Giuliano da Spira

Vita Sancti Francisci

(Edizione della Porziuncola)

Edizione di riferimento

ed. G. Cremascoli in Fontes Franciscani, a c. di E. Menestò, S. Brufani et alii, Assisi, Edizioni Porziuncola, 1995, pp. 1025-1095.

In Nomine Domini.

Prologus.

Introitus in vitam sancti Francisci.

Ad hoc quorumdam, quos speciali meritorum praerogativa Dominus privilegiare disposuit, priora quaedam in divinis eloquiis commemorantur infirma sanctorum, quatenus inscrutabilem divini consilii profunditatem mirantes pariter et laudantes, quo lapsi quidam excellentioribus super plerosque iustorum meritis sublimantur, nec innocentes quasi de sua confisi iustitia in imo vitiorum prostratos despiciant, nec tamen de suis impii flagitiis desperantes pro venia postulanda propinquare ad fontem misericordiae Dominum pertimescant. Sic nimirum pia iustorum humilitas Domini iudicis iustitiam metuit, ne ruinosus eos praesumptionis tumor extollat; sic tam firma quam discreta lapsorum spes de pii patris benignitate praesumit, ne horrenda ipsos vorago desperationis absorbeat; sic quoque stupenda in omnibus et laudanda magnificentiae Domini gloria praedicatur, quae et gratuito diligens sustentat iustos ne corruant, et benigne commiserans erigit elisos ne pereant. Hinc Christum negasse primum eiusdem vicarium; hinc et ipsum vas electionis Christi legimus Ecclesiam persecutum; ob hoc etiam publicanus ille, qui et apostolus et evangelista vocatur; sed et illa specialis Christi discipula septem daemoniis obsessa narratur. Hinc gloriosi confessoris et levitae Christi Francisci breviter utcumque gesta scripturi, priora quaedam ipsius infirma praemittimus, ut conversationis eius ultimis quae plene vel digne explicare non possumus, ad prima collatis, conversionis illius auctor magnifice ab omnibus collaudetur, pia innocentibus humilitas augeatur, firmiorque prolapsis de venia spes donetur.

Explicit prologus.

 Caput I

Quo ordine sit conversus ac sua vendiderit,

et quanta a patre eum persequente sustinuit.

 1

Fuit igitur in vallis Spoletanae finibus, civitate Assisio, vir quidam nomine Franciscus, negotiator officio, praedives transitoriis opibus, sed iustitiae pauper operibus. Nam a primaevo aetatis suae tempore in mundi vanitatibus indecenter nutritus, suis etiam nutritoribus insolentior est effectus. Quid multa? Hic saeculi miserrimae felicitati et gloriae penitus intendebat; caeterosque in his praeire conatus, cordis inquieti lasciviam iocis et lusibus, gestu et habitu, verbis impudicis et cantibus ostentabat. Et cum esset pecuniarum cautissimus conquisitor, etsi in dispensando vel retinendo largitatis medium non tenebat, plus tamen in partem prodigalitatis quam avaritiae declinabat. Unde cum propter inanem suorum dissipationem videretur affabilis et humanus, multorum ob hoc sibi cohaerentium caudam post se traxit iniquam, qui ipsum veluti caput et ducem sequebantur praecipites ad ruinam. Sic, suorum complicum stipatus agminibus, usque ad annum aetatis suae fere vigesimum quintum in via perditionis incessit; donec ad declarandam mirabilium suorum gloriam Domino complacuit, ut miranda in illo dexterae Excelsi mutatio et in stuporis exemplum posteris fieret, respirandique in gratiam peccatoribus spem praeberet.

2

Aggreditur itaque primum divina miseratio, ad illius multorumque salutem, corporalibus molestiis erroneum revocare, et diutinis attritum languoribus coëgit iam solitis dissimilia cogitare; sicque factum est ut inciperet, etsi non plene, mansuescere sub flagellis, quod antea nesciebat in prosperis. Tandem namque tantillo virium resumpto, ut baculi adminiculo sustentatus incederet, totam ei circumiacentem contemplanti provinciam quodam modo taedium generabat quidquid visu pulchrum in desiderio prius habuerat; sed et talium amatores stultissimos reputabat.

Sed quoniam prosperitas post periculum facile consuevit incautos decipere, coepit vir iste, arridentibus iterum prosperis, adhuc sibi maiora prioribus de saeculi vanitate promittere, qui plene necdum perversae servitutis iugum excusserat de cervice. Nam quodam nobili civitatis Assisii vanis laudibus augendisque pecuniis inhiante et ob hoc militaribus ornamentis ad eundum in Apuliam se parante, Franciscus, iam pristino corporis recuperato vigore, non minus divitiarum et gloriae cupidus, eidem nobili sociare se studuit, veluti qui levis animo iam iam paternae correctionis non meminit. Sed in hoc satis est divini dispositio miranda consilii, quod is, qui iam pridem mansuescere coeperat per languores meritoque ad plenum corrigi flagellatus debuerat, iam nunc secundo coepit inde mirabilius a suo proposito revocari, unde rationabiliter videbatur ad hoc debuisse potius animari.

3

Nam nocte, cum ad iter Apuliae consummandum tota se dedisset, ostensa est ei per visionem domus sua militaribus apparatibus plena, quae venalium esse consueverat pannorum cumulis occupata. Stupenti igitur ad eventum rei insolitum responsum est, haec omnia fore sua militumque suorum. Evigilans autem, quamvis huiusmodi visionem suo proposito videret applaudere et ad illud exsequendum prosperitatis eam praesagium reputaret, subito tamen et mirabiliter circa haec eadem quae conceperat coepit tepescere, ita ut ad haec explenda iam a seipso vim fieri sibimet oporteret; donec tandem, non multo post, ire in Apuliam penitus recusaret. Sic novae militiae dux futurus ex hac ipsa sui mutatione perpendit, iam dictam visionem longe aliud quam crediderat importare; sic armis caelestibus, quibus postmodum contra omnes tentationes viriliter utebatur, acceptis, coepit ex tunc mores pristinos ad plenum mutare. Franciscus itaque iam a publicae negotiationis tumultu se subtrahens, evangelicus negotiator efficitur, et quasi bonas margaritas, donec unam pretiosam inveniat, quaerit, dum ad videndum quid Deo placentius inchoet, diversarum meditando virtutum officinas ingreditur. Cumque sic in agrum dominicum meditari secedit, thesaurum illic absconditum invenit et recondit, eumque cum agro, venditis omnibus, comparare proponit.

4

Iam novi propositi novum consiliarium quaerit: Deum, quid agat, unicum consulit, nullique mortalium quid intendat exponit. Solum tamen quemdam sibi prae caeteris familiarem gaudii sui participem esse desiderans, quin potius occasionem, ut verbis aliquando laetitiam mentis exprimeret, quaerens, ipsum ad loca secretiora saepius evocabat; et quidem sub aenigmate loquens, sed omnino propositi sui secreta non reserans, magnum se pretiosumque thesaurum reperisse dicebat. Congratulabatur sibi vir ille non modicum, laetanter cum ipso, quotiescumque vocabatur, egrediens et de thesauro utcumque loquenti libentissime colloquens. Intrabat autem crebro vir novo perfusus spiritu quamdam cryptam, socio deforis exspectante et quid intus ageret penitus ignorante; ibique cum lacrimis caelestem exorabat in abscondtto Patrem, ut, viam ipsius dirigens, suam ei plenius ostenderet voluntatem. Sic iugiter in oratione persistens, semetipsum graviter affligebat, et donec divinitus qualiter inchoandum cognosceret, affectionum sibi vicissim succedentium importunitas ipsum quiescere non sinebat. Alternabantur namque in illo gaudium pro gustati dulcedine spiritus, dolor gravissimus pro peccatis praeteriti temporis, timor non modicus de futuris, fervensque desiderium super iis quae conceperat consummandis.

5

Tandem, miseratione divina plenius invocata, pro optato meruit exaudiri, caelicoque infallibiliter indicio quid ageret edoceri. Tantoque deinceps perfusus est gaudio, ut, iam se continere non valens, quaedam etiam nolens in publicum verbotenus depromeret: ire quidem in Apuliam recusaret, sed grandia se facturum in propriae nationis terra promitteret. Mirantibus igitur cunctis et sciscitantibus an ducere vellet uxorem, sponsam se ducturum respondit plus sapientem, plus nobilem, plus omnibus, quam umquam viderint, amabilem et decoram.

6

Iam vir divino munere confirmatus pium mentis desiderium complere non distulit; sed facultate se temporis offerente, laetus exsurgens confidenter se crucis signo munivit, assumptisque secum pannis venalibus pretiosis, ad vicinam, quae Fulgineum dicitur, civitatem perrexit. Quibus ibidem cum equo cui insederat, venditis, onustus pecunia repedavit; cum statim in opere Dei fervens, piis illam pauperum usibus, piis aliarum necessitatum obsequiis mancipare disposuit. Iam tam graviter ipsa pecunia cor, a curis liberum esse procurans, offendit, quod et eius, quam velut arenam reputabat, gravamen non sustinens, quantocius illam deponere festinavit. Invenit itaque prope Assisium quamdam ecclesiam, olim in honore sancti Damiani constructam, sed iam ruinae prae nimia vetustate propinquam. Cuius ipse continuo necessitatem commiserans, reverenter introivit in illam. Ubi invento quodam paupere presbytero, primum illi reverentiam, manibus deosculatis, exhibuit; deinde pecuniam pro resarciendis ecclesiae parietibus obtulit. Videns autem sacerdos virum, quem totaliter paulo ante saeculo deditum noverat, vehementer in facto illius obstupuit; et ab eo sibi illudi existimans, pecuniam non recepit. Denique propositum suum plenius exponenti vix credens, ad ultimum ut secum morari posset instanter roganti consensit, pecuniam tamen metu parentum illius omnino recipere renuit. Quam ut refutari verus ille pecuniarum contemptor aspexit, in quadam fenestra deiectam veluti pulverem vilipendit.

 7

Igitur pater illius, quidnam de ipso factum esset ignorans, quam plurimum sollicitus esse non destitit, donec ei tandem post longam inquisitionem innotuit, qualiter in loco praefato filius eius misere degendo delituit. Turbatus itaque non mediocriter ad subitum rei eventum, convocatis amicis et notis, sine mora cucurrit ad locum. Sed novo Christi militi, adventum minasque persequentium audienti, irae locum dare complacuit; et ne videretur a patre, cuidam caveae, quam ad hoc ante providerat, se immersit. In hac ergo quasi per mensem integrum latitanti ab uno solo forsitan locum sciente clandestinum impendebatur obsequium; et inde raro vix aliqua necessitate compulsus egrediens, divinam illic clementiam in ieiuniis et fletu non desiit implorare, ut a persequentium manibus ipsum dignaretur eripere. Infusa est proinde in tenebris exoranti mira quaedam et inexperta laetitia, ex qua subito in tantam mentis animatur constantiam, ut non solum, persecutoribus spretis, in publicum prodeat, verum etiam, quia segniter latuerit, torporis et ignaviae se graviter arguat. Videntes itaque noti eius virum a statu pristino penitus alteratum macieque et squalore confectum, non id supernae gratiae sed dementiae potius imputabant; et eidem miserabiliter insultantes, luto eum et lapidibus impetebant. Sed vir Dei nulla fractus iniuria, velut aure surda transibat et gratias illi, a quo desuper confortabatur, agebat.Tandem rumor auribus patris insonuit, suum taliter filium comparuisse; qui, non paterno sed ferali modo festinus accurrens, coepit in illum plus caeteris omnibus insanire

8

Domi namque satis inhoneste pertractum, putans ab incepto per adversa reflectere, primo quidem contumeliis verberibusque crudeliter afficit; sed demum vinculatum in carcerem, omni miseratione subtracta, detrudit. Quanto autem in Christi militem tribulationis pressura desaevit, tanto amplius validum reddit et firmum; nec valet a statu rectitudinis per adversa deflecti, cui est Dominus in tribulatione refugium. Accidit autem die quadam patrem eius a domo causa rei familiaris abscedere, cum mater illius factum mariti non approbans, blandis filium allocuta sermonibus, sic illum a suo attentabat proposito revocare. Quod cum se non posse conspiceret materna pietate commota latenter vincula rupit, filioque soluto liberum abire permisit. At ille veluti iam in tentatione probatus, solito securior est effectus, et gratias omnipotenti Domino referens, in magna animi libertate ad locum, in quo prius steterat, est reversus. Quod factum ut domum rediens pater agnovit, iratus uxorem contumeliis lacessivit; nec adhuc cessans, animo post filium effrenato cucurrit. Nitebatur enim ut eum saltem ab illius terrae confinio penitus elongaret, si illum a suo proposito flectere non valeret. Cuius adventui se filius liber et intrepidus offerens, iam patris furiae non cedebat, ut antea fecerat; sed adhuc maiora pati pro Christo gratanter se velle clamabat. Videns igitur pater inflexibilem eius constantiam, demum ad pecuniam convertitur extorquendam; 1qua ubi vir sanctus illam proiecerat inventa pariter et sublata, iam erga filium mitius agere coepit, quia avaritiae sitis paulisper exstincta furorem simul animi temperavit.

9

Post haec illum ad episcopum loci perduxit, ut ei cuncta coram illo quae habuit redderet, omnesque facultates suas in ipsius manibus resignaret. At ille promptus et hilaris ad hoc ipsum, prius etiam quam postularetur, se offerens, omnia quae habuit indumenta, nec femoralibus quidem retentis, deponens, ea patri restituit; sicque omnino nudus corarm omnibus remanens, in mundo se exsulem designavit. Episcopus vero, tantum viri fervorem admirans, nequaquam haec sine nutu divino fieri posse cognovit; et ex tunc illi paternae caritatis affectu paratus assistere, inter brachia sua collectum pallio quo induebatur obtexit. Iam se vir Dei nudus in cruce nudato conformat, iam perfecte consilium de omnibus renuntiandis impleverat, quem a divino contuitu iam nil terrenum, nisi solus carnis paries, separabat.

 Caput II

De iis quae de manibus patris ereptus primum passus est,

et quae fecit in habitu saeculari, et de prima habitus sui mutatione.

10

Postquam ergo beatus Franciscus immanitatem paternae persecutionis evaserat, accidit die quadam ut ipse novae legis zelator  in quodam nemore seminudus incederet, et sic Domino laudes in gallica lingua decantans, subito in latrones incideret. Quibus ferali modo quisnam esset quaerentibus, nil trepidans prophetice sic respon dit: “Praeco sum magni Regis! Quid ad vos?”. At illi indignantes servum Dei in foveam nivibus plenam post verbera proiecerunt, et futuro dominici gregis pastori taliter insultando dixerunt: “Iace, rustice praeco Dei!”. Ipse vero, recedentibus illis nefariis, de fovea laetus exsiliit, et omnium Creatori laudes alacriore voce personuit.

11

Tandem qui pretiosis uti consueverat indumentis, in sola vili camisia venit ad quoddam coenobium monachorum, ubi nimirum nec agnitus nec reputatus, cum victus penuria viliter in coquina permissus est; donec, viso quod nuditatem eius miserationis oculis nemo respiceret, post plures dies sola necessitate compulsus abiret. Postea tamen, cum sanctitatis eius circumquaque fama crebresceret, prior loci, graviter ob curam tanti viri neglectam compunctus, usque ad illum dolens pervenit et humiliter ab eo pro se suisque veniam postulavit.Progressus igitur a monasterio supradicto pauperculus Iesu Christi, veniensque in civitatem cui nomen Eugubium, illic quemdam suum, quem noverat, amicum pristinum requisivit, qui ob veterem amicitiam tunicula nuditatem illius obtexit.

12

Post haec humilis sui contemptor, et iam se ab hominibus contemni contemnens, ad leprosos se transtulit. Quibus devotissime serviens, et eorum humiliter ulcera lavit, saniemque detergere non abhorruit. Antea tamen huiusmodi in tantum despexerat, quod non solum illos e vicino, sed et eorum domos e longinquo prospiciens, nares manibus obturare consueverat. At ubi sua illum Dominus gratia visitavit, adhuc in saeculari habitu constituto quidam fortuito leprosus occurrit; quo etsi solito more horreret aspecto, vim tamen sibimet faciens vicit seipsum, et constanter accedens osculatus est illum. Ex hoc itaque ad sui contemptum ferventius inardescens, bella sibi ipsi continua coepit ingerere, donec desuper ei daretur perfectam de se victoriam obtinere. Fecit igitur, sicut ipse postmodum testatus est, misericordiam cum leprosis, quos etiam videre non poterat, cum adhuc viveret in peccatis. Alios vero pauperes et afflictos, cum adhuc saeculo deditus esset, pio semper compassionis affectu respexit, et libentissime se pro Deo petentibus misericordiae manum porrexit. Exprobrans autem praeter morem quadam vice pauperi se pro Deo roganti, mox super hoc compunctus gravissime doluit; et nimis arbitrabatur indignum denegare quidquam pro tanti Regis nomine postulanti. Itaque ex hoc a se pro Deo pauperibus aliquid petituris statuit repulsam non facere; quod et pro posse suo sollicite studuit adimplere. Quo autem post conversionem erga pauperes compassionis spiritu moveretur, etsi satis perpendi valeat ex praesenti, postmodum tamen aliquantulum plenius exprimetur.

13

Verum, cum vir sanctus adhuc, quae sibi ventura forent, penitus ignoraret, primam post haec, inter alia quae fecit, operam pietatis impendit ut ecclesiam Sancti Damiani, apud quam primitus moram fecerat, resarciret. Quod utique opus, sicut imminentis ruinae necessitati compassus incepit, sic et in brevi, Domino cooperante, complevit. Hic est ille locus celebri memoria dignus, in quo illa tantarum virtutum plenitudine praedita, pauperum videlicet Dominarum virginumque sanctarum religio, ab eodem sancto viro quasi post sextum suae conversionis annum felix exordium sumpsit; quam non modicae perfectionis praerogativa laudabilem hodie Dominus per diversas Italiae partes magnifice dilatavit.

14

Interea Dei servus habitum mutans, ad alium non longe ab Assisio locum migravit, ubi et quamdam ecclesiam similiter ruinosam reaedificare incipiens, donec coeptum perficeret non cessavit. Post haec ad locum tertium, qui Portiuncula dicitur, haud longe a praedicta civitate se transtulit, ubi quondam ecclesia fuerat in honore gloriosissimae Genitricis Dei Mariae constructa, sed tunc desolata pariter et evulsa. Cuius ruinae misertus, sed et devotione quam in Beata Virgine specialiter habebat inductus, ibidem assiduus morabatur,  donec annus conversionis suae tertius, reparata iam dicta ecclesia, volvebatur. Non hoc arbitror absque dignioris rei mysterio gestum, quod videlicet iste sanctus tres ecclesias supradictas erexit; at illud nimirum nutu Dei praevio per hoc existimo figuratum, quod et ipse vir simplex mirabiliter adimplevit, qui tres celebres Ordines, de quibus suo loco vel breviter tangendum est, inchoans, ipsos ad perfectionis statum vita verboque provexit.

 Caput III

Qualiter evangelicam perfectionem aggrediens habitum

secundo mutavit, praedicavit et socios fratres habere

coepit; et quomodo sui et illorum exitum praecognovit, binos

per mundum divisit et iterum congregare obtinuit.

 15

Beatus itaque Franciscus trium, ut dictum est, ecclesiarum opere consummato, habitum adhuc eremiticum tunc temporis habuit, baculumque manu gestans, pedibus calceatis et corrigia cinctus incessit. - Audiens autem die quadam inter missarum solemnia ea quae Christus in Evangelio missis ad praedicandum discipulis loquitur, ne videlicet aurum vel argentum possideant, ne peram in via vel sacculum, ne virgam vel panem portent, ne calceamenta vel duas tunicas habeant; intelligensque haec eadem postmodum plenius ab ipso presbytero, indicibili gaudio mox repletus: “Hoc” , inquit, “est quod quaero; hoc est quod totis praecordiis concupisco!”. Igitur  cunctis, quae audierat, tenaci memoriae commendatis, laetanter his  adimplendis innititur, duplicibusque sine mora depositis, ex hoc iam virga, calceamentis, sacculoque vel pera non utitur. Fecit proinde tunicam plurimum contemptibilem et incultam, reiectaque corrigia funiculo cinxit illam.

16

Omnem quoque sollicitudinem cordis apponens qualiter au ditus novae gratiae verba perficeret, coepit instinctu divino evange licae perfectionis annuntiator exsistere, coepit poenitentiae in publicum simpliciter verba proponere. Erant autem ipsius eloquia non inania nec risu digna, erant virtute sancti Spiritus plena, erant medullas cordis penetrantia et in vehementem audientes stuporem provocantia. Sed et sicuti postmodum ipse testatus est quod huius modi salutationem, Domino revelante, didicerat ut diceret: “Dominus det tibi pacem”, sic in omni praedicatione sua, pacem annun tians, populum in sermonis exordio salutabat. Subito ergo spiritu prophetarum perfusus, iuxta sermonem propheticum annuntiabat pacem, praedicabat salutem; factumque est ut salutaribus monitis foederaret plurimos verae paci, qui discordes a Christo prius exstite rant a salute longinqui.

17

Innotescente igitur apud multos beati Francisci tam doctrinae simplicis veritate quam vitae, coeperunt post modicum viri quidam ipsius exemplo ad poenitentiam animari et eidem, relictis omnibus, habitu vitaque coniungi. Ut autem novis filiis sancti iam merita remunerari coeperunt, coepit et amplius ipse nova spiritus consolatione repleri, coepit et illorum diligentius invigilare saluti. Hinc paterno eos affectu demulcens et fovens, novis non destitit monitis informare, docens ipsos sanctae paupertatis et verae simplicitatis viam indeclinabiliter ambulare. Iam sex fratrum septimus ipse pater iucunda societate gaudebat, qui inter minores in omnibus non ut maior sed ut minimus se gerebat, cum adhuc sui suorumque processum prorsus ignorans, scire pusilli gregis exitum vehementer optabat.

18

Cum ergo se quadam die devotius, uti consueverat, orationi dedisset, et super impensis sibi divinitus beneficiis gratias agens annosque male transactos in amaritudine animae suae recogitans, Domino tremebundus assisteret, coepit passim menti ipsius mira quaedam suavitas et laetitia superfundi, in tantum ut etiam a seipso deficeret; donec tandem de peccatis concreta caligo penitus fugaretur, sibique usque ad quadrantem novissimum remissionis debiti culparum  certitudo daretur. Dehinc supra se raptus et in quadam mirandi luminis claritate totus absorptus est; ubi, dilatato mentis sinu, certificari de iis quae desideraverat meruit, et ex omni natione suorum moltiplicationem luculente prospexit. Non solum autem haec, sed et alia plura de futuris arcana contemplans, tandem ad se reversus cuncta per ordinem fratribus enarravit, spirituque nimirum totaliter innovatus, nec de ipsorum nec de sua eos simplicitate diffidere monuit, sed veluti usque ad fines orbis multipliciter dilatandos in Domino confortavit.

19

Eo tempore appositus est eis quidam vir alius, et sic octonarius ipsorum completus est numerus. Tunc sanctus, ad se convocans universos et ad mittendum in diversas mundi partes binos binosque confoederans, plura illis de regno Dei, de mundi suique contemptu dulciter et intente proposuit, et inter alia praecipue de patientia et humilitate praecepit. Gaudet igitur grex humilis ad vocem pastoris, et ad recipiendum salutaris obedientiae mandatum gratanter obtemperans, ad pedes eius humiliter se provolvit. Quos ipse pastor benignissimus erigens et affectuose veluti filios mater amplectens, singulos ad oscula suscipit, singulos illo prophetico sermone communit: “Iacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet”; hoc verbum frequenter, quoscumque mittebat pronuntians. Sic omnem fratrum sollicitudinem in Deum dirigere voluit, sic erroneam illis et interminam cupiditatis viam praecludere procuravit, sic et in zonis aes pro crastino cor prorsus a curis extraneum non providit.

20

Igitur sex illorum binis in diversas regiones ad pacem cum poenitentia nuntiandam divisis, ipse quoque in aliam mundi partem, uno secum retento, secessit. Sed paternus affectus absentiam novae prolis non sustinens prorogari, coepit ad videndum eos non multo post affici desiderio vehementi. Quaesivit ergo, ad obtinendum quod concupierat, orationis consuetae refugium; et sic a Domino meruit exaudiri, ut in brevi omnes improvise et mirabiliter congregarentur in unum. Quibus taliter adunatis, non mirum si pius pater iucundabatur in filiis. Congratulabantur quoque filii gaudio patris, mirantesque pariter et laetantes glorificabant unanimiter magnificentiam Salvatoris. Referebat ille quo ordine desiderium suum Dominus adimpleverat; illi quoque beneficia sibi divinitus impensa narrabant, et humiliter de omnibus semetipsos ingratitudinis arguebant. Factum est autem post haec ut eidem pusillo gregi quatuor alii viri idonei iungerentur, et sic duodenarius fratrum numerus impleretur. Coepit itaque sancti viri suorumque iam latius fama diffundi; sed et quo super peccatorum conversione sine personaram acceptione gaudebant, illorum in Domino quotidie gaudium augmentari.

Caput IV

Qualiter a Papa regulam et praedicandi auctoritatem accepit;

in solitudine refectus est; perpetuo pauper esse et proximis

proficere statuit; et quam districta se et suos vigilantia custodivit.

21

Cernens igitur beatus Franciscus passim accrescere numerum fratrum, plenius illis exposuit cordis sui propositum, necnon et divinae revelationis arcanum. Brevi ergo regulam sermone conscripsit, interpositis in illa sacris Evangelii verbis, ad cuius perfectionem, quantum poterat, anhelavit. Desiderans autem quae scripserat a summo Pontifice confirmari, undecim quos habuit secum fratres assumpsit et Romam cum illis duodecimus ipse perrexit. Quo perveniens, ad quemdam ex episcopis cardinalibus, virum probatum et discretum, accessit, eique per ordinem adventus sui causam plenius explanavit. Qui, diligenter audito pauperum Christi negotio etsi propositum tam laudabile non immerito commendaret, in primis tamen illi suggessit, ut ad vitam eremiticam sive monasticam se transferret. Sed famuli Christi constantia coepto perseveranter insistens, persuasiones huiusmodi quanto poterat humilius non admisit Qui et usque adeo tandem Domino cooperante praevaluit, donec eodem episcopo fideliter procurante, ad summi Pontificis audientiam res pervenit. Concomitabatur quoque beatum virum divina providentia in omnibus quae agebat, et securum per crebras revelationes visionesque reddebat. Vidit etiam tunc temporis visionem, suo domini Papae consensum proposito pollicentem: quamdam videlicet arborem magnam miraeque proceritatis cuius ipse cacumen manibus leviter ad terram usque deflexit. Quod utique rei exitus evidenter postmodum comprobavit, dum se ad condescendendum viro pauperi vir excellentissimus et magnanimus, dominus videlicet Innocentius papa tertius, qui tunc Ecclesiae praeerat, inclinavit.  Dans igitur duodenario fratrum pium summus Pontifex de regula confirmanda consensum, dans et eisdem de poenitentia praedicanda mandatum, cum gaudio illos data benedictione dimisit; sed et eisdem adhuc ampliora multiplicatis in posterum compromisit.

22

Beatus igitur Franciscus magnum non immerito reputans tanta se a Christi vicario beneficia consecutum, divinae super omnibus clementiae gratias egit; et visitatis principis Apostolorum liminibus et oratione completa, gaudenter cum suis ab Urbe recessit. Movebat eum protinus dati ratio, ne forsitan remaneret ingratus, piaque cum fratribus incepit tractare consilia, qualiter in observando regulam primum in semetipsis per virtutum incrementa proficerent, dehinc qualiter aedificando proximos in mna sibi credita Domino foenerarent. Haec et his similia pie conferentibus illis, accidit ut in quemdam locum desertum, iam hora diei progrediente, venirent, ubi humano destituti videbantur auxilio, cum refectione corporis prae labore itineris indigerent. Sed pauperibus suis providentia divina non defuit, quae mirabiliter illis panem per quemdam inopinate venientem et subito disparentem porrexit. Comedentes itaque pariter et mirantes, gratias Domino retulerunt; et non modicum confortati in coepto itinere processerunt. Venerunt ergo ad locum quemdam solitarium prope civitatem Ortensem, ubi quibusdam eorum in eadem civitate mendicantibus, in magna necessariorum penuria fere per dies quadraginta manserunt, ibique cum ingenti gaudio sanctae paupertatis initia renovantes, pacto illam perpetuo firmaverunt.

23

Post haec vallem Spoletanam intrantes, pium novae iustitiae zelatores habuere tractatum, utrum in locis solitariis an potius inter homines foret illis morandum. At vero sanctus vir Dei, veluti de sua diffisus industria, devotis orationum studiis negotia cuncta praeveniens, ibi quid ageret infallibiliter didicit, zeloque ductus divino proximorum lucris intendere quam sibi soli vivere praeelegit. Tunc sanctus Franciscus, in Domino confortatus, ex auctoritate apostolica fiducialius agere coepit, et per civitates villasque et  castella circuiens, poenitentiam constantissime praedicavit. Curabat praecipue semetipsum irreprehensibilem in omnibus exhibere, ne veritatem cogeretur verbis adulatoriis palliare. Mirabantur viri litterati eius, quem non homo docuerat, verborum virtutem, videntes ad ipsum nobiles et ignobiles divites et egenos turmatim confluere, eique, veluti novo sideri in tenebris orienti sollerter intendere. Omni namque ordini, conditioni, aetati et sexui congruenter documenta salutis impendit; omnibus vivendi regulam tribuit, cuius hodie felicem ducatum in utroque sexu sequentium triumphare se gaudet Ecclesia triplici militia salvandorum.Tres enim, ut supra tetigimus, Ordines ordinavit; quorum primum ipse professione simul et habitu super omnes excellentissime tenuit, quem et Ordinem Fratrum Minorum, sicut in Regula scripserat, appellavit. Secundus etiam, qui supra memoratus est, pauperum Dominarum et virginum felix ab eo sumpsit exordium. Tertius quoque non mediocris perfectionis Ordo Poenitentium dicitur, qui clericis et laicis, virginibus, continentibus coniugatisque communis, sexum salubriter utrumque complectitur.

24

Verum qualiter ipse beatus Franciscus Ordinem Fratrum Minorum in omni virtutum culmine magnifice supererogando servaverit, qualiterve ad omnia, quae sunt verae religionis, suos fratres et filios informaverit, quis enarrare per singula poterit? Nam in omnibus, quae perfecta sunt doctrice Spiritus sancti gratia sufficienter in structus, omnem in semetipso perfectionem voluit experientia teste cognoscere; et sic fratres omnia primum factis edocuit, quae et postmodum ipsos frequentia melliflui sermonis admonuit. Qualiter autem et fratres, sub tanto duce personaliter militantes, ad illius exemplum et doctrinam in omni perfectione profecerint, potius arbitror subticendum, quam diminute etiam cum sermonis prolixitate dicendum. Summa namque vigilantia vir beatus super suam suorumque custodiam stabat; summa continue diligentia praecavebat, ne non solum forsitan aliquem manifestum peccati paterentur incursum, verum etiam ne qua latens cogitatio germinaret in vitium, sed et ne quis sub virtutis specie vel necessitatis occasione se dolus ingereret, aut per incautas exteriorum sensuum aperturas ad interiorem forsitan hominem mors intraret. Non est passus in se vel in aliis, ut quidquam disciplina plectendum impune transiret, ne forte remissa manus negligentiae torporem induceret. Tantum quippe in seipso iustitiae rigorem exercuit, quod, si quando, ut assolet, tentatio carnis surreperet, hiemali tempore in locum glacie vel nivibus plenum usque ad illiciti motus abscessum se mergeret.

25

Provocabantur quoque fratres alii similia facere, videntes illum sub tanta se districtione tenere. Tanto itaque, ut dictum est, vir Dei non solum carnis incentiva rigore repressit, verum etiam corporis sensus, ne quidquam vanitatis haurirent, summae cautelae repagulis obfirmavit. Nam, cum moram in loco qui dicitur Rigus Tortus prope Assisium faceret, accidit ut Romae coronandus imperator Otto cum magno illac comitatu et pompa transiret. Beatus vero Franciscus, cum secus viam cum suis fratribus moraretur, ad videndum imperatorem nec ipse nec aliquis suorum egredi saltem vel aspicere de tugurio voluit, praeter unum solum ex ipsis, cui huiusmodi gloriam modicum duraturam eidem imperatori constanter nuntiare praecepit.

26

Recollegerat autem se verissimus ille paupertatis zelator cum fratribus suis in quoddam praedicti loci domicilium derelictum, ut ibidem se utcumque ab aestu pluviaque defenderent; quod videlicet adeo strictum fuit, ut etiam commode in illo requiescere non valerent. Sed tamen loci angustia cordis latitudinem non artavit, quin ibidem laetanter in summa penuria viverent et in continua gratiarum actione et laude persisterent. Scribebat quoque vir sanctus per tigna domunculae nomina fratrum, ne quis alterum quiescere vel orare volentem inquietare vel modicum posset, sed locum sibi deputatum unusquisque cognosceret.Quadam vero die vir quidam cum asino venit ad locum; et ad umbram fortasse quaerendam volens introire tugurium, ut sine repulsa liberius intraret sic allocutus est asinum: “Ingredere, quia loco huic benefaciemus adhuc”. Sed homo Dei verbum viri et intentionem graviter ferens (qui videlicet eos illic pro domibus aedificandis et dilatando vel appropriando sibi locello credidit adunatos), domicilium mox reliquit et ad locum, qui Portiuncula dicitur, ubi gloriosae Virginis ecclesiam reaedificaverat, transmigravit.

Caput V

Qualiter fratres orare, quae etiam credere docuit et servare;

de obedientia et simplicitate fratrum, et de consolationibus quas

habuerunt per ipsum; et de ipsius transfiguratione et spiritu prophetico.

 27

Rogatus a fratribus eo tempore beatus Franciscus ut eos orare doceret, simpliciter illis huiusmodi formam tradidit dicens: “Cum orabitis dicite: Pater noster, et Adoramus te, Domine Iesu Christe, ad omnes ecclesias tuas, quae sunt in toto mundo, et benedicimus tibi, quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.” Quod ipsi fratres humiliter exsequentes et verbum simplex pro mandato obedientiae reputantes, se etiam ad ecclesias quas e longinquo prospicere poterant inclinabant, et proni in terra, prout instructi fuerant, adorabant. Fratres quoque, tunc sacerdotes Ordinis non habentes, confitebantur saecularibus sacerdotibus indifferenter bonis et malis; nec peccatum in aliquo considerabant, sed ad exemplum et doctrinam sancti patris maximam omnibus reverentiam exhibebant.

28

Hoc enim ipse vir catholicus et totus apostolicus in praedicatione sua principaliter monuit, ut Romanae Ecclesiae fides inviolabiliter servaretur, et ob Dominici sacramenti quod ministerio sacerdotum conficitur, dignitatem, in summa sacerdotalis ordo reverentia teneretur. Sed et divinae legis doctores et omnes ecclesiasticos ordines docebat summopere reverendos.Erat autem tanta fratrum simplicitas, quod cum quidam sacerdos, qui non ignorabatur infamis, uni e fratribus diceret: “Vide, ne sis hypocrita!”, ipse frater se esse hypocritam certissime crederet, eo quod sacerdotem mentiri non posse putaret. Cumque diu super hoc dictus frater gravissime turbaretur, ad sancti patris ignitum eloquium, quo frequenter omne nubilum a fratrum cordibus fugabatur, tandem consolationem recepit, qui verbum sacerdotis et intentionem sagaciter excusavit.

29

Crebris quoque revelationibus fratrum simplicitas consolabatur tunc temporis, quas utique meruerunt recipere ex praesentia tanti patris. Nam cum nocte quadam se beatus Franciscus a fratribus absentasset, ecce circa mediam noctis horam, quibusdam fratrum quiescentibus, aliis autem orantibus, currus igneus per ostiolum domus introiens huc illucque per domunculam pluries se convertit, super quem globus non modicus, speciem solis habens, ipsas quoque sua claritate noctis tenebras effugavit. Convenientibus ergo cunctis, et invicem quid hoc esset cum magno stupore quaerentibus, celebri memoria digna res accidit, quod videlicet ex virtute mirandi luminis alterius alteri conscientia nuda fuit. Intellexerunt igitur hanc animam esse patris sanctissimi, quam ob praecipuam sui puritatem in filiorum solatium ipse sic meruerat transfiguratam ostendi. Vere hic sanctus triplicis militiae, de qua supra dictum est, currus et auriga digne dici promeruit, qui in solari specie, quadriga vectus ignea, adhuc vivens in carne mortali praerogativam transfigurationis obtinuit.Reversus itaque corporaliter ad fratres suos vir Dei, coepit conscientiarum illorum subtiliter arcana rimari, quae et ipsum non latere fuerant crebro non inexperti. Res utique nostris temporibus stuporis et gaudii plena, infirmum scilicet hominem alienarum mentium diiudicare secreta! Multis namque cordium suorum occulta vir iste gloriosus aperuit; absentium quoque fratrum multoties acta cognovit, aliis quidem in somnis, ne hoc vel hoc facerent prohibens, aliis autem istud vel illud agendum praecipiens.  Multorum etiam, qui boni in facie videbantur, mala damnabilia praevidens nuntiavit; sed et eorum, qui mali, dona gratiarum futura praedixit. Vere duplex in ipso prophetarum spiritus requievit, qui et tantis, ut in parte patebit, in vita miraculis claruit, et de futuris, quorum pauca prosequimur, tanta praevidit.

30

Saepius quoque fratribus suis vir Dei solatia gaudii spiritualis impendit, quibus ipse, corpore quidem absens, sed spiritu praesens fuit. Referam breviter unum de multis. Nam tempore quodam, fratre Iohanne de Florentia capitulum in Provincia celebrante, ubi a beato Francisco minister fuerat constitutus, intererat eidem capitulo venerabilis ille frater, qui nunc sanctus et gloriosus Christi confessor, Antonius. Ubi dum sanctus iste, in exponendis divinarum Paginarum eloquiis sapientiae spiritu plenus super hac materia: “Iesus Nazarenus, Rex Iudaeorum” fratribus adunatis verbum exhortationis affectuose proponeret, frater quidam, Monaldus nomine, sacerdos, vir simplex et multarum virtutum ornatu praeclarus, faciem suam ad ostium domus convertit, viditque corporeis oculis qualiter beatus Franciscus in aere sublevatus, veluti manibus in cruce protensis, fratres qui aderant benedixit. Tantumque subito singulis et universis gaudium spiritus est infusum, ut, quod idem sacerdos postea de ipsa visione narrabat, cunctis mirantibus ipsa faceret experientia fide dignum.

31

Qualiter autem alienorum cordium saepius occulta pandebat, unum de plurimis enarrare sufficiat. Frater quidam Richerius nomine, tam moribus quam genere nobilis, in tantum de beati Francisci meritis praesumebat, ut divinam profecto mereri gratiam crederet, si quis ipsius sancti dono benevolentiae potiretur, aut, si quis illa careret, Dei nihilominus iracundiam mereretur. Cumque ad obtinendum familiaritatis ipsius beneficium vehementius aspiraret, timuit valde ne quid in ipso vitii vir sanctus occulte forsitan deprehenderet, cuius occasione se ab illius gratia magis elongari contingeret. Igitur huiusmodi timore iam dictum fratrem continue et graviter affligente, nec illo cogitationem suam cuiquam hominum revelante, accidit ipsum die quadam solito more turbatum ad cellulam, in qua beatus Franciscus orabat, accedere. Cuius adventum simul et animum vir Dei cognovit, et benigne ad se vocato sic ait: “Nullus te timor de caetero, nulla te, fili, conturbet tentatio, quoniam carissimus mihi es et inter praecipue caros speciali caritate te diligo. Securus ad me, cum tibi placuerit, venias, et a me libere pro tua voluntate recedas”. Obstupuit non modicum et laetatus est frater in sermonibus sancti patris; et deinceps, de ipsius dilectione securus crevit etiam, sicut crediderat, in gratia Salvatoris.

Caput VI

De paupertatis custodia, et abstinentia, et vitae illius mirando rigore;

et qualiter laudem hominum fugiens se vilissimum voluit reputari.

 32

Sanctus Christi confessor Franciscus omni studio praecavebat, ne, sanctae summaeque paupertatis metas transiliens, ad superflua quoquo modo difflueret, ita ut, magis semper ad indigentiam quam ad abundantem sufficientiam vel excessum declinans, usque ad maximae necessitatis exigentiam, vix vasculum saltem in domo relinqueret. Quid de cibariis delicatis aut vini potu, quidve de aliorum etiam vilium superfluitate dicamus, cum et rarissime coctis utens, ea cineribus vel aqua frigida commisceret, et de ipsa sufficienter aqua non biberet? Difficillimum enim asserebat necessitati satisfacere et voluptati non obedire. Saepius quoque, cum poenitentiam praedicans circuiret et invitatus refectionem in domibus saecularium sumeret, visus quidem comedere carnes, ad os manum ducebat, sed tantum propter Evangelii verbum, quo dicitur: Edentes et bibentes quae apud illos sunt, minimum quid perraro degustans, reliquas in sinum subtili cautela mittebat. Nuda humus dormire coacto, tunicula tantum interposita, lectus erat; et saepius sedens, non iacens, inclinato ad lignum vel lapidem capite, dormitabat. Accidit quoque ut, infirmitatis necessitate de pullo quadam vice manducans, viribus postmodum utcumque resumptis, cuidam fratrum districte praeciperet ut, collo ipsius fune ligato, eum tamquam latronem per medium civitatis Assisii duceret et praeconia nihilominus voce clamaret: “Ecce, videte glutonem, qui se gallinarum carnibus impinguavit, quas secreto vobis ignorantibus manducavit”. Factumque est ut multi, ad tam mirandum compuncti spectaculum lacrimabili nimirum voce lugerent, seseque miserrimos, veluti quotidianis voluptatibus deditos, proclamarent.

33

Multa quoque in hunc modum saepius faciebat, ut et semetipsum perfecte contemneret, et ad sui contemptum caeteros provocaret. Sed et hic verissimus sui contemptor, cum non immerito magnificaretur ab omnibus, mirabiliter favorem hominum, solus se vilissimum reputans, arcebat pro foribus. Cum enim extolli se laudibus humanis audiret, alicui fratrum per obedientiam, graviter hoc ferens, iniunxit ut viliter ipsum a latere verbis contumeliosis afficeret,  et adversus laudantium mendacia veritatis verba proferret. Quem dum frater invitus rusticum et mercenarium inutilem appellaret, sanctissimus ille iucundo applausu subrisit et sic exprobranti respondit: “Benedicat tibi Dominus, fili carissime, quia verissima loqueris, et talia filium Petri de Bernardone decet audire!” Cupiens quoque se perfecte vilem ab omnibus reputari, peccata sua non erubuit in praedicatione publica confiteri; sed et, si quid sinistri surreperet levi cogitatione de aliquo, id ipsum eidem de quo cogitaverat confitens, humiliter veniam postulavit ab illo. Ex hoc ipso etiam leviter advertenti patebit, qualiter vir iste murmurationis et detractionis verba vitavit. Quid plura? In omni genere perfectionis usque ad summum apicem pertingere cupiens, favorem summopere devitabat humanum, et ut conscientia teste vas sanctificationis interius possideret, factus est sibimetipsi exterius tamquam vas perditum.

 Caput VII

Quomodo martyr esse desiderabat; nautas a maris

periculo liberavit; et qualiter coram Soldano comparuit.

 34

Ardentissimo martyrii desiderio fervens, beatus Franciscus sexto conversionis suae anno ad partes Syriae voluit proficisci, ut ibidem Saracenis annuntiaret Evangelium Iesu Christi. Igitur ad eundum quidem in Syriam iter arripuit; sed, ventis contrariis flantibus, in Sclavoniae partes navis, in qua ducebatur, applicuit. Audiens autem a nautis eo anno navem illam in Syriam transire non posse, voto suo fraudatus in aliam, quae Anconam tendebat, a nautis expensarum defectum timentibus vix permissus intravit; in qua et Dominus per eum mirabilium suorum memoriam fecit. Gravi namque et diutina maris tempestate suborta, iam demum post longos labores ipsis nautis cibaria deerant, dum, cui prius introitum navis defectus victualium timore negaverant, illius tunc subsidio mortis evasere iacturam. Nam quaedam, etsi non tanta ut multis quoquo modo sufficerent, beatus Franciscus, Domino sibi providente, latenter intulerat; quae tunc ad ipsius merita tantum sumpsere divinitus incrementum, ut abundanter usque ad portum Anconae necessitatibus omnium subvenirent, quamvis plures adhuc dies itineris superessent. Quod nautae videntes, immensas agebant omnium Salvatoris clementiae gratias, qui de mortis eos per famulum suum Franciscum periculo liberarat.

35

Ut autem vir sanctus in terram a mari descendit, divini rursum verbi semina iacere coepit, fructumque ex illis de sequentibus ipsum pluribus viris idoneis recollegit. Verum adhuc in ipso martyrii  fervor non tepuit, quin ad fidem Christi Miramamolino suisque complicibus praedicandam versus Marrochium non multo post iter arripiens, tanto ad hoc aliquoties impetu festinaret, ut etiam peregrinationis suae comitem, prae spiritus ebrietate solus praecurrendo, desereret. Sed cum iam usque in Hispaniam ferventissime processisset, Domino ad aliorum multorum salutem aliud ordinante eique per gravissimas corporis aegritudines occursante, rursus in Italiam rediit.

36

Veniensque, aliquantulam apud Sanctam Mariam de Portiuncula moram fecit. Eo quoque tempore quosdam litteratos ad Ordinem nobilesque recepit, quibus discretione praecipua, qua in alios mirabiliter ipse pollebat, curam digne et decenter adhibuit.Porro vir sanctus, quamvis suum cogeretur vel invitus protelare propositum, tamen a coepto martyrii fervore non destitit, donec tandem tertiodecimo conversionis suae anno ad partes Syriae transmeavit. Et licet quotidiana tunc inter christianos et infideles praelia gererentur, ipse tamen in Domino confisus adire Soldanum nec cum evidenti periculo verebatur. Unde et multis gravibusque verberibus et iniuriis, antequam perveniret, affectus, tandem ipsius Soldani conspectu personaliter est potitus. Sed narratui longum foret, in quanta mentis constantia coram illo perstiterit, quantaque facundia fidei christianae oblatrantium verba retuderit. Soldanus vero cum ingenti illum honore suscepit, pluraque sibi et pretiosa valde donaria protulit. Quae sancto Dei veluti quasdam immunditias vilipendente, ipse Soldanus tamquam de viro cunctis dissimili magis obstupuit, et illius eo diligentius verbis intendit. Sed nimirum in his omnibus suum vir beatus desiderium non implevit; cui mirabilius in singularis gratiae praerogativam gerenda suorum Dominus insignia stigmatum reservavit.

Caput VIII

Quomodo volucribus praedicavit; et qualiter bruta sibi animalia obediebant

et ad ipsum secure confugiebant; et de aqua in vinum sibi conversa.

 37

Beatus Franciscus, vir columbina simplicitate plenissimus, dum more solito quadam vice per vallem Spoletanam transitum faceret, accidit ut non longe a castello, cui nomen Mevanium, multitudinem magnam diversi generis avium convolasse videret. Et quoniam ob praecipuum Creatoris amorem miro in omnes etiam creaturas ducebatur affectu, sociis in via relictis, alacriter contra locum ubi stabant adunatae cucurrit, easque, prout ei consuetudinis erat, veluti rationis humanae participes salutavit. Videns autem quod propter ipsum loco non cederent, admirans usque ad illas accessit; sed nec tunc una quidem illarum, dum adveniret, abscessit. Repletus itaque gaudio magno, vir Dei sollicite illas ad audiendum Domini verbum intendere monuit, et his similia simpliciter eis inter alia plura proposuit: “Fratres mei volucres, multum tenemini vestrum laudare et diligere Creatorem, qui plumis vos induit, qui pennis a terra vos subvehit, qui vobis inter creaturas nobilibus in puriore mansiones aëre tribuit; qui nec serentes nec metentes, nec in horrea congregantes, absque vestra sollicitudine vos enutrit et abundanter in omnibus quae vobis sunt opportuna providit”. Ipsae vero aviculae, rostris apertis, alis collisque protensis, suo modo mirabiliter gestientes, sanctum Dei talia proponentem intuebantur, et verbis suis diligenter intendere videbantur. Sanctus vero Franciscus, per medium illarum transiens et revertens, tunica eas tangebat ut voluit; nec illis quidem se prius a loco moventibus, donec benedictione cum signo crucis et licentia eis data, similiter ipse recessit. Tunc coepit se magnae negligentiae coram fratribus incusare, eo quod hactenus omiserat avibus praedicare. Igitur ab illo tempore vir Dei, cuius ori semper laus affuit, laus utique Salvatoris, non solum homines ut laudarent ipse laudans admonuit, sed et aves et bestias et quaslibet creaturas alias, fratrum vel sororum nominibus nuncupans ad omnium Conditoris laudem sollicitus invitavit.

38

Sed et hic qui totum se nutui Creatoris subiecerat, non immerito creaturis sibi inferioribus, Altissimi nomen invocans imperabat, quarum etiam obedientiam ipsa frequenter experientia cognoscebat. Et ut referam pauca de multis, accidit die quadam apud castrum quod dicitur Albianum, ut cum Dei verbum populo illic adunato proponere vellet, prae nimio strepitu et multitudine hirundinum ibidem nidificantium audiri non posset. Quibus ita garrientibus taliter est locutus: “Sorores meae hirundines, iam tempus est ut et ego loquar, quia vos quidem satis usque nunc estis locutae; sed deinceps, usque dum sermo Domini compleatur loqui omnino cessate!”. At illae, veluti rationis capaces, continuo tacuerunt, nec ab ipso loco, donec consummaretur praedicatio, se moverunt. Quo viso miraculo, cuncti qui aderant Deum glorificabant et beati viri saltem vestimenta contingere cupiebant.

39

Confugiebant quoque saepius ad beatum Franciscum bestiae silvestres, veluti ad portum tutissimum, ac si ratione ductae ipsius erga se cognoscerent pietatis affectum. - Nam cum moram faceret apud castellum nomine Graecium, quemdam lepusculum laqueo captum vivum a quodam fratre vidit adductum; ad quem pietate magna permotus, sic ait vir ille mitissimus: “Frater lepuscule, veni ad me! Quare sic te decipi permisisti?” Qui dimissus a fratre, statim veluti securus ad virum Dei cucurrit et in sinu eius, domiti animalis more, quievit. Quoties autem a beato viro super terram depositus est ut abiret, toties ad illum, non aliam libertatem quaerendo, recurrit, donec tandem ad vicinum nemus ipsum a fratribus asportari praecepit. De cuniculo quoque, quod animal valde indomabile est, huic simile quiddam fecit, quando in insula laci Perusini tempore quodam mansit.

40

Similiter quadam vice, cum in lacu Reatino resideret in navi, piscis quidam non parvus, qui vulgo tinca vocatur, vivus oblatus est ei. Quem ipse vir sanctus non manducandum sed libertati restituendum hilariter et benigne recipiens, ipsum fratrem piscem vocavit,  oransque et nomen Domini benedicens, in aquam reposuit. Persistente autem ipso in oratione et laudibus, piscis in aqua ludens a navicula non recessit, donec ei licentiam beatus Franciscus, oratione completa, concessit. Sic igitur gloriosus Christi confessor non solum sensibilibus, de quibus perlongum esset narrare per singula, bestiis videlicet et avibus imperavit, sed ad illius obsequium in alteram naturam insensibilia etiam Dominus elementa convertit. De quorum similibus unum quoque libet ut breviter enarremus. Nam cum ipse vir sanctus apud eremum Sancti Urbani quadam vice graviter aegrotaret, aqua sibi mirabiliter in vinum mutata est; factumque est ut ad gustum illius tam facile sanitatem reciperet, quod divinum hoc esse miraculum nullus ambigeret.

 Caput IX

De affectu ipsius ad omnes creaturas propter amorem

Creatoris; et quantam reverentiam nomini Domini et verbis

exhibuit; et de compassione pauperum.

 41

Tanta beati Francisci mentem divini amoris dulcedo repleverat, ut in omnibus opera Creatoris miranda considerans, maxima etiam erga cunctas afflueret pietatis teneritudine creaturas. Inter alias tamen illas praecipue diligebat, quas, ut puta oviculas, simplicioris et mansuetioris naturae videbat, quarum etiam nominibus Christum ob aliquam similitudinem figurari in Scripturis audierat. Nam tempore quodam per Marchiam Anconae cum fratre Paulo, quem ibidem ministrum constituerat, transiens, quemdam hircorum et caprarum vidit in pascuis non modicum gregem, et unicam inter omnes iam dicti gregis pecudes oviculam depascentem. Ad cuius intuitum graviter ingemiscens, dixit ad fratrem: “Nonne vides hanc solam oviculam inter hircos et capras simpliciter ambulantem? Sic utique Dominus noster Iesus Christus innocens, mansuetus et humilis inter scribas et pharisaeos et sacerdotum principes ambulavit. Solvamus ergo, fili carissime, pretium, et educamus illam de medio gregis caprarum”.

42

Cumque nihil aliud praeterquam viles tunicas habentes de ove redimenda solliciti starent, ecce quidam mercator transiens se ad hoc voluntarius obtulit, pretioque soluto ipsam ovem sancto viro reliquit. Qui gaudens illam secum in civitatem quae dicitur Auximum, quo tendebat, adduxit, et ad eiusdem loci episcopum hospitandi gratia declinavit. Miranti igitur primum episcopo quare sic oviculam duceret, longam de illa parabolam coepit retexere, donec et ipse episcopus Altissimo gratias ageret, non modicum de tanta hominis Dei compunctus simplici puritate. Sequenti autem die per quoddam claustrum Dominarum apud Sanctum Severinum vir Dei transitum fecit, ubi eisdem Christi famulabus oviculam commendavit; quam illae ob sancti reverentiam devotissime suscipientes, diligenter eam longo tempore nutrierunt, donec tunicam de ipsius tandem lana texentes, illam beato viro munus acceptissimum de fratre ovicula transmiserunt.

43

Alio quoque tempore per eamdem Marchiam, iam dicto fratre comite, transiens, invenit in itinere quemdam virum, qui duos in humeris portabat agniculos ad vendendum. Quos ut pius pater balantes audivit, commota sunt ex intimis viscera eius et accedens benigne eos veluti mater plorantes filios attrectavit. Dixit autem ad virum: “Quare fratres meos agniculos sic ligatos et suspensos excrucias?”. Qui cum respondisset quod eos ad forum pretii necessitate deferret, quaerentique quid de illis postea fieret vir eos mactandos assereret, ait sanctus: “Absit ut hoc fiat! Quin potius mantellum hunc, quo contegor, accipe, et fratres meos agniculos mihi relinque!”. Acquievit voluntarius homo ille; multo enim maioris pretii erat mantellus, quem vir Dei frigoris necessitate compulsus a quodam fideli mutuaverat ipsa die. Igitur acceptis agniculis, quid de ipsis ageret sollicitus exstitit; tandem cum socio fratre deliberans, gubernandos eidem viro commisit, et ne vel eos venderet ullo tempore laederetve districte praecepit.

44

Non solum autem huiusmodi bestiis et dignioribus creaturis, sed et alus vilibus et minimis simili affectu compassionis adhaesit. Nam quia de Salvatore legitur: Ego sum vermis et non homo, vermiculos etiam, ne contererentur multoties de via legebat; sed et apibus, ne deficerent, forte vinum vel mel in hieme ministrabat. Diligenter enim, non tam illarum, quam et aliarum creaturarum efficaciam attendebat, et quidquid admirationis, delectamenti seu cuiuscumque valoris in unaquaque perpendere poterat, id totum in omnium Factoris gloriam regerebat. Quid putas, in sole, luna firmamentoque et stellis; quid in elementis et eorum effectibus sive ornatibus; quid, inquam, in omnibus omnium Creatoris potentiam, sapientiam bonitatemque contemplans, verae cognitionis, dulcedinis hausit et gratiae? Utique quempiam mortalium non arbitror hoc posse verbis exprimere.Et quoniam ad unum principium omnia retorquebat, propter hoc omnia fraterno nomine nuncupabat, omnia ad unius Conditoris laudem continuus ipse in laudibus invitabat. Ipse vero, nomen Domini nominans, totus supra hominis intellectum afficiebatur, totus in iubilo, totusque alterius saeculi videbatur. Propterea et tantam nomini Salvatoris reverentiam exhibebat, quod et qualecumque scriptum inveniret inhoneste locatum,  reverenter illud recolligens, in loco reponebat honesto, ne forte verba divina vel nomina, vel etiam litterae quibus illa scribuntur, continerentur in illo.

45

Quanto autem, putas, erga pauperes homines compassionis ardore fervebat, qui tanta non solum ad animalia bruta, verum etiam ad insensibiles et infimas affluebat pietatis dulcedine creaturas? Nam hic vere pauperum patriarcha omnium pauperrimus esse desiderans, etsi supra vilem tunicam nihil possessionis appeteret, noluit tamen in hac unica necessitate parcere sibi ipsi, quin et illam pluries indigenti cuiquam promptissime cuperet impertiri.Vestes quoque diversas a divitibus in hieme postulabat, quas, illis libentissime dantibus, ita ut nec ad restitutionem teneretur, accipiens, eas egenis, quos prius habere contingeret obvios, in frigore porrigebat. Gravissimum erat illi, si alicui pauperum verbo vel facto perciperet quidquam molestiae fieri. Audiens enim tempore quodam unum e fratribus pauperi cuidam huiusmodi verbum invectionis inferre: “Vide ne forsitan falso simules paupertatem!”, durius increpatum fecit coram eodem paupere nudum procidere et, pedibus eius deosculatis humiliter ab ipso veniam postulare. Ait enim: “Qui pauperi maledicit, Christo facit iniuriam, cuius nobile signum gerit, qui voluntarie pauperem pro nobis in hoc mundo se fecit”. Ipse quoque,  etsi minimum quid haberet corporalium virium, humeros tamen proprios saepius ad sublevanda supposuit onera pauperum. Quorum etiam pio zelo multa alia faciebat frequentius in hunc modum, quae, nisi brevitati studeremus, scribere non fuisset indignum.

 Caput X

De fructu praedicationis illius, et de devotione populi circa ipsum;

et de quibusdam miraculis eius, et de solemnitate praesaepii et visione.

 46

Sanctus vir Dei Franciscus, eo tempore quo, ut dictum est, volucribus praedicavit, per civitates et castella longe lateque circuiens, tantorum divina virtute ad poenitentiam corda commovit, quod et aliquoties ad religionis habitum simul triginta recepit. Tanto namque desiderio turmatim populus confluebat ad ipsum, ut si quis vel eius vestimenta contingere posset, felicem se prae devotione permaxima reputaret. Introeunte ipso civitatem aliquam vel castellum, pulsatis illum campanis solemniter exceperunt, et cum ingenti gaudio adventui eius unanimiter applaudentes, obviam sibi quandoque cum ramis arborum processerunt. Confundebatur haeretica pravitas, fides extollebatur catholica, quam non solum hic sanctus  vita magnificavit et verbis, sed et plurimis extulit miraculorum prodigiis. Nam et omnem languorem, divini nominis invocata virtute curavit, verbo magnifice daemones effugavit, nullaque oranti necessitatis seu periculi difficultas obsistere potuit. Cuius miracula etsi prolixiori tractatui reservemus, pauca tamen huic opuscolo breviter inseremus.

47

In civitate Tuscanella miles quidam beatum Franciscum hospitio devote collegerat; cuius unicus filius etsi iam annos ablactationis transierat, adhuc tamen in cunabulis claudus et toto corpore debilis decubabat. Hic beati viri pedibus humiliter se prostravit, eumque flebiliter pro filii sui sanitate rogavit. Sed Dei famulus, ad talia indignum se reputans, nequaquam primitus acquievit, donec ad ultimum victus instantia deprecantis ad orationem se contulit, factoque deinde signo crucis, in nomine Domini puerum allevavit. Puer autem, cunctis videntibus, incontinenti surrexit, et sanus per domum huc atque illuc, prout voluit, ambulavit.

48

Alio tempore quidam vir Petrus nomine, in civitate quae Narnium dicitur, sic omnium membrorum fuerat officio destitutus, ut per quinque mensium spatium quasi truncus immobilis iacens, linguam saltem utcumque moveret et oculos miserabiliter aperiret. Hic, audito quod beatus Franciscus illic applicuisset, mox ad episcopum loci suppliciter rogans misit, ut ad se divinae pietatis intuitu servum Dei venire rogaret, eo quod ex ipsius praesentia sanitati restituendum se crederet. Ad quem vir Dei pietate commotus accedens, signum crucis super eum a capite usque ad pedes protraxit; et mox, omni morbo fugato, in virtute Altissimi sanum erexit. In eadem civitate quaedam mulier oculorum lumen amiserat, quae et a beato Francisco illuminari cum gaudio meruit, statim ut ab eo super oculos signum crucis accepit.Quaedam mulier civitatis Eugubii sic ambas habebat manus contractas, ut ad omne opus agendum penitus essent inutiles. Quae cum beatum Franciscum illic advenisse cognosceret, moestitiae plena cucurrit ad illum, ut suam ei miserandam necessitatem ostenderet. Quam visam vir Dei commiserans tetigit ac sanavit, ita ut illa propriis manibus caseatam continuo praepararet, eamque famulo Dei, de qua et ipse paulisper ob devotionem mulieris accepit, offerret.

49

Frater quidam miseranda nescio cuius infirmitatis angustia torquebatur, nisi quod pessimum a plerisque daemonium fuisse putatur. Nam nunc allisus volutabatur spumans et aspectu horribilis, nunc autem rigidus et extensus, nunc curvus iacuit et contractus, nunc vero ad staturam hominis a terra, pedibus aequatis capiti, levabatur, miserabiliter illico relapsurus. Ad quem infirmitate illius agnita, pater sanctus accessit; primo quidem orationem pro eo fundens ad Dominum, ac deinde signum crucis exprimens super illum. Ad quod subito mirabiliter factum est, ut frater ille sic immunis a passione huiusmodi pessima fieret, ne vel motum prorsus ex tunc exiguum de illa sentiret.

50

Apud castellum Sancti Gemini quodam tempore beatus Franciscus praedicans regnum Dei, cum tribus fratribus domum cuiusdam viri devote receptus intravit; cuius uxorem, sicut omnibus loci illius incolis notum fuit, daemonium male vexavit. Pro qua vir sanctus, eo quod hominum timeret applausum, diu antequam acquiesceret exoratus, tandem victus prece, tres fratres suos in tribus  angulis domus ad orandum pro illa constituit, et in quartum similiter oraturus ipse secessit. Post haec ad mulierem miserabiliter se gerentem confidenter accessit, et in Christi nomine daemoni ut exiret per obedientiam imperavit. Qui, Domino id ad humilitatem famuli sui conservandam agente, tam subito horrende stridens egressus est, ut vir Dei sibi fuisse illusum certissime crederet, statimque a loco cum vultus suffusione recederet. Unde et alia vice per idem castellum transitum faciens, ipsam mulierem post se, ut ei loqueretur, devote currentem et vestigia pedum eius deosculantem videre vel alloqui noluit, donec vere illam daemoniacam fuisse, cunctis hoc attestantibus, tandem vix credidit.Erat quoque in Civitate de Castello quaedam mulier habens daemonium, quae, adveniente illuc beato Francisco, perducta venit ad ipsum. Aderat autem multitudo populi civitatis ad rogandum pro illa, quae se crebra ipsius daemoniacae gravatam conquerebatur insania. Quam ut audivit beatus Franciscus clamantem pro foribus et furentem, scire volens an esset vere daemonium, emisit ad illam primitus quemdam fratrem. Quem illa videns, novit non esse beatum Franciscum et nequiter subridens quasi pro modico duxit illum. Interim autem vir Dei in oratione prostratus, ea tandem completa, ad mulierem fiducialiter est egressus. cuius illa sustinere non valens praesentiam, volutabatur coram illo cum fremitu super terram. Ipse vero per obedientiam imperavit exire spiritui; qui egrediens nec ad momentum resistere valuit imperanti.

51

Haec et his similia plura per beati Francisci non solum corporalem praesentiam gesta sunt, verum etiam, si qua fortasse vel manu contingeret, erant in eius absentia contra diversas clades salubre remedium. Nam in finibus civitatis Aretii supra modum quaedam mulier gravida torquebatur, eo quod virtutem pariendi parturiens non haberet, ita ut omnino spes de ipsius salute non esset. Accidit autem tunc temporis beatum Franciscum propter infirmitatem corporis et debilitatem ad eremum quamdam in equo fuisse deductum, et eumdem equum reduci a quodam fratre per illum locum. Videntes autem homines loci fratrem, ipsum esse beatum Franciscum sperabant, quem qui iam aliunde transierat, illac transiturum audierant. Cumque non sine gravi dolore comperissent ipsum non esse, non tamen adhuc penitus desperantes, coeperunt rem aliquam a sancti viri manibus attrectatam diligenter inquirere. Invenientes autem freni habenas, quas manu vir Dei tenuerat, ipsum frenum ab equi ore velociter extrahebant, ponentes id super mulierem quam periclitari videbant; factumque est ut statim illa cum gaudio pareret et ultra periculum penitus non sentiret.

52

Vir quidam religiosus Gaufreducius nomine, Castrum Plebis inhabitans, quemdam penes se devote funiculum conservabat, quo se beatus Franciscus quandoque praecinxerat. Accidit autem in eodem castello plurimos utriusque sexus graviter infirmari, cum iam dictus vir aegrotantium loca circuiens ipsius funiculi partem in aqua tinxit vel eidem aquae minimum quid de illo immiscuit, et sic in aegritudinis lecto decubantibus potum dedit. Sicque mirabiliter factum est ut, si qui languentium ex huiusmodi potione gustarent, optatam continuo sanitatem reciperent.Panes etiam ad benedicendum beato Francisco saepius offerebant, de quibus aegri gustantes a diverso languoris incommodo resurgebant. Crebro quoque pius pater quasi seminudus a populo derelictus est, eo quod tunicam illius per particulas cum cultellis inciderent, easque devote contra diversa pericula pro salutis remedio conservarent.

53

Accidit praeterea res quaedam mirabilis anno ante felicem beati Francisci transitum tertio, quam, multis aliis praetermissis, digne recolendam existimo. Ipse namque vir sanctus ea praecipue quae circa Christum gesta sunt assidua meditatione revolvens,noluit eorum quae sacris Evangelii voluminibus enarrantur pro sua possibilitate vel unicum iota vel apicem transgredi; quin in omnibus, quae de Christo scripta perpendit, super omnia quae in huius vitae volubilitate geruntur, iugum ipsius Domini suavissimum onusque levissimumt cuperet experiri. Igitur solemnitate quadam dominicae nativitatis instante, humilem nascentis in Bethlehem Salvatoris infantiae paupertatem, similitudine qua poterat, vir Dei repraesentare desiderans, ad castellum de Graecio quemdam virum religiosum et nobilem nomine Iohannem praemisit; qui ad hoc bovem sibi et asinum cum praesaepio contra venturae festivitatis gaudia praeparavit.

54

Advenit denique nox solemnis, aderatque beatus Franciscus, pluribus illic secum fratribus adunatis. Praeparato itaque praesaepio foenum imponitur, adducti bos et asinus ad praesaepium collocantur, et sic cum gaudio vigiliae celebres inchoantur. Confluente igitur e diversis locis multitudine populi, facta est nox illa iucunditatis insolitae plena, facta est cereis et facibus luminosa, novoque ritu celebrantur Bethlehem novae solemnia. Fratres quoque laudes Domino debitas exsolvebant; sed et cuncti qui aderant novis laetitiae canticis applaudebant. Stabat autem coram praesaepio beatus Franciscus; stabat, inquam, suspiriis prae gaudio plenus; stabat indicibili suavitate perfusus. Tandem super ipsum praesaepe sacra  missarum aguntur solemnia, cum et ipse sanctus Dei levita, solemnibus ornamentis indutus, Evangelium voce sonora pronuntiat, ac deinde populo de nato in Bethlehem Rege paupere melliflua praedicat. Tanta vero pietatis dulcedine circa iam dicti Regis afficiebatur infantiam, ut, si quando Iesum Christum nominare deberet, ipsum veluti balbutiens “puerum de Bethlehem” prae nimia amoris teneritudine nuncuparet.

55

Sed et ne facta putentur haec omnia sine nutu divino, miranda talis ibidem cuidam viro virtutis ostensa est visio. Vidit namque ad saepedictum praesaepe beatum Franciscum accedere et quemdam, qui in illo iacere videbatur exanimis, velut a somni sopore puerulum excitare. Creditur itaque non immerito suam Dominus Iesus Christus infantiam recolenti in huiusmodi formula non absurde monstratus; quippe qui in multorum cordibus per oblivionem quasi sopitus et mortuus, veluti per beati Francisci doctrinam et exemplum evigilans ad memoriam est reductus. Finitis igitur tantis cum exsultatione solemniis, unusquisque laetus ad propria remeavit. At vero de foeno praesaepii conservato plura diversimode postmodum ab utriusque sexus hominibus sunt remota pericula, necnon et brutis animalibus morbidis sanitatis collata remedia.Porro locus praesaepii templum Domino consecratur, et altare super ipsum praesaepe constructum ad sancti patris honorem et facti memoriam dedicatur.

56

Tot et tantis refulsit beatus Franciscus, tum adhuc vivens in carne, tum post excessum vitae, miraculis, quod ea plenius explicare multo prolixioris est operis. Nam praeter alia quasi innumera, quae in diversis aegritudinum, necessitatum seu periculorum generibus gessit, multos etiam mirifice mortuos suscitavit; quorum, etsi de pluribus non sumus incerti, numerum tamen ad praesens certum non ponimus, nisi quod undecim esse a viris fide dignis accepimus.Haec igitur de miraculis eius in praesentiarum utcumque tetigisse sufficiat, ne cursum vitae eius breviter audire volentes taedio miraculorum narratus afficiat. Quid enim miraculis, quae sanctitatem magis ostentant quam faciunt, immoremur, cum etiam miraculosae conversationis eius insignia, quorum pauca perstringimus, plurima propter brevitatem subticere cogamur? Paucissimas enim arbitror esse virtutes, in quarum exercitiis vir iste beatus notabilia multa non gesserit, quae ad narrandum forent utique potiora miraculis.

Caput XI

De studio orationis et conflictu eius cum diabolo;

de constantia praedicationis; de apertione libri et visione

Seraph crucifixi, et de apparentibus in ipso Christi stigmatibus.

57

Ad omnia vero quae gloriosus pater Franciscus intendit et fecit tutissimum eius refugium oratio crebra fuit. Nam etsi ardentissimo zelo proximorum lucris intenderet, studuit tamen summopere, ne sui ipsius curam in omni perfectionis experimento negligeret. Ad hoc solitaria loca quaesivit, ad hoc in eremi vastitate resedit; sed et inter homines habitans, ad ecclesias domosve desertas solus nocte perrexit. O quantos in huiusmodi locis terrores, quantaque diaboli machinamenta devicit! Cui non solum intus malignus ille pestifera saepe suggessit, sed et in aliqua horrenda effigie manu ad manum cum illo conflixit. Talia, inquam, loca intrepidus, ut in oratione sibimet invigilaret, elegit; ibi prius didicit, quae postmodum alios docuit. Didicit autem non ut curiose quae loqueretur verba confingeret, sed sic supra modulum eruditionis humanae ex affluentia doctrinae caelestis uberrime bibens, ut non tam verbis quam virtute Spiritus ad eructandum proximis opportuno tempore plenus esset.

58

Nam, etsi quando haec vel illa dicere cogitasset, accidit ut ad praedicandum veniens omnium illorum quae praecogitarat oblitus, omnino quid diceret non haberet; sed nec tunc quidem defectum suum confiteri coram cunctis erubuit, et sic subito mira verborum eloquentia affluere coepit. Sic spe tota iugiter in solius Domini provida largitate suspensus, de propria penitus diffidebat industria, eademque mentis constantia multis loquebatur ut paucis, eadem diligentia uni soli praedicavit ut multis. Nullius quoque verebatur personam, quin aequanimiter sapientibus et indoctis, magnisque loqueretur et parvis. Nam et cardinalibus coram domino papa Honorio congregatis constantissime praedicavit, non utique tam verborum  simplicitate movens ad risum, quam mirando spiritus fervore compunctionis extorquens suspirium.

59

Igitur vir iste sanctissimus, qui sibi et proximis utiliter dividere tempora novit, quadam vice relictis ex more saecularium turbis, locum solitudinis petiit, paucosque, qui suam ab omni incursantium tumultu quietem defenderent, secum duxit. Cupiebat enim ad tempus soli Deo vacare, et si quid pulveris ex hominum conversatione forsitan contraxisset, extergere. Cumque, mentis aliquantulum continuata quiete, contemplationis fructum sapidius degustasset, totis praecordiis desiderabat agnoscere, quid agendo sacrificium de se Domino magis gratum posset offerre. Iam vir mirandae virtutis consummaverat, cum se adhuc vix incepisse credebat. Summum eius studium fuerat ad anteriora se semper extendere, et retroacta quasi in nihilum computare. Cupiebat igitur adhuc de novo omnes corporis passiones cunctasque mentis pati angustias, quo perfectius compleretur in ipso beneplaciti divini voluntas.

60

Cumque huic desiderio quanto diutius tanto ferventius anhelaret die quadam in eremitorio quo manebat ad altare devotus accessit; super quod Evangeliorum librum cum reverentia et timore deposuit. Post haec humiliter se coram altari in oratione prosternens, quanta poterat devotione clamavit ad Dominum, ut in prima libri apertione sui de ipso beneplaciti dare dignaretur indicium. Tandem corde contrito ab oratione consurgens se crucis simo munivit, librumque de altari reverenter acceptum aperuit. Cui cum Domini nostri Iesu Christi passio primum occurreret, suspicatus est ne casu hoc forsitan accidisset. Unde et rursus librum claudens, rursus aperuit, pluriesque hoc ipsum reiterans, idem quod prius vel simile prorsus invenit. Ad hoc Christi miles intrepidus non expavit; et qui iam dudum martyr desiderio fuit, etiam tunc se ad omne, quod pro Christo sustineri poterat, flagrantius animavit.Et quoniam pro his omnibus Domino laetitiae cantica corde iucundo deprompsit, propterea non multo post maioris revelatione mysterii dignus fuit.

61

Nam duobus annis antequam vir ille beatus felicem Domino spiritum redderet, moram in eremitorio quod Alverna dicitur faciens, vidit in visione quasi Seraph unum in aëre sex alas habentem, cruci manibus extensis pedibusque coniunctis affixum. Alarum vero duas super caput erectas et duas ad volandum extensas habebat; porro duabus totum corpus tegebat. Obstupuit vehementer vir sanctus ad visum, et alternabantur in ipso timor et gaudium. Delectabat eum speciei illius mirabilis pulchritudo; deterrebat plurimum horrenda crucis affixio; sed et hoc laetificabat, quod gratiose se respici videbat ab illo. Cumque diutius anxio spiritu cogitaret quid huiusmodi visionis novitas importaret, nihil de illa liquido intelligere poterat, donec in se ipso tandem vidit gloriosissimum illud miraculum: miraculum, inquam, omnibus, ut arbitror, retroactis saeculis inauditum.

62

Apparebant namque in manibus eius et pedibus quasi fixurae clavorum, latusque ipsius dextrum veluti lancea perforatum. Manuum videlicet interior et pars pedum superior supereminentia quaedam ex ipsa carne veluti clavorum capita protendebat; manus autem exterius et pedes inferius signa quaedam oblonga gerebant, veluti retorta clavorum acumina, quae et ipsa carnem similiter reliquam excedebant. In latere vero dextro cicatrice obductum vulnus apparuit, quod et sacrum sanguinem saepius evaporans tunicam ipsius necnon et aliquoties femoralia tinxit. Talibus igitur vir Dei in se resultantibus margaritis, studuit summopere pretiosissimum illum thesaurum, quo speciali eum Dominus praerogativa ditaverat, ab omnium omnino viventium oculis conservare reconditum, ne quod vel minimum conscii cuiusquam familiaritatis occasione fortassis incurreret  detrimentum. Unde et quia rarissime perpaucis praecipua consueverat revelare mysteria, ea quoque, quae tam gloriose parebant in ipso, maxime sibi familiaribus diu erant incognita.

63

Periculosum enim existimans inclitum apparere in oculis hominum, sed et pro magno non reputans occulta quorumlibet bona non esse maiora iis quae proferuntur in publicum, ruminabat multoties illud in ore propheticum: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Fratribus quoque circa ipsum conversantibus dederat tale signum, ut si quando eum cum extraneis occupatum praedictum versiculum recitare perciperent, illum, ne forsitan in verba sibi nociva difflueret, curialiter ab eorumdem colloquiis expedirent. Itaque vulnus lateris, quoadusque vixit in corpore, diligenter viro Dei celante, solus hoc frater Helias casu utcumque prospicere meruit. Frater vero Rufinus, ad eum scalpendum admissus, manu illud sensibiliter, sed fortuito, contrectavit; Sad cuius contactum vir sanctus remurmurans gravissime doluit, et iam dictum fratrem inculpans, ut hoc sibi Dominus indulgeret adiunxit.

 Caput XII

De iis quae ante mortem sustinuit, fecit et dixit;

de fervore ipsius et patientia; et de transitu eius et exsequiis.

64

Iam beatissimus pater Franciscus, annis a conversione sua decem et octo peractis, nullam vel modicam carni requiem dederat, sed per diversas mundi partes praedicando laboriose circuiens, inusitatis eam et novi generis disciplinis affligere non cessarat; et quamvis ei in multis languoribus effluxissent dies praeteriti, duobus tamen annis, qui adhuc vitae eius erant residui, gravioribus coepit et magis continuis infirmitatibus perurgeri.Sed et licet caro naturali corruptelae necessarioque se praesentiret propinquare defectui, non tamen adhuc dissensit, quantum poterat, sub assueti rigoris lege teneri. In tantum enim vir reverendus se sibi subiecerat, tantaque corpus harmonia spiritui concordarat, ut etiam carnis repugnantiam vix sentiret in omnibus quae spiritus agenda dictabat. Igitur vir sanctus spiritu ad omne bonum promptissimus, qui tanto hactenus animarum zelo fervebat, adhuc in praedicatione non desistens intendere proximorum saluti, corpus emortuum fecit in asino per civitates et castella circumvehi.

65

Suadebant autem fratres eique cum omni precum instantia supplicabant, ut infirmitatibus suis medicorum auxilio subveniri permitteret: videntes utique quod de die in diem magis magisque deficeret. Ipse vero consentire in hoc fratribus penitus recusabat, veluti qui hactenus carnis curam non egerat, iamque dissolvi et esse cum Christo multo melius anhelabat. Verum quamvis stigmata Domini Iesu in corpore suo portaret quia tamen in ipso oportuit ea quae passionum Christi deerant adhuc amplius adimpleri, coepit  et aliis languoribus infirmitas oculorum gravissima superaddi. Tunc supradictus frater Helias, quem veluti loco matris elegerat et adhuc vivens gregi suo pastorem praefecerat, compulit eum et rationibus induxit, ut sibi mederi permitteret, timens ne forte per incuriam penitus oculorum lumen amitteret. Cui vir sanctus humiliter obtemperans tamquam patri, plura suis ex tunc oculis medicamina patiebatur apponi, quamvis ingravescente malo, nullius essent remedii. Tandem Reatam curandae iam dictae infirmitatis occasione perductus est, ubi, et domino Honorio papa tertio moram tunc temporis faciente, honorifice a curia Romana devoteque susceptus est. Familiarius tamen ei prae caeteris dominus Hugo, tunc Ostiensis episcopus, affuit, quem vir sanctus eodem domino annuente Honorio, in patrem ac dominum prae cunctis elegerat, cuius se cum universo Ordine suo tutelae commiserat, necnon et obedientiae mandato subiecerat, sed et eumdem, prophetico spiritu ductus, apostolico honori provisum fore non solum verbis praedixerat, sed et factis multimode praesignarat.

65

Hic igitur erga virum sanctum mirando dilectionis affectu flagrabat; hic pauperculo Iesu Christi, tamquam famulus domino, ministrabat. Contestabatur idem ipse postmodum ad apostolicam dignitatem provectus, se numquam in tanta perturbatione fuisse, quin omne mentis nubilum in solo viri Dei intuitu vel affatu discederet, subitaque serenitatis suavitas et iucunditatis dulcedo rediret. Unde et quoties ipsum videbat, ei tamquam Christi apostolo reverentiam exhibebat. Hic itaque beatum Franciscum, ut curam sui gereret, instanter admonuit; cui et ipse sanctus in hoc humiliter, sicut et in aliis omnibus, obedivit. Factis igitur cocturis in capite, venis incisis, collyriis et emplastris adhibitis, nihil penitus ad sanitatem profecit; quin potius ipsum malum medicaminibus multiplicatis accrevit. Ipse vero tot incommoda corporis in omni patientia et gratiarum actione sustinuit; despectisque corporalium membrorum molestiis, totam ad Deum intentionem, spiritu confortato, direxit. Et ut internae consolationi liberius posset intendere, quatuor fratrum, virorum virtutis, deputabatur custodiae, qui et omni sollicitudine insistebant ipsius non solum necessitudini corporis procurandae, verum etiam quietudini spiritus observandae.

67

Iam gloriosus pater, in tantarum non mediocriter virtutum gratia consummatus, transegisse se dies vacuos reputavit; et quamvis esset ad exteriora corporis exercitia prorsus inutilis, semetipsum tamen adhuc ad triumphos novi certaminis incitavit. Dicebat enim: “Incipiamus, fratres, Deo servire. Incipiamus”, inquit, “et proficiamus, quoniam parum hucusque profecimus”. Volebat rursus ad simplicitatis redire primordia; volebat leprosis contemptibiliter de novo servire, et ab hominum conversatione ad loca remotissima se transferre. Ab omni quoque se cura regiminis cupiebat eximere, eo quod multis de causis periculosum assereret, maxime in hoc tempore, praelationis locum tenere; esse vero plurimis utile magis regi quam regere.

Cumque moram faceret apud Senas, quasi mense sexto ante obitum suum, toto corpore gravius quam solebat attritus, propinquare videbatur ad exitum. Festinato itaque de longinquo frater Helias accurrit, eumque in adventu suo paululum respirantem secum ad Cellam de Cortona perduxit. Ubi dum stetisset per modicum, acrius invalescente morbo, deduci se rogavit Assisium. Quo postquam pervenit, facta est non modica totius exsultatio civitatis; et gratias agentes laudaverunt unanimiter Dominum, quod tantum penes se recondi speravere thesaurum.

68

Adductus igitur in palatium Assisiani episcopi, coepit non multo post totius corporis virtute destitui et tam atrociter per singula membra torqueri, ut interrogatus an potius martyrium a carnifice  sustineret, triduanam huiusmodi passionem, etsi pro voluntate divina sibi placitam et acceptam, graviorem tamen quovis martyrio responderet. Cernens itaque proximare diem vitae novissimum, quem per revelationem iam biennio ante didicerat, convocavit ad se fratres quos voluit, singulosque, prout sibi dabatur desuper, benedixit. Cumque caligantibus oculis videre non posset, sicut quondam patriarcha Iacob, manibus cancellatis, dexteram fratri, qui a sinistris eius sedebat, imposuit; interrogansque quis esset et intelligens esse fratrem Heliam (quem, ut dictum est, substituerat loco sui), sic se velle respondit. Primum igitur illi, ac deinceps universis in eius persona fratribus benedixit, et bona illi plurima imprecatus, benedictiones in eo multimodas confirmavit. Quibus completis, adiecit: “Valete, filii, omnes in timore Domini et permanete semper in ipso, quoniam tribulatio vobis approximat et maxima super vos est futura tentatio. Felices autem illi sunt qui in bonis perseveraverint, quae coeperunt.” Tunc sine mora ad Sanctam Mariam de Portiuncula se transferri poscebat, volens illic animam reddere Domino, ubi primo, ut dictum est, perfecte viam veritatis agnoverat. Illum quoque locum in omni reverentia et honore fratribus custodire praeceperat; hunc specialiter asserebat divinis obsequiis et orationibus congruum; hunc supernorum dicebat spirituum frequentia visitatum.

69

Igitur in loco sibi desiderato paucis diebus quievit, donec tandem mortis horam instare cognoscens, duos ad se fratres vocavit, quibus de transitu eius vicino Laudes alacriter Domino decantare praecepit. Ipse vero, prout potuit, in hunc psalmum prorupit: “Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sums”. Unus autem e fratribus qui adstabant, pro cunctis sollicitus, dixit ad eum: “Heu, pater benigne, ecce filii tui remanent sine patre! Recordare igitur orphanorum quos deseris, et, omnibus culpis remissis, tam praesentes quam absentes tua sancta benedictione consolari digneris”. Cui piissimus pater respondit: “Ecce ego quidem iam vocor a Domino, fili! Fratribus vero meis tam absentibus quam praesentibus omnes offensas et culpas remitto, et eos sicut possum absolvo; quibus tu haec, fili, denuntians, ex parte mea omnibus benedicas”. Porro Evangelium secundum Iohannem ab eo loco ubi incipit: Ante diem festum paschae sibi legi poposcit; deinde se cilicio superponi cinereque conspergi praecepit. Et sic, filiis circumstantibus et lugentibus, pater sanctus in Domino feliciter obdormivit.

70

Unus autem ex illis, specialis eius discipulus, vir fama non modicum celeber, cuius nomen ideo subticetur eo quod tanto nollet praeconio gloriari dum viveret, vidit illam gloriosam animam carne solutam in stellae grandis et radiantis effigie; vidit, inquam, veluti super aquas multas, candida subvectam nubecula in caelum directe conscendere.

Sic nimirum, qui contemptibilter in area vitae huius laboriosae spicam carnis terrena terendo confregerat, iam excussa palea, granum purum in horrea summi Regis ingreditur; sic mortali vita defunctus, aeternaliter victurus, vivo pani coniungitur, qui turbam Christi famelicam, ne in via deficeret, de paupertatis horreo satiarat. Et bene super aquas multas in specie stellae, candida sub vectae nubecula, videbatur ascendere; quippe qui mundus ex aquis terrenae delectationis assumptus multitudini populorum tam miraculis quam vita splenduerat et doctrina; quibus in lata perditionis via quasi caecis errantibus luminosum iter pandens ad gloriam, eam, quae prius stricta paucis in illa gradientibus timebatur, ampliaverat se turmatim sequentibus vitae viam. Regnat ergo dives in patria pro paupertatis transitoriae copia; regnat, inquam, sibi regibus huius mundi substratis, quos hic misera rerum pereuntium ditat inopia.

71

Factus est itaque concursus populorum civitatis Assisii Deum unanimi iucunditate laudantium, eo quod tantum illis dignaretur commendare depositum. Erat autem primitus pro tanti patris subtractione planctus filiorum non modicus, qui non multo post in laetitiae canticum est conversus. Videbant namque novum illud, quod fecerat Dominus super terram; videbant, inquam, non planctu sed plausu dignum miraculum, sacrum videlicet corpus, Christi stigmatibus decoratum. Aspiciebant membra eius, morbida prius et rigida, iam tractabiliter pro tangentis se voluntate flectentia; carnem quoque, duram prius et lividam, veluti pueruli teneritudine iam resumpta, mirando candore nitentem, et quasi carnis glorificatae speciem prae decoris magnitudine praetendentem. Gloriosum tunc erat in carne tam candida videre similitudinem fixurae clavorum immo, nigros ut ferrum clavos ex ipsa carne formatos in medio pedum et manuum, dextrumque latus sacro sanguine rubricatum. Lacrimabantur itaque filii prae gaudio cordis, et osculabantur in patre signacula summi Regis.

72

Facta est igitur nox illa, in qua sanctus decessit, in divinis laudibus, in multitudine populi et luminarium claritate solemnis, donec, mane facto, cum universis qui ex circumiacentibus locis copiose confluxerant, illic civitatis Assisii communitas tota convenit. Sublatum ergo sacrum corpus cum hymnis et laudibus tubarumque clangoribus honorifice detulerunt, et sacras exsequias solemniter exsequentes, ramos arborum nihilominus in manibus acceperunt. Portantes autem filii pium patrem, ad ecclesiam Sancti Damiani, quam primam, ut dictum est, ipse construxerat, substiterunt; eumque filiabus ipsius, quas ibidem plantaverat, pauperibus videlicet Dominabus et sacris virginibus, ostenderunt. Et ecce pia mater illarum, prima scilicet illius religionis planta, re Clara et nomine, ad videndum corpus dilectissimi patris cum filiabus admissa, coepit miserande nimium plangere super illum, nimirum cui ex cunctis mortalibus tam irrecuperabile subtrahebatur solatium. Sed et caeterae, quantum pudori virgineo licuit, complanxerunt; tandemque singulae manus illius pretiosissimis gemmis ornatas deosculatae sunt; et sic efferendum, prout oportuit, cum dolore permaximo dimiserunt. Tunc perlatum est in civitatem corpus sanctissimum et in loco, ubi primum litteras puerulus ipse didicerat, ubique postmodum primitus praedicaverat, est sepultum, ut convenienter felix initium mediumque felicius ac felicissimam consummationem per hoc sibi confluxisse pateret in unum gloriae cumulum.

Caput XIII

Quot annis post conversionem vixit, qua die transiit,

et sub quibus Romanae Sedis Pontificibus cursum suum peregit;

de modo et temporibus canonizationis et translationis illius.

 73

Iam viginti annorum spatium erat elapsum, ex quo primum gloriosus Christi confessor et levita Franciscus consiliis evangelicae perfectionis adhaeserat et in vita mandatorum divinae legis inoffenso pede cucurrerat. Transiit autem venerabilis idem pater ex huius mundi naufragio anno Dominicae Incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo sexto, quarto nonas Octobris, die dominico, sepultus, ut dictum est, in civitate Assisio. Coeperat autem cursum suum vir iste beatus sub illustri viro domino papa Innocentio tertio, quem feliciter sub eiusdem successore consummat Honorio. Quorum prior, sicut in omnibus viro Dei, ut supra dictum est, de Ordinis institutione consensit, sic et alter, ut in Regula tangitur, omnia eidem sancto benigne postmodum confirmavit. Quibus salubriter dominus Gregorius papa succedens, qui videlicet in minore officio  constitutus novellam eiusdem religionis plantationem ab evellentium importuno impulsu defenderat et, donec firmius radicaret nutrierat, ac veluti fidelissimus hortulanus ad multimodum cum Dei adiutorio fructum provexerat, ipsum patrem sanctissimum, non solum innumeris et probatis famosum miraculis, verum etiam cuius miraculosam conversationem sensibiliter ipse cognoverat, amplius magnificandum duxit in terris, quem glorificatum iam nemo dubitabat in caelis.

74

Nam anno Dominicae Incarnationis millesimo ducentesimo vigesimo octavo, habito cum cardinalibus et aliis quam plurimis ecclesiarum praelatis super ipsius sancti canonizatione tractatu, cum totius curiae Romanae frequentia et omnium praelatorum qui tunc penes curiam residebant, necnon et principum terrae et infinita populi multitudine, personaliter a civitate Perusina ad sepulcrum illius accessit, eumque glorifice cum missarum mysteriis, exhortatione sermonis, miraculorum recitatione, indumentorum gloria, luminarium rutilatione, campanarum sonitu, tubarum clangoribus, laudantium concentu et iubilo, laetantium applausu et tripudio, necnon et maximis, quae longum foret enarrare, solemniis, de communi universorum consensu catalogo Sanctorum adscripsit, eiusque festivitatem die obitus sui, id est quarto nonas Octobris, universaliter per totius mundi partes solemniter celebrandam instituit ac mandavit, sicut et ipse suis postmodum litteris declaravit.

Facta est autem haec ipsa beati Francisci canonizationis praeclara solemnitas die dominico, die kalendarum augusti septimo decimo.

75

Anno vero Domini millesimo ducentesimo trigesimo, non modica fratrum multitudine pro ipsius sancti translatione, necnon et generali Capitulo celebrandis ad saepedictam civitatem e diversis mundi partibus adunata, iam praefatus eorumdem specialissimus pater, dominus papa Gregorius, cuius certa sperabatur ad hanc translationis solemnitatem praesentia personalis, sed tunc temporis aliis quibusdam urgentibus Ecclesiae praepediebatur negotiis, solemnes illuc cum suis litteris nuntios destinavit, quibus suae non solum insperatae causam absentiae necessariam declaravit, sed et filiis, quos paterno consolabatur affectu, de quodam mortuo per beatum Franciscum resuscitato certius intimavit. Ad haec per eosdem nuntios crucem auream, opere quidem gemmario pretiosam, sed omni auro et gemmis pretiosius lignum Crucis Dominicae complectentem; insuper ornamenta et vasa quaeque ad altaris ministerium pertinentia, necnon et decentissima solemnibus usibus indumenta transmisit. Quae omnia pretiosissima basilicae beati Francisci, quae ab omni iurisdictione inferiore exempta sua construebatur auctoritate, cuius et ipse primarium lapidem fundamenti posuerat, assignavit; sed et alia non modica tam ad eiusdem fabricae quam ad instantis solemnitatis impensas donaria deputavit.

76

Translatum est igitur corpus sanctissimum ad eamdem constructam foris prope muros civitatis ecclesiam, sabbato, kalendarum iunii die octavo, cum tanto videlicet apparatu solemni, qui brevi sermone describi non posset; tantaque, quae ad ipsius translationis festa confluxerat, multitudine populi, ut, civitate illum capere non valente, gregum more turmatim circumquaque per campos accumberet. Porro, sicuti gloriosus hic sanctus multis in vita claruerat miraculorum prodigiis, sic et a die transitus sui usque in praesens ad ipsius patrocinia, non solum in loco ubi pretiosus ossium suorum thesaurus reconditur, verum etiam quacumque parte terrarum pie et fideliter implorata, innumeris miraculis coruscare se gaudet Ecclesia. Nam caecis et surdis, mutis et claudis, hydropicis et paralyticis, daemoniacis et leprosis, naufragis et captivis, omnium ipsius meritis aegritudinum, necessitatum seu periculorum remedia conferuntur. Sed et multi mirifice mortui suscitantur, operante haec omnia virtutis Altissimi magnificentia, cui soli est omnis honor et gloria per infinita saeculorum saecula. Amen.

Indice Biblioteca Progetto Opere francescane

© 1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 12 gennaio 2010