Argumentum Marsilii Ficini florentini

in Platonis Ionem de furore poetico

ad Laurentium Medicem virum magnanimum.

Edizione di riferimento:

Megna, Paola, Lo Ione platonico nella Firenze medicea, Messina : Centro interdipartimentale di studi umanistici, 1999

Edizione elettronica di riferimento:

http://www.bibliotecaitaliana.it/xtf/view?docId=bibit000360/bibit000360.xml&doc.view=print&chunk.id=0&toc.depth=1&toc.id=0

Plato noster, optime Laurenti, furorem in Phaedro mentis alienationem definit. Alienationis autem duo genera tradit, unam ab humanis morbis, alteram a deo provenientem: insaniam illam, hanc divinum furorem nuncupat. Insania infra hominis speciem homo deiicitur et ex homine brutum quodammodo redditur; divino furore supra hominis naturam erigitur et in deum transit. Est autem furor divinus illustratio rationalis animae, per quam deus animam, a superis delapsam ad infera, ab inferis ad supera retrahit. Lapsus animae ab ipso uno, rerum omnium principio, ad corpora per quatuor gradus efficitur, per mentem, rationem, opinionem atque naturam. Nam cum in omni rerum ordine sex gradus existant, quorum summum tenet ipsum unum, infimum corpus, media vero sint quatuor quae praediximus, necesse est quicquid a primo ad ultimum labitur quatuor per media cadere: ipsum unum rerum omnium terminus et mensura, infinitatis et multitudinis expers; mens multitudo quidem sed stabilis et aeterna; ratio multitudo mobilis sed finita; opinio multitudo mobilis infinita sed substantia punctisque unita; natura similiter, nisi quod per corporis puncta diffunditur; corpus autem infinita multitudo subiecta motui et substantia punctis momentisque divisa. Haec omnia respicit anima nostra, per haec descendit, per haec et ascendit: ut enim ab ipso uno, quod omnium principium est, producitur, unitatem quandam sortita est, quae omnem essentiam eius, vires actionesque unit, a qua et ad quam ita caetera quae in anima sunt se habent sicut a centro et ad centrum circuli lineae; unit vero non modo animae partes invicem et ad totam animam, sed animam totam ad ipsum unum, rerum omnium causam; ut autem a mente divina dependet, rerum omnium ideas per mentem actu stabili contemplatur; ut se ipsam respicit, rationes rerum universales cogitat et a principiis ad conclusiones ratione discurrit; ut corpus respicit, particulares rerum mobilium formas opinione concipit easque percurrit; ut materiam attingit, natura velut instrumento utitur quo unit materiam, movet et format, unde generationes, augmenta eorumque contraria proficiscuntur. Cernis igitur quod ab uno, quod super aeternitatem in aeternam multitudinem labitur, ab aeternitate in tempus, a tempore in locum atque materiam: quare sicut per quatuor descendit gradus, per quatuor ascendat necesse est. Furor autem divinus est qui ad superna convertit, ut in eius definitione constitit. Quatuor ergo species divini furoris existunt, primus quidem poeticus furor, alter mysterialis, tertius vaticinium, quartus amatorius affectus. Est autem poesis a Musis, mysterium a Dionysio, vaticinium ab Apolline, amor a Venere. Redire quippe ad unum animus nequit nisi et ipse unum efficiatur; multa vero effectus est lapsus in corpus, in operationes varias distributus respiciensque ad singula, ex quo partes eius superiores pene obdormiunt, inferiores aliis dominantur: illae torpore, istae perturbatione afficiuntur, totus vero animus discordia et inconcinnitate repletur. Poetico ergo furore in primis opus est, qui per musicos tonos quae torpent suscitet, per harmoniacam suavitatem quae turbantur mulceat, per diversorum denique consonantiam dissonantem pellat discordiam variasque partes animi temperet. Neque satis hoc est. Multitudo enim adhuc in animo restat: accedit ergo mysterium, quod expiationibus sacrisque et omni deorum cultu omnium partium intentionem in mentem, qua deus colitur, dirigit; unde cum singulae animi partes ad unam mentem redactae sint, iam totum quoddam unum ex pluribus factus est animus. Tertio vero adhuc opus est furore, qui mentem ad unitatem ipsam animae caput reducat: hoc Apollo per vaticinium efficit; nam cum anima supra mentem in unitatem surgit, futura praesagit. Demum cum anima unum facta est – unum, inquam, quod in ipsa essentia animae inest – restat ut illico in unum quod est super essentiam convertatur: hoc caelestis ipsa Venus per amorem, hoc est divinae pulchritudinis desyderium bonique ardorem, explet. Primus itaque furor inconcinna et dissonantia temperat; secundus temperata unum totum ex partibus efficit; tertius unum totum supra partes; quartus in unum, quod super essentiam et totum est, ducit. Primus bonum equum, id est rationem opinionemque, a malo equo, id est a phantasia confusa et natura, distinguit; secundus malum equum bono, bonum aurigae, id est menti, subiicit; tertius aurigam in caput suum, id est in unitatem mentis apicem, dirigit; postremus caput aurigae in caput rerum omnium vertit, ubi auriga beatus est et ad praesepe, id est divinam pulchritudinem, sistens equos obiicit illis ambrosiam et super ipsam nectar potandum, id est visionem pulchritudinis et ex visione laetitiam. Haec quatuor furorum opera sunt, de quibus generatim in Phaedro Plato disputat, proprie vero de furore postremo, id est amore, in Symposio. De primo, hoc est furore poetico, in praesenti dialogo qui Ion inscribitur, quem in Phaedro ita definit: “poeticus furor est occupatio quaedam a Musis, quae, sortita lenem et insuperabilem animam, exsuscitat eam atque exagitat per cantilenas aliamque poesim ad genus hominum instruendum”. “Occupatio” significat raptum animae et conversionem in Musarum numina; “lenem” dicit quasi agilem a Musisque formabilem: nisi enim praeparata sit, non occupatur; “insuperabilem” quia, postquam rapta est, superat omnia et a nulla rerum inferiorum inquinari vel superari potest: exsuscitat e somno corporis ad vigiliam mentis, ex ignorantiae tenebris ad lucem, ex morte ad vitam, ex oblivione lethea ad divinorum reminiscentiam revocat, exagitat, stimulat et inflammat ad ea quae contemplatur et praesagit carminibus exprimenda. Post definitionem addit eum qui sine furore Musarum poeticas ad fores accedit, inanem esse ipsum atque eius poesim, quasi tanti sit poesis ut absque summo Dei favore comparari nequeat. Eadem in Ione hoc tradit et unde sit iste furor et per quot descendat gradus edocet. Inquit autem in libro quarto De legibus Plato Deum, fortunam et artem humana omnia gubernare, quo fit ut poesis vel Dei donum sit vel fortunae sors vel artis opus. Quid istorum potissimum verum sit Socrates cum Ione rhapsodo perquirit; “rhapsodus” autem hoc in libro significat recitatorem interpretemque et cantorem carminum. Interpretabatur Ion Homeri carmina et coram populo ad lyram canebat atque ita erat affectus ut alium poetam nullum praeter Homerum exponeret, etiam si eadem qua Homerus facilitate referret, Homeri autem omnia celeriter explicabat. Unde sic argomentandum est: aut casu profert Ion quae scribit Homerus aut arte aut afflatu divino. Non casu, quia non omnia sed pauca quaedam et absque continuatione ordineque interpretaretur. Non arte, quia quisquis artem integram habet, quicquid eidem arti subiectum est iudicat; eidem vero studio poetico subiecta sunt Hesiodi aliorumque poemata quibus Homeri, praesertim quae de eisdem tractant, quae tamen Ion non percipit, cum Homerum perfecte exponat: ergo non arte iudicat. Restat ut inspiratione divina. Ex quo patet quod interpres poetae Ion et alii multi, qui similiter affecti sunt divino instinctu alienam poesim interpretantur; quod si ad percipiendam poesim iam traditam humanum ingenium non sufficit, multo minus ad inventionem sufficiet. Quare nec Homerus nec alius quivis revera poeta absque caelesti afflatu poesim consecuti sunt, quod et aliis modis Socrates hic ostendit. Primo sic: omnes artes et scientias poetae tradunt, sed omnes didicisse humano studio impossibile est, cum unicam ex parte percipere sit difficillimum. Non igitur arte humana, sed divina quadam infusione proferunt. Cuius rei argumentum est quod plerique vates, postquam furoris remissus est impetus, quae scripserunt non satis intelligunt, cum tamen recte de singulis artibus in furore tractaverint, quod singuli illarum opifices legendo diiudicant. Praeterea saepe videmus rudem hominem et ineptum subito in poetam bonum evadere et aliquid magnificum divinumque cantare; magna vero in momento assequi non humani ingenii est sed divinitus inspirati. Qua in re perspicue Deus ostendit nutu suo intelligentiam hanc infundi, utque ita esse demonstret, saepe ineptos quosdam potius quam urbanos, insanos potius quam prudentes rapit, ne, si acutis prudentibusque viris ad haec uteretur, humana subtilitate et industria fieri haec existimarentur. Cum ergo non sit a fortuna nec ab arte poesis, a Deo et a Musis tribuitur: cum Deum dicit, Apollinem significat; cum Musas, spherarum mundi animas. Iuppiter quidem mens Dei est; ab hac Apollo, mens animae mundi et anima totius mundi octoque spherarum caelestium animae, quae novem animae novem Musae vocantur quia, dum caelos harmonice movent, musicam pariunt melodiam, quae in novem distributa sonos, octo scilicet spherarum tonos et unum omnium concentum, novem Syrenes Deo canentes producit. Quamobrem ab Iove Apollo et Musae, ab Apolline, id est mente animae mundi, chorus Musarum ducitur, quia mens illa, sicut ab Iove illustratur, sic et animas mundi spherarumque illustrat. Gradus autem quibus furor ille descendit hi sunt: Iuppiter rapit Apollinem; Apollo illuminat Musas; Musae suscitant et exagitant lenes et insuperabiles vatum animas; vates inspirati interpretes suos inspirant; interpretes autem auditores movent. Ab aliis vero Musis aliae animae rapiuntur, quia et aliis spheris syderibusque aliae attributae sunt animae, ut in Timeo traditur. Calliope Musa vox est ex omnibus resultans spherarum vocibus; Urania Caeli stelliferi per dignitatem sic dicta; Polimnia Saturni propter memoriam rerum antiquarum quam Saturnus exhibet et siccam frigidamque complexionem; Terpsicore Iovis: salutifer enim choro hominum; Clio Martis propter gloriae cupiditatem; Melpomene Solis, quia totius mundi temperatio est; Erato Veneris propter amorem; Euterpe Mercurii propter honestam in gravibus rebus delectationem; Thalia Lunae propter viriditatem eius humore rebus exhibitam. Apollo item Solis est anima, lyra eius Solis corpus, nervi quatuor, motus eius quatuor: annuns, menstruus, diurnus, obliquus; quatuor voces: neates, hypates, doriones, gemini; quatuor sunt signorum triplicitates, ex quibus quatuor qualitates temporum producuntur. Orpheum quidem afflavit Calliope, Museum Urania, Homerum Clio, Polimnia Pyndarum, Herato Saphon, Melpomene Thamiram, Therpsicore Hesiodum, Thalia Maronem, Nasonem Euterpe, Linum rapuit idem qui et te iam nunc exagitat, Phoebus, optime Laurenti, Phoebus, inquam, qui avo tuo Cosmo vaticinium dedit, parenti autem Petro arcum atque medelas, tibi denique lyram et carmina. 

Ion Platonis liber de furore poetico a Marsilio Ficino translatus

e graeca lingua in latinam, ad Laurentium Medicem virum

magnanimum. Socrates et Ion collocutores. 

Socrates   Ionem salvere iubeo. Unde ad nos accessisti? Nunquid Epheso venis?

Ion    Nullo pacto, o Socrates, sed Epidauro ab Asclepiis.

Socrates   Nunquid rhapsodorum, id est eorum qui carmina recitant, certamen Epidauri deo instituerunt?

Ion    Non in his solum, sed in alio quoque genere musicae.

Socrates   Contende ergo nobiscum.

Ion    Quamobrem tecum contendam? Primis, o Socrates, premiis potiti sumus.

Socrates   Probe inquis; age ut in Palladis celebratione victoriam consequamur.

Ion    Fient ista quidem, si deus voluerit.

Socrates   Etenim, o Ion, artem vestram semper plurimi feci. Nam multifaciendum est quod arti vestrae conveniat ut ornetis corpus et quam pulcherrimi appareatis, quodve oporteat in plurimis atque bonis poetis, et praecipue in Homero poetarum omnium optimo divinissimoque versari, neque carmina illius solum, verum etiam sensa perdiscere. Nunquam enim aliquis in rhapsodum evaderet nisi ea quae a poeta dicta sunt intellexerit. Nam poetae mentem interpretari rhapsodum apud auditores oportet; fieri autem nequit ut hoc ille efficiat qui poetae sententiam ignoraverit. Quare haec omnia plurimi facienda videntur. 

Ion    Vera dicis, o Socrates, atqui in hoc plurimum laboravi. Praeclarissima sane prae caeteris de Homero me explicaturum profiteor, ut neque Metrodorus lampsacenus neque Stesimbrotus thasius neque Glaucon neque aliquis unquam veterum tot tamque praeclara Homeri sensa quot ego exponere queat. 

Socrates   Recte, o Ion; constat autem quod nulla invidia prohibebit quin ista mihi aperias.

Ion    Auditu dignum est quam vehementer Homerum exornando extulerim, quadere dignum esse me censeo ab illis qui Homeri studiosi sunt corona aurea decorari. 

Socrates   Ocium profecto te audiendi quandoque nanciscar; nunc autem ad hoc unum mihi responde, utrum circa Homerum solum an etiam circa Hesiodum et Archilochum id possis. 

Ion    Circa Homerum solum: satis enim mihi esse videtur.

Socrates   Sunt ne aliqua de quibus Homerus et Hesiodus eadem referant?

Ion    Multa esse arbitror.

Socrates  

Utrum melius ea quae dicit Homerus an quae Hesiodus explicares?

Ion    Aeque de utrisque, O Socrates, in illis rebus in quibus eadem referunt.

Socrates   Quid autem in his de quibus non eadem dicunt? Ut, puta, de vaticinio Homerus atque Hesiodus verba faciunt.

Ion    Et maxime quidem.

Socrates   Et in quo poetae isti consentiunt aut dicrepant quando de vaticinio loquuntur, utrum ipse melius quam peritus vates aliquis explicares? 

Ion    Vates melius.

Socrates  

Si autem vates esses, non illa tantum in quibus conveniunt, verum etiam in quibus dissentiunt exponere posses?

Ion    Patet.

Socrates   Quid porro? Num circa Homerum vehemens facundusque es, circa vero Hesiodum aliosque poetas minime? An Homerus de aliis rebus agit quam de iis quae et alii poetae tractant? Non ne multa quae ad bellum pertinent et quae ad consuetudines bonorum invicem et malorum, privatorum atque opificum attinent enarravit? et de diis quemadmodum secum invicem et cum hominibus versantur deque caelestibus passionibus progressibusque, item quae apud inferos sunt deorumque et heroum generationes cecinit? Non ne circa haec omnis Homeri poesis versatur? 

Ion    Vera, o Socrates, loqueris.

Socrates   Non ne eadem caeteri poetae decantant?

Ion    Eadem certe, sed non ita caeteri ut Homerus.

Socrates   An forte deterius?

Ion    Multo deterius.

Socrates   Melius ergo Homerus?

Ion    Melius certe.

Socrates   O Ion lepidum caput, cum multi de numero verba faciunt et eorum aliquis recte dicit, non ne potest quispiam ea in re benedicentem cognoscere? 

Ion    Potest.

Socrates   Nunquid ille ipse qui maledicentem cognoscit an alius?

Ion    Ipse idem.

Socrates   An non hic est qui arithmetica arte est praeditus?

Ion    Profecto.

Socrates   Cum multi de cibis quales salubres sint loquuntur et aliquis recte ea de re loquitur, utrum alius quidam benedicentem quod recte, alius maledicentem quod maledicat animadvertet, an unus et idem? 

Ion    Idem proculdubio.

Socrates   Quis iste? Quod illi nomen?

Ion    Medicus.

Socrates   Non ne summatim dicimus, cum plures eadem de re loquuntur, quod unus atque idem tam illum qui male quam illum qui bene loquitur internoscet, et nisi eum qui in eadem re aberrat cognoverit, nunquam eum qui recte sentit agnoscet? 

Ion    Profecto.

Socrates   An non ipse idem in utrisque peritus est?

Ion    Prorsus.

Socrates   Homerum atque alios poetas, e quorum numero est Hesiodus et Archilochus, eadem referre asseris, non tamen eodem modo, sed melius Homerum? 

Ion    Et vera loquor.

Socrates   Si illum qui benedicit cognoscis, eos qui maledicunt quod errent intelligis.

Ion    Convenit.

Socrates   Si ergo dicamus, o vir optime, Ionem circa Homerum aliosque poetas similiter peritum esse atque vehementem, nequaquam errabimus, quandoquidem ipse iudicem eundem idoneum esse circa illos qui eadem in re versantur confitetur, poetas vero pene omnes eadem effingere. 

Ion    Quamobrem, o Socrates, cum aliquis de alio poeta disserit, neque mentem adhibeo neque quicquam existimatione dignum coniectare et conferre valeo, sed obscito protinus atque torpeo; postquam vero Homeri quis mentionem fecerit, confestim excitor atque mentem adhibeo et facultas dicendi suppeditare mihi videtur? 

Socrates   Nequaquam arduum est, o amice, huius causam coniectare. Constat enim quod neque arte neque scientia de Homero scite loqueris. Nam si arte, de aliis omnibus poetis similiter loqui valeres: poesis enim totum est; non ne? 

Ion    Est certe.

Socrates   Non ne postquam aliquis aliam quamvis artem integram comparavit, aeque de omnibus quae sub arte sunt iudicat? Eadem quippe de omnibus artibus consyderandi ratio est. Vis tibi referam qua ratione id dicam? 

Ion    Opto, per Iovem, o Socrates; nam quotiens vos sapientes audio, miro quodam gaudio statim afficior.

Socrates   Velim, O Ion, veritatem diceres; verum sapientes vos rhapsodi fictoresque estis et illi quorum vos poemata decantatis, ego autem nihil praeter veritatem loquor, quemadmodum decet pinguis minervae hominem. Nam id de quo paulo ante percontabar intuere quam leve sit et facile cognitu: quilibet id quod narrabam percipere potest, eodem videlicet pacto singula consyderanda esse, si quis artem sibi integram comparaverit. Exempli causa, nunquid pingendi ars totum quiddam est? 

Ion    Est.

Socrates   Non ne pictores multi partim boni partim mali et sunt et fuerunt?

Ion    Certe.

Socrates   Vidisti ne aliquem qui et ea quae recte et quae non Polygnotus Aglaophontis filius pinxit sufficienter ostendere possit, quae vero pictores alii nequeat, et si quis aliorum pictorum opus ostenderit, obdormiat neque facultas illi ad dicendum aliquid coniiciendumque suppetat, cum vero de Polygnoto vel de uno quovis alio pictore sit iudicandum, expergiscatur et mentem adhibeat et facultatem dicendi habeat? 

Ion    Non, per Iovem.

Socrates   Quid in fabris statuariis? Vidisti quenquam qui ea quae Dedalus metionius aut Epius Panopei filius aut Theodorus samius vel alius quispiam statuarum faber bene est machinatus exponere valeat, in aliorum vero sculptorum operibus torpeat atque obmutescat? 

Ion    Per Iovem, nunquam virum talem repperi.

Socrates   Atqui nec in tybiarum flatu, ut arbitror, nec in pulsu cytharae nec in cythareo cantu neque in rhapsodia virum intuitus es qui Olympi opera vel Thamiri vel Orphei aut ithacensis Femii rhapsodi exprimere possit, in operibus vero Ionis ephesii deficiat neque percipere conferreque possit quae bene et quae contra mudolatur. 

Ion    Quid in hoc tibi contradicam non habeo, sed tamen mihi ipsi conscius sum me prae caeteris hominibus pulcherrima de Homero referre neque deesse mihi dicendi copiam, alios vero omnes hac in re me laudare, in caeteris vero nequaquam. Tu vero quidnam hoc sit vide. 

Socrates   Conspicio, Ion, et quod mihi id esse videtur tibi aperire incipiam. Ut bene de Homero loquaris ars tibi non praestat, ut modo dicebam, sed divina vis est quae te movet, sicut in lapide quem “magnetem” Euripides nominavit, non nulli “heracliam” vocant; qui lapis non solum ferreos anulos trahit, sed vim etiam anulis ipsis infundit, qua hoc idem efficere possint ac perinde ut lapis alios anulos trahere. Unde longa plerunque concatenatio ferri et anulorum invicem pendet et omnibus istis ex illo lapide vis attrahitur. Ita ipsa Musa poetas divino instinctu concitat; poetae conciti alios furore corripiunt, quare ex his omnibus series ipsa contexitur. Omnes itaque carminum poetae insignes non arte sed divino afflatu omnia ista praeclara poemata canunt et, ut Corybantes non sana mente saltant, ita neque cantilenarum modalatores egregii sana mente hos cantus effingunt, sed ubi in harmoniam et rhythmum insurgunt et occupati bacchantur, quemadmodum bacchantes feminae mente non sana mel et lac ex fluminibus hauriunt, sana autem mente haurire nequeunt, idque efficit illorum animus qui cantus effingunt, quod ipsi referunt. Aiunt enim nobis poetae quod a fontibus quibus mel scaturit haurientes et a Musarum viridariis collibusque decerpentes, carmina ad nos transferunt, quemadmodum mel ex floribus apes, et instar apum volare se asserunt, qua in re vera locuntur. Res enim levis, volatilis atque sacra poeta est, neque poetica prius canere potest quam deo plenus et extra se positus et a mente alienatus sit. Nam quamdiu mente quis valet, neque fingere carmina neque dare oracula potest, quasi poetae non arte praeclara haec canant quae tu de Homero refers, sed sorte divina id quisque recte efficere possit ad quod Musa quenpiam incitavit: hic dythirambos canit, laudes alicuius iste, ille yporchimata choreasque, alius carmina, alius jambos, in aliis vero illorum quisque rudis et ineptus est. Non enim arte sed divina vi ista dicunt: nam si de unoquoque istorum per artem recte loqui scirent, de caeteris quoque omnibus idem possent. Ob hanc vero causam denu illis mentem subripiens ipsis tanquam ministris utitur oraculorumque nuntiis et divinis vatibus, ut nos qui audimus percipiamus non eos esse qui tam digna referunt, cum suae mentis compotes minime sint, sed haec deum loqui et per istos nobis haec inclamare. Huic autem rei evidentissimo argumento esse potest Tynichus calcideus, qui antea poema nullum memoria dignum composuerat, hymnum autem in Apollinem, quem omnes cantant, omnium ferme cantilenarum pulcherrimum, Musarum inspiratione invenisse se dicit. In hoc maxime deus ostendisse videtur nobis dubitandum non esse quin praeclara ista poemata divina deorumque potius quam humana hominumque sint opera; poetae autem nihil aliud sunt quam deorum interpretes, dum sunt furore correpti a quovis numine quis corripiatur. Quod quidem deus ostendere volens, de industria per ineptissimum poetam pulcherrimam cecinit melodiam: an non vera tibi referre videor? 

Ion    Mihi certe, atque animum meum his sermonibus, Socrates, attingis et afficis ac divina quadam sorte a diis poetae insignes ista nobis interpretari videntur. 

Socrates   Non ne vos rhapsodi poetarum scripta interpretamini?

Ion    Vera narras.

Socrates   An non interpretum interpretes estis?

Ion    Sumus.

Socrates   Animadverte quid velim et hoc mihi responde, o Ion, neque id de quo te interrogabo mihi occultaveris: cum apte carmina refers et stupore perculsos reddis spectantes, sive dum Ulixem super pavimentum suo limine insaltantem cantas et procis palam se ostendentem atque sagictas ante pedes effundentem, sive Achillem impetum in Hectora facientem, seu dum miserabile quiddam et querulum circa Andromachen vel Eccubam vel Priamum profers, utrum tunc mentis es compos an a mente alienatus et rebus gestis quas refers afflatus animus interesse illis se cogitat, sive in Ithaca sive apud Troiam sint gestae, seu quocunque alio te carmina rapiant? 

Ion    Perspicuam mihi coniecturam, o Socrates, attulisti, neque id occultaturus tibi recensebo. Quotiens enim miserabile quicquam dico, lachrimis sparguntur oculi; cum aliquid terribile aut vehemens, arrectae propter terrorem comae rigent atque cor salit. 

Socrates   Nunquid mentis compotem eum virum tunc esse asserimus qui in sacrificiis et celebrationibus pulchra veste aureisque coronis ornatus ploret, cum nihil horum amiserit, aut formidat magis inter hostes quis quam soleat, cum sit inter multos amicos homines constitutus, neque ullus eum exuat neque iniuria ulla afficiat? 

Ion    Non per Iovem, o Socrates, si vera fateri velimus.

Socrates   Vidisti ne spectantium multitudinem iisdem iis rebus quas agitis commoveri?

Ion    Vidi equidem plurimum, atque aspicio semper superne ab ipso subgesto et flentes et graviter intuentes atque his quae narrantur stupefactos, et oportet me valde mentem iis adhibere. Nam si illis lachrimas excutiam, ipse argentum suscipiens ridebo; sin autem risum illis moveam, ipse argentum amictens flebo. 

Socrates   Vides ne spectatorem esse anulorum extremum, illorum, inquam, quos sub magnete lapide vim invicem suscipere referebam? Medius autem es tu, recitator et hystrio; primus autem est ipse poeta. Deus vero per omnes istos hominum animum quocunque vult trahit, dum invicem vim suspendit et traiicit, ex quo velut ex illo lapide series longa dependet, qua e latere gradatim nectuntur hi qui in choro saltant et praeceptores atque discipuli, huiusve catenae a Musa anuli suspenduntur; ex poetis autem iste ex alia, ille ex alia Musa suspenditur – vocamus autem id nos “occupari”, quod quidem illi proximum est: tenetur enim –. Ab his utique primis anulis, qui poetae sunt, alii rursus ab aliis corripiuntur divinique fiunt, non nulli ab Orpheo, a Museo alii, nec pauci ab Homero occupantur atque tenentur, quorum, o Ion, unus es qui ab Homero furore correptus es, et si quis scripta alterius poetae cecinerit, obdormiscis atque tibi dicendi deest facultas; si quis vero huius poetae decantaverit melodiam, confestim excitaris, animus salit et dicendi facultas sufficit. Non enim arte neque scientia sed divina quadam sorte et mentis occupatione ea quae de Homero dicis recenses, et quemadmodum Corybantes illam dumtaxat melodiam acute sentiunt quae illius dei est a quo rapiuntur ad eamque concentum decentibus verbis et figuris abundant, alios vero contemnunt, ita et tu, o Ion, si quis Homeri mentionem fecerit, es in dicendo facundus, in aliis vero tibi copia deest. Eius itaque quod quaerebas, quamobrem circa Homerum copiosus es, circa alios deficis, haec est causa, quoniam non arte sed divina sorte vehemens es Homeri laudator. 

Ion    Recte dicis, o Socrates; admirarer tamen si tam acute dissereres ut mihi prorsus persuaderes lymphatum atque furentem Homerum laudibus celebrare. Neque enim furens, ut arbitror, tibi viderer si me de Homero verba facientem audires. 

Socrates   Atqui audire volo, neque tamen prius quam mihi responderis: inter illa de quibus Homerus agit, de quibus potissimum bene agit? Non enim de omnibus. 

Ion    Optime nosti, o Socrates, quod nihil est de quo non agat.

Socrates   Non tamen ea bene tractat quae tu quidem ignoras, Homerus autem scribit.

Ion    Quaenam ista sunt quae Homerus quidem narrat, ego autem nescio?

Socrates   Non ne saepenumero multa de artibus explicat, veluti de aurigaria disciplina? – si meminero illius carmina, tibi recitabo.

Ion    At ego referam: memini enim.

Socrates   Dic mihi quae mandat Nestor Anthilocho filio, cum illum monet ut in equestri cursu gratia Patrocli instituto currens caute flectat equos. 

Ion                       Declina ad levam paulum dextrumque iugalem

urge plagis minitans, manibus quoque lora remicte.

Cum metam attigeris, flectatur levus in arctum

donec ad extremum circli pervenerit axis

ultimus, ac medium vita nec tangito saxum.

Socrates   Sufficiunt haec, o Ion. Recte ne an contra in his carminibus Homerus loquatur, utrum melius medicus an auriga perciperet?

Ion    Auriga proculdubio.

Socrates   Utrum arte hoc iudicium fiat an alio quopiam?

Ion    Non alio certe quam arte.

Socrates   Non ne cuique arti facultas a deo tribuitur certi cuiusdam operis iudicandi? Neque enim ea quae gubernatoria arte cognoscimus, medicina quoque percipiemus. 

Ion    Non certe.

Socrates   Neque etiam quae medicina perspicimus, architectura animadvertemus.

Ion    Non sane.

Socrates   An non similiter in omnibus artibus, quae una quadam arte comprehendimus, alia minime comprehendemus? Sed hoc prius mihi responde: aliam et aliam artem esse asseris? 

Ion    Assero.

Socrates   Nunquid eadem tu qua ego coniectura artes discernis? Nam ipse quidem, cum haec aliarum, illa aliarum rerum scientia est, hanc aliam, illam aliam artem voco. Tu vero? 

Ion    Et ego.

Socrates   Si enim eisdem de rebus scientia esset, cur hanc aliam et illam aliam vocaremus, quandoquidem eadem ab utrisque cognoscerentur? Quemadmodum a me percipitur quinque esse hos digitos, et tu sicuti ego hoc idem animadvertis, unde si te rogarem utrum eadem arte arithmetica an alia haec eadem cognoscamus, responderes utique quod eadem. 

Ion    Certe.

Socrates   Dic quod paulo ante interrogaturus fueram, utrum secundum omnes artes videatur tibi dicendum quod eadem arte eadem cognosci necessarium sit, alia vero arte non eadem, sed alia quaedam, quandoquidem ars alia ipsa est. 

Ion    Ita mihi videtur, o Socrates.

Socrates   Si quis artem aliquam assecutus non fuerit, dicta vel facta huius artis bene discernere nequaquam poterit.

Ion    Vera narras.

Socrates   Ea carmina quae tu retulisti sive bene sive male ab Homero canantur, utrum tu melius an auriga perciperet?

Ion    Auriga.

Socrates   Recitator enim es, non auriga.

Ion    Nempe.

Socrates   Recitatoria vero facultas ab aurigaria alia est.

Ion    Videlicet.

Socrates   Quod si alia ars est, aliarum quoque rerum scientia est.

Ion    Aliarum profecto.

Socrates   Quid vero, cum Homerus illud affert quod Echamede Nestoris pellex saucio Machaoni medelae potionem porrigit, cui vinum pramnium infundit, insuper atterit caseum caprinum aeneo quodam instrumento, farinam quoque caseo miscet et ad haec cepe obsonii loco apponit: recte ne an contra haec ab Homero dicantur, utrum medicinae artis an recitatoriae iudicium est? 

Ion    Medicinae.

Socrates   Quid cum Homerus dicit  

In mare se mersit retis Thaumantias instar

quod trahit ad fundum plumbi subtexta gravedo

muniti cornu, sortem dans piscibus atram?

Haec quid sibi velint et utrum recte an contra dicantur, non ne ars piscatorum melius quam recitatorum animadvertet? 

Ion    Constat quod ars piscatorum id iudicat.

Socrates   Si praeterea me ita rogares: “postquam, o Socrates, in Homeri carminibus invenisti quae cuique istarum quae dictae sunt artium iudicanda sunt, age iam, mihi reperias quaenam a vate vaticinioque iudicari conveniat, recte ne an contra ab Homero sint dicta”, adverte quam facile ac vere tibi respondeam. Saepenumero in Odyssea scribit, praesertim ea quae Melampodorum vates Theoclymenus adversus procos fatur:  

O miseri, quid nunc, heu, vobis imminet atri,

dum mollem noctu capitis per membra soporem?

Cuncta fremunt luctu, resonat plangoribus aer

scissaque triste madent lachrymis manantibus ora

Vestibulum plenum est simulachris omnis et aula,

sub tenebris Herebus riget extinctoque per orbem

lumine velatur tristi caligine caelum.

Saepenumero etiam in Iliade, ut in murorum expugnatione, quae ad vatem pertinent tangit. Ibi enim sic inquit:  

Certabant Danai Troiae perrumpere muros,

altivolansque Iovis pendebat desuper ales

unguibus incurvis rubrum complexa draconem,

pellebatque acies in levam; tum ferus ille

respirans et adhuc transfixo pectore luctans,

ore petens aquilam perstrinxit vulnere guttur.

Illa dolens anguem dimisit in agmina lapsum

sanciaque in ventos pennis sublata refugit.

Haec equidem dicam et alia huiusmodi a vate consyde– randa iudicandaque esse. 

Ion    Et vera quidem, o Socrates.

Socrates   Et tu, o Ion, vera narras. Age, quemadmodum ego tibi ex Odyssea et Iliade excerpsi quae ad vatem, quae ad medicum, quae ad piscatorem pertinere videntur, sic et tu, qui maiorem in Homeri scriptis peritiam habes, eligas et adducas in medium quae sunt recitatoris propria, quae praeter alios homines ipsi consyderare iudicareque convenit. 

Ion    Omnia, o Socrates, assero.

Socrates   Non omnia tu supra dicebas, o Ion: num ita obliviosus es? Atqui non decet recitatorem hominem obliviosum esse.

Ion    Quidnam obliviscor?

Socrates   Non memoria tenes artem recitandi aliam ab aurigaria te dixisse?

Ion    Teneo.

Socrates   Non ne, cum alia sit, alia cognituram es confessus?

Ion    Profecto.

Socrates   Non igitur omnia percipiet secundum sermonem tuum ars recitandi, neque ipse etiam recitator.

Ion    Immo omnia, praeter talia quaedam.

Socrates   Cum “praeter talia quaedam” dicis, praeter ea quae aliarum artium sunt ferme significas: sed quaenam cognoscet, postquam non omnia noscit? 

Ion    Quae decens est ut vir loquatur, quae mulier, servus, liber, subiectus, princeps, haec omnia noscet.

Socrates   Quod decens est ut princeps in mari navicula tempestate oppressa afferat, recitator ne magis quam gubernator cognoscet?

Ion    Non, sed gubernator melius hoc percipiet.

Socrates   Sed ea quae decens est ut princeps in morbo loquatur, recitator melius quam medicus intelliget?

Ion    Neque haec.

Socrates   Sed ea quae seno conveniunt dicis.

Ion    Certe.

Socrates   Scilicet quae decens est ut dicat senus bubulcus dum de furentibus et efferatis bobus confabulatur, recitator ipse, non bubulcus agnoscet? 

Ion    Nequaquam.

Socrates   Nunquid ea quae decens est ut mulier de lanificio textori referat?

Ion    Non.

Socrates   Ea quae decens est ut vir dux exercitus dicat, dum milites hortatur, cognoscet?

Ion    Talia profecto sunt quae recitator agnoscit.

Socrates   Nunquid ars recitatoria eadem est quae et imperatoris exercitus?

Ion    Intelligerem equidem, si opus esset, quae imperatorem loqui decet.

Socrates   Forte et imperatoriae facultatis peritus es, Ion. Nam si equestri et cytharedica simul disciplina polleres, illos qui bene et qui male equitant cognosceres, et si te interrogarem: “o Ion, utrum arte equestri an arte cytharedi illos qui bene equitant cognoscis?”, quid mihi responderes? 

Ion    Arte equestri.

Socrates   Quod si eos qui bene pulsant cytharam cognosceres, confitereris illos non equestri, sed cytharedica disciplina cognoscere.

Ion    Proculdubio.

Socrates   Cum vero quae ad imperatorem spectant intelligas, utrum imperatoria an recitatoria ista calles?

Ion    Nihil mihi referre videtur.

Socrates   Quomodo nihil differre dicis? Imperatoriam et recitatoriam artem unam ne an duas ponis?

Ion    Una mihi videtur.

Socrates   Quicunque igitur bonus est recitator, etiam bonus imperator erit?

Ion    Et maxime quidem, o Socrates.

Socrates   Num et qui exercitus imperator est optimus, idem recitator est bonus?

Ion    Nequaquam.

Socrates   Illud tamen admittis, quod quisquis recitator bonus est, bonus est imperator.

Ion    Valde.

Socrates   Non ne Graecorum optimus es recitator?

Ion    Plane, o Socrates.

Socrates   Nunquid Graecorum optimus es imperator?

Ion    Certe, o Socrates: haec enim in Homeri scriptis didici.

Socrates   Cur igitur, per deos, cum sis optimus Graecorum omnium dux exercitus optimusque recitator, passim carmina modularis, militaris autem nusquam? Nunquid tibi videtur recitator aurea corona decoratus plurimum usui esse Graecis, imperator autem nullo pacto? 

Ion    Nostra, o Socrates, civitas vestrae subest a vobisque gubernatur, et iccirco imperatore non indiget, vestra autem et Lacedemoniorum res publica me nunquam in exercitus ducem eligeret: idoneos enim duces vos esse putatis. 

Socrates   O optime Ion, Apollodorum cyzicenum non cognoscis?

Ion    Quem Apollodorum?

Socrates   Illum scilicet quem saepe Athenienses, quamvis hospes esset, imperatorem delegerunt, et Phanosthenem andrium et Heraclidem clasomenium, quos haec civitas, licet peregrinos, quia viri praestantes habentur, praetura et aliis magistratibus ornat; Ionem vero ephesium imperatorem non decernet neque honore afficiet, si virtute praestare visus fuerit? Quid vero? Non ne vos Ephesii prisca origine Athenienses estis Ephesusque nulla civitate est inferior? Sed tu, o Ion, siquidem vera praedicas et scientia arteque potes Homerum laudare, iniuria me afficis, quippe qui, professus multa et pulchra Homeri scire teque ostensurum mihi pollicitus, me nunc decipis ac permultum abest ut ostendas, siquidem nec quae sint ista quorum peritus es nec qua sis facultate instructus aperire vis, me diu iam obsecrante; caeterum tanquam Protheus varius resultas sursum deorsumve conversus, adeo ut postremo me subterfugiens imperator evaseris, ne mihi ostendas quo pacto tibi circa Homeri sapientiam facundia competat. Si enim arte tibi hoc inest, quemadmodum nunc dixi, pollicitusque exponere decipis, certe iniustus es meque iniuria afficis; sin autem cares arte et sorte quadam divina ab Homero raptus, cum nihil intelligas, multa et pulchra circa poetam hunc dicis, ut ego de te iudicabam, non facis iniuriam. Elige utrum mavis iniustus homo an divinus potius appellari. 

Ion    Longe differt, o Socrates, et multo pulchrius est iudicari divinum.

Socrates   Hoc itaque, quod pulchrius est, tibi apud nos inest, o Ion, te scilicet divinum potius quam artificiosum Homeri laudatorem esse. 

Indice Biblioteca Progetto Quattrocento

© 1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 16 giugno 2008