Anonimo

Légende de Judas Iscariote[1].

Edizioni di riferimento

- M. Mone, Anzeiger für Kunde, der teuschen Vorzeit, 1838, col. 532

- Édélestand du Méril, Poésies populaires latines du Moyen Âge, Parigi 1847, pag. 326-27

- Si segnala l'edizione fotomeccanica della Editrice Forni di Bologna del 1969

Dicta vetusta patrum jam deseruere theatrum

Et nova succedunt, quae prisca poemata laedunt:

Ergo novis quaedam placet ut nova versibus edam,

Quae discant multi novitatis stemmate culti,

Et me, si quis amet, legat et per compita clamet.

Orbi multimodis dum jus constaret Herodis,

Nec non Pilato florente viro scelerato,

Scripta ferunt nuda de claro semine Juda

Mundo prolatum quemdam Ruben vocitatum.

Uxor erat grata cui, tunc Cyboraea votata.

Confert tranquilla nox; illi jungitur illa

Digno jure thori; pactum famulatur amori;

Oscula congeminant; in amoris vota propinant,

Taedarumque Deo ludendo vacant hyminaeo (l. hymenaeo).

Res ea finitur solito, postremo venitur

Ad somnum laete; foverunt membra quiete,

Pausant. Interea videt in somnis Cyboraea

Acriter ardentem faculam de se venientem,

Quae surgens omni flammas immitteret orbi.

Somnia sunt varia, nisi quae dat vera sophia

Cum monitis justis, patribus velut ante vetustis;

Caetera qui curant, sub sollicitudine durant.

Post expergecta [2] gemit intra viscera secta

Justicio tristi, quod somno venerat isti.

Audit ut hos gemitus, stupet admirando maritus:

« Cur doleas aperi, » moestae dixit mulieri;

« Dic, age, si memor es, quo turbine turbida plores. »

Uxor ait: «Quando thalami famulamine blando

Nos simul absque malis sociaret taeda jugalis,

Tristitiae moles parienda mihi mala proles

Editur in somnis, qua disparitura sit omnis

Vis nostrae gentis; aut fallor imagine mentis

Aut somnis vanis, aut fallitur alvus inanis. »

Ruben miratur, timet interiusque gravatur,

Attonitus super his quae lingua monet mulieris;

Inquit: « Digesta per te mihi sunt inhonesta

Nec fari digna, cum sint portenta maligna.

Saevi rumores perturbant undique mores,

Et mentes pleve (l. plenae?) stabunt formidine poenae

Verbaque credentur vix cum miranda videntur.

Nescio quo raperis, vel qua levitate moveris,

Mira mihi faris, Phytone [3] furens agitaris. »

Femina cui jurat: « Haec visio vera figurat,

Quam miro more vidi sopita sopore.

Menses praedixit, partusque diem sibi dixit;

Vitae pressuram simul edocet esse futuram.

« Jam tibi detecto videas hoc ordine recto;

Qui modo nascetur, a quo fax egredietur

Totius sceleris; non, examinate, moreris

Mundo prolatum praetaxa (l. praetacta) morte reatum,

Ne per sentinam vitii nostram peregrinam

Efficiat gentem proprio sub jure virentem:

Praevisis telis fis tutior absque querelis. »

Decurrente rota lunari, tempora mota

Jam defluxere; mensesque, dies rediere,

In quibus impletur partus qui certus habetur.

Dura partu premitur mulier, moerore feritur;

Sed, fuso nato, gaudet moerore fugato ,

in mundum natus quod tunc venit sibi natus;

Verum propterea gaudere nequit Cyboraea:

Nam gignit de se prolem quam vellet abesse.

Hora venit moesta, prodit genitura molesta;

Vir gemit et plangit, et eum dolor intimus angit.

Inter plangendum dubitat quid ei sit agendum;

Aestimat ingratum naturae perdere natum,

Aut enutriri crimen quo constat oriri.

Praevalet impietas pietati, debilis aetas

Non alitur pueri, vir consentit mulieri:

Tandem vimineae puer immissus Cyboraeae

Apte viscellae (l. fiscellae), fluctus datur inde procellae;

Est quasi privignus, nec matre nec est patre dignus

Per torvam mentem qui turbat utrumque parentem.

Ad Scarioth fluxit, de qua nomen sibi duxit

Judas Scariothis, ut res sit congrua votis

Atque rei nomen fluitat (l. fluitet), quia mortis ad omen [4]

Vitae contem(p)tor mala forma suique perem(p)tor.

Insula dicta freti Scarioth, memoratio lethi

Vero de more sonat ex interpretis ore.

Tunc ibi regina residens veneranda Sabina

Quadam nempe die, cum sol polit aethera die [5],

Forte puellarum turba comitante suarum

Exit, ut est gratum, juxta flumen spatiatum;

Cernit et infantem maris in rivo fluitantem.

Adcurrunt propere comites, libuitque videre

Infantis vultum phoebaeo lumine cultum.

Sub specie pulchra retinet fraus saepe sepulchra:

Forma tam clarum dura cernit quaelibet harum,

Dicit, in hoc pelago regalis fertur imago.

Praesentatur herae, praesentes asserruere

« Hic, paucis horis, peregrinis fluxit ab oris

Ad nostros passus, nobis hoc littore passus. »

Tunc regina potis fusis per viscera votis

Pannos scrutatur, parvi post os speculatur;

Cum perspexisset et ei totus placuisset,

Intulit : « O ! tali jam perfruerer geniali,

Qui regno staret et post nos imperitaret! »

Hinc suadela datur, inventitus quod alatur,

Si maneat sterilis regina, quod hic sit herilis,

Jure fovens proceres, regni successor et haeres.

Mox hera prosequitur, proles inventa nutritur;

Fertur et expresse reginae filius esse ;

Id promulgatur per metas, ut gradiatur.

Plebs et primates laetantur, ovantque penates.

Rumor ut hoc vexit, revolutio temporis exit,

Et mora curtatur, regina dehinc gravidatur,

Certa dies sequitur, alvusque tumens aperitur

Et fundit partum regali semine partum.

Infantes aliti sunt ambo fomite miti

Et parili cura, quamvis dispar genitura.

Aetatis tenerae tunc ludos composuere,

Judas exosus, puero puer impetuosus;

Concitat indignus ad fletum nobile pignus,

Obliquo more, vehementer et absque timore.

Thema futurorum fuit hoc fatale malorum,

Ignavum miti prohibent geminare periti,

Non in sede pari possunt de more locari.

Secum regina tractat: « Non est uterina

Illa mihi soboles; non hoc mihi, quod mea proles.

Destitit infesto, jam dicitur in manifesto

Judas inventus; moeret temerata juventus,

Huncque pudor laedit, regem fratrem fore credit,

Odit, et ardenter adit, occiditque latenter,

Perque nefas tale timet exitium capitale.

Qui metuit mortem, variam quaerit sibi sortem

Qua vitam figat; mortis timor omne fatigat

Quod vivit mundo. Judas fugiebat, eundo

Admixtus genti solvenda tributa vehenti;

Ocius ut quibat profugus Jerosolymis ibat.

Ne paritas desit, Pilato varus (l. carus) adhaesit,

Par quia saepe pari laetatur consociari [6].

Curia Pilati capit et captat reprobati

Judae conatus, miscent parilesque reatus ;

Si sors aequa dabit, compar cum compare stabit

Atque pari forma vivunt simili quoque norma.

Pilati praeerit opibus Judas, ita quaerit

Congruitas morum ; levitas geminatur eorum;

Ambo consimiles sibi sunt, ambo quia viles

Mentis in obtutu : Judas regit omnia nutu

Praesidis ad votum, subjectum fit sibi totum;

Ut sibi magna paret, omnis sibi curia paret.

Ecce die quadam, velut illectus vetus Adam,

Sic et Pilatus hortum quemdam speculatus

Ac in eo fructus, horumque libidine ductus,

Exspirare paene (l. pene) voluit pro turbine poenae.

Vidit ab arce domus bona poma gerens bona pomus [7];

Fit planctura [8] malo, nec vivere quit sine malo.

Mox accersivit Judam, quem fatus adivit

« Est prope nos hortus, quo fructus nobilis ortus;

Hoc si frustrabor, labor ingruit et nece labor. »

Inter terrena pulsat phantastica poena

Mentes terrenas capientes res alienas:

Sic flagrat praeses. Judas, minus ad mala deses,

Insilit arbustis non motibus i(l)lico justis ;

Servi peccati quia sunt peccare parati,

Incenduntque minis miseros furtisque rapinis.

Mente manuque mala convellit ab arbore mala;

Illo carpente, Ruben, currendo repente,

Fructus pomorum vult defensare suorum.

Tunc altercantur, ibi viria (l. jurgia) multiplicantur,

Se nimis irritant, dum non contendere vitant;

Sed rapiens lapidem Judas furibundus ibidem

In Ruben misit, os cum cervice relisit [9];

Terrae prostratus qui post jacet examinatus.

Mente minus placida sic Judas fit patricida [10].

Lux, hypergaei [11] studiosa ministra diei,

Cedit, nox sequitur; Ruben functus reperitur;

Creditur et subita sublatus ab hac nece vita.

Extunc Pilatus, Judae recolens famulatus,

Res dat et uxorem, pensans mercede laborem.

Sorte mala dante, mater, quem liquerat ante

Flebiliter genitum, se nunc flet habere maritum.

Dura suspiraret et fletibus ora rigaret,

Inquit ei Judas: « Gemitus quo pondere sudas,

Flebilis et moesta? » Cui nunc Cyboraea modesta:

« Nutu divino, cum perfruerer genuino,

Fluctibus injeci, dolor heu mihi! nam male feci.

Fine dehinc subito moveor viduata marito,

Sic onerata nimis lacrymis perfundor opimis,

Sumque dicata viro, nec amore sed omine diro

Et contra votum, quod reddit flebile totum. »

His verbis tactus, Judas est commonefactus;

Se recolit natum Cyboraeae; cor tribulatum

Fluctuat intra se, patrem didicitque necasse,

Et sponsum matris se post caedem fore patris.

Lex prohibet patrum, ne sint connubia matrum

Cum propriis natis, cum sit scelus impietatis.

Poenituit gesti Judam, cordis quoque moesti

Fletibus ille madet; mater censoria suadet,

Ut satis hinc faciat, dominantis et assecla fiat

Qui peccatores recipit lenitque dolores.

Se junxit Christo, sed non permansit in isto

Ni palmes crescenti solitoque virore nitescens

Manserit in vite, moritur sine germino vitae ,

Mox excidetur et in ignem projicietur

Ubertate carenti, ne terras occupet arens.

Botryficam [12] vitem scimus Christum fore mitem,

A quo distractus, Judas noxae luit actus.

 

Note

_________________________________

 

[1] Publiée par M. Mone, Anzeiger für Kunde der teuschen Vorzeit, 1838, col. 532. La rime porte constamment sur deux syllabes , et l'on reconnaît sans peine d'autres recherches de forme qui, malgré le vers que nous citions tout-à-l'heure, ne permettent pas de regarder ce poëme comme appartenant à la poësie populaire proprement dite; mais l'auteur s'est borné à exprimer de son mieux une tradition qu'il acceptait tout entière et reproduisait sans la moindre innovation. Si M. Mone avait cedé à une tentation bien commune, en vieillissant son manuscrit de quelques années, nous croirions même que ce petit poëme n'est qu'une élaboration du récit de Jacobus a Voragine. Non seulement toutes les circonstances sont identiques, mais on y retrouve également des formes insolites et des mots détournés de leur signification habituelle.

 

[2] Probabilmente bisogna leggere experrecta; questa forma regolare di expergo non si trova nel Du Cange.

[3] Si legge ugualmente nella LeggFoota dorata; 'spiritu, ceu puto, phytonico raperis', e questa analogia porta a credere che il poeta abbia copiato il sermonario: perché non solo la forma antica Pythone, pithonico, è corrotta dalla stessa trasposizione dell'h, di cui in verità si trova qualche altro esempio negli scrittori del Medio Evo, ma il senso è diventato del tutto diverso: non si tratta più dello spirito di profezia, ma di uno spirito di menzogna e di errore.

[4] La spiegazione di questo passaggio si trova due versi più sotto: l'autore dice che in ebreo Scarioth significa memoratio lethi. La maggior parte degli interpreti spiegano Ischariote come l'uomo di Carioth: qualcuno, come Eusebio e San Girolamo, dicono che Giuda era della tribù di Efraim e nativo del borgo di Carioth che apparteneva alla tribù di Giuda. Si è creduto anche, come dicevamo poco fa, che egli era della tribù di Issacar, e che Scariota era una abbreviazione di Issacariota.

[5] Questa contrazione di Divina non era presente nella buona latinità, e la nuova edizione del Du Cange non ne cita alcun esempio nel latino del Medioevo; ma i migliori scrittori avevano contratto Divinus:

Quidam notus homo quum exiret fornice, « Macte

Virtute esto, inquit sententia dia Catonis.

Horace, Satyrae, l. I, sat. ii, v. 31.

[6] Questa riflessione si trova nella LeggFoota aurea.

[7] Questo verso, perlomeno inutile per il senso, sembra essere stato aggiunto dal copista per fare una sorta di pFootant col gioco di parole del verso seguente.

[8] Questa parola manca nella nuova edizione del Du Cange; se la c che ne fa un sinonimo di Planctus fosse un errore del copista, avrebbe la stessa radice del vecchio francese Planté e l'aggettivo Plantureux: il male raggiunge il colmo.

[9] relisit: Questo verbo, di cui non conosciamo esempi nella buona latinità, era impiegato da Ausonio col significato di disapprovare,  rigettare:

Quae firmata probant aut infirmata relidunt.

Épître xxv, v. 42.

Fortunato gli dava il significato di respingere, rimandare indietro il suono (Eco), in questo passaggio spesso citato dalla Lettera che precede il primo libro delle sue poesie: Sola saepe bombicans barbaros leudos harpa relidebat; ma Prudenzio s'è servito molte volte di Relisus nel senso di rotto, spezzato, che il nostro poemetto sembra dare anche a Relisit:

conjiciunt alii fragiles, inque ora tabellas

frangunt: relisa fronte lignum dissilit.

Περι στεϕανον, Poëme ix, v. 47.

[10] La versione del Mystére de la Passion rende Giuda ben più colpevole:

Ruben

Sire, c'est bien mal faict d'abatre

Mon arbre par si grant oultrage.

Judas.

Tais toy, car s'il y a dommaige ,

Tu en seras desdommagé.

Ruben

Quant vostre saoul eussiez mengé

Du tout le fruit de l'arbre prins ;

De moi n'eussiez esté reprins;

Mais pensez. que trop me deplaist

De rompre l'arbre tel qu'il est

Sans besoing qu'il en soit.

Judas.

Villain,

S'il fault que je mette la main

Sur ta teste, il y aura bruyt.

Ruben

Rompre l'arbre et embler le fruict

N'est pas faict d'ung homme de bien.

Judas

Tais toy, Villain, ne me dis rien,

Ou tu t'en pouras repentir.

Ruben

Aussi pourrez-vous bien sentir

Combien le coup d'ung villain vault.

Judas.

Hée, Villain!

Ruben

Mais vous.

Judas frappe

Ha, Ribault!

Ruben

Au meurtre, las!

Judas Frappe

Vous en aurez

Ruben

Et aussi vous emporterez

Le coup de ma main bien assis.

Judas

Et pour ung vous en aurez six.

Icy s'entrebatent et enfin Judas frappe si grant coup sur la teste de Ruben, qu'it l'abat à terre en disant

Villain, prenez ce manuel.

Fol. xxii, v°, col. 2, éd. d'Alain Lotrian, 1539.

[11] Ce mot, que n'indiquent ni Facciolatl, ni la nouvelle èdition de du Cange, est le grec Υπεργειος, avec une forme latine.

[12] Fertile; ce mot manque dans la nouvelle édition de du Cange; on n'y trouve que Botrifer, dont la signification est la méme.

 

 

Riportiamo, dalla Legenda Aurea, il testo di Jacobo da Varagine sulla storia di Giuda Iscariota:

Legende de Judas /scariote (1).

Dicta vetusta patrum jam deseruere theatrum Et nova succedunt, quae prisca poemata laedunt:

(1) Publiée par M. Mone, Anzeiger für Kunde der teuschen Vorzeit, 1838, col. 832. La rime porte constamment sur deux syllabes, et l'on reconnaît sans peine d'autres recherches de forme qui, malgré le vers que nous citions tout-a-l'heure, ne permettent pas de regarder ce poeme comme appartenant a la poesie populaire proprement dite; mais l'auteur s'est borné a exprimer de son mieux une tradition qu'il acceptait tout entière et reproduisait sans la moindre innovation. Si M. Mone avait cédé a une tentation bien commune, en vieillissant son manuscrit de quelques années, nous croirions même que ce petit pooème n'est qu'une elaboration du récit de Jacobus a Voragine. Non seulement toutes les cir-constances sont identiques, mais on y retrouve également des formes insolites et des mots detournés de leur signification habituelle. Voici la version du credule legendaire:

 

Legitur autem in quadam historia licet apocrypha, quod fuit quidam vir in Jesusalem nomine Ruben, qui alio nomine dictus est Simon, de tribu Daniel, secundum Hieronymum, de tribu Ysaschar; qui habuit uxorem, quae Cyborea nuncupata est. Quadam igitur nocte, cum sibi mutuo debitum exsolvissent, Cyborea obdormiens somnium vidit, quod perterrita cum gemitibus et suspiriis viro suo retulit dicens: Videbatur mihi, quod filium flagitiosum parerem, qui totius gentis nostrae causa perditionis existeret. Cui Ruben: Nefariam rem, inquit, nec relatu dignam profaris et spiritu, ceu puto, phytonico raperis. Cui illa: Si me concepisse sensero et lilium peperero, absque dubio non spiritus phytonicus exstitit, sed revelatio certa fuit. Procedente igitur tempore, cum lilium peperisset, parentes plurimum timuerunt, et quid de eo facerent, cogitare coeperunt; cumque filium abhorrerent occidere, nec vellent destructorem sui generis enutrire, ipsum in fiscella positum mari exponunt, quem (l.quam?) marini fluctus ad insulam propulerunt, quae Scarioth dicitur. Ab illa igitur insula Judas Scariotes appellalus est. Regina autem illius loci carens liberis ad littus maris causa spatiandi processit et fiscellam a marinis fluctibus jactari videns, ipsam aperiri praecepit; inveniensque ibi puerum elegantis formae, suspirans ait: O si solatiis tantae sublevarer sobolis, ne regni mei privarer successore! Puerum igitur secreto nutriri fecit et se gravidam simulavit; tandem se filium peperisse mentitur et per totum regnum fama haec celebris divulgatur. Princeps pro suscepta sobole vehementer exsultat, et ingenti gaudio plebs laetatur. Ipsum igitur secundum magnificentiam regiam educari fecit; non post multum vero tcinporis regina de rcge concepit, et suo tempore filium par-turivit. Cum autem pueri aliquantulum jam crevissent, ad invicem saepius colludebant, et puerum regium Judas crebris molestiis, et injuriis molestabat, et ad fletum saepius provocabat. Regina autem hoc moleste ferens, et Judam ad se non pertinere sciens ipsum crebrius verberavit. Sed nec sic a molestia pueri desistebat. Tandem res panditur, et Judas non verus reginae filius, sed inventus, aperitur. Quod Judas ut comperit, vehementer erubuit et fratrem suum putativum, filium regis, latenter occidit. Ob hoc capitalem sententiam timens, cum tributariis in Jerusalem aufugit seque curiae Pilati tunc praesidis, mancipavit, et (quoniam res similes sibi sunt habiles) Pilatus Judam suis moribus invenit congruere, et ideo coepit ipsum valde carum babere. Universae igitur curiae Pilati Judas praeficitur, el ad ejus nutum omnia disponuntur. Quadam igitur die, Pilatus de palatio suo in quoddam pomoe-rium aspiciens, illorum pomorum tanto desiderio captus est, ut pene deficere videretur. Erat autem illud pomoerium Ruben, patris Judae; sed nec Judas patrem neque Ruben filium agnoscebat, quia et Ruben ipsum [his] marinis fluctibus periisse putabat, et Judas, quis pater aut quae patria sua fuerit, penitus ignorabat. Pilatus itaque accersito Juda(e) ait: Tanto illorum fructuum captus sum desiderio, quod, si his frustratus fuero, spiritum exhalabo. Concitus igitur Judas in pomoerium insiliit et velocius mala carpit. Interea Ruben venit et Judam mala sua carpentem invenit. Fortiter igitur ambo contendunt et jurgia superaddunt; post jurgia surgunt ad verbera et mutuis se injuriis affecerunt. Tandem Judas Ruben in ea parte, qua cervix collo connectitur, lapide percussit, pariter et occidit. Poma igitur sustulit et Pilato, quid acciderit, enarravit. Jam die inclinante et nocte superveniente, Ruben mortuus invenitur et subitanea morte praeventus esse putatur. Tunc Pilatus omnes facultates Ruben Judae traddidit et Cyboream, uxorem Ruben, conjugem Judae dedit. Quadam igitur die, dum Cyborea graviter suspiraret et Judas, vir ejus, quid haberet, diligenter interrogaret, illa respondit: Heu! infelicissima sum omnium feminarum, quia infantulum meum marinis fluctibus immersi et virum meum morte praeventum inveni, sed et dolori misere Pilatus addidit dolorem, qui me moestissimam nuptui tradidit et invitissimam tibi in conjugem copulavit. Cumque illa omnia de infantulo enarrasset, et Judas illa quae sibi acciderant, retulisset, inventum est, quod Judas matrem suam in uxore duxerit et patrem suum occiderit. Poenitentia igitur ductus, suadente Cyborea, Dominum nostrum Jesum Christum adiit et suorum delictorum veniam imploravit. Hucusque in praedicta historia apocrypha legitur; quae utrum recitanda sit, lectoris arbitrio relinquatur, licet sit potius relinquenda quam asserenda. Dominus autem suum eum fecit discipulum et de discipulo in suum elegit apostolum, qui adeo sibi familiaris exstitit et dilectus, ut eum faceret suum procuratorem, quem postmodum pertulit suum proditorem. Portabat enim loculos, et ea, quae Christo dabantur, furabatur. Dolens vero tempore dominicae Passionis, quod unguentum, quod trecentos denarios valebat, non fuerat venditum, ut illos etiam denarios furaretur, abiit et Dominum trigenta denariis vendidit, quorum unusquisque valebat decem denarios usuales et damnum unguenti denariorum recompensavit; vel, ut quidam aiunt, omnium, quae pro Christo dabantur, decimam partem furabatur, et ideo pro decima parte, quam in unguento amiserat, scilicet pro triginta denariis, Dominum vendidit. Quos tamen, poenitentia ductus, retulit et abiens laqueo se suspendit, et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera ejus; p. 184-186, ed. de M. Grasse. La Vie qui se trouve dans le ms. 4895a, fol. cxx, v», col. 1, semble aussi tirée de la Ligende dorée, puisqu'il n'y a d'autres differences que des retranchements insignifiants. Elle commence ainsi: Fuit in diebus Herodis regis, Pylato praeside, vir in Judaea, Ruben nomine, ex tribu Juda, qui noctis in tempesta(te), legalibus uxoris suae Cyboreae alligabatur amplexibus; et on lit a la fin, Ibidem, col. 2: Et triginta Dominum vendidit argenteis. Videns autem quia innocentem condemnaverat, projecto in lemplo san-guinis pretio, laqueo se suspendit et medius crepuit.

 

 

 

Indice Biblioteca Indice: La leggenda di Giuda 

© 1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici Italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 27 maggio, 2007