Testamento di San Francesco[1]

Testament de Saint François.

Edizione di riferimento:

Speculum perfectionis, seu sancti francisci assisiensis legenda antiquissima, auctore fratre Leone, nunc primum edidit Paul Sabatier, Paris Librairie Fischbacher (Société anonyme) 33, rue de Seine, 1898

Dominus ita dedit mihi fratri Francisco incipere faciendi pænitentiam: quia quum essem in peccatis, nimis mihi videbatur amarum videre leprosos; et ipso Dominus conduxit me inter illos et feci misericordiam cum illis.

Et recedente me ab ipsis, id quod videbatur mihi amarum, conversum fuit mihi in dulcedinem animi et corporis. Et postea parum steti et exivi de sæculo.

Et Dominus dedit mihi talem fidem in ecclesiis, ut ita simpliciter orarem et dicerem: « Adoramus te, Domine Jesu Christe, et ad omnes ecclesias tuas, quæ sunt in toto mundo, et benedicimus tibi; quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum. »

Postea Dominus dedit mihi et dat tantam fidem in sacerdotibus qui vivunt secundum formam sanctae Ecclesiae romanae propter ordinem ipsorum, quod si facerent mihi persecutionem, volo recurrere ad ipsos. Et si haberem tantam sapientiam, quantam Salomon habuit, et invenirem pauperculos sacerdotes hujus saeculi in parochiis quibus morantur, nolo praedicare ultra voluntatem ipsorum. Et ipsos, et omnes alios volo timere, amare et honorare, sicut meos dominos; et nolo in ipsis considerare peccatum quia Filium Dei discerno in ipsis, et domini mei sunt.

Et propter hoc facio, quia nihil video corporaliter in hoc sæculo de ipso altissimo Filio Dei, nisi Sanctissimum corpus et sanctissimum sanguinem suum, quod ipsi recipiunt, et ipsi soli aliis ministrant. Et hæc sanctissinia mysteria volo super omnia honorari, venerari, et in locis pretiosis collocari. Sanctissima nomina, et verba ejus scripta ubicumque invenero in locis illicitis, volo colligere, et rogo quod colligantur, et in loco honesto collocentur. Et omnos iheologos, et qui ministrant sanctissima verba divina, debemus honorare et venerari, sicut qui ministrant nobis spiritum et vitam.

Et postquam Dominus dedit mihi de fratribus, nemo ostendebant mihi, quid deberem facere, sed ipse Altissimus revelavit mihi quod deberem vivere secundum formam sancti evangelii. Et ego paucis verbis et simpliciter feci scribi, et dominus Papa confirmavit mihi. Et illi qui veniebant ad recipiendam vitam, omnia quæ habere poterant, dabant pauperibus; et erant contenti tunicâ unâ, intus et foris repetiatâ, cum cingulo et brachis; et nolebamus plus habere. Officium dicebamus clerici secundum alios clericos: laici dicebant: Pater noster. Et satis libenter manebamus in ecclesiis; et eramus idiotæ, et subditi omnibus. Et ego manibus meis laborabam, et volo laborare; et omnes alii fratres firmiter volo quod laborent de laboritio quod pertinet ad honestatem. Qui nesciunt, discant, non propter cupiditatem recipiendi pretium laboris, sed propter exemplum, et ad repellendam otiositatem. Et quando non daretur nobis pretium laboris, recurramus ad mensam Domini, petendo eleemosynam ostiatim.

Salutationem mihi Dominus revelavit, ut diceremus: Dominus det tibi pacem.

Caveant sibi fratres, ut ecclesias, habitacula paupercula et omnia quæ pro ipsis construuntur, penitus non recipiant, nisi essent sicut decet sanctam pauportatem, quam in regulâ promisimus, semper ibi hospitantes sicut advenæ et peregrini.

Præcipio firmiter per obedientiam fratribus universis, quod ubicumque sunt, non audeant petere aliquam litteram in curiâ romanâ, per se, neque per interpositam personam, neque pro ecclesiâ, neque pro alio loco neque sub specie prædicationis, neque pro persecutione suorum corporum: sed ubicumque non fuerint recepti, fugiant in aliam terram ad faciendam pænitentiam cum benedictione Dei.

Et firmiter volo obedire ministro generali hujus fraternitatis, et alio guardiano, quem sibi placuerit mihi dare. Et ita volo esse captivus in manibus suis, ut non possim ire vel facere ultra obedientiam et voluntatem suam quia dominus meus est. Et quamvis sim simplex et infirmus, tarnen semper volo habere clericum, qui mihi faciat officium, sicut in regulâ continetur.

Et omnes fratres teneantur ita firmiter obedire guardianis suis, et facere officium secundum regulam. Et qui inventi essent qui non facerent officium secundum regulam, et vellent alio modo variare, aut non essent catholici, omnes fratres ubicumque sunt, per obedientiam teneantur, quod ubicumque invenerint aliquem ipsorum, proximiori custodi illius loci ubi ipsum invenerint, debeant repræsentare. Et custos firmiter teneatur per obedientiam ipsum fortiter custodire, sicuti hominem in vinculis die noctuque; ita quod non possit eripi de manibus suis, donec propriâ suâ personâ ipsum repræsentet in manibus sui ministri. Et minister firmiter teneatur per obedientiam mittendi ipsum per tales fratres qui die noctuque custodiant ipsum sicut hominem in vinculis, donec repræsentent ipsum coram domino Ostiensi, qui est dominus, protector et corrector totius fraternitatis.

Et non dicant fratres: « Hæc est alia regula » quia hæc est recordatio, admonitio, exhortatio, et meum testamentum, quod ego frater Franciscus parvulus facio vobis fratribus meis benedictis propter hoc ut regulam quam Domino promisimus, melius catholice observemus.

Et generalis minister, et omnes alii ministri et custodes per obediemtiam teneantur, in istis verbis non addere vel minuere. Et semper hoc scriptum habeant secum juxta regulam. Et in omnibus capitulis quæ faciunt, quando legunt regulam, legant et ista verba. Et omnibus fratribus meis clericis et laicis, præcipio firmiter per obedientiam, ut non mittant glosas in regulâ, neque in istis verbis, dicendo: « Ita volunt intelligi. » Sed sicut dedit mihi Dominus simpliciter et pure dicere, et scribere regulam et ista verba: ita simpliciter et sine glosâ intelligatis, et cum sanctâ operatione 5 observetis usque in finem.

Et quicumque hæc observaverit, in cælo repleatur benedictione altissimi Patris, et in terra repleatur benedictione dilecti Filii sui, cum sanctissimo Spiritu Paraclito, et omnibus virtutibus Cælorum, et omnibus sanctis. Et ego frater Franciscus parvulus vester servus quantumcumque possum confirmo vobis intus et foris istam sanctissimam benedictionem.

Note

________________________

[1] Testo del Manoscritto 338 degli Archivi del Sacro Convento d'Asssisi, f. 16 a — 18 a (alias 5 a — 7 a). Presenta nummerose varianti rispetto ad altre pubblicazioni, fra cui ricordiamo:  Firmamentum, ed. Paris 1512, f. 19, col. 4; Speculum Morin, tract. III, 8 a; Firmamentum, ed. di Venezia 1513, 1 parte, 21 a 1—21 b 2 ; Wadding, Ann. 1226, n. 35 (t. II, 143-145) ; Opera b. Francisci, ed. De la Haye, p. 20 s. ; Chronologia historico-legalis, t. I, p. 15 et 16.

Indice Biblioteca opere francescane

© 1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 12 gennaio 2010