gabriele de hiis que superius enarrantur, ego Machometus, propheta et nuncius Dei respiciens vidi peccatores tanti diversarum manerierum supplicia in inferno, ex quibus in corde meo ita magnam habui pietatem quod pre angustia totaliter sudare incepi; quid vidi aliquos ex eisdem quibus erant forcipibus igneis urentibus labia amputata. Tunc enim quesivi a Gabriele qui illi essent. Ipse quidem michi respondens dixit quod erant illi qui verba seminant ut mittant discordiam inter gentes. Alii vero quibus lingue amputabuntur erant qui falsum testimonium dixerant perhibendum.

§ 200.

Vidi quoque alios qui ad unchos igneos per virilia pendentes manebunt; et hii erant qui adulteria commiserant in hoc mundo. Post hec namque vidi tot mulieres quam quasi mirabile quoddam erat; et omnes quidem ad maximos trunchos igneos per medium ipsarum naturarum pendebant. Nam et ipsi trunchi pendentes erant ad cathenas ignis, qui ita mirabiliter ardebat quod nullus exprimere hoc valeret. Ego autem quesivi a Gabriele que essent hujusmodi mulieres. At idem respondit quod erant meretrices que luxuriam et fornicacionem facere non cessarant.

§ 201.

Vidi adhuc eciam multos homines, qui pulcri existentes quam plurimum in aspectu et valde videbantur bene induti. Et cognovi quod erant divites ex gente mea, et omnes quidem ignis incendiis cremabantur, Quesivi enim a Gabriele cur hujusmodi homines sic arderent ; quia ego bene scio quod ipsi multas elemosinas pauperibus gentibus faciebant. Gabriel quoque respondit quod, licet ipsi elemo-(2a col.)sinarii fuerint, nichilominus valde pleni superbia existentes multum injusticie gentibus minoribus inferebant. Sub hujusmodi namque manerie vidi peccatores omnes qui, prout erant singulorum peccata, ita diverso modo suppliciis torquebantur.

§ 202.

Tunc ego rogavi Gabrielem ut amoveret me a loco illo in quo eramus, quia tantum premebar, tum pietate, tu et dolore, videndo predicta quod illud non poteram aliquatenus sustinere. At ipse michi dixit: ‘Machomete, quid tibi visum est de tot et tam magnis que Deus tibi sua pietate ostendit?’ Ego vero respondi: ‘Certe nullum cor hominis cogitare potest honorem atque bonum quem contulit Deus michi; postquam ipse me videre fecit suum posse suamque gloriam et michi ostendit bona et honorem, que preparata sunt bonis, et penas atque tormenta peccatoribus inferenda’. Post hec autem dixit michi Gabriel: ‘Machomete, habes tu bene cordetenus omnia que vidisti ?’ Ego quidem respondi: ‘Utique’. Tunc ipse: ‘Vade ergo et prout hec vidisti, sic omnia tuo dicas populo et ostendas ut ea sciant, et legis teneant viam rectam; pensent eciam et procurent quod in Paradisum vadant et se custodiant ab inferno

§ 203.

Distinctio LXXX. capituli.

Postquam Gabriel recitavit et ostendit michi Machometo prophete et nuncio Dei omnia supradicta, nichilominus adhuc amplius ita dixit: ‘Machomete, tu recedes amodo; et ibis cum grada Dei nostri. Ego quidem associabo te usque ad lapidem qui est ante templum Jerosolimitanum, ubi descendisti, et supra Alborak postmodum equitabis. Ipsa autem usque ad domum propriam te conducet’. Hoc autem dicto, accepit me per manum et ad scalam conducens per quam in celum ascenderam, descendimus tantum quod venimus ad lapidem prenotatum. Et cum ibi fui, ecce inveni Alborak que me expectabat. Et exinde valde gavisus existens, veni ad eam ut eciam equitarem. Tunc vero Gabriel stricte me amplexatus est dicens: ‘Ha, Machomete, intendat Deus in adjutorium tuum et quocumque iveris te conducat; detque tibi similiter graciam ut cuncta retinere valeas que vidisti eaque gentibus ostendere ut per ostensionem quam eis feceris sciant veritatem cognoscere ac errorem, viamque rectam tenere et se a mala per iter custodire’. Cum autem Gabriel hec ad finem dicendo perduxerit, mox ego supra Alborak equitans, redii domum meam. Apropinquabat enim jam quasi aurora diei et descendens recommendavi Alborak Domino Deo nostro. Ipsa quidem in suo recessu (1251v) inclinavit se mihi et me rogavit ut pro ea ad Dominum exorarem.

§ 204.

Hiis quoque peractis, intravi domum et inveni uxorem meam vocatam Omheni, que adhuc in lecto proprio dormiebat. Et cum sedissem super spondam lecti, ecce ipsa statim evigilavit a sompno. Et respiciens me atque cognoscens quod valde letus eram, quesivit a me que hujusmodi leticie causa esset. Tunc ego sibi omnia que de suo posse suaque gloria Deus ostenderat michi enarravi. At ipsa michi respondens dixit: ‘Ha, nuncie Dei, postquam tantum fessus es, rogo te ut intres in hunc lectum et donec sit magna dies usque mane quiescas’. Ego enim sibi respondi quod nequaquam hoc faciam, sed ibo pocius ad Machomeriam illam de Koraysis, qui sunt de genere meo, hec omnia relaturus. Tunc ipsa rogavit me ut hoc facere non deberem et dixit: ‘Scias, Machomete, amice mi, quod, sicut credo, ipsi reputabunt hec pocius mendacia esse quam vera et de te derisionem facient bene scias'. Et postea eciam adhuc dixit quod non debebam ista dicere usquequo plures existerent Sarraceni quam essent, quia pauci nimium adhuc erant.

§ 205.

Distinctio LXXXI. capituli.

Et cum Omheni uxor mea dixisset michi Machometo, prophete et nuncio Dei, hec omnia que intellexistis superius, et jam ab ea discessissem pro eundo ad Machomeriam, ecce facta est interim dies clara. Et, dum sic irem, infra proprie domus confines obviavi alii uxori mee, cui nomen erat Hasce, et similiter mee filie que vocatur Fatima et hee ambe ad me insimul veniebant. Et tam cito cum me viderunt, salutaverunt me et quesiverunt cur sic letus existerem. Ego autem respondi eis quod leticia quam habebam erat pro eo quod Deus posse suum michi ostenderat suamque gloriam et omnes eciam celos cunctasque terras et paradisos similiter et infernos. ‘Et vado ad Machomeriam ut illis de genere meo de Koraysis omnia que vidi enarrem’. Tunc ipse dixerunt et me valde dulciter exorarunt ut eis hec dicere non deberem; quia ipsi reputarent ea mendacia cuncta esse et me dicerent ebrietate notatum. Tunc eis dixi: ‘Dimittatis hoc, nec me amplius exoretis, quia nullo modo dimitterem quin eis omnia recitem prout vidi et, cum eis cuncta narravero, dicam vobis ipsa iterum seriatim’.

§ 206.

Hoc autem dicto discessi ab eis et obviavi cuidam consobrino meo cui nomen erat Habenabez. Hic autem sic cito cum vidit me, alta (2a col.) voce clamavit: ‘Ha, quomodo nuncius Dei venit?’ Ego namque sibi recitavi cuncta que videram, prout in precedentibus audivistis. At ipse michi respondens dixit: ‘Quid vult hoc esse? Vis tu illis de Korayxis recitare predicta? Scias quod si hoc feceris, ipsi dicent quod hec mendacia magna sint et te pro stulto habebunt eciam et insano’. Tunc ego sibi respondi: ‘Scias quod nullatenus dimittam eis hec dicere postquam a Deo recepi de dicendo mandatum’.

§ 207.

Et mox in Machomeriam intrans inveni ibi genus meum totum de Korayxis, et cum eis Habulbekar cujus cognomen erat arabica loquela Zedic, quod interpretatur: credens. Me autem sic introeunte, ipsi omnes assurexerunt michi. Sed aliquantulum antequam hoc fieret, quidam qui erat inter eos tamquam judex et nominabatur Halmuhakim, et similiter cum eo quidam alius consobrinus meus Habubekar nomine, qui me nequaquam eciam diligebat, dixerunt eciam illis qui congregati erant: ‘Ecce respicite Machometum qui venit majora nobis recitare mendacia quam unquam fuerint per os hominis recitata’. Ego vero nunquam propter illud dimisi ad ipsos accedere ac eis omnia que videram enarrare.

§ 208.

Distinctio LXXXII. capituli.

Cum ego Machometus, propheta et nuncius Dei, intravissem in machomeriam ubi erant illi de Korayxis, prout intellexistis superius, eos omnes claris respexi oculis et valde ylariter salutavi. Et quia ipsi assurrexerant michi, feci eos sedere ipsisque sedentibus in hunc modum narrare incepi: ‘Ha, Korayxis, benedicta societas, Deus me mittit ad vos ut enarrem vobis et ea vos scire faciam que ipse in primo preterita nocte michi ostendit et me sua dulciflua gracia scire fecit. Ostendit quidem michi posse suum magnum suamque sublimitatem grandissimam et tantum honoris contulit, prout vobis subsequenter narrabo. Dicam namque vobis mirabilia cuncta que ipse michi ostendit et ea eciam que mandavit ut faciam et quod vos ipsa eadem similiter faciatis. Expedit ergo ut aures et corda vestra preparetis ad audiendum et intelligendum que vobis narravero et quod sitis ea parati facere meisque obedire mandatis, quia re vera nuncius Dei sum, specialiter directus ad vos et deinde ad mundum eciam universum. Et certissime scire vos facio quod, si feceritis que precepero vobis, maximum inde bonum consequemini et honorem’. Post hec autem narravi eis cuncta que in nocte illa conspexeram, prout liber in precedentibus declaravit.

§ 209.

Nam ad verba quasi singula, que dicebam, respondebat Habubekar, ille cognominatus Zedic, et dicebat: ‘Ha, Machomete, verum dicis’. Alii (126 r) quidem tacebant omnes nec verbum aliquid personabant. Mea quidem relacione finita, mox ipsi omnes contra me irato animo surrexerunt dicentes: ‘Ha, mendax, quomodo audes talia enarrare? Tu vis nos intelligere facere quod in unica nocte iveris ad Templum Jerosolimitanum et cuncta videris que intus ibi erant; et quod videris celos eciam omnes cunctasque terras et paradisos similiter et infernos. Dicis enim quod inter unum celum et aliud est tantum spacii quantum posset homo ire in Vc annis et quod tantumdem habet in spisso quodlibet eorumdem. Nos autem bene scimus quod abhinc usque ad Templum jam dictum est iter unius mensis ad minus. Quomodo ergo vis quod nos tibi credamus in aliquo ex relatis?’ Super hiis quoque tot michi verba dixerunt et talia quod quid eis responderem penitus ignorabam. Verumptamen Habubekar predictus respondit eis dicens: ‘Boni domini, quecumque nobis Machometus jam retulit omnia de summa Dei potencia esse possunt’.

§ 210.

Distinctio LXXXIII. capituli.

Verba ociosa ista que supra narrata sunt et quam plura alia michi Machometo, Dei prophete ac nuncio, dixerunt illi de Korayxis animo commoto ad iram et non modicum suis responsionibus me gravaverunt. Sed ego, pre magno amore quem, primo erga Deum et secundario erga ipsos, habebam, sustinebam omnia pacienter. Ad ultimum enim dixerunt michi: ‘Si tu verus Dei nuncius es, prout nobis te esse ostendis, postquam vidisti hec omnia que nobis ore proprio recitasti, dic ergo ubi caravana nostra est que per Ierusalem transire debet, et quid affert et quando hic debet esse’. Miserant namque illi de Korayxis caravanam illam que erat de XL bestiis ad apportandum sibi victualia, quibus indigebant; et debebat per Ierusalem transire, prout superius est narratum. Et cum de caravana hujusmodi quesivissent, ego eis tam cito respondere non potui, quia Deus, nocte illa qua michi supradicta ostenderat, nichil de ea caravana ostendit.

§ 211.

Et ideo, flexo capite ac eo tuella propria cooperto, cepi aliquantulum cogitare ac Deum exorare humiliter ut ipse michi sua pietate concederet ea videre atque cognoscere, de quibus illi de Koraysis me interrogaverant: ad hoc ut ipsis possem de interrogatis predicere veritatem, et, post responsum quod eis facerem, me tenerent verum Dei nuncium et prophetam. Oracione autem peracta, mox Deus precepit Gabrieli ut mundum totum ab Oriente usque ad Occidentem insimul adunaret utpote cuncta maria, terras, creaturas omnes et alia universa que ibi intus sunt et quod ea mitteret coram me, ita quod ipsa sic aperte videre possem, velut si ea in manu propria inclusa tenerem. Hoc autem subito factum est. Tunc ego respiciens vidi mundum universum et (2a col.) Templum prefatum atque caravanam eciam et vidi quot bestie ibi erant et quid earum quelibet afferebat. Hiis quoque visis, erexi caput et respexi circumstantes eciam universos. Et confestim Habubekar, de quo locutus sum vobis, qui bene in legem Dei credebat, antequam quicquam dicerem, ad cunctorum audienciam ita dixit: ‘Ha, Machomete, bene scio quod tu verax es et quod veritatem totaliter jam scivisti’.§ 212.

§ 212.

Distinctio LXXXIV. capituli.

Cum ego Machometus Dei nuncius et propheta veritatem totam scivissem de caravana superius enarrata, et intellexissem eciam quid de me Habubekar ille bene credens dicebat, respexi versus illos de Korayxis et leta facie dixi eis; ‘Ha, genus de Korayxis, qui hic congregati estis, vos tenuistis me pro mendace super hiis que vobis retuli et michi Deus estendere dignatus est; et vultis modo super vestra caravana edam me probare. Nunc autem vere sciatis quod ille Deus qui alia michi ostendit, de quibus vobis locutus sum, ostendit similiter veritatem de caravana vestra. Et me per Gabrielem angelum scire fecit. Et dico vobis quod in illa caravana sunt XL bestie, quarum decem onerate sunt pane, alie decem dactilis, alie decem ficubus siccis et residue decem alie uvis passis. Et ita jam prope sunt quod hic erunt sine dubio die ista’.

§ 213.

Hiis autem sic dictis, mox Habubekar predictus se erigens super pedes, alta voce, ita quod ab omnibus auditus est, dixit: ‘Ha, boni domini de Korayxis, in hiis potestis intelligere quod Machometus est verus Dei nuncius in omnibus verbis suis. Ite et probate hec et invenietis quod rei veritas ita est neque plus neque minus, prout retulit ipse vobis’. Illi autem statim se respicientes ad invicem surrexerunt omnes; et iverunt contra caravanam ad sciendum si vera essent necne que sibi Machometus predixerat. Et invenerunt ea per singula ita esse. Verumptamen nunquam propter hoc ei credere voluerunt, nec edam propter verba illa que a Deo in Alkoran dicta sunt: « Laudetur Deus ille qui nocte una portavit servum suum a machomeria Mecke usque ad Templum Jerosolimitanum et ostendit ea sibi que non ostendit aliis qui fuerunt hactenus nec eciam qui postmodum successerunt ».

§ 214.

Et sciatis quod omnia verba que in Alkoran dicta sunt contra illos qui bene in legem Dei non credunt dieta sunt pro illis de Mecka, qui ipsi nunquam nisi ense coacti credere curaverunt, et sicut Deus in Alkoran loquitur dicens: « Incussi eis timorem ut crederent et ecce ipsorum addiderunt duricie. Et inde increduli magis (136 v) facti ». Ubi vero inveneritis verba in Alkoran, que pro bene credentibus faciant, dicta sunt pro illis de civitate Medine, que cognominatur Atrip. Ipsi quidem non coacti, set sponte crediderunt, prout Deus in Alkoran locutus est: « Bene credentes non coactione ulla sed voluntate propria credere bene debent ».

§ 215.

Distinctio LXXXV. capituli.

Transactis autem supradictis, prout ego Machometus, Dei propheta et nuncius, dixi vobis, major pars illorum de Korayis crediderunt verbis, que locutus sum eis, propter veritatem quam ipsis dixi de caravana eorum; et dixerunt eciam michi quod illud vere videbatur a potencia Dei summa procedere, cum ipse sic magnum michi amorem ostenderit. Et ea pariter que nulli adhuc ostendit alii qui antea fuerit nec postea sit sequtus; rogantes me ut sibi hec omnia scribi facerem: ad hoc ut ea possent certe asserere cunctisque gentibus prout michi successerant nunciare. At ego mox de communi Consilio eorumdem rogavi Habubekar illum, de quo in precedentibus locutus sum vobis, et Abnez eciam cum ipso simul, ut cuncta que michi successerant scriberent et que succedent eciam in futurum. Erant enim hii ambo valde bene credentes in legem Dei et homines multum legales et bone fidei atque fame. Ipsi quoque, valde ylariter meis precibus annuentes, hunc librum qui nominatur « Halmahereig » de verbo ad verbum juxta ea que michi successerant conscripserunt. Hic namque liber scriptus est anno octavo postquam Spiritus Dei supervenit in me, et quod ego prophetare incepi.

§ 216.

Nos autem supradicti Halbubekar et Habnez testificamus corde vero et consciencia pura quod omnia que Machometus in precedentibus enarravit vera sunt, ita quod omnes qui ea recitari audierunt debent ipsa certissime sic extitisse per singula credere, prout ea conscripsimus et in antea conscribemus.

Explicit liber scale Machometi qui arabice dicitur Halmahereig.

Herveus Keynhouarn Brito, Leonensis diocesis, scripsit.

Note

________________________

[1] L'arabo: al-mi῾rāg vale: « la scala », ma presto prese il significato di: «l'ascensione». Il verbo corrispondente araga significa: «levarsi in alto; salire ».

[2] Cfr. p. ii.

[3] Vedi p. 17-22.

[4] « halmokaden » nella versione latina; « halmohaden » in quella francese... è trascrizione dell'arabo: al-muaddin, quel che correntemente vien detto in Occidente, secondo la pronuncia turca, il muezzin, che invita alla preghiera.

[5] La grafia del francese: «Halla huaTkeibar» e quella del latino «Halla huha kybar » sono tentativi di trascrizione dell'arabo: Allāhu akbar « Dio è massimo ».

[6] Le grafie del francese e del latino qui concordano « Le hille halla hilalla », storpiatura dell'arabo: Lā ilāha illā Allāhu «Non vi è Dio (altro) che Dio».

[7] Anche qui le grafie coincidono: « Haxedu le halla hilalla », corrispondente all'arabo: Ašhadu [an] lā ilāha illā Allāhu «Attesto che non vi è altro Dio che Dio».

[8] Il significato in italiano è:Su alla preghiera! Su alla salvazione!

[9] 2°: Dimora della Gloria; 3°:Dimora della Pace;  4°:Paradiso del Rifugio; 5°: Paradiso dell'Eternità; 6°: Giardino del Paradiso; 7°: Paradiso della Delizia.

[10] strutture erette come colonne.

[11] la via retta.

[12] mantello, dalmatica?

[13] Qui vi è ordine diverso nel latino e nel francese, per evidente errore dell'amanuense del codice latino. Infatti, mentre il francese conclude il cap. XI, con l'arrivo dei nuovi beati « devant Nostre Seignour en Paradis », il latino continua il capitolo narrando come il Signore gratificò i nuovi arrivati della Sua visione beatifica. Così, quando nel capitolo XLI la narrazione ripiglia nel latino come nel francese, l'amanuense del latino omette qui bruscamente (dopo «ipse discooperuit ») il passo sul Volto del Signore, che egli aveva già incluso nel precedente capitolo e ripiglia, disordinatamente, a metà del discorso glorificatore che i nuovi beati rivolgono al Signore. (Cerulli)

Indice Biblioteca Progetto Pirandello

© 1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 13 marzo 2010