Ugo Foscolo

HYPERCALYPSEOS

Edizione di riferimento

Opere di Ugo Foscolo, a cura di Mario Puppo, Ugo Mursia Editore, Milano 1962 (III ed. 1966)

Laur. Alderanus Rainerus J. C.

Julio Richardo Worthio Eq. Sal.

Auctor commentarioli de studiis moribusque Didymi, [1] biennium abhinc Pisis editi, libellum exiguum quem vides, Juli, ut aliis perpaucis, sic etiam mihi permiserat exscribendum, ea lege, ut ne publici juris fieret: id quod hactenus a me cautum fuerat. Erat enim periculum ne importunissimus quisque scriptorum novam arriperet lucri commoditatem; cum admodum constet, versari inter Italos mercaturam quandam jurgiorum. Quæ lues Italiæ principio ex æmulatione municipiorum, sua quorumque peculiari libertate florentium, sed armis et moderatore uno carentium, orta est. Deinde ubi æmulatio in discordiam paullatim degeneravit, malignitas in litteris, tamquam necessitas superingruentis servitutis, coaluit. Nunc demum, ab hisce præcipue duodeviginti annis, ex quo Britannia tua communia humani generis jura tueri se profitetur, nos interim nostro

sanguine Cyrnei luimus perjuria Regis: [2] 

utrum mores servitutis litteras depravarint, an litteræ servitutem, haud facile tibi dixerim. Sed cum Musæ te raperent in Italiam, ubi adhuc ara rt ignr gaudent antiquo, nostrasque miserias solantur, aliquid etiam pro nobis apud feliciores populos intercedunt; tunc nonnullos cernere potuisti earum sacerdotes palam in assentationem, clam sæpius in obscoena convicia, prostare ad cujusque novorum dominantium utilitatem, vel ad servorum impotentem dicacitatem verniliter provolutos. At adulatio paucioribus grata, coque minus fructuosa scribentibus: Mercurio benigniore reciprocantur lucrum ac probra, et quæ magis

densum humeris bibit aure vulgus. [3]

At quod verebar, id evenit. Quidam enim de natione illa grammaticorum, quæ est obnoxia librariorum stipendiis, cum carptim Hypercalypseos, nescio quo pacto, aliquot capita compilasset; paraphrasm vernaculam, prolixis explicationibus oneratam, vulgavit: tanta insuper virorum nomina ingenio doctrinaque prastantium insectatus est, ut legentibus difficilius sit stomacho temperare. Tu autem, Juli, qui comitatem Senensium et perspectam nuper habuisti, et gaudes meminisse, gravius feras, interpretem atque typographum occultasse sua nomina, et tantummodo Senensium civium personam præ se ferentes, civitatem politiori humanitate religioneque hospitalitatis sane spectatissimam, esse calumniatos: utpote Senenses apud sese paterentur eosdem viros lacessitum iri, quos, si adirent, honestissime amplecterentur. Quamquam in illa paraphrasi neque paginam, neque fortasse lineam reperies, quin Insubrem ἰδιωτισμών redoleat; interdum etiam Florentinitatem quasitam: quod sane indicium Insubris grammatici est. Id non tibi, quem in hanc litem adigerem arbitrum, sed civibus tuis et litterarum nostrarum expertibus, explicabo.

Gratia qua dam nativa sua sponte fluit ex ore populi Florentini: verba tamen, quamvis felicioris natura, ut in scriptis niteant, exquisitam diligentiam, atque meditationem assiduam scriptoris desiderant. Verum nonnulli, qui in urbe Florentia et proximis civitatibus dant operam libris, sic scribunt, ut lingua nostra potius notha, pra postera servilisque Gallica linguæ soror, quam Romana linguæ primogenita filia, atque hares locupletissima, suæque originis jure libera videatur: sive quod ritu mortalium abundantiam negligentia corrumpunt; sive quod propria, tamquam communia cum plebe, expolire fastidiunt; aut potius quod consulere malunt lectoribus suetis loquentiæ Francogallorum; quam, magnificis quidem titulis, philosophicam atque universalem concelebrant. At contra Bononienses, Mediolanenses, Veronenses in primis, quique alibi ferulam Orbilianam [4] adfectant, archaismos atque deridiculos logos, a fabulatoribus ex industria in ludicro genere scriptura admissos, nullo discrimine sibi colligunt; persæpe etiam stribligines quæ Davo alicui, aut Syro, aut monacho lenoni in comoedis vetustissimis ex ore profluunt; ipsa aliquando exscriptorum et typographorum errata, quæ in primis majorum editionibus irrepserunt. Igitur non ex arbitrio usus, aut aurium consensu, neque ex analogia, neque ex fecunditate ingenii, neque ex materiæ decoro; sed ex superstitione scholastica rationem sibi sumunt atque imperiurn loquendi. Sed cum res pessima factu, optimo persæpe consilio se tueatur, istas sordes verborum in historiis atque in altioris generis oratione permiscere, exemplis atque lege sanxerunt: scilicet oportere pristinas vires et germanam speciem sermoni reddere; idque assequi omnino neminem posse, nisi in honorem revocentur innumera vocabula immerito obliterata. Næ lingua potius miserrimam speciem decrepita: præbeat! Lepide hos homines poeta Senensis irridet:

troppo Toscano il non Toscano accusa:

cui versiculo piane Horatiano, Venusini tripodis oraculum addam; eo libentius, quod ex Didymi codice peculiari novissimam lectionem sum nactus (nondum a quoquam animadversam, ne a Rich. quidem Bentlejo; quod tamen non, hercule, miror; de aris enim et focis suis ageretur)

dum vitant docti vitia in contraria currunt. [5]

Sed hæc quoque vitia ex ingeniis delapsis in omne genus servitutis fluxerunt. Sic, dum alteri novitati, alteri antiquitati obligantur; vis illa genialis et, ut ita dicam, nova libertas, majorum legibus moderata eo tandem amissa est, ut turbæ lectorum ne suspicione quidem attingere queant, utrum Attice scripseris an more Cario:

Nάστης αὖ Καρῶν ἡγήσατο βαρβαροϕώνων [6]

Nonne vides, barbariem verborum irrisui fuisse Iliacis etiam temporibus? Nostris vero haud absurde Pseudosenensis speraverat, dolum non posse ex indicio sermonis, nisi a paucissimis, deprehendi.

Neque ego loquaculum istum animadversione mea dignum existimarem, nisi me ille, sinistra laude efferendo, eruditorum virorum (quos, ut dixi, grammaticus impudens notat) invidiæ quam admodum reformido, devovisset. Invenit enim Didymus nescio in quorum monachorum bibliotheca acroama vetustum de Eunuchomachia, id est, de rixantis et lucrosæ philologiæ usu. Epitomen, tua gratia, Juli, ante oculos ponam.—Postquam Mercurius infans barbato Apollini boves furatus esset, duo Dii, licet fratres et ab Jove nati et beati, simultates maximas agitabant. Quocirca Patris gravissima auctoritas intercessit, et lege cautum fuit: poetas, esse mercatores: item mercatores, poetas esse prohibetor. Poena domi, æs alienum: publica, dedecus esto. Hanc legem, satis gratam Mercurio, Apollo agre tulit: quippe qui divina præsensione sciebat, aliquando ditissimos, nobilissimos, fortissimos quosque mortalium scribendi munus dedignaturos; idcirco clientes suos, nisi mercaturæ quoque vacarent, fore ut egestate identidem laborarent. Hac de re multæ atque contentiosa disceptationes habita sunt in concilio Deorum, donec Janus ex duplici ore tanta tamque composita verba fecit, ut non solum et Jovi temperare legi, et Apollini obtemperare a quo animo jussis Patris persuaserit; sed et Martem quoque placaverit. Mars enim invitus patiebatur, poetas, rhetores atque grammaticos omnesque alios, qui promiscuo eruditorum nomine designantur, abstinere bello. Nova lex igitur lata est, per quam, cum Fato genus mortalium immortales gerat inimicitias, potentes et generosi, armis; servi rudes, quibus arma aut vetita sunt aut formidolosa, rudibus pugnant; servi autem eruditi loco rudis decertant instructi conviciis, nonnumquam ad internecionem, nunquam tamen si ne aliquo emolumento. —

Hos igitur, Juli, silentio meo non effugerim. Adde, quod Pseudosenensis, ut me pluribus certioribusque indiciis inligaret, meque adnuere suæ fraudi cogeret, re et facto fidem mendacio conciliavit; qui quidem fateatur, undecim tantummodo Hypercalypseos capitam potestatem sibi factam fuisse; quocirca haud satis exploratas habere singulas ἁλληγορίας verum, a me uno obtineri posse. Mihi itaque maturandam videtur, ut Hypercalypsis prodeat, tum Hebraicæ latinitati suæ restituta; tum nuda atque integra, minimeque noxia objurgationibus commenticiis. Etsi vereor, ne idem ille, qui meæ libellum fidei commiserat, dissensum profiteatur: tamen si quæ venit ex necessitate, non æqua modo, sed vel justissima est excusatio: præsertim cum id quod alii quæstus causa egerunt; nos invidiæ detestanda gratia, destruere conemur. At exemplarium non amplius quam CIV prœlo tradidi: hac scilicet mente, ut sincera hæc editio, abrepticiæ versionis inverecundiam magis arguere, quam auctoritatem aliquam ambagibus Didymi tribuere videatur.

Molestiam equidem magnam, mi Juli, ac minime profuturam arbitrator suscipere illum, qui Hypercalypseos rationem reddere professurus sit. Etsi, et suas inesse cuique vocabulo significationes, easque intelligentibus pulcherrime patefieri, multi fuerint qui prorsus arbitrarentur: quædam etiam exquisita anecdota, ut ajunt, conjectura colligi posse pollicerentur: alii non item; quinimo existimabunt aut scurram, aut ægrotum, aut furentem, et quovis modo inficetum hominem, jocularia fudisse. Mihi tamen de hoc tantum liquet; rationem scripturæ hujus, omnibus numeris, suo consentire consilio quod quale sit, fortasse aliquis probabiliter dixerit; prudenter, nemo. Me non pudet dicere non intelligere: id non fateor solum, sed et patior facilius quam abuti opportunitate hariolandi; et, aut falli et fallere; aut, si quid scriptor consulto ambagibus inumbraverit, parum caute ac minus honeste retegere; aut cum vate desipiente desipere. Interdum enim, num vaferrimus mortalium sit Didymus; interdum, num amentissimus, dubito. Marcus Jovianus Rainerus Marci F. municeps gentilisque mens, cui, dum sub Rege Vindelicorum stipendia merebatur, aliqua cum Didymo familiaritas intercesserat, enodationem Hypercalypseos, rogatu meo, ab eo flagitavit: sphingis responsum adepti sumus. En, Juli, in fra scriptum exemplum epistolæ.

DIDYMUS CLERICUS

M. J. RAINERO EQ. HIER. SAL.

Didymo quondam antiquo æeidit, ut cum historiæ cuidam, tamquam vanæ, repugnaret, ipsius proferretur liber qui eam continebat: quod et mihi hodie. at illi, quod plurima scripserat: mihi, quod fere nihil. quando et innumerabilia, et perpaucissima sint æque eodem fato obliviosa. potissimum homini qui ab inenute virili  ætate nil amplius scribendum, nil legendum decrevit. tunc, nescio quo anno sæculi, juxta castra Julia ad Morinos, omnes schedas meas centurioni familiari tuo dono dedi atque arbitratu. Hypercalypsin (nomen auribus meis plane novum) dictavisse non memini. accepi a Jacobo Annonio sacerdote innocentissimo, optimo viro, me in adolescentia vigilem et valentem et siccum (sum enim abstemius) vidisse portenta: mox per triduum scriptitasse. hæc quoque non memini, sed tunc forte libellum sibyllinum scripsisse, haud inficiar: non memini: neque legere aveo; neque, ut expostulas, enarrare sciam, neque velim. quinetiam de suscipienda editione, ad Apollinem Didymœum ire jubeo. Veritas, si modo ulla in ænigmatibus inest, latet quasi semen quod sine offensione præsentium, sine fraude posterum floreat, vi temporis: contra, si res ludrica est, ætas eadem et nugas, et anctores, conjectoresque ridebit. Verum, et mortalem vaticinari, et quæ scripserat plane oblivisci: neutrum credibile tibi fuerit: ipse id satis habeo, multa sape fuisse et vera et incredibilia. Quid? Nonne fuit Didymo coeco [7] Juliani lethum divinitus patefactum? — Plura rescripsi præter consuetudinem meam: sed hisce litteris, tamquam edicto monere libuit, ne quis homini propediem morituro quietem irrumpat. Aveto. scrip. Ufenæ ad Ulrici Hutteni [8] sepulcrum.

Sed cum suo cuique vel Genio vel Fato, vel etiam libidine sit utendum, difficile factu erit, quin aliquis exemplum Pseudosenensis libentius imitetur quam nostrum. Quis enim de se confidentius non sentit? Quis ergo non sibi dictum putet versum Euripidis:

Mάντις γ᾽ ἄριστος ὅστις εἰχάζει χαλῶς: [9]

quem, me invito, in libri titolo circumscriptum effigiem Didyrni vides? Vel quis singula Prophetæ minimi oracula ingenio proprio illustrata, ut singula testimonia, posteritati non commendabit? Neque ego abnuerim, alios scire posse, qua ipse nescio: at illis prorsus assentior, qui stultam scientiam quæ sapientia caruerit existimant:

rarus enim ferme sensus communis in illa

doctrina. [10]

Igitur, nisi religio mihi esset quidquam de autographo mutare in locum inscriptionis a Græco Tragico sumpta, sententiam Latini Comici sapientissimam surrogarem:

Scin’scite quod scis, proin’ tu sileas scitius,

te id sciscere inscitissime?

Fortasse hoc quæsito ejusdem litteræ concursu Comicus carpit Euripidem, Sophoclem, aliosque gravissimos poetarum, quibus interdum hæc verborum schemata in deliciis erant: ut illud Ennianum

O Tite tute Tati tibi tanta tyranne tulisti. [11]

His antiqui rhetores patrocinantur; hæc recentiores mirantur; hæc quis ausit dicere repudianda? tantummodo a doctissimis viris verecunde petere ausim, ut verba Comici vetusti amplectantur; nec sententiam aspernentur; scilicet: — Quisquis garrule promit omnia quæ vel optima didicit, stoltissime res suas gerit. Caveant præsertim Hypercalypseos interpretes, ne adimpleatur in iis verbum Prophetæ minimi: Ignorantiam asinorum potiorem esse stultitia doctorum.

Atqui non sum inscius (tametsi venalia atque invidiosa commenta defuerint) rem mihi asperrimam fore cum illis, quibus satius est probro affici, quam omnino non nominati; qui quidem non in alterius, sed in sui offensionem ænigmata excipient: quorum hominum tria genera novi. Unum genus est eorum qui aliquantula bona fama non carent, at augenda impatientia miserrime anguntur: insidias quotidie pavent; hostes undique venire cernunt; quidquid anili suspicione perviderint, pro comperto habent; queruntur sese insontes ac de re litteraria optime meritos, calumniis peti; ad Mæcenatem confugiunt; cognitionem ab Augusto institutam de famosis libellis recolendam reposcunt; principis severitatem sollicitant; auxilia ephemeridum sibi adjungunt, et ad æquitatem humani generis provocant: scilicet orbi terrarum maximum fore ex detrimento rei litterariæ periculum. Alterum genus est eorum quibus, cum neutram famam assequi possent, quietem alienam movere magna merces videtur: belli caussas anquirunt, arripiunt; nec spes ulla victoriæ; ad pacem metuunt: non tam sibi prodesse quam aliis obesse malunt. Tertium genus est eorum quibus famosa sunt nomina, pudor attritus; nobilitari se audacia ac dedecore student; neque sua met ipsi probra reticere vel dicere quidquam pensi habent, dummodo aliquo parto innotescant. Nam ut mortales qui a libidine laudis exagitantur, præclara sæpe, tamenetsi vana luctuosaque humano generi, facinora moliuntur, ubi opes, fortuna atque ingenti vis adsint; sic alii qui his rebus omnibus indigent, eademque ebrietate tument, nil adeo ridiculum, nil abjectum, nil foedum excogitare possunt, quod statim non experiantur. Itaque doctissimus, et interdum (pace tua dixerim) elegantissimus poetarum finxit laudem more Bacchantis quatientem thyrsum:

Percussit thyrso Laudis spes magna meum cor. [12]

Igitur ex cathedra clamitabunt, Hypercalypsin temere atque maligne in trivia jactam fuisse quasi semen rixarum: quas nihilominus alacri mente amploctentur. Tum me cavillari; causari; in jus rapere; consistere litem; lege privata me interrogare; eversorem dicere rei litterariæ, hostem patriæ; principia perduellionem me judicandum: denique editorem æque ut Hypercalypseos scriptorem capite damnandos; typographum ac librarios magna pecunia multandos; lectores igni et aqua prohibendos. At si prætor de accusatione cognosceret, lex illa Justiniani Imp. sanctissima: Si quis agens intentione sua plus complexus fuerit quam ad eum pertineat, satis præsidii mihi esset. Sed discrimen erit,

judice, quem nosti, populo: qui stultus honores

sæpe dat indignis: —

quem, nisi fuste coerces,

urgueris turba circum te stante, miserque

rumperis et latras: [13]

a quo iras et verba viri doctissimi mutuantur. Irarum telis, ex coro scientia innocentiæ, satis viriliter obviam eam: verba tamen (postquam perlegi Eunuchomachiæ dialogum) magne mihi formidini sunt. Itaque si quid erraverim, inire poenitentiam non recuso; prælia deprecor: obnoxium me præbeo; et pacem, aut saltem inducias, oblatis yectigalibus, opto:

pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyrannis. [14]

Quod si illi paci , vel gloriosæ, turpissimas rixas prætulerint; ego malim mutus condemnari, quam loquaciter triumphare. Chrysippus [15] ille, quem Cicero vaferrimum, versutissimum, callidissimum Stoicorum appellat, cum nequiret frangere captiosos academiæ soritas, [16] aliud argumentum dialecticum excogitavit quod vocabat τὸν ἡσυχάζοντα λόγον: videlicet, dum alii verbis insistunt, quiescendum.

Neque ego intercedam pro Didymo, quem tantæ suavitatis hominem novi, ut ne hostibus quidem suis gaudia iniquæ ultionis invideat: præterea rerum humanarum adeo incuriosum, ut nesciret qua tempestate, vel qua de re, vel quorum populorum armis, bella ætatis nostræ perpetua agerentur; neque Regum nomina nosceret; neque cujus sub ditione provinciæ Europæ essent: neque horologio aut kalendario uteretur: horas, dies, menses, sæculi annos non numerabat. Videant quoque viri eruditi, ne defunctum hominem adoriantur: nam post litteras illas quas M. J. Rainero Didymus scripsit, mortuus an vivus, quidve eo factum sit, adhuc quæro.

Ceterum, ne plura de Didymo ex me sciteris, reperies ad calcem libelli commentariolum olim Italice editum quem initio epistolæ memoravi. Addam esse penes me codices autographos duo, quorum alter est inscriptus: ᾽Υποενημάτων βιβλία πέντε, id est (ut scriptor commentarioli interpretatur) libri memoriales quinquæ, de vita sua; quos Didymus stilo Græco-Alexandrino, nescio qua mente, serio tamen, perscripsit; et aliquando edere, versione sive latina sive italica adjecta, in animo mihi est: alter, qui a scriptore commentarioli appellatur: Itinerario a’ confini della repubblica letteraria, titulo caret; hanc modo præfert ex Phædro inscriptionem:

Joculare tibi videtur et sane leve:

dum nihil habemus majus, calamo ludimus. [17]

at edendum non arbitror. Interdum satis urbane jocari Didymum in itinerario video; aliquando haud inscite nugari: sæpius tamen discinctum ludere et pueriliter ineptire: qui etiam testetur vidisse se in abditas partes radium academiæ cujusdam, legem in pila ahenea rnajoribus incisam litteris; sic:

 Q. F. F. S. NEMINIVE . FRAUDI . SCRIPTURAS . QUASQUE . ANQUITUS . SIVE . ANTIQUO . SERMONE . VEL . CHARTIS . TRIBUS . SCRIPTAS . PROFERUNTO . SUMTUOSE . EDUNTO . OPTUMATI . SIVE . DEXTERO . SIVE . SINISTRO . QUOIQUE . DECORÆ . GRATÆVE . SINT . DICANTO . PRÆFATIONE . MAXUME . LATINA . MINUME . LACONICA . MAGNIFACIUNTO . IN . QUA . PLERA . TAMENETSI . NEQUE . HILUM ATTINENT . DISSERUNTO . GRÆCORUM . ROMANORUMQ . CARMINA SINGULA . BINA . TRINA . PLERA . EX . SANCTUARIO . INDICUM RECITANTO . VARIA . INAUDITA . LECTIONE . RENOVATA . ITEMQ . ALIQUOT . LINGUARUM . OMNIUM . VOCABULA . EX . THESAURIS.

SANCTIO

OLLIS . QUI . HUJUSCE . LEGIS . ERGO . SEMEL . PARUERINT . GRADUS . PRIMUS . ADSCENSUS . AD . CATHEDRAM . ESTO . OLLOS QUI . ITERUM . MAGISTROS . HABENTO . QUOS . TERTIO . ПΑΝΥ . APPELLANTO . SI . QUIS . SECUS . FAXIT . SPORTULÆ . MINUUNTOR . CRIMEN . VIOLATÆ . REI . LITTERARIÆ . ESTO.

Atque ego, quamquam hoc editoris pensum, inistantibus fatis, invitissimo mihi obtigit; nihilominus conatus sum exsequi non nisi rite: scilicet, non ex lege fortasse a Didymo ficta, verum ex perpetuo Eruditorum consensu, qui, ut lex, valet: non enim tam nescire, quam insolenter capessere litteras pro dedecore habent. Itaque, ne communia philologiæ jura videar migrare, scripsi ad te, Juli Rich. Worthi, epistolam; latinam, fortasse parum; verbosam, satis: in qua ne ratio ulla editionis Hypercalypseos te aliosve lateret, multa et varia complexus sum. En quoque libellum haud invenustis typis exscriptum, iisdemque illis exornatum figuris in manuscripto delineatis: has præterea curas adhibui, ut tibi omnium amantissimo elegantiarum, atque bibliothecis amicorum munusculum typographicum concinnarem. Vale. Scrib. Pisis. Kalend. Quinct. MDCCCXV.

DIDYMI HYPERCALYPSEOS

CAPUT PRIMUM

1. Visio Didymi clerici super Hieromomum monachum.

2. Et factum est ut Hieromomus nondum diaconus scriberet diaria in adyto templi de rege, grege, lege et prophetis: Et spiritus ejus obediebat pecuniæ.

3. Gaudebat quoque funeribus et exsequiis villicorum: Et cum orphani et viduæ non haberent cereum propter sepulturam consanguineorum, Hieromomus minabatur eis verbum Domini:

4. Væ, villici! quomodo receditis ab oratione sanctorum? Ferte vinum, et triticum, et obolos eleemosynæ ne sacerdos contaminetur in luctu: Nisi sacerdos et clericus precati fuerint pro defunctis vestris, diabolus devorabit eos in gehenna ignis.

5. Et ego Didymus recordatus sum verbum Dei: Væ vobis, scribæ et pharisæi hypocritæ: quia comeditis domos viduarum orationes longas orantes.

6. Propterea recessi a via Hieromomi: et tantummodo scribebam diaria cum eo.

CAPUT  SECUNDUM

1. Et factum est ut in undevigesimo anno, in sexto mense, in tertia mensis a baptismate meo, in die dominica, hora prima ante vesperas, contremeret arbor, et vidi visionem:

2. In terram transmigrationis Haramheorum, secus flumen civitatis Firzah, in agro qui dicitur Ptomotaphion: quod viri Haramhei interpretantur, sepulcretum quadrupedum.

3. Ego natus ad collem cyparissorum, loquar omnia quæ vidi in visione et quæ audivi in præsepia.

4. Qui audit, inquirat: et qui non habet oculos, quiescat in verba mea.

5. Et cum discumberem subter ficum, inhians labile meis, si forte ventus qui agitabat ficum demitteret fructus in os meum: silentium stetit circum animam meam, et calor laxaverat mihi nervos et artus: erat enim mensis ficorum.

6. Et aures meæ audiverunt tonitrua in somnio: et ictus quasi grandinis percutiebant mihi nasum.

7. Ego autem expergefactus præ dolore nasi aperui oculos, et terror invasit in ossa mea: arbor enim concutiebatur veluti per procellam, et coelum erat sine procella.

8. Et ficus acerbiores percutiebant mihi nasum: et lac eorum manabat amarius felle et absynthio: ficus autem maturiores pendebant ramis.

9. Cogitans cogitavi quod diabolus sederei in arbore, ut scriptum est per poetas in carminibus gentium et in libris metamorphoseon.

10. Et cum surrexissem vidi virum juvenem militarem cum acinace et galea et crista, habentem mano sinistra corno venatoris: dextera autem concutiebat truncum magnum ficus.

11. Et dixi: Apage Satan: et pedes mei currebant procul ab arbore, currebant veluti super renes equorum.

12. Tunc sonitus terroris conversus paullatim in vocem hominis, clamavit: Sta: Ego autem cecidi in faciem meam et audivi vocem clamantis: Sta super pedes tuos et loquar tecum. Ego interim cum surrexissem currebam procul a voce.

13. Iterum vox appellans me nornine meo, et nomine patris mei, et nomine atavi mei, prosequebatur me: vir militaris currebat calceatus ocreis, et calcaribus ferreis: et sonus acinacis in vagina ferrea currentis super silices implevit frigore suras meas dum ingrederer præsepe bubulci contubernalis mei ad fugiendom terrorem inferni.

14. Et ecce ante oculos meos sedens super manipulum foeni cum calatho in manibus anicula quædam quæ vocabatur Margarita.

15. Vir autem militaris stans ad januam præsepis clangebat cornu clangore turmarum in die proelii.

CAPUT TERTIUM

1. Signum quod factum est Didymo clerico ab anicula Margarita cum vir militaris clangore cornu arceret omnes animas puerorum lascivorum et filiarum agri a janua præsepis.

2. Boves bubulci, cum tuba sonaret, timuerunt lanium et ploraverunt multo mugitu: Vis taurorum percutiebant cornibus præsepe, et virga generationis eorum extendebatur in ira: Agni lactentes currebant ad matres, et matres et agni stipabant ad invicem sese præ pavore: Et equi aratoris hinnitu inhiabant pugnam: Et sues grunnientes cursabant undique perterriti per præsepe: Canis autem pastoris longo ejulatu dixit omen triste. At anicula Margarita orabat sine pavore mentis ad Dominum.

3. Et cum viderem fortitudinem et fidem aniculæ amplexus sum eam: et plorans velut infans clamavi Aa Aa.

4. Et cum tertio aperuissem os meum ad clamandum Aa, anicula illa posuit in gutture meo dulcedinem ficus quem unum habebat in calatho.

5. Et comedi ficum: et factus est in ore meo, sicut mel, dulcis.

6. Illa autem porrexit ante me calathum vacuum. Et vir militaris dixit ad me: Si plantaveris vineam et fructetum venter tuus quiescet, et cogitationes tuæ sanabuntur.

7. Fac ut calathus iste, quem ego do tibi, impleatur sudore et labore tuo in nomine Dei.

8. Ouid enim resupinus expectas ventum et procellam ut dejiciant fructus in os tuum? somnus et mors deprehendent animam tuam.

CAPUT QUARTUM

1. Posthac exorsus est iterum clangor cornu viri militaris, et audivi vocem illius: stabat enim ad ostium præsepis.

2. Verumtamen melior est somnus quam fraus: melior est mors vitæ quam malum nomen et ignominia: optimum autem manducare panem opera manuum tuarum et vigilare in labore bono.

3. Expergiscere, Didyme, expergiscere: convertere oculos ad lumina coeli, et ad Dominum qui creavit coelum et terram, et hominem ut desiderio coeli operaretur terram.

4. Scriptum est: Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus tuas ut dormias: et veniet ad te quasi viator egestas, et vituperium quasi vir armatus.

5. Et ecce tu captas viaticum in sipientiæ et desidiæ et scandali scribis enim ephemeridas adversus fratres tuos quærens lucrum in adulatione et calumnia.

6. Tu es clericus: quid ergo diaria cum clericis? Doce parvulos orationem quam didicisti in tabernaculo sancto: lege tibi et agricolis parabolas veritatis:

7. Quia Deus diligit parvulos et pusillos et pauperes: reddet ergo tibi bonum secundum caritatem tuam erga eos.

8. Evangeliza pauperibus orationem dominicalem: ut petant in quiete mentis et in sudore frontis panem quotidianum:

9. Ut in patientia cordis discant dimittere debitum debitoribus prædivitibus qui non reddunt operario mercedem:

10. Ut, cum leges, greges, reges filiorum Adam evertentur, subvertentur, revertentur super faciem terræ, agricolæ et operarii adorantes clament: Fiat voluntas Dei sicut in coelo et in terra.

11. Sic pro labore justo habebis panem et pacem in domo cordis tui.

12. Cave præsertim ne scribas diaria: melior est somnus quam fraus: melior est mors vita quam malum nomen et ignominia.

13. Memoria scriptorum omnium ephemeridum in compositione adsentationis et objurgationis fiet opus sterquilinii.

CAPUT QUINTUM

1. Onus Hieromomi.

2. Et vox viri rnilitaris increpabat ultro: Homo homo de colle cyparissorum, fili Raphæl filii Seraphim, scio opera tua, et adsentationem ad captandos improbos, et jurgia tua in prophetas, et insidias in animam meam: tu es vivus et mortuus.

3. Sed quia adisti opera Hieromomi adversus viduas, remitto tibi peccata.

4. Revertere a via tua pessima: leges enim cum coecis, et scriba cum sycophanta: et tempus iræ prope est.

5. Hieromomus fiet monachus et sacerdos in urbe transmigrationis Gallorum Senonum ad Austrum Alpis Penninæ.

 6. Et accinctus diploide impudentiæ, docebit pueros doctrinas quas ne ipse quidem didicerat.

7. Et fiet apostata: ut confiteantur omnes quod scriptum est per sapientem: Homo apostata, vir inutilis; graditur ore perverso; annuit oculis; terit pede; digito loquitur; pravo corde machinatur malum; omni tempore jurgia seminat: huic extemplo venit perditio sua.

8. Ideo Hieromomus scribet diaria ad injiciendum ignem inter stipulas civitatis quam manus Dei liberavit ab eversione et perditione licentiæ.

9. Et replebitur maledictione populi sui: et sumens malitiam suam et atramentarium et baculum viatoris exulabit per gentes alienas, donec veniet in terra fertili, ubi sedet Babylo minima, ad populum epulantem, de quo vaticinatus est Jacob:

10. Asinus fortis accubans inter terminos: vidit requiem quod esset bona, et terra quod optima, et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est serviens tributis.

11. Ibi coluber devorans infantem interfectus est a malo cydonio agricolo; et malum cydonium conterritum a litio: lilium autem avolsum ab induperatore monacho cuius filii et abnepotes tenebant terram illam sub tributo per satrapas:

12. Mox Deus dominus exercituum dedit Viraginem principem populi: sicarii, publicani, et lenones moechati sunt eam, et facta est meretrix.

13. Et Vultur præ se ferens vexillum Aquila venit et dixit pullo suo: Ego dominus: tu autem princeps populi hujus et dabo tibi alas Leonis; et cornu unum Tauri bellicosi; et Piscatoris litora: verumtamen tu contemne prophetas, quia ego multitudine stultorum sapientiam prophetarum obruam.

14. Principio Deus induit fortitudine ensem pulli; et mentem ejus justitia; et cor ejus misericordia: et pulchritudo et castitas osculatæ sunt in thalamo suo: et vidit virginea et matronas versantes rosas in lectulo filiorum suorum.

15. Deinde res nimis prosperæ et adulatores, et Synagoga Doctorum, et Senatus Parasitarum inflaverunt animam suam, et in ebrietate gloriæ suæ rejecit prophetam; vocavitque Synagogam Doctorurn, et Senatum Parasitarum, et dixit ad eos verba Baruch:

16. Ecce misimus ad vos pecunias, de quibus emite holocautomata et thus, et facite manna, et veneramini Nabuchodonosor trium Babylonum, et me Baltassar filium ejus: magnificate bellipotentem:

17. Ut omnes populi sileant sub umbra Nabuchodonosor: vos autem cantabitis eum sub umbra mea, ut serviatis mihi et servis meis multis diebus, et inveniatis gratiam in conspectu meo semper.

18. Et dedit Hieromomo grabatum et ferulam, et constituit eum pædagogum Chaldæum epheborum atrii regis.

CAPUT SEXTUM

1. Onus Hieromomi.

2. Dixit spiritus Dei vivi: Necesse est ut veniant scandala.

3. Tradidit ergo Satanæ scribas et padagogos et anus poetrias libidinosas ut scandalizent.

4. Hæc dixit vir militaris ad me: Gallus homo satiabitur fructibus terræ pinguis, et vociferabitur:

5. Obliviscimini linguæ patrum vestrorum quia profert inania: loquimini linguam meam quæ habet verba sapientiæ, et cantat mirabiliter in orchestra.

6. Tunc et Hieromomus bibet vinum in convivio Eden satrapæ, et una cum gallo vociferabitur: Expuam fel e jecore meo super facie. filiorum populi ad sanandos oculos eorum, quia prophetæ excoecaverunt civitatem.

7. Cives autem boni dicent Hieromomo: Extendis linguam tuam quasi arcum mendacii et non veritatis:

8. Comede et bibe in paupertate tua sub rege prodigo et superpone digitum ori tuo: ne lictores equestres adducant te in castrum civitatis paludosa usque ad mortem.

9. Sed aures Hieromomi non erunt audientes verbo patientiæ: et iterum subsannabit prophetas justos terra pinguis, ubi sedet Babylo minima.

10. Cives autem dicent iterum: Hieromome presbyter; exue vestes amatorias juvenum, et indue te indumento nigro levitico:

11. Abjura sacrilegium, adulterium et simoniam: mitte calamum sycophantæ: tolle librum psalmorum, et cum sacerdotibus et populo dic canticum in templo Dei ad exoptandam pacem urbis, libertatem civium, et gloriam principis:

12. Noli, tu sacerdos, magnificare clades triumphales: minus enim a Domino Deo petimus regem bellipotentem; magis vero sapientipotentem:

13. Scriptum est: Tu es sacerdos in æternum.

CAPUT SEPTIMUM

1. Onus Hieromomi.

2. Audi, Didyme, quia cives boni facient tertio verba patientiæ Hieromomo: filiusque Vulturis prætendet alas suas super eum.

3. Apostata autem obduratur in pravaricatione: nec habebit ultra medicinam: et cum tertio non audiet, et Vultur repulsus fuerit in nido ignominiæ, onus ultionis corruet adversus eum.

4. Lictores equestres ligabunt manus ejus in pollicibus ferreis, et circumdabunt eum vinculis.

5. Bibliopolæ pro redemtione nummorum quos dederant ei ut scriberet cum atramento sycophantæ ad liniendam libidinem improborum, venundabunt verromercatoribus papyrophylacium Hieromomi.

6. Lectores ephemeridum execrabuntur eum in amaritudine quia crediderunt mendacio, et persecuti sunt veritatem.

7. Ille recordatus dierum felicitatis suæ, petet auxilium; et participes quoque sui recedent ab eo.

8. Phlyrias histrio, filius Benach: et Ghoes poeta, filius Horos; et Psoriona ludimagister, filius Phthoniæ; et Agyrtes bibliopola, filius Bethon:

9. Et alia genimina Mammonæ quorum frons est attrita et cor non est carneum:

10. Qui dictabant diaria Hieromomo, et instaurabant eum testem fornicationis calumnia in prophetas vivos, et in reges mortuos:

11. Et prandebant cum illo agnum pinguem de grege, et vitulos Vaccæ Pastoris boni:

12. Dicebantque Hieromomo: Affer vinum et bibemus: Et in crapula et ebrietate amplectebantur invicem clamantes: Pax: et non erat pax.

13. Tu ergo despice eos: neve convivia illorum adeas: quia manducant panem pollutum.

14. Neque sermones illorum audies: quia falsiloqui, et subversores, et irritatores sunt, et spiritus oris eorum multiplex.

15. Neque protuleris eloquium coram eis: quia increduli, invidi, delatores, et exasperantes.

16. Quam ob rem, illis audientibus, pone signaculum labiis tuis: præstolator intellectus sui venumdabit veritatem, et mercenarius animæ suæ tradet animam fratris sui.

17. Iidem ergo omnes exprobrantes calamitatem Hieromomo, apponent peccata sua super eum.

18. Unusquisque autem in abscondito cordis sui obdurabit cogitationes suas in impietate.

19. Diu silet enim conscientia in præcordiis impiorum; conscientia impiorum leo dormiens.

20. Scriptum est: Iniquitas surrexit in virga crudelitatis: sed crudelitas, sero quamvis, sibi flagellum.

21. Ideo dum lictores equestres adducent Hieromomum in castrum civitatis paludosæ usque ad mortem:

22. Ghoes, et Psoriona, et Phlyrias, et Agyrtes filius Bethon prosequentur eum jacentem in compedibus super plaustrum, et canent tuba: Io.

23. Et fricabunt faciem ejus urtica ut discat erubescere.

24. Tria tantum; Ara, Aratrum, et Arbor patibuli, filiis Adam opus sunt: unus vero inverecundis hominibus pædagogus optimus; Carnifex.

CAPUT OCTAVUM

1. Gladius quem vidit Didymus clericus.

2. Silentium circumstetit et tenebræ factæ sunt in præsepia; vesperascebat enim dies.

3. Et audivi vocem dicentem: Sume calathum et accede. Et sumsi calathum et dixi: Ubi es?

4. Et vir militaris evaginavit acinacem clamans: Sequere lumen fortitudinis.

5. Et vidi acinacem coruscantem nudum: et cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus.

6. Et apprehendit me in cincinno tonsuræ meæ: et adduxit me ad flumen urbis Firzah in aggere qui respiciebat ad aquilonem, ubi est sepulcretum quadrupedum.

7. Minæ turbinis possidebant terram: et stellæ retraxerant lu men: non solitaria gradiebatur in circuito sepolcreti: et in cursu aquarum tonitrua.

8. Gladius autem viri militaris, in aspectu æris candentis, frangebat noctem.

9. Et ex utraque parte chalybis, vel ut stella magnitudinis minima, prafulgebant literæ duodecim:

10. Ex parte una, literæ sex: est est: ex parte altera, literæ sex: non non.

CAPUT NONUM

1. Verbum super anum poetriam. [18]

2. Et ecce similitudo mulieris nudæ, annorum sexaginta: quæ, quasi vulpis sitiens prædam per solitudinem, explorabat undique penetralia fovearum quadrupedum; et sub lumine æris tenebrescentis veniebat,

3. Distorquens oculos, intuito procaci, dentibus fractis, mammis attritis, femore foedo proluvie, ventre prægrandi, cruribus valgis:

4. In capite ejus calvitium: et nesciebat consistere pedibus.

5. Et habebat manu sinistra calamum.

6. Et effodiebat morticina quadrupedum: congregabatque putredines conglutinans eas in ore suo.

7. Et expuebat conglutinatum: et coagulatum est in atramento scriptoris.

8. Post hæc quatiens colubrum rubrum immanem, percutiebat mano dextera nates suas magno cachinno:

9. Et continuo oculi mulieris sexagenaria insaniebant libidine.

10. Et inhorruerunt pili carnis meæ.

CAPUT DECIMUM

1. Mors Hieromomi.

2. Et ecce eunuchus quidam, ludimagister, nomine Philippus: homo spurius de terra transmigrationis Haramheorum.

3. Gradiens incessu anseris: et conspicilli equitabant nasurn ejus: erat enim varus et lippus.

4. Tenebatque ligonem vespillonis: et semita ejus erant involutæ ambiguitate et caligine: quem cum conspexisset lamia clamavit currens obviam ei:

5. Ecce coagulavi secundum præceptum Psorionæ atramentum calamo suo et fratrum suorum.

6. Opus perfeci: veni et inebriemur amplexibus donec illucescat dies.

7. Eunuchus respondens ait: Anna soror Calamoboa, Hieromomus cinædus tuus mortuus est nudiustertius in vinculis et blasphemia.

8. Phlyrias et Ghoes, et Psoriona filius Phtoniæ, et Agyrtes filius Bethon, moechi tui, venient ad sepeliendum eum in Ptomotaphio: iidem enim exhumaverunt corpus ejus de loco sancto ubi Synagoga Doctorum sepeliverant eum.

9. Et ecce hic ego fossor sepulturæ rursum.

10. Et cum audivisset hæc verba, poetria pererrabat ad similitudinem canis foetæ lustrans tenebras et sepulcra:

11. Et ejulabat valde dicens: Venena latentia in putredine, et morticina pestifera:

12. Date mihi virus ad occidendos in convivio Ghoes, et Psorionam, et Phlyriam, et omnes Apostolos eorum Iscariotes Hieromomi mei:

13. Stillate atramentum et scribam alphabeto flammeo maledictionem æternam: optimates enim urbis crediderunt mihi:

14. Et sicut acuebam calumnias adversus maritos meos: et excoecavi Justitiam calamo, et aperui aures suas lacrymis meis: Et e sacramento germinavit condemnatio innocentium:

15. Sic scribam in libro imprecationem et juramentum et væ ad perdendos etiam nocentes:

16. Quoniam participes et proditores cinædi mei vivi, persecutores etiam facti sunt mortuo.

17. Et bacchabor in Synagoga Doctorum, et in templo, et in emporio populi nuda:

18. Conspicite me, populi omnes, quia etiam vestimenta mea tandem abominantur me.

19. Cognoscite immunditiam meam quam texi indumento virginis:

20. Numerate super frontem femoris mei oscula Phlyria, et Agyrtes, et Ghoes, et Psorionæ inquilini domus meæ.

21. Confitebor omnia facinora mea et fornicationes, et calumnias, et infanticidia; quoniam adulteri mei, adjutores mei hypocritæ, exultant in amaritudine luctus mei: et sepulcrum Hieromomi erutum est manibus eorum.

22. Corripite ergo me fune et igne et forcipe dummodo excrucientur adulteri mei mecum: et dulcificabo amaritudinem meam oppobrio adulterorum meorum, et consolabor in inferno.

CAPUT UNDECIMUM

1. Post hæc mulier sexagenaria tinxit calamum atramento conglutinato in ore suo.

2. Et scripsit super convexum femoris sui multitudinem adulterorurn suorum, numero arabico: nomina autem eorum litera Haramhea:

3. Et numerus et nomen convertebantur in ulcus: et nares meæ abominatæ sunt foetorem.

4. Et dum lamia illa ejularet, vidi lacertum viridem contorquentem sese ex ore suo: habebat enim lacertum pro lingua.

5. Et ex ore lacerti spicula mille: et in omni spiculo sulphur, et virus, et sanguis.

6. Eunuchus interea Philippus effodiebat foveam ligone.

7. Sedens autem fessus super aggerem glebæ foveæ deposuit ligonem in femore suo: et conserens manus suas, et emittens vocem tintinnabuli obtusi, dixit mulieri:

8. Audi, Anna Calamoboa: Synagoga Doctorum ne scandalizarent plebem et ecclesiam sepelierunt corpus Hieromomi in circuitu dormitionis fidelium:

9. Pavor autem viatoris vespertini obtulit hesterna nocte oculo suo similitudinem Hieromomi egredientis e tumulo, evertentis cruces defunctorum in pace.

10. Et simulacra eorum in aspectu legionis columbarum timentium accipitrem orabant gementes ad Deum: Inimicus animæ nostræ exterrens ossa pacifica.

11. Audi, Anna, et parce mihi; quia conturbatio super conturbationem, et auditus super auditum: etenim inhabitantes apud locum religionis audivere vocem Hieromomi:

12. Clamabat enim ab inferis: Fili Horos, fili Bethon, fili Phthoniæ, fili Benach: et vos omnes qui tractabatis consilium mecum:

13. Ad quid dereliquistis solum in proelio?

14. Eja depellite prophetas de nido vitæ; umbra mea autem evertet reliquias eorum, et ossa eorum ludibria aquilonis:

15. Ne viventes in posterum commemorent virtutes eorum super tumulos, et lugeant eos.

16. Cives igitur qui audiverunt hæc, reædificaverunt hodie oriente sole sepulcra fidelium: et instauraverunt cruces super ea, et maledixerunt Hieromomo.

17. Postea irruerunt adversus Ghoes et poetas; et adversus Phlyrias et scurras; et adversus Psorionam et ludimagistros, et adversus Agyrtem et bibliopolas, et genus omne scriptorum ephemeridum.

18. Et adversus Synagogam Doctorum.

19. Et etiam adversus me, quamvis custodiam vocem in faucibus meis, ne obstruantur in convivio Eden principis Parasitaturn: quia esurio.

20. Neque calamum tinxi in atramentario, neque chirographum dedi typographo; quia paveo.

21. Verbum meum invisibile jactum in præcordia aurium irrisoris divitis: et cum germinaverit zizania de semine meo in ore alieno, ego dicam: Non novi.

22. Ego ergo recogitans consilium, dixi in concilio adulteris tuis: effodiamus cito corpus Hieromomi; sepeliemus illud in Ptomotaphio.

23. Futurum est enim ut locus sanctus sit in æternum acies pugnæ inter umbram Hieromomi et umbras fidelium.

24. Sicut dictum est per poetam: Curæ non ipsa in morte relinquunt. [19]

25. Nam ubi rursus Hieromomus vocaverit vos ab inferis, revelans opera vestra, furor populi et lapides corruent in nos omnes.

CAPUT DUODECIMUM

1. Funus Hieromomi.

2. Et vir militaris dixit ad me: Convertere, Didyme, ad plagam orientis, et vide: Et continuo facta est lux lurida in circuitu æris.

3. Et vidi et ecce ibi sexcenta millia alarum vespertilionum micantia sulphure accenso, et supernatantia per fluenta fluminis.

4. Et supervecta alis properabat ad nos cymba nuda velis et remis.

5. Et in cymba similitudines virorum sex, et feretrum.

6. Et cum adpropinquassent ligaverunt cymbam ad truncum arbuti in aggere.

7. Et primus egressus de cymba homo pusillus qui vescebatur spongiis et glycyrrhiza: hic Agyrtes filius Bethon.

8. Habebatque super humerum corbem voluminum, et in manibus cymbalum: et festinabat clamans loquaciter:

9. Ecce aromata mea, ære alieno magni parta ad comburenda ossa Hieromomi.

10. Secundum autem egredientem de cymba vidi hominem loquaciorem, capite recto caliendro de pelle simiæ; et larva persona in manibus ejus; et alebatur cicadis: hic Phlyrias histrio filius Benach.

11. Tertius veniens oculis et lacertis excoriatis, manducans apes et expuens aculeos in os hominum concinnabat verba achaica, et in labiis ejus murmur lojolitæ; et in manibus ejus radices verborum: hic Psoriona filius Phthoniæ.

12. Et vidi in fronte hujus scriptos cum fuco auripigmenti numeros arabicos undecim 19876543210.

13. Et cum adpropinquaret ad fulgorem gladii viri militaris, ecce numeri decem priores facti evanidi: numerus autem postremus zero factus grandior in medio frontis.

14. Quartus autem egrediens intuitu tristi, manducans limaces, et expuens salivam clamabat: Colligite argentum meum: Et commixta saliva exibant cornua limacis: hic Ghoes filius Horos.

15. Et posuit super aggerem vasum plenum papyris carminum; et cum spiritus venti rapuisset carmina et obtulisset illa omnia ante oculos meos:

16. Ego Didymus legens vidi: Pro lege, in legem: pro rege, in regem: pro grege, in gregem.

17. Interea ille canebat carmina cum tumultu: et discordia personabat in cantico liræ suæ:

18. Cumque dixisset carmen, circumspectans undique insidias et æmulos, prætendebat palmam dextera sua ad eleemosynam, veluti cæcus in vestibulo templi.

19. Sequebatur eos quatuor pygmæus [20] quidam anagnostes: et frons ejus velut tabula et caries: vescebatur enim tineis librorum: clamabatque voce ranarum: Miserere:

20. Et cum homo quartus, proximus ei, plecteret illum valde crudeliter plectro lira sua, anagnostes respondebat: Amen.

21. Hic schismaticus est, et sine nomine.

22. Postremus autem et indutus vellere verris decoriati egressus est de cymba gigas altitudinis quinque cubitorum et palmi:

23. Vorans reliquias coenæ magnæ coenaculi filiorum Carnificis Sancti:

24. Et ruminabat epulas velut Bos: et eructabat eas clamans:

25. Unus ego omnia scio qua vos omnes nescitis: nam Judas Iscariotes qui tradidit Filium hominis in osculo sancto erat de stirpe David. David enim rufus erat.

26. Tunc vir militaris dixit ad me: Gigas ille indutus vellere verris nescit quod populi sciunt: etenim ipse quoque tradidit magistrum suum Synagogæ Doctorum: Baltassar deceptus a Synagoga dedit quinque millia aureorum pretium proditionis, et constituit gigantem magistrum magistrorum.

27. Hi sunt viri sex quos ego Didymus vidi egredientes de cymba.

CAPUT DECIMUM TERTIUM

1. Et gigas ille erat sandapilarius: et deposuit feretrum prope foveam defossam ab eunucho.

2. Et cum subvertisset sandapilam ad ejiciendum cadaver, agnovi Hieromomum olim monachum, et lacrymæ obortæ sunt in oculis meis, et palpebra mea caligavere.

3. Recordatus sum enim dierum innocentiæ meæ, et lusus pueritia nostra: et omnes cogitationes meæ fractæ sunt statim formidine mortis æternæ.

4. Et velavi manibus oculos meos ne forte vir militaris conspiceret veritatem adflictionis meæ:

5. Ille scrutans præcordia mea dixit: Initium virtutis misericordia: scriptum est: Justi omnes misericordes sunt; et Deus custos misericordiæ:

6. Et si hi omnes qui stant coram te minati fuerint animæ tuæ, miserere eorum:

7. Et ubi omnes homines timeant eos, terebit eos tribulatio, et conscientia, sero quamvis, vallabit eos.

8. Inter hæc filius Bethon instaurabat rogum de voluminibus corbis.

9. Mulier sexagenaria assumpsit planctum super cadaver:

10. Phlyrias autem cantabat juxta eam voce meretricia cantiones melicas poetæ exsecti: plorabatque lacrymis comoedi.

11. Later jacebat in Ptomotaphio, et gigas coelavit in eo unguibus effigiem Hieromomi, atque epitaphium quod per alpha et beta pygmæus anagnostes scripserat: sic:

ΤΑΦΟΣ . ΑΠΑΣ. ΙΕΡΟΝ.

ΚΥΝΑΛΩΙΗΞ. ΙΕΡΟΜΩΜΟΣ. ΚΕΙΤΑΙ.

ΝΕΚΡΟΣ. ΔΑΚΝΕΙ. ΦΕΥΤΕ.

12. Pygmæus ne forte alii conspicerent quæ seripserat, sedit super laterem: et illudens illis locutus est sibi:

ἑλωπεχίζειν πρὸς ἀλώπηξα

13. Et vir militaris, respondens illi, dixit ad me:

ὄϕις, εἰ μή ϕάγοι ὄϕιν, δράσων οὐ γενήσεται.

CAPUT DECIMUM QUARTUM

1. Eunuchomachia. Exorta est enim rabies emulationis inter Psorionam et Ghoes: alter enim malebat Hieromomum laudare pro rostris: alter vero cantare in strepitu liræ epicedium.

2. Psoriona autem clamabat: Audi, Ghoes; quia Nabuchodonosor rex trium Babylonum constituit me doctorem Synagogæ suæ minimæ: quisquis igitur respuerit scripta mea, majestatis reus erit; quippe qui subarguet ignorantiæ Nabuchodonosor regem, qui me constituit doctorem.

3. Ghoes autem clamabat: Sile, fili Phthoniæ: quia orationes tuæ ambulant pedetentim; carmina vero mea pennis volucribus volant: idcirco Nabuchodonosor rex constituit me præconem nominis sui, ut confiteantur eum populi omnes: quisquis igitur antefert orationes suas pedestres cantionibus meis, antefert gloriam suam gloriæ Nabuchodonosor regis: tu ergo majestatis reus eris.

4. Hæc ego Didymus audivi in visione argumenta incredibiliter vera: futurum est itaque ut tradantur laudata posteritati per hebdomadas Polygraphi. [21]

5. Tunc interim in Ptomotaphio invidia et livor antiquus exarsere in furore novo inter Psorionam et Ghoes:

6. Et jurgia et minæ et execrationes et recriminationes scelerum: et Ghoes exprobrabat furta Psorionæ; et Psoriona exprobrabat Ghoes lenocinia: et petebantur calumniis ad invicem.

7. Et Ghoes adjunxerat sibi auxilium Agyrtes: Psoriona vero auxilium Phlyriæ histrionis.

8. Gigas percutiebat alapis tum Ghoes et Agyrtem; tum Psorionam et Phlyriam.

9. Pygmæus sedens seorsum, altero oculo plorans, deprecabatur rixam: altero vero subridens, exhilarabat hypocrisiam cordis sui.

10. Et Anna Calamoboa dum osculabatur proeliantes, vulnerabat eos omnes dentibus suis venenatis.

11. Et oriebatur rursum disputatio maligna de lege, rege, grege: et in disputatione crimina majestatis, et sanguis sine ense: saxa autem et ossa quadrupedum ministrabant arma.

12. Eunuchus interea Philippus exterritus fugiebat passibus anseris: meditabatur adire convivium Eden satrapa Pharisæi Doctoris Maximi: is enim ciebat Eunuchomachias, ut rideret Doctores rixantes, quibus tamen Pharisæus iste Maximus præerat.

13. Et sepulcretum versum est in tabernam ardelionum.

14. Et factus est terræmotus magnus.

15. Et scissa est fragore horribili terra: et similitudo asini decoriati exsurgens de tumulo cursabat undique:

16. Et ruditus ejus longior eheu centum virorum bellatorum morientium.

17. Et cum spiritus asini, me præsente, transiret, perterrita sunt omnia ossa mea.

18. Rudor interim redactus est in cantilenam Synagogitæ legentis ex cathedra sua.

CAPUT DECIMUM QUINTUM

1. Querimonia asini.

2. Loquente asino, viri omnes et eunuchus et mulier tacebant: et deambulante illo, stabant.

3. Hæc locutus est asinus:

4. Patres mei et fratres mei, et equi et muli necessarii mei, et boves et oves aliique filii terræ noti mei:

5. Confecti labore, senio et tabe servitutis emortui sunt: et ad terram parentem nostram reversi, ubi pax.

6. Vos autem humanæ belluæ quod præter omnes creaturas animalium habetis loquelam et manum, exactores et carnifices nostri facti estis:

7. Qui non reputatis vos filios terræ sicuti et nos, et affectatis viam coeli: sorduimus ergo coram vobis.

8. Concedite saltem nobis domum terra: domum maternam atque pacificam omnibus in æternum.

9. Quare conturbatis requiem nostram et in solitudine mortis nostræ vigilatis?

10. Scilicet congeries putredinis asinorum et boum videtur vobis cathedra digna sapientiæ:

11. Vos enim, sicut audivi in lumine vitæ meæ, transvolatis nubes et luminaria firmamenti et Solem et septem moenia coelorum: Et oculo carneo, et cerebro carneo, et corde carneo, judicatis Sanctum sanctorum in excelsioribus excelsi.

12. Verumtamen audivi etiam sapientes vestros dum portarem onus decimæ et primitias villici mei ad ostium altaris:

13. Confitebantur enim hæc tria in volumine sancto: [22] Homo nihil habet jumento amplius: Unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio: Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsurn?

14. Nos vero novimus duo munera quæ sejungunt vos a nobis et superbire vos faciunt, esse munera ærumnæ: loquela facit vos loquaces, falsiloquos, delatores; in manibus gladius et calamus:

15. In ore vestro, fel; in manibus, sanguis; egetis ergo lege, quam fornicamini; et rege, quem adulamini; et vos estis grex devoratus aut devorans.

16. Nunc fons calumniarum vobis est: an lex sit ante regem et gregem; vel an rex sit ante gregem et legem; vel an grex sit ante legem et regem:

17. At ubi veritas? nonne dixistis scripta vestra esse aromata ære alieno magni parta ad comburenda ossa hominis? nonne venter vester devorat veritatem? nonne in statera prarponderat aurum?

18. Sed veritas ex ore meo quia ego asinus et mortuus.

19. Grex, est populus; lex, est canis vigilans; rex, est pastor: ergo rex primus et ante omnia, quia sine pastore neque canis neque pecus; præterea habet baculum. Sed vulpes sunt inter pecora; et vos vulpes estis: nunc dicite in corde vestro: Ignorantia potior est stultitia; asinus novit nos.

20. Neque ego arguerem ænigmata vestra dummodo quiescerem cum fratribus meis: sed nunc vos coinquinatis reliquias nostras cadavere inimico.

21. Frater vester Hieromomus filius olim fuit agri hujus.

22. Et cum carnifices nostri venirent ad mactandos nos per cultrum et malleum, Hieromomus puer laniabat nos longa morte:

23. Et excoriavit me senem et claudicantem admodum vivum cum scalpro librario, ad quæstum pecuniæ: nolo ergo carnificem meum inquilinum esse domus meæ sempiternæ.

24. Vobis itaque nullus exitus de loco isto, quin prius sepeliatis in ventre vestro cadaver Hieromomi.

25. Saturamini carnibus fratris vestri, antequam fames deprehendat vos, et mors visibilis sternat corpora vestra convivia ferarum.

CAPUT DECIMUM SEXTUM

1. Sepultura Hieromomi.

2. Et factus est terræ motus major; et scissa est terra rursus; et similitudo asini reversa in habitaculo suo.

3. Et lumen sulphuris accensi alarum vespertilionum vertebatur in fumum; et multiplicatæ sunt tenebræ: et ventus rugiens arefecit gramina Ptomotaphii: et undæ fluminis equitabant per tumulos.

4. Et quattuor viri et pygmæus et gigas et eunuchus et anus clamabant ejulatu teterrimo: Væ:

5. Et cum væ hominum vox vulpis et lupæ et canis fœtæ, et ranarum sexcentarum: et bubo et bufo et noctua et upupa, lugubri et funereo singultu: et chersydrorum, chelydrorum sibila, jaculorum, cenchrium, amphisbanarum, aspidum, basiliscorum, parearum [23] et totius progeniei viperarum.

6. Homines autem qua rebant cymbam in aggere, et cursabant palpantes tenebras: cymba vero nabat per aquor Tyrrhenum procul ab aggere.

7. Et ecce legio corvorum super corpus Hieromomi: et omnia reptilia et animantia immunda cum eis.

8. Clamavitque eunuchus: Esurio: Fratres viri, adimpleatur verbum asini, antequam animalia coeli, amnis, et terræ devorent coenam nostram, et mors visibilis epuletur nos omnes in Ptomotaphio.

9. Timentes igitur filii hominis minas spiritus asini, comedebant carnes fratris putrefactas.

10. Vir militaris exhorruit epulas sceleratas et dixit: Attende. Cucurritque cum gladio et cornu in medio convivii:

11. Et ad fulgorem gladii, vidi Hieromomi carnes statim consumptas: et bellua rapiebant sibi ossa arida.

12. Vidi sex homines et poetriarn et eunuchum madentes a vertice capitis usque ad plantas pedum sanguine bullienti, et lambentes sanguinem linguis ad potum:

13 Cumque vir militaris vibraret acinacem ad jugulandos eos, retraxit gladium, et abstinuit a cæde, clamans voce magna:

14. Non ego ultor iniquitatum quas iniqui perficiunt super iniquos; et calix iræ nondum superfluens:

15. Vivite nunc omnes a quibus ego aliquando immolatus fuero: tu autem, terra, ne operias sanguinem meum ante ultionem.

16. Et adposuit cornu labiis suis, et sepulcretum desolatum est a multitudine illa: et restituit ensem vaginæ suæ, et obtenebratus est ær, et silentium et umbra: steterunt circum animam meam.

CAPUT DECIMUM SEPTIMUM

1. Nuditas trium Babylonum.

2. Et cum mansissem una cum viro juveni militari in solitudine obscuritatis, agnovi punctum medium noctis per duodecim ictus campanæ turris urbis Firzah.

3. Et audivi voces commotionis magnæ discurrentes per nubes coelorum sicut tonitrua: et tendebant ad alam sinistram Aquilonis, dicentes:

4. Babylo maxima, quia quæsivisti veritatem, et invenisti et pervertisti eam, furiosa, in impietate libidinum populi tui; si sanguis effusus a te et per te refluxerit super te, fiet in te lacus sanguinis profundus altitudinis moenium tuorum, et latus latitudinis ter millia passuum a Meridie ad septem Triones, et longus longitudinis sex millia passuum ab ortu ad occasum: Væ, civitas! propter te veritas facta est execrabilis: ostendam gentibus nuditatem tuam, non recedet a te rapina.

5. Et voces commotionis conversæ sunt retrorsum quasi fulmina repercussa: et properabant ad plagam intra Solis ortum et Austrum, dicentes:

6. Babylo perpetua, quia aperti sunt coeli et missa fuit lux super te; tu autem, vaferrima, super pulchritudinem collium tuorum offudisti nebulam commodam pastoribus tuis ut devorent greges alienos et tuos; et principes tui, septi obscuritate, in muneribus judicant, et sacerdotes tui docent in mercede, et prophetæ tui divinant in pecunia, dicentes: Numquid non lux in medio nostrum? Væ, civitas! lumen habes divinum, et obtenebras id umbris terræ: ostendam gentibus nuditatem tuam: non recedet a te rapina.

7. Repente voces flexerunt cursus tonitruum ad plagam intra Solis occasum et Aquilonem, dicentes:

8. Babylo minima, quia stupida neque invertisti neque quæsivisti vias veritatis; sed aperuisti aures tuas ut satiarentur mendacio; obserasti oculos tuos ne cernerent lucem; et lingua tua prompta in ebrietà te, et mens tua lenta propter pinguedinem miscuerunt adulationem et jurgia; neque secernis justos ab impiis, vel cives ab alienis; Væ, civitas! piscina calumniarum, et invidiæ dilaceratione plena; ostendam nuditatem tuam, non recedet a te rapina.

9. Nunc gloriare et lætare, Babylo dives, in nuditate trium Babylonum: ad te quoque perveniet calix: inebriaberis atque nudaberis

10. Cum autem voces conticuissent, ego quidem stans admirabar et sciscitatus sum a viro militari quid prænuntiarent; neque audivi responsum.

11. Ille enim sedens in terra plorabat abunde, in desperatione: et lacrymæ suæ manabant tacitæ quasi pluvia verna matutina, quæ fallit oculos aratoris.

12. Propterea ego quoque sedens in terra juxta eum non loquebar ei verbum: animadvertebam enim fletum suum esse sine consolatione.

CAPUT DECIMUM OCTAVUM

1. Verba novissima.

2. Cum autem pertransisset dimidium primum noctis, et dimidium dimidii secundi, vir militaris adsurgens, statuit me super pedes meos:

3. Ut faceret mihi verba novissima: neque ego quibam cernere eum per opaca noctis; verumtamen accedi in corde meo vocem ejus.

4. Et loquebatur ad me: Cum redieris ad collem cyparissorum, et plantaveris vineam et fructetum ut impleas calathum labore tuo:

5. Revertere in urbem tuam: et vaticinare visionem quam vidisti: neque posces eleemosynam, neque accipies mercedem ah homine ullo: scriptum est: Ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. [24]

6. Ego autem recordatus ludibria prophetarum, clamavi dicens: Ecce omnia vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula:

7. Concutit artus meus tremor: contritum est cor meum, et in cogitationibus meis sanitas.

8. Pusillus sum tamen et insipiens et adolescens et pauper et clericus: ideo irridebunt me multi; et si quis inclinaverit aures ad me, quæret signum.

9. Respondit ille: Scriptum est: Lampas contemta apud cogitationes potentium parata ad tempus statutum. [25] Requirentibus signum, signum sit fortitudo tua in paupertate.

10. Verumtamen ure ephemerides et volumina pedagogiæ monachorum qui abutebantur pueritia tua: vade ad sacerdotem ecclesiæ tua paterna, et accipies volumen unicum [26] in quo prophetabis, et non fies contemtibilis.

11. Igitur cum redieris in urbem aperi volumen, et dic Synagogæ Doctorum: In antiquis est sapientia; audite quod dictum est antiquis:

12. Congregatio hypocritarum sterilis in vaniloquio: utinam tacerens, et videremini esse sapientes.

13. Deinde interroga Senatum Parasitarum qui ædificant sibi domos: Ubi est litura quam linistis? [27]

14. Scriptum est enim: Erumpere faciam spiritum tempestatum, et imbrem inundantem, et perniciem hiemis ab Aquilone: et destruam parietem quem reges liniunt absque temperamento, et revelabitur fundamentum inane.

15. Propterea manus puerorum lascivorum diruet extemplo fastigium domus vestræ, et ejicient vos de sedibus vestris, et clamabunt: Non est domus; et qui modo ædificabant, non sunt.

16. Deinde dic prædivitibus: Quando alieni capient exercitum civitatis vestræ, et ingredientur portas ejus, et super fratres vestros mittent sortes:

17. Nolite, confisi opibus vesuris, lætari in die paupertatis fratrum vestrorum, neque magnificare os vestrum in die angustiæ: Divites sumus et locupletati a patribus nostris, et nullius egemus.

18. Suadeo vos emere aliquantulum caritatis et verecundiæ, et animadvertens vos esse cives ejusdem miseræ civitatis, et in vinculis et in opprobrio sicut et alii qui habitant civitatem; at abjectio vestra, propter opes vestras splendidior.

19. Quia vos estis aurei et argentei similes Diis idololatriæ, qui dum caderent nesciebant consurgere; et cum superveniet vastatio, spoliati fueritis a potentiore: nonne bestiæ agri meliores sunt vobis, quæ possunt aut fuga aut furore prodesse sibi in die proelii?

20. Deinde in alios qui sedent in tabernis, et sub porticibus platearum potantes, vociferantes, reprobantes omnia, exprobrantes omnibus, mitte sagittas asperrimas libri:

21. Vos estis nubes aqua carentes: arbores emarcidæ, ventis omnibus circumactæ, infrugiferæ; unda maris efferatæ, fallaces; lebetes bullientes et despumantes dedecora; aves excoecatæ, clangentes quæ alis errantibus quærunt escam per caliginem tempestatum:

22. Murmuratores queruli: in libidinibus vestris incedentes; quorum os eructat prætumida; multa minantes, nihil perficientes; dominationem justam rejicientes; dignitatem quam timetis, probris secretis exagitatis: quæque non nostis vituperatis:

23. Inermes, inertes, flagitatis redemtionem ab alienis; libertatem poscitis, et irritabitis plebem ad seditionem; regem desideratis, et adulamini, utilitatis vestræ gratia, tyrannidem:

24. Virtutem quæritis et omnia recta pervertitis; qui neque scitis vulnerare hostes gladio, sed neque non calumniari victori: contradictione peribitis.

25. Deinde et aliis, qui disserentes in concilio tenebrarum, præclara moliuntur, dic tantum: Nil præclarum in tenebris.

26. Deinde illis omnibus qui cubantes in lectulis suis somniant somnium de universali felicitate filiorum Adam in terris, et expectant libertatem civitatis ab æquitate potentium, abrumpe sommum et spem, et dic unicuique:

27. Novi te neque frigidum esse neque fervidum: utinam frigidus esses aut fervidus: itaque quoniam tepidus es, futurum est ut te evomam ex ore meo.

28. Deinde prænuntia civibus optimis perpetuitatem antiquæ et hodiernæ captivitatis; et lege illis omnibus librum:

29. Habeo adversus vos pauca; quia nimium lætati estis in spe redemtionis et gloriæ: nunc estote animæquiores: nam reges terræ sedebunt loquentes adversus nos; servi autem exercebimur in justificationibus: verumtamen in desperatione rerum unusquisque sibi dicat: Accingar zona fortitudinis, et patiens silebo.

30. Vade quoque ad seniores Ecclesiæ ut a te sciant multos extare Hieromomos in arca salutis: videant ergo ne fiat arca naufraga; eo quod sustinet, et quidem multos, apostatas, pharisæos, et Simonis magi discipulos inhiantes aurum morientis, inquisitiones et sanguinem:

31. Et in superliminaria ædium ubi satrapæ novi aliquando congregabuntur, exscribe de libro: Ejicite adulatores, et exibit calumnia cum eis; ejicite delatores, et conjuratio quiescet; ejicite derisores, et cessabunt simultates et contumeliæ.

32. Hæc dices denique plebi: Sudor thesaurus innocentiæ. Et cum plebs clamaverit, compesce clamores; et si nudaverit gladios, accipe eos in sanguine tuo antequam convertat eos adversus civitatem.

33. Post hæc perge usque ad altitudinem jugi maximi Alpis mediæ cum lustraveris oculis tuis universam terram patrum nostrorum, aperi rursus volumen:

34. Assume luctum lacrymarum insolabilium et lege; exarata sunt enim in libro omnia qua fuere, sunt, fient; quæque adimpleta sunt in prætentum, et adimplebuntur in posterum. Lege ergo super terram patrum nostrorum:

35. Egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam: et habens fiduciam in decore tuo, exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, ut ejus fieres.

36. Et tulisti filios tuos et immolasti eos adulteris alienis: numquid parva est fornicatio tua?

37. Et ædificasti tibi lupanar in omnibus civitatibus tuis: ad omne caput viæ, ab umbilico usque ad sepes montium tuorum et ad duo maria tua, sustulisti signum prostitutionis tuæ, et abominabilem fecisti decorem tuum, quia multiplicasti et multiplicabis fornicationes.

38. Et ecce vapulas ab adulteris tuis, et nuda, et confusione plena, et petis auxilium filiorum tuorum quos tradidisti adulteris tuis; et ululas conculcata in sanguine tuo.

39. Facta non es quasi meretrix fastidio augens pretium: tu es mater adultera quæ super hæreditatem pupillorum suorum inducit extraneos:

40. Omnibus meretricibus dantur mercedes fornicationis: tu autem dedisti mercedes omnibus amatoribus, et lumen quoque oculorum tuorum donabis, ut intrent extranei ad te undique ad fornicandum tecum: et quos rejeceras, petis.

41. Propterea, meretrix, audi verbum Dei:

42. Quia effusum est æs tuum, et revelata est ignominia tua, et abominationes tuæ in sanguine filiorum tuorum:

43. Ecce ego congregabo omnes amatores quibus commista es: et omnes super te undique quos dilexisti, cum universis quos oderas:

44. Qui revelabunt sibi invicem pudenda tua: et adulter tradet te adultero, quia sibi pignerati erant te carne sua.

45. Et judicabunt te judiciis adulterarum; et destruent lupanar tuum recens, et de maceriis reædificabunt tibi prostibulum vetus, et lapidabunt te lapidibus, et ex mammis tuis facient emulsionem lactis et sanguinis: neque desines fornicari, sed mercedes ultra non dabis. [28]

46. Hæc ter a te, Didyme, recitata sint super terram patrum nostrorum, ut misereantur sui omnes: nam sicut autumnus et hiems in singulos annos, sic gloria et calamitas visitant certis tempestatibus sæculorum singulos populos terræ.

47. Et cum descensus feceris de jugo Alpis mediæ obsigna tuum, atque abstine a civitatibus gressus tuos; et versare inter multitudinem agricolarum: et si ploraverint, plora cum moltitudine, et dic:

43. Fiat voluntas Dei.

CAPUT ULTIMUM

1. Et cum vir militaris dixisset hæc tria verba tantum, ecce caliga illa domus mortis scissa ante oculos meos.

2. Et unda amnis sicut electrum; et murmur aquarum velut cantus longinquus tibicine; et cursus earum nitentes claro sub lumina lunæ:

3. Et spiramenta æris suavia refrigerabant Venas meas; et olent florum in giro æris exhilarabant cor meum:

4. Et magnificentia et gloria per cærula firmamenti; dulcisque horror, et amor harmonia, quies et intelligentia ex omnibus splendoribus noctis.

5. Et vir militaris clamavit: Hoc est tabernaculum Dei vivi, et conscius meus in excelsis. Et procidit in genua sua et adoravit.

6. Et conversus ad me dixit mihi: Non sum apostolus nec propheta nec angelus, sed centuria Draconum:

7. Et si fuero judicatus, scio quod justus inveniar: sed hora remigrationis meæ instat.

8. Et cum consummasset hæc verba, conscendit equum, et oculi non viderunt eum amplius.

9. Retuli pedes meos in præsepia ad aniculam Margaritam: et vidi eam dormientem super manipulum freni.

10. Et cum pax et silentium sederent in preesepe, abii cum calatho vacuo in manibus meis.

HÆC TRIA TANTUM

EXPLICIT HYPERCALYPSIS EXARATA PER CAPITA XIX.

ET PER COLA 333: LAUS DEO.

EN . HYPERCALYPSEOS . CLAVIS . CUJUS . XII . TANTUM . PRODEUNT

EXEMPLARIA . SUO . UNUMQUODQU’E . ET . NUMERO . ET . NOMINE

AC . PROPRIA . EX . ANTIQUORUM . LIBRIS . EPIGRAPHE . DESIGNATUM

Didymus: est persona ficta hominis qui postquam litterarum studia coluit virosque doctos cognovit, multorumque hominum mora inspexit et urbes, intellexit denique et rerum humanarum vanitatem, et itinerum librorumque inanitatem. Ab anno tricesimo noluit quidquam amplius legere aut scribere, aut se ad quempiam applicare, aut quo loco moraretur scire, in otio et tranquillitate suis unice vivens moribus et opinionibus, citra aliorum offensionem: cui quidem persuasum esset, non id agi in hominum vita, ut ipsum inveniretur verum, sed ut quædam haberemus probabilia, quæ sequi facile, affirmare vix possumus.

Hypercalypsis: est satira in viros doctos Italiæ, qui et disciplinam et veritatem cauponantes ipsius gentis litteras corruperunt: ambitionem atque errores Napoleontis aluerunt. In ea adumbrantur istiusmodi doctorum mores affectusque turpes et propria quorundam natura; eo consilio, ut intelligatur, calamitates rerum in Europa conversarum ac servitudinis Italiæ ex litteratorum hominum natas esse mendaciis ad temporariam Imperantium utilitatem promulgatis.

CAPUT PRIMUM

Vs. 1. Hieromomus: nomen compositum ex ἱερός sacer, et Mῶμος qui est deus convincii. Est monachus quidam Urbanus Lampredius, scriptor ephemeridum et pædagogus litterarum doctrinarumque omnium. Huius profecto ea natura est, ut, ubicumque est, discordias ac lites serat, eademque hebdomade et laudes et in eosdem satiras edat. Senæ monachus fuit, scripsitque inter turbas rei publicæ Romæ Monitorem, libellum famosum et teterrimum: abjecit togam atque adeo sacerdotium exuit. Itinera per Galliam fecit, ludimagistri partes agens: in Italiam reversus, in collegio apparitorum regis Italiæ rna thematica docuit: fecit cum Lambertio et aliis nonnullis Polygraphum diarium litterarium, idque bile sua perfudit. Denique munus suum et Longobardiam reliquit; neque vero, quantum equidem cognovi, receptus est Florentia in patria urbe sua. Ad annum MDCCCXIII Neapoli egit: ex eo tempore nusquam mihi visus vel auditus.

Vs. 2 . Studium scribentis ephemeridas. — Rex lex grex : vide cap. XV, 16 sqq. — Reliquum hoc caput omne describit mores sacerdotum catholicorum per agros Italiæ, qui, specie religionis, spolia agricolas in Italia, magis quam alibi, egenos.

CAPUT SECUNDUM

Vs. 2. Firzah: Florentiæ nomen vetustissimum, ut antiquarii volunt. Secundum eosdem, Haramhei sunt populi Arabiæ qui a Romam conditam terras incoluerunt Etruria. Flumen. Arnus. Ptomotaphion: in ripa boreali fluminis Arni prope Florentiam infodiunt asinos, mulos, equos: haud longe ab isto ferarum sepulcreto vicus ubi natus est monachus Lampredius.

vs. 3. Collis Cyparissorum: secundum notitiam de Didymo editam in Italia, natus is fuit in loco Inverigo, qui est collis undique cyparissis exornatus inter Mediolanum oppidum et ripas flumiis Abduæ.

Vs. 5. sqq. Reliquum caput adumbrat inertiam et miseriam improbitatemque eorum, qui quum nihil boni sciant, ephemeridas conscribunt.

Vs. 10. Vir militaris: est Hugo Phoscholos.

 CAPUT TERTIUM

Margarita Anicula, quæ rerum ignara nihil fere extimescit, dum agrestes et animalia tubæ viri militaris sonitu conterrentur, imaginem præbet hominum simplicium, qui nihil, nisi suas res, agitant, atque interim infelices consolantur: itaque Margarita amplexu suo fractam Didymi mentem eringit. 

CAPUT QUARTUM

Hoc toto capite comparatur improbum negotium scribentium ephemeridas cum honesto bonorum sacerdotum usu. Non enim ignorari licet, plerosque omnes ephemeridas per Italiam conscribillantium aut homines esse Ecclesiasticos, aut sacerdotio exutos, qui simul prætorum speculatores sunt.

CAPUT QUINTUM

Vs. 7-9. Vid. supra notam cap. I, vs. 1. Babylo minima: est Mediolanum. - Terra fertilis: Longobardia.

Vs. 10. Asinus: Populus Mediolanus.

Vs. 11. Domus Visconti in armis suæ gentis habebat insignia colubri infantem tenentis mordicus. Deiecti fuerunt a F. Sforza, nepote cujusdam rustici, cujus erat scutum malo cydonio distinctum: Sforzæ autem pulsi a Gallis liligeris; hique rursus a Carolo V in monachorum ordinem transituro: cujus posteri primum Hispani deinde Austriaci Longobardiam tenuere sub tributo per satrapas.

Vs. 12. Viraginem: Libertatem.

Vs. 13. Vultur: Napoleon. - Pullus: princeps Eugenius Boharnensis. Conflatum fuit Italiæ regnum partim ex vetere Longobardia Austriaca civi tatibusque Venetiarum Leonis alati imagine conspicuis; partim ex fertilissimis Pedemontanorum regionibus, quorum insigne Taurus; partim ex civitatibus Papæ ad mare Hadriaticum.

Vs. 14. Tale Proregis ingenium fuit sub initia imperii sui.

Vs. 15. Synagoga Doctorum: Institutum Regium doctrinarum, litterarum et artium regni Italiæ, Senatus Parasitarum: Senatus regni. Naluchodonosor: Napoleon. Baltassar: Prorex.

Vs. 18. Vid. not. 1, cap. I sub finem.

CAPUT SEXTUM

Vs. 4-5. Gallus homo: Abbas quidam Gullionius, homo Gallus, deposito sacerdotio, sub auspiciis popularium suorum in Italiam venit, ediditque librum adulatorium superbia ac puerilis Gallorum vanitatis. Hic probare instituit scribentibus Italis Gallico sermone utendum suamque deserendum esse linguam tamquam inutilem ad disciplinas atque adeo minus canoram quam Gallicam. Idem Gullionius terna quotannis milia librarum meruit scribendo de rebus littrariis in Diario Italico (Giornale italiano), quæ tabulæ publica auctoritate prodierunt. Ipse ne verbum quidem Italice sciebat, suaque litteraria ex Gallico sermone transferri curavit, in quibus ipsis nihil nisi fatua protulit. Contemptus quidem et derisus timebatur tamen, utpote speculator principia, idemque magister apparitorum in lingua Gallica.

Vs. 6. Eden satrapo: appellatur etiam cap. XI, vs. 19. princeps parasitarum: et cap. XIV, vs. 12. pharisæus maximus. Fuit is Comes Paradisius, homo unus omnium astutissimus, qui ipse contemnendus, multa arte omnes, qui circa eum erant, contemnere soleret. Qui quum esset et Senatui præfectus et Instituto Regio, quotidie magna ad eum ventitabat unda salutantum, habebatque apud se vespertinos hominum eruditorum coetus. Filius fuit poeta haud ignobilis Regiensis: patrisque fama filius ad nimiam de sua doctrina opinionem abusus est, inter poetas geometram se ferens, poetam inter geometras. Ceterum nihil aliud egit, nisi ut necessarius esset Bonapartæ, cui quidem gratum fecit hominibus doctis in contemptum adducendis: hoc enim non abhorret a tyrannorum consiliis.

Vs. 8. Lictores equestres: La Gendarmeria. Castrum civitatis paludosa: Mantuæ.

CAPUT SEPTIMUM

Vs. 1-7. Quicquid de Lampredii punitione dicitur fictum, neque ulla inest rerum veritas: sed qua præcessit et quæ hic legitur de illius vaniloquentia narratio ad vivum expressa est.

Vs. 8. Quæ hoc versu habentur nomina explicantur capite XII.

Vs. 9. sqq. En ipsissimum nulla amplificatione deformatum ingenium hominum eruditorum, qui Mediolani ministrabant Bonapartæ et aulæ Eugenii. Pastor bonus cum Vacca: intelligitur comes Vaccarius, homo animi nobilis, firmi, rectique, sed qui malo suo minister rerum domesticarum regni, facere non potuit, quin adhiberet mensa sua viros doctos aula deditos; quibus ille multa conferens beneficia sæpe expertus est immemores et ingratos.

CAPUT OCTAVUM

In hoc capite amni Gladius viri militaris est figura gladii, quam veritati tribuere solemus. Est est: Non non: sunt verba Evangelii apud Matthaum V, 37; quæ annulo suo inscripsit Hugo Phoscholos.

CAPUT NONUM

Anus libidinosior: est omnium imago doctarum muliercularum, expressa tamen ad naturam cujusdam mulieris: cujus nomen non temere prodendum videtur.

CAPUT DECIMUM

Vs. 2. Eunuchus: est quidam Philippus del Rosso etiamnum Professor eloquentiæ in Lyceo Breidensi: Florentinus, parasita, maledicus et delator professus. Ceterum hic et sequentibus capitibus, ubi de eodem sermo fit, descripta est ipsa hominis natura, qua corpus, qua animum. Vid. cap. XI, vss. 19, 20, 21, et cap. XIV, vs. 12. Philippus erat unus e speculatoribus Paradisii: nihil umquam scripsit.

Vs. 7. Calamoboa: ducta est appelatio ex nomine Demetrii cujusdam Calamoboæ, de quo in Plutarchi, ut opinor, Opusculis Moralibus mentio fit. Illi hoc cognomen datum fuerat ab inani strepitu calami sui, quod convenit in mulierem doctam de qua hic agitur.

Vs. 14. Anna Calamoboa duobus deinceps viris nupta, calumniis in utrumque sparsis, duplicem sibi hoc artificio conciliavit annuam pensionem; eoque pretio ab illius viperæ nodis soluti sunt. Sane incredibilis quædam magnitudo tum stoliditatis tum improbitatis conjuncta est in ista muliere.

CAPUT UNDECIMUM

Integrum hoc caput poeticæ inventionis est, neque adhuc mortuus Lampredius. Verum nobis illo mortuo opus fuit ad declarandam animi ipsius improbitatem, et ad corpus per sodales condecorandum. Vid. cap. XVI.

CAPUT DUODECIMUM

Spectacula hujus capitis et sequentium, usque ad finem Hypercalypseos, peraguntur in Ptomotaphio ad ripas fluminis Arni.

Vs. 7. Agyrtes filius Bethon: est Bettoni, librarius Brixiæ, homo omnium impudentissimus. Hic nihil aliud nisi libros suos novis imperantibus blandiens dedicat, semper quidem male de prioribus, quos adulatus fuerat, loquens. Qua arte magnam pecuniam fecit: sed per nequitiam suam adeo rem familiarem profligavit, ut jam ferme decoxerit.

Vs. 10. Phlyrias histrio filius Benach: est quidam nomine Anelli, deditus in Opera Buffa, e lacu Garda, qui etiam Benacus vocatur. Homo omnium loquentissimus, qui nocet garriens sine fine: nec sentiens fortasse suam inconsiderantiam, sæpe ignarus ipse speculatoris personam gessit.

Vs. 11. Psoriona filius Phtheniæ: Ludovicus Lambertius, Bibliothecarius Breidensis, Inspector scholarum publicarum, Membrum Instituti, Eques duorum ordinum: corpus ejus maculatum specie quadam gallæ quæ oculos et manus laniavit, animus sedes fuit invidia sordidissimæ et suspicacissimæ. Nomen in philologia habuit, consultusque fuit de omnibus, quæ pertinerent ad auctores classicos Italos, Latinos, Graæcos: at nunquam quidquam tanto nomine dignum fecit, immo paucissima scripsit. Iuvenis, Horatium imitatus, pulcros aliquot versus composuit. Sed ejus fama deminuta, et post mortem ipse oblivioni traditus est. Ceterum aulicis artibus peritus, cadente fama altius evectus, reditus multiplicavit. Multum suis rivalibus nocuit aliorum ministerio. Jesuita disertior, citra opinionem, insidiosissimus omnium doctorum Italiæ fuit. Educatus autem in aula Romana, adolescens inter famulos cujusdam principis egit.

Vs. 14. Ghoes filius Horos: Montius poeta, qui sane poetico præditus ingenio, caruit longanimitate: festinandi nunquam non voluntas illi atque etiam necessitas fuit, quippe occasionem captanti ex usu magistratuum quibus calamus ejus inserviebat. Quo nescio an post hominum memoriam nullum uspiam majoris vel varietatis vel impudentiæ exemplum extiterit, Anno MDCCXCII ad MDCCCXIV, quæ pro Papa scripsit, immoderatissimam spirant superstitionem; quæ pro Jacobinis, parem impietatem; modo laudibus, modo exsecrationibus persequutus est omnia juris civilis principia atque principes, prout quis pecunia pelliceret. Jam Austriæ Imperatorem blanditiis demulcet, cujus annis superioribus famam laceraverat. Ejus oratio nitida, quamvis auri splendore magis quam puritate luceat: agnoscas imitatorem et eadem sæpius iterantem. Uxor intemperantia celebris, dominumque ornant cornua limacis. Educatus est Montius in aula Romana.

Vs. 19-21. Schismaticus et sinc nomine: est qui suam ipse famam, nimia versutia, jugulavit: celabo nomen. Sed fuit talis, qualis hic describitur et amplius explicatur cap. XIII, vs. 11 sqq.; XIV, vs. 9.

Vs. 22. Gigas ruminaout velut bos: est pictor nomine Bossi, mortuus quum ederetur Hypercalpsis. In delineandis corporum figuris fellx, in coloribus temperandis oculorum judicio caruit; in eaque propria picturæ laude plane nullus erat. Idem tali ingenio fuit, ut et principia sequeretur perquam mirabilia et ad falsissima delaberetur consectaria: qui quidem præter Michælem Angelum et Leonardum Vincium nullos agnoverit bonos pictores: ceteros, ipsumque adeo Raphælem, contempserit. Quid? Quum Leonardi tabula de Sacra Coena propemodum vetustate deleta esset, ad hoc eximium artis opus restituendum Bossius haud est veritus semet ipse commendare; doctique aulici non sine flagitio professi sunt apud Proregem, eum esse Bossium, qui partes impleret Leonardi Vincii; et tanta Proregis fatuitas fuit, ut ad tria nummorum milia aureorum in hunc impudentem profunderet artificem. Tabulam Bossius refecit, at infra tironem. Et tamen creatus est Professor Picturæ Sublimis, novo nimirum Gallica solertia titulo invento. Sane pereruditum Bossius de Coena Leonardi librum conscripsit; in quo utinam acquievisset, nec certamen commisisset cum illo principe ingenii et operis. Facta per Bossium descriptione primi exempli reliquiæ neglectæ jacuerunt, et jam ruinam spectant.

Vs. 23. In coenaculo filiorum carnificis sancti: Leonardi Coena posita erat in refectorio Dominicanorum, propaginis Sancti illius qui invenit Inquisitiones et Auto da fe.

Vs. 25. Bossius se unum omnium disciplinarum orbem emensum jactavit, ceteros imperitorum numero habuit. Atqui pro sua illa stupiditate fecit Judam ardentem crinibus rufis, qui fuere proprii posterorum Davidis; vid. lib. I Regum, cap. XVI, 12. Contra Leonardus hanc Jesu cæsariem dederat: Judæ vero capillos penitus nigricantes infuscaverat.

CAPUT TERTIUM DECIMUM

Per se clarum est.

CAPUT QUARTUM DECIMUM

Argumenta incredibiliter vera: iisdem prope verbis repetita legebantur in Diario litterario, quod singulis diebus Solis prodiit inscriptum nomine Polygraphi: fuit hoc diariurn publicurn, in quo Lampredius (Hieromomus) et Lambertius (Psoriona), quasi quidam defensores Napoleontis et aulæ, accusabant principia juris rivalium suo rum: quumque de libris disserere deberent, eorumque vitia judicii acumine inventa preponere, illi de aliorum moribus loquebantur calumniabantur tecti præsidio imperantis, qui cetera prohibuisset diaria. Venetus quidam Contarenus ediderat per duos tresve menses Antipolygraphum: sed est prohibitus.

CAPUT QUINTUM DECIMUM

et

SEXTUM DECIMUM

Sunt satis clara.

CAPUT SEPTIMUM DECIMUM

Vs. 4. - Babylo maxima: hæc est Lutetia.

Vs. 6. - Babylo perpetua: hæc est Roma.

Vs. 8. - Babylo minima: hæc est Mediolanum.

Vs. 9. - Babylo dives: hæc est Anglia.

CAPUT DUODEVICESIMUM

Vs. 14. Scilicet hæc est infelix illa in Ruthenos expeditio, cujus frigore adusti periere juvenes exercitus Italici ad octies et quadragies mille: itaque post Gallorum cladem, Italia Regnum caruit defensoribus.

Vs. 18. Sic profecto per lascivos ex nobilitate pueros, per famul atque etiam per mulierculas illo motu Mediolanensi e curia Senatores eiecti sunt, Senatorum pueri tribunalia spoliarunt, et sicarii pretio Patriciorum concitati illas effecerunt turbas, quam reipublica mutationem dici voluere: an. MDCCCXIV, die XX April.

Vs. [16-] 19. Prædivites: Nobiles Mediolani, qui quidem Italico insultavere exercitui, quo die Austriaci Mediolanum urbem ingressi reapse civitatem extinxerunt, tuituros polliciti.

Vs. 22-24. Indoles Patripetarum, Jacobinorum, Republicanorum, Plebicolarum Italia, præsertim Mediolani, qui omni tempore nihil nisi lucrum et qualemcumque nominis celebritatem quæsivere.

Vs. 25. Francs-Maçons, sive Fratres Liberi.

Vs. 26-27. Metaphysici, qui nihil agendo expectant humani generis perfectionem, eamque quasi imminentem canunt; quare mox post paucos annos liberam atque beatissimam ajunt fore universam Europam: interim ipsi dormiunt.

Vs. 28-29. Sunt boni Italiæ cives imprudenter de patriæ suæ miseria conquerentes, ut olim Thrasybuli temporibus fortius boni pro libertate loquebantur, quam pugnabant.

Vs. 30. Sacerdotes.

Vs. 31. Gubernatores Austriaci qui animorum dissidia move et conjurationes somniant.

Vs. 33. Volumen unicum: Biblia sacra.

Vs. 34. sqq. Usque ad finem capitis agitur de Italiæ statu præsente, præterito ac futuro, quem e sacris libris fatidico ore interpretamur.

 

Note

______________________________

 

[1] commentarioli ecc. Didymi: allude alla Notizia intorno a Didimo Chierico stampata insieme con la versione del Viaggio sentimentale di Lorenzo Sterne. -

[2] sanguine Cyrnci luimus perjuria Regis: allusione a Napoleone (« Cyrncus rex »: Re Corso) ricavata adattando un passo di Virgilio (Georgiche, I, 501-502). -

[3] densum ecc. vulgus: Orazio, Odi, II, 13, 32.

[4] Orbilianam: come quello di Orbilio, maestro di Orazio, che lo chiama «plagosus» (abituato a dar busse).

[5] dum vitant ecc. currant: adattamento di un verso di Orazio (Sat. I, 2, 24).

[6] Nάστης ecc. βαρβαροϕώνων: Omero, Iliade, II, 867.

[7] Didymo coeco: maestro di San Girolamo. Si dice che contemplasse in visione la morte di Giuliano l'Apostata.

[8] Ulrici Hutteni: Ulrich von Hutten, umanista tedesco (1488-1523), uno dei principali promotori della riforma protestante.

[9] Mάντις iecc. χαλῶς: verso appartenente a una tragedia perduta di Euripide.

[10] rarus ecc. dottrina: Giovenale, Sat., VIII, 72-73 (il F. sostituisce «dottrina» a «fortuna».

[11] "O Tite ecc. tulisti: verso appartenente con probabilità al libro I degli Annali di Ennio.

[12] Percussit ecc. meum cor: Lucrezio, De rerum natura, 1, 923.

[13] judice ecc. et latrar: Orazio, Sat., I, 6, 15 e I, 3, 134-136 (con qualche modifica).

[14] pars mihi ecc. tyrannis: Virgilio, Eneide, VII, 266.

[15] Chrysippus: filosofo greco del III sec. a. C.

[16] soritas: il sorite è una forma di sillogismo.

[17] Joculare ecc. ludimus: prologo del 1. IV, I, 1-2.

[18] anum poetriam: nella Chiave il F. non rivela il nome di questa donna. Essa è Annetta Vadori Rasori (1761-1832), moglie successivamente del grecista Mattia Butturini e del famoso medico Giovanni Rasori, la quale teneva a Milano un salotto letterario dove si incontravano i nemici del F.

[19] Curae ecc. relinquunt: Virgilio, Eneide, VI, 444.

[20] pygmaeus: la Chiave non spiega chi sia questo «pigmeo ». Il Bezzola suppone che si tratti del letterato greco Andrea Mustoxidi (1785-1860).

[21] Polygraphi: il «Poligrafo», giornale letterario milanese (1811-1814) diretto dal Lamberti, i cui collaboratori erano nemici del Foscolo.

[22] tria in volumine sancto: Ecclesiaste, III, 19-21.

[23] chersydrorum ecc. parearum: tutti nomi di serpenti del deserto libico (ricordati da Dante, Inf., XXIV, 85-87).

[24] scriptum est ecc. accipiunt: Giobbe, XV, 34.

[25] Scriptum est ecc. statutum: Giobbe, XII, 5.

[26] volumen unicum: la Bibbia.

[27] Ubi est ecc. linistis: Ezechiele, XIII, 12.

[28] § 35-45: come avverte il Bezzola, sono una libera riduzione da Ezechiele, XVI, 14 seg.

 

 

 

Indice Biblioteca fosco.jpg (2044 byte) Progetto Cesare Pavese

© 1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 28 agosto 2011