Jacopo da Varagine

Leggenda di Giuda Iscariota

Edizione di riferimento:

Édélestand du Méril, Poésies populaires latines du Moyen Âge, Parigi 1847, pag. 326-27

Si segnala l'edizione fotomeccanica della Editrice Forni di Bologna del 1969

Legitur autem in quadam historia licet apocrypha, quod fuit quidam vir in Jerusalem nomine Ruben, qui alio nomine dictus est Simon, de tribu Dan vel, secundum Hieronymum, de tribu Ysaschar; qui habuit uxorem, quae Cyborea nuncupata est. Quadam igitur nocte, cum sibi mutuo debitum exsolvissent, Cyborea obdormiens somnium vidit, quod perterrita cum gemitibus et suspiriis viro suo retulit dicens: Videbatur mihi, quod filium flagitiosum parerem, qui totius gentis nostrae causa perditionis existeret. Cui Ruben: Nefariam rem, inquit, nec relatu dignam profaris et spiritu, ceu puto, phytonico raperis. Cui illa: Si me concepisse sensero et filium peperero, absque dubio non spiritus phytonicus exstitit, sed revelatio certa fuit. Procedente igitur tempore, cum filium peperisset, parentes plurimum timuerunt, et quid de eo facerent, cogitare coeperunt; cumque filium abborrerent occidere, nec vellent destructorem sui generis nutrire, ipsum in fiscella positum mari exponunt, quem (I. quam ?) marini fluctus ad insulam propulerunt, quae Scarioth dicitur. Ab illa igitur insula Judas Scariotes appellatus est. Regina autem illius loci carens liberis ad littus maris causa spatiandi processit et fiscellam a marinis fluctibus jactari videns, ipsam aperiri praecepit: inveniensque ibi puerum elegantis formae, suspirans ait: o si solatiis tantae sublevarer sobolis, ne regni mei privarer successore! Puerum igitur secreto nutriri fecit et se gravidam simulavit; tandem se filium peperisse mentitur et per totum regnum fama haec celebris divulgatur. Princeps pro suscepta sobole vehementer exsultat, et ingenti gaudio plebs laetatur. Ipsum igitur secundum magnificentiam regiam educari fecit; non post multum vero temporis regina de rege concepit, et suo tempore filium parturivit. Cum autem pueri aliquantulum jam crevissent, ad invicem saepius colludebant, et puerum regium Judas crebris molestiis, et injuriis molestabat, et ad fletum saepius provocabat. Regina autem hoc moleste ferens, et Judam ad se non pertinere sciens ipsum crebrius verberavit. Sed nec sic a molestia pueri desistebat. Tandem rea panditur, et Judas non verus reginae filius, sed inventus, aperitur. Quod Judas ut comperit, vehementer erubuit et fratrem suum putativum, filium regis, latenter occidit. Ob hoc capitalem sententiam timens, cum tributariis in Jerusalem aufugit neque curiae Pilati tunc praesidis, mancipavit, et (quoniam res similes sibi sunt habiles) Pilatus Judarn suis moribus invenit congruere, et ideo coepit ipsum valde carum habere. Universae igitur curiae Pilati Judas praeficitur, et ad ejus nutum omnia disponuntur. Quadam igitur die, Pilatus de palatio suo in quoddam pomoerium aspiciens, illorum pomorum tanto desiderio captus est, ut pene deficere videretur. Erat autem illud pomoerium Ruben, patris Judas; sed nec Judas patrem neque Ruben filium agnoscebat, quia et Ruben ipsum [his] marinis fluctibus periisse putabat, et Judas, quis pater aut quae patria sua fuerit, penitus ignorabat.

Pilatus itaque accersito Juda(e) ait: Tanto illorum fructuum captus sum desiderio, quod, si his frustratus fuero, spiritum exhalabo. Concitus igitur Judas in pomoerium insiliit et velocius mala carpit. Interea Ruben venit et Judam mala sua carpentem invenit. Fortiter igitur ambo contendunt et jurgia superaddunt; post jurgia surgunt ad verbera et mutuis se injuriis affecerunt. Tandem Judas Ruben in ea parte, qua cervix collo connectitur, lapide percussit, pariter et occidit. Poma igitur sustulit et Pilato, quid acciderit, enarravit. Jam die inclinante et nocte superveniente, Ruben mortuus invenitur et subitanea morte proeventus esse putatur. Tunc Pilatus omnes facultates Ruben Judas traddidit et Cyboream, uxorem Ruben, conjugem Judae dedit. Quadam igitur die, dum Cyborea graviter suspiraret et Judas, vir ejus, quid haberet, diligenter interrogaret, illa respondit: Heu! infelicissima sum omnium feminarum, quia infantulum meum marinis fluctibus immersi et virum meum morte praeventum inveni, sed et dolori misere Pilatus addidit dolorem, qui me moestissimam nuptui tradidit et invitissimam tibi in conjugem copulavit. Cumque illa omnia de infantulo enarrasset, et Judas illa quae sibi acciderant, retulisset, inventum est, quod Judas matrem suam in uxore duxerit et patrem suum occiderit. Poenitentia igitur ductus, suadente Cyborea, Dominum nostrum Jesum Christum adiit et suorum delictorum veniam imploravit. Hucusque in praedicta historia apocrypha legitur; quae utrum recitanda sit, lectoris arbitrio relinquatur, licet sitpotius relinquenda quam asserenda. Dominus autem suum eum fecit discipulum et de discipulo in suum elegit apostolum, qui adeo sibi familiaris exstitit et dilectus, ut cum faceret suum procuratorem, quem postmodum pertulit suum proditorem. Portabat enim loculos, et ea, quae Christo dabantur, furabatur. Dolens vero tempore dominicae Passionis, quod unguentum, quod trecentos denarios valebat, non fuerat venditum, ut illos etiam denarios furaretur, adiit et Dominum trigenta denariis vendidit, quorum unusquisque valebat decem denarios usuales et damnum unguenti denariorum recompensavit; vel, ut quidam aiunt, omnium, quae pro Christo dabantur, decimam partem furabatur, et ideo pro decima parte, quam in unguento amiserat, scilicet pro triginta denariis, Dominum vendidit. Quos tamen, poenitentia ductus, retulit et abiens laqueo se suspendit, et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera ejus; ...

p. 184-186, éd. de M. Grasse.

Indice Biblioteca Indice: La leggenda di Giuda 

© 1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 01 giugno 2007