Gregorio IX

Bulla “elongati”

Edizione di riferimento:

Speculum perfectionis, seu sancti Francisci assisiensis legenda antiquissima, auctore fratre Leone, nunc primum edidit Paul Sabatier, Paris Librairie Fischbacher (Société anonyme) 33, rue de Seine, 1898

Esposizione o dichiarazione della regola [1] dei Frati Minori del Papa Gregorio IX [2]

Exposition ou declaration de la rêgle des frêres Mineurs par le pape Grégoire IX

28 septembre 1230.

GREGORIUS

EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI

Dilectis filiis Generali et Provincialibus Ministris, ac Custodibus

celerisque Fratribus Ordinis Minorum

Salutem et Apostolicam benedictionem

Quo elongati a sæculo, ut columbae pennis assumptis in secessum contemplationis supra vos altius evolastis, et conspectius peccatorum jacula prævidistis; et plura per quæ conspicitis salutis impediri profectum, cordis vestri oculus perscrutatur. Unde quæ tecta sunt aliis, in conscientiis vestris quandoque spiritus manifestat: splendore intelligentiæ spiritualis caligine humanæ infirmitatis obducto, scrupulus interdum dubitationis inducitur, et difficultates quasi inextricabiles ingeruntur.

Sane constitutis nuper in praesentia nostrâ Nunciis, quos vos filii Ministri misistis, qui eratis in Capitulo generali congregati, et te, fili Generalis Minister, personaliter comparente, fuit nobis expositum, quod in Regulâ vestrâ quædam dubia et obscura, et quædam intellectu difficilia continentur. Sed sanctæ memoriæ Beatus Confessor Christi Franciscus nolens Regulam suam per alicujus Fratris interpretationem exponi, mandavit circa ultimum vitæ suæ, cujus mandatum dicitur Testamentum, ut verba ipsius Regulæ non glossentur; et, ut verbis utamur ejusdem, quod sic intelligi debeant, dicatur; adjiciens, quod Fratres nullo modo aliquas litteras ab Apostolicâ Sede petant, et alia quædam interserens, quæ non possent sine multâ difficultate servari.

Propter quod hæsitantes, an teneamini ad observantiam Testamenti prædicti, dubietatem hujusmodi de conscientiis vestris, et Fratrum vestrorum per nos amoveri petiistis. Et quum ex longa familiaritate, quam idem confessor Nobiscum habuit, plenius noverimus intentionem ipsius; et in condendo prædictam Regulam, obtinendo confirmationem ipsius per Sedem Apostolicam sibi astiterimus, dum adhuc essemus in minori officio constituti; declarari similiter postulastis dubia et obscura regulæ supradictæ nec non super quibusdam difficilibus responderi.

Sane quamvis prædictum Christi Confessorem piam intentionem in prædicto mandato habuisse credamus, et vos justis votis ejus, et desideriis sanctis affectatis omnimode conformari; Nos tamen attendentes animarum periculum, et difficultates, quas propter hæc possetis incurrere, dubietatem de vestris cordibus amovendo, ad mandatum illud vos, dicimus non teneri; quod sine consensu Fratrum maxime Ministrorum, quos universos tangebat, obligare nequivit, nec successorum suum quomodolibet obligavit, quum non habeat imperium par in parem.

Ad hæc, sicut per prædictos Nuncios intelleximus, dubitatur ab aliquibus Fratrum vestrorum, ne tam ad consilia, quam ad præcepta Evangelii teneantur: tum quia in Regulæ vestræ habetur principio: Regula, et vita Minorum Fratrum hæc est scilicet Domini Nostri Jesu Christi sanctum Evangelium observare, vivendo in oboedientiâ, sine proprio, et in castitate, tum quia in fine ipsius Regulæ continentur hæc verba: Paupertatem et humilitatem et sanctum Evangelium Domini Nostri Jesu Christi, quod firmiter promisimus, observemus. Unde scire desiderant, an ad alia Evangelii teneantur consilia, quam ad ea, quæ in ipsâ Regulâ præceptoriæ vel inhibitorie sunt expressa: præsertim quum ipsi ad alia non se obligare intenderint, et vix aut nunquam omnia possint ad litteram observari [3].

Nos autem breviter respondenms, ad alia consilia Evangelii non teneri per Regulam, nisi ad ea, ad quæ magis de bono, et æquo vos obtulistis holocaustum Domino medullatum per contemptum omnium mundanorum.

Item quum in eadem Regulâ sit inhibitum, ne Fratres recipiant per se, vel per alios denarios, vel pecuniam ullo modo; et ipsi hoc in perpetuum observare desiderent: certiorari requirunt, si aliquibus timentibus Deum fideles aliquos, per quos ipsi subveniant necessitatibus eorumdem, sine offensione Reguliæ audeant præsentare; ac ad Fideles eosdem pro necessitatibus ipsis securâ recurrere conscientiâ, quum denarios, aut pecuniam noverint accepisse; quos tamen denarios, vel pecuniam auctoritate propriâ non intendunt facere conservari, nec nomine depositi exigere ab eisdem.

Super quo duximus respondendum, quod si rem necessariam velint Fratres emere, vel solutionem facere pro jam emptâ, possint vel Nuncium ejus, a quo res emitur, vel aliquem alium volentibus sibi eleemosynam facere, (nisi iidem per se, vel proprios Nuncios maluerint), præsentare, qui taliter præsentatus a Fratribus non est eorum Nuncius, licet præsentetur ab ipsis, sed illius potius, cujus mandato solutionem fecit seu recipientis eamdem. Idem Nuncius solvere statim debet, ita quod de pecuniâ nihil remaneat penes eum. Si vero pro aliis imminentibus necessitatibus præsentetur, eleemosynam sibi commissam potest, sicut et Dominus, apud spiritualem amicum Fratrum deponere, per ipsum loco, et tempore pro ipsorum hujusmodi necessitatibus, sicut expedire viderit, dispensandam. Ad quem etiam Fratres pro hujusmodi necessitatibus poterunt habere recursum, maxime si negligens fuerit, vel necessitates ignoraverit eorumdem.

Praeterea quum in ipsâ Regulâ contineatur expresse, quod Fratres nihil sibi approprient, nec domum, nec locum, nec rem aliquam; ac sic processu temporis contaminari timeant Ordinis paupertatem, præsertim quum jam dixerint aliqui proprietatem mobilium pertinere ad totum Ordinem in communi: Nobis fuit humiliter supplicatum, ut in hoc dignaremur animarum providere periculis, et totius Ordinis puritati. Dicimus itaque, quod nec in communi, nec in speciali debeant proprietatem habere; sed utensilium ac librorum, et eorum mobilium, quæ licet habere, eorum usum habeant: et Fratres secundum quod Generalis Minister, vel Provinciales dixerint, iis utantur, salvo Locorum et Domorum dominio illis, ad quos noscitur pertinere. Nec vendi debent mobilia, vel extra Ordinem commutari, aut alienari quoquo modo, nisi Ecclesiæ Romanæ Cardinalis, is, qui fuerit Ordinis Gubernator, Generali, vel Provincialibus Ministris auctoritatem super hoc præbuerit, vel assensum.

Quia in quodam ejusdem Regulæ Capitulo continetur: ut si qui Fratrum instigante humani generis inimico, is mortaliter peccaverint, pro illis peccatis de quibus ordinatum fuerit inter Fratres, ut recurratur ad solos ministros Provinciales, teneantur prædicti Fratres ad eos recurrere, quam citius poterunt sine morâ; ipsi pie dubitant; utrum hoc de peccatis publicis tantum intelligi debeat, an de publicis pariter et privatis? Respondetur igitur, prædictum capitulum ad manifesta tantum et publica pertinere; volentes ut Generalis Minister constitui faciat tot per Provincias, quot eorum Ministri viderint expedire de maturioribus, et discretioribus Sacerdotibus, qui super privatis audiant pænitentes: nisi fratres Ministris, aut Custodibus suis ad Loca eorum declinantibus maluerint confiteri.

Ceterum quum prohibente Regulâ, nulli Fratrum liceat Populo prædicare nisi a Ministro Generali fuerit examinatus, et approbatus, et sibi officium prædicationis ab ipso concessum; certificari petistis, utrum pro laboribus Fratrum et periculosis decursibus evitandis, Generalis Minister dictam examinationem, approbationem et missionem officii prædicationis discretis aliquibus committere valeat, pro examinandis generaliter illis, qui in Provinciis sunt statuti, vel specialiter pro quibusdam. Ad quod damus tale responsum: quod hoc Generalis Minister nulli potest absenti committere, sed qui examinatione indigere creduntur, mittantur ad ipsum, ut cum Ministris Provincialibus conveniat super hoc in Capitulo Generali: Si qui vero examinari non egent pro eo, quod in Theologicâ facultate, et prædicationis officio sunt instructi, si ætatis maturitas, et alia, quæ requiruntur in talibus, conveniant in iisdem; possunt, nisi quibus Minister Generalis contradixerit, eo modo, quo dictum est, Populo prædicare.

Super eo autem quod dubitant Fratres, an Vicarii Provincialium Ministrorum, quos ipsi sibi substituunt, quum ad Capitulum veniant generale, possint ad Ordinem recipere venientes, et ejicere jam receptos. Dicimus quod non possunt: quia nec hoc Ministris ipsis permittitur nisi eis specialis super hoc licentia concedatur: quibus etiam Generalis Minister sicut concedere, sic negare potest licentiam supradictam. Et quum juxta eamdem regulam aliis quam Ministris Provincialibus, Fratrum receptio committi non valeat, multo minus potestatem habeant Provinciales Ministri hoc aliis committendi, quibusmet, et non aliis est commissum.

Insuper dubitantibus vobis, an pro eo, quod in Regulâ dicitur Decedente Generali Ministro a Provincialibus Ministris, et Custodibus in Capitulo Pentecostes fiat electio successoris, omnium Custodum multitudinem oporteat ad Generale Capitulum convenire: an, ut omnia cum majori tranquillitate tractentur, sufficere possit, ut aliqni de singulis provinciis, qui vocem habeant aliorum, intersint? Taliter respondemus, ut singularum Provinciarum Custodes unum ex se constituant, quem cum suo Provinciali Ministro pro ipsis ad Capitulum dirigant, voces suas commitentes eidem; quod quum etiam constitueritis per vos ipsos, statutum hujusmodi duximus approbandum.

Denique, quia continetur in Regulâ supradictâ, quod Fratres non ingrediantur in Monasteriis Monialium, præter illos, quibus a Sede Apostolicâ concessa fuerit licentia specialis; quamquam hoc de Monasteriis pauperum Monialium inclusarum Fratres hactenus intelligendum esse crediderint, quum earum sedes Apostolica curam habeat specialem; et intellectus hujusmodi per Constitutionem quamdam tempore datæ Regulæ, vivente adhuc B. Francisco, per Provinciales Ministros fuisse credatur in Generali Capitulo declaratus; certificari nihilominus postulastis, an hoc de omnibus generaliter, quum Regula nullum excipiat an de solis Monasteriis Monialium prædictarum intelligi debeat: Nos utique generaliter esse prohibitum de quarumlibet Cœnobiis Monialium respondemus. Et nomine Monasterii volumus Claustrum, Domos et Officinas interiores intelligi, pro eo quod ad alia loca, ubi etiam homines sæulares conveniunt, possunt Fratres illi causâ prædicationis, vel eleemosynae petendæ accedere, quibus id a Superioribus suis pro suâ fuerit maturitate, vel idoneitate concessum; exceptis semper prædictorum Monasteriorum inclusarum locis, ad quae nulli datur accedendi facultas sine licentia sedis Apostolicae speciali.

Datum Anagniæ IV. Kal. Octobris, Pontificatus nostri anno Quarto (28 sept. 1230).

Note

________________________

[1] Il testo è la riproduzione di quello di Giacinto Sbaralea in: Bullarium Franciscanum Romanorum Pontificum. T. I : Constitutiones, Epistolas, ac Diplomata continens Tribus Ordinibus Minorum, Clarissarum et Poenitentium a Seraphico Patriarcha Sancto Francisco institutis concessa ab illorum exordio ad nostra usque tempora / Conquisitis undique Monumentis nunc primum in lucem editum et notis atque Indicibus locupletatum studio et labore Fr. Joannis Hyacinthi Sbaraleæ ; Jussu atque auspiciis reverendissimi Patris Magistri Fr. Joannis Baptistae Constantii. - Romæ - ; Santa Maria degli Angeli : Typ. Sacræ Congregationis De Propaganda Fide ; Tip. Porziuncola, 1759, 1983. - XLIV, 798 p. ; 35x25 cm (4°). PP. 68-70.

[2] Il passaggio seguente della Cronaca dei XXIV Generali ha un'importanza di prim'ordine per lo studio di questa bolla: Tempore istius generalis [Jean Parenti], ut dicit fr. Bonarentura de Balneo Regio in quodnm sermone, insurrexit inter fratres multiplex dubitatio de hiis quæ in regula continentur. Generalis vero portabat regulam in manibus asserens ipsam claram et observabilem et ab omnibus ad litteram observandam. Tandem papa Cregorius IX pro dubiorum declaratione pulsatur. Qui tanquam ille qui sancti Francisci intentionem noverat et pro regulæ confirmatione sibi astiterat ohorta dubia liquido declaravit IV° Kal. oct. pont. sui anno IIIJ, Domini vero 1230 post scilicet capitulum generale Assisii in quo facta fuit translatio gloriosissimi patris nostri Francisci. Dictus vero fr. Johannes generalis, ut idem fr. Bonaventura ponit, propter talia dubia tristis effectus officium generalatus dimisit, quod ut aliqni dicunt tantum tribus annis laudabiliter tenuit et post in suâ simplicitate remansit. Alibi tamen legitur quod sex annis ordinem gubernavit. Ms. d'Assisi 329, f° 68 a 1. Cf. An. fr. IIII, p. 213.

[3] V. spec. perf. 3, in parlicolare p. 8-9.

Indice Biblioteca

© 1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 07 febbraio 2011