SANCTI PATRICII HIBERNORUM APOSTOLI.

TRACTATUS DE PURGATORIO

[Capitula VII-XII]

CAPUT VII.

De rota ignea, domo fumigante, monte excelso,

et flumine frigidissimo ad quod daemones militem traxerunt.

         49. Ab illo ergo poenali loco daemones militem impellentes, apparuit ante eos rota mirae magnitudinis ferrea et ignita, cujus radii et canthi uncis ferreis et igneis erant undique circumsepti, in quibus homines infixi pendebant. Hujus autem rotae medietas sursum in aere stabat, alia in terra deorsum mergebatur: flamma vero tetri sulphureique incendii, quae de terra circa rotam surgebat in ea pendentes miserrime torquebat. Haec, inquiunt daemones, quae isti patiuntur, patieris, nisi reverti volueris, quae tamen tolerant prius videbis. Ministri igitur Tartarei ex utraque parte alii contra alios, vectes ferreos inter rotae radios impingentes, eam tanta agilitate rotabant, ut in ea pendentium nullum omnino ab alio posset discernere, quia prae nimia cursus celeritate, tanquam circulus igneus apparebat. Cumque jactassent eum super rotam, et in aerem rotando levassent, invocato Jesu nomine descendit illaesus

50. Procedentes inde, traxerunt eum versus domum unam grandem horribiliter fumigantem, cujus latitudo nimia fuit, longitudo vero tanta ut illius non potuerit ultima videre; cum autem adhuc aliquantulum ab ea distarent, prae nimio calore, qui inde exibat, subsistit, procedere formidans. Dixerunt igitur ei daemones: Balnearia sunt quae vides, velis, nolis, illuc usque progrediens, cum caeteris in eis lavaberis; coeperunt autem de domo illa miserrimi fletus audiri, et planctus. Introductus in domum, vidit duram visionem et horridam siquidem domus pavimentum fossis rotundis erat plenum, quae sibi invicem ita cohaerebant ut vix inter eas, aut nullatenus iri potuisset. Erant autem fossae singulae metallis diversis, ac liquoribus ferventibus plenae, in quibus utriusque sexus et aetatis diversae mergebatur hominum multitudo non minima; quorum alii erant omnino immersi, alii usque ad supercilia, alii ad oculos, alii ad labia, alii ad colla, alii ad pectus, alii ad umbilicum, alii ad femora, alii ad genua, alii ad tibias, alii uno pede tantum, alii utraque manu, vel una tantummodo in caldariis tenebantur. Et omnes prae doloris angustia vociferabant, et miserabiliter flebant. Ecce, inquiunt daemones, cum istis lavabis, sublevantesque militem conati sunt eum in unam fossarum projicere. Sed audito Christi nomine, ulterius non praevaluerunt.

51. Recedentes autem a domo illa perrexerunt in montem excelsum, et ostenderunt ei utriusque homines, et aetatis diversae multitudinem copiosam, comparatione quorum pauci videbantur ei omnes, quos ante viderat, omnes nudi sedebant super digitos curvati. Hi quasi mortem cum tremore postulantes, versus aquilonem incedebant. Cumque miraretur miles, quid haec misera multitudo praestolaretur, unus daemonum ait ad eum: Forte miraris, quid tanto cum timore populos hic exspectat; nisi, nobis consentiens reverti volueris, scies, quid tam tremebundus exspectat. Vix daemon verba finiebat, et ecce ventus turbinis ab aquilone veniebat, qui et ipsos daemones, et cum eis militem, totumque populum illum arripuit, et in quoddam flumen fetidum ac frigidissimum, in alium montis partem, flentes et miserabiliter ejulantes projecit; in quo inaestimabili frigore vexabantur. Et cum de aqua frigidissima surgere conarentur, daemones super aquam currentes, eos incessanter submerserunt. At miles adjutoris sui non immemor, nomen Christi reclamans, in alia ripa se sine mora reperit.

CAPUT VIII.

De puteo flammivomo, et ponte altissimo,

ad quem a daemonibus miles deducebatur.

52. Necdum daemones, militis Christi injuria satiati, accedentes traxerunt eum contra austrum: ubi vidit ante se flammam teterrimam, et sulphureo fetore plenam de puteo quodam ascendentem, et homines nudos, et quasi igneos, velut scintillas ignis in aera sursum compellentem, et flammarum vi deficiente, iterum in puteum et ignem relabi. Quo approximantes dixerunt militi daemones: Puteus iste flammivomus, inferni est introitus, hic habitaculum nostrum est: et quoniam nobis hucusque studiose deservisti, hic nobiscum sine fine manebis: omnes enim qui nobis serviunt, hic semper manebunt, quo si semel intraveris, anima simul et corpore in aeternum peribis. Sed tamen si adhuc nobis consentire volueris, ut revertaris ad portam, qua intrasti, illaesus ad propria remeare poteris. Ille autem de Dei adjutorio praesumens, qui eum toties liberaverat, eorum exhortationes et promissa contempsit. Tunc daemones indignati praecipitaverunt se in puteum, et secum militem intruserunt. Et quo miles in eo profundius descendit, eo latiorem puteum conspexit, et poenam in eo graviorem sensit. In puteo quoque illo tantas angustias, et tam intolerabiles miserias pertulit miles, ut diu Salvatoris sui oblitus sit nominis: sed Deo tandem spirante, rediens ad se nomen Jesu Christi, ut potuit, exclamavit, statimque vis flammae eum sursum in aerem levavit. Descendens itaque juxta puteum aliquandiu attonitus stetit, ignorans quo se verteret. Sed ecce novi et quasi incogniti daemones ex ore putei prorumpentes, dixerunt ei: Et tu quid ibi stas? Socii nostri tibi dixerunt, quod hic sit infernus: mentiti sunt; non ita fore scias; nam consuetudinis nostrae semper est mentiri, ut quos per verum decipere non possumus, decipiamus per mendacium; hic non est infernus, sed nunc ad infernum te ducemus.

         53. Trahentes igitur militem hostes novi cum tumultu magno et horrisono, pervenerunt ad flumen quoddam latissimum et fetidum, ac totum tanquam sulphurei incendii flamma coopertum, daemonumque multitudine repletum. Dixerunt ergo ei, Sub isto flumine noveris infernum esse. Pons vero protendebatur ultra flumen, in quo tria quasi impossibilia et transeuntibus valde formidanda videbantur, unum quod ita lubricus erat, ut etiamsi latus fuerit, nullus vel vix aliquis in eo pedem figere posset; alterum quod tam strictus et gracilis erat, ut nullus in eo stare vel ambulare valeret; tertium quod tam altus erat, et a flumine remotus ut horrendum esset deorsum aspicere. Oportet te, inquiunt daemones, per hunc pontem transire, nos autem ventos et turbines commoventes de ponte projiciemus te in flumen: socii vero nostri qui in eo sunt, te captum in infernum demergent; volumus enim probare quam tutum tibi sit, super pontem istum ambulare: si tamen nobis adhuc assenseris ut revertaris, etiam ab hoc discrimine illaesus ad patriam redire poteris. Sed miles Christi fidelis, cogitans intra se, de quantis liberaverit eum malis advocatus suus piissimus Jesus, ipsius iterato nomine, pontem audacter ingressus, coepit pedetentim incedere, nihilque lubrici sub pedibus sentiens, firmus super pontem ambulabat in Domino confidens, et quo altius ascendit, eo spatiosiorem invenit pontem; et ecce post paululum tanta crevit pontis latitudo, ut publicae viae amptitudinem prae se ferret, et undecim carra sibi obviantia posset excipere. Porro daemones, qui militem perduxerunt, tenentes manum ejus fricabant super pontem, et ulterius progredi non valentes, ad pedem pontis steterunt, quasi lapsum militis praestolantes; videntes autem eum libere transire, ita clamoribus suis horrisonis, et vocibus profanis aerem percusserunt, ut illo stridore attonitus, intolerabilior ei videretur hujus horror clamoris, quam praeteritarum aliqua poenarum, quas ab aliis sustinuerat. Cernens tamen eos subsistere, et ultra progredi non valere, piique ductoris sui reminiscens, securus incedebat. Alii autem hostes inferius supra flumen discurrentes, uncos suos ferreos et ignitos in eum jaciebant, sed militem tangere nequiverunt. Securus tandem procedens, et nihil sibi contrarium inveniens, vidit latitudinem pontis in tantum excrescere, ut vix ex utraque parte ejus fines posset aspicere.

CAPUT IX.

De gloria coelesti et paradiso terrestri militi ostensis,

et colloquio pontificum cum eo.

         54. Miles itaque invictus jam liber factus a vexatione spirituum immundorum, vidit ante se murum altum, et in aerem evectum: erat enim murus mirabilis imcomparandi decoris, et structurae inappretiabilis; in quo portam unam, sed tamen clausam, cernebat, quae metallis diversis ac pretiosis exornata lapidibus, mirabili splendore radiabat. Ad quam cum miles appropinquasset, sed adhuc quasi spatio dimidii milliaris abesset porta illa contra eum aperta est, et tantae suavitatis odor per eam exiit, ut, sicut ei videbatur, si totus mundus in aromata verteretur, hujus suavitatis abundantiam non vinceret, tantasque vires ex ea recepit, ut aestimaret se tormenta, quae pertulerat, jam posse sive molestia sustinere: respiciensque intra portam, vidit portam solis splendorem claritate vincentem.

         55. Cum autem aliquantulum distasset, egressa est in occursum ejus, cum crucibus, cereis, et vexillis, ac velut palmarum aurearum ramis, talis ac tanta, et tam ordinata processio, qualis ac quanta in hoc mundo, prout aestimavit, nunquam visa est. Sequebantur praedicta, utriusque sexus, diversae aetatis, et unius cujusque ordinis homines: alii quasi archiepiscopi, alii ut episcopi, alii ut abbates, monachi, canonici, presbyteri, ac singulorum Ecclesiae graduum ministri, sacris vestibus suo ordini congruentibus induti. Omnes vero tam clerici, quam laici, eadem forma vestium ibi videbantur amicti, in qua Deo servierunt in saeculo. Militem vero omnes eum magna veneratione, et jucunda laetitia susceperunt, eumque cum concentu harmoniae saeculo inauditae intra portam secum feliciter conduxerunt.

         56. Finito itaque concentu, et soluta processione, recedentes seorsim, duo velut archiepiscopi, militem in suo comitatu susceperunt secumque duxerunt quasi patriam, et ejus amoenitatem ostensuri: qui cum eo loquentes, primo benedixerunt Deum, qui tanta constantia in tormentis, per quae transiit et pertulit ejus animam roboravit. Ipsis igitur militem per amoena patriae conducentibus, huc illucque pertransiens multo plura quam ipse aut aliquis hominum peritissimus lingua vel calamo posset explicare, delectabilia jucundaque prospexit. Tanta vero lucis erat illa patria claritate lustrata, ut sicut lumen lucernae solis obscuratur splendore, ita solis claritas meridiana posse videbatur obtenebrari, lucis illius patriae mirabili fulgore: nox illam nunquam obnubilat, quia splendor eam purissimi coeli perenni claritate perlustrat. Erat autem tota patria, quasi prata amoena atque virentia, diversis floribus fructibusque, herbarum et arborum multiformium decorata: quorum, ait, odore sine fine vixisset, si ibidem ei vivere licuisset. Finem vero patriae, prae nimia ipsius magnitudine scire non potuit, nisi tantum ex ea parte qua per portam intravit. Tantam in ea hominum utriusque sexus vidit multitudinem, quantam in hac vita neminem aestimabat vidisse, aut residuum saeculi credidit continere posse: quorum alii in his, alii in aliis locis per conventus distincti, commanebant; sed tamen prout volebant, alii de istis in illas, alii de illis in istas catervas cum laetitia transiebant; sicque fiebat, ut alii de aliorum visitatione gauderent. Chori choris per loca assistebant, dulcisque harmoniae concentu Deo laudes resonabant. Et sicut stella differt a stella in claritate, ita erat quaedam differentia concors in eorum vestium et vultuum claritatis venustate. Alii enim induti videbantur vestitu aureo; alii atque alii viridi, purpureo, hyacinthino, caeruleo, candido; forma tamen habitus singulorum erat eadem qua utebantur in saeculo, quae proinde militi indicabat, cujus meriti quisque fuerit, vel ordinis: quorum habitus, varius color, variae videbatur claritatis splendor. Alii quasi reges coronati incedebant, alii palmas aureas in manibus gestabant. Talium igitur et tantorum fuit in illa requie justorum militi delectabilis aspectus, nec minor eorumdem harmoniae, suavis et ineffabilior dulcis auditus: undique audivit sanctorum concentum, Dei laudes personantium, singuli vero de propria felicitate gaudebant, sed et de aliorum gaudio singuli exsultabant. Omnes vero qui militem intuebantur, de ejus adventu Dominum benedicebant, et de ejus a daemonibus eruptione congaudebant: et videbatur ibi, de ipsius adventu quodammodo quasi nova exsultatio fieri. Non aestum, non frigus ibi sentiebat, nec quod ullo modo posset offendere, aut nocere videbat; omnia enim pacata, omnia placida, omnia grata; multo plurima vidit in illa requie, quam aliquis hominum loqui sufficeret, aut scribere.

         57. His ita completis, dixerunt pontifices ad militem: Ecce, frater, auxiliante Deo, vidisti quae videre desiderasti, vidisti enim huc veniendo tormenta peccatorum, hic autem requiem justorum: benedictus sit Creator et Redemptor omnium qui tibi dedit tale propositum, cujus gratia per tormenta transiens constanter egisti. Nunc autem scire te volumus, quae sint illa quae vidisti tormentorum loca, sed et quae ista tantae beatitudinis patria.

         58. Patria ista terrestris est paradisus, de qua propter inobedientiae culpam ejectus est Adam protoplastus; postquam enim Deo inobediens subjici contempsit, ultra videre quae vides, imo longe incomparabiliter majora gaudia, non potuit. Hic ipsius Dei verba sedulo audierat, cordis munditia, celsitudine visionis internae, et beatorum angelorum aspectu perfrui poterat. Sed, cum per inobedientiam a tanta cecidisset beatitudine, lumen mentis, quo lustrabatur, amisit, quia cum in honore esset non intellexit, unde comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Hujus vero universa posteritas, ob ipsius culpam, sicut et ipse, mortis suscepit scientiam. O detestabile scelus inobedientiae!

         59. Motus tandem pietate misericordissimus Deus super humani generis miseria, Filium suum unigenitum incarnari constituit Dominum nostrum Jesum Christum, cujus fidem suspicientes per baptismum tam ab actualibus, quam originali peccato liberi ad istam patriam redire nos meruimus: verum, quia pallium in baptismo susceptum maculavimus, cum per fragilitatem carnis peccavimus, necesse erat ut per poenitentiam, actualium veniam impetraremus. Poenitentia enim quam ante mortem, vel in extremis positi suscepimus, nec in vita peregimus, post carnis solutionem, in locis quae vidisti poenalibus, alii longiori, alii breviori temporis spatio, juxta modum et quantitatem culparum tormenta patiendo, persolvimus. Omnes enim qui hic sumus ad hunc requiem per illa loca transivimus: et omnes quos in singulis locis poenalibus vidisti, praeter eos qui infra os putei infernalis detinentur, postquam purgati fuerint, ad istam requiem venientes salvi fient; sed et quotidie quidam purgati veniunt, quos suscipientes sicut et te suscepimus, cum gaudio huc introducimus. Eorum vero qui in poenis sunt, nullus novit quandiu inibi torquebitur: per missas autem, psalmos, orationes et eleemosynas, quoties pro eis fiunt, aut eorum tormenta mitigantur, aut ad minora et tolerabiliora transferuntur, donec tandem per talia beneficia omnino liberentur. Et ad hunc locum quietis cum venerint, quandiu hic permansuri sint, poenitus ignorant: nullus enim nostrum de se hoc scire potest; sicut enim in locis poenalibus secundum culparum quantitatem illi detinentur, ita et nos qui hic sumus, secundum merita bona plus minusve morabimur in ista requie. Ecce, ut vides, a poenis liberi sumus et magna quiete perfruimur, nondum tamen ad supernam sanctorum laetitiam ascendere digni sumus, diemque et terminum nostrae promotionis in melius, nemo nostrum novit: sed post terminum singulis constitutum in majorem requiem transibimus. Quotidie societas nostra quodammodo crescit et decrescit, dum singulis diebus et ad nos a poenis. et a nobis in coelestem paradisum quidam ascendunt.

         60. Hic dictis, venerandi praesules assumentes secum militem in montem unum, jusserunt ut sursum aspiciens, diceret cujusmodi coloris ei videretur coelum respectu loci in quo stetit? Qui respondens: auro ardenti in fornace simile mihi videtur. Hoc, inquiunt, quod nunc vides, porta est paradisi, hac introeunt qui a nobis assumuntur in coelum. Nec te latere debet, quod quandiu hic manemus, quotidie semel pascit nos cibo coelesti Deus et qualis sit cibus iste quamque delectabilis jam Deo donante nobiscum senties gustando. Vix sermone finito, ecce quasi flamma ignis de coelo descendens, totam patriam cooperuit; et quasi per radios divisa, super singulorum capita flamma subsidens tota demum in eos intravit: sed et super militem inter alios, descendit, et in eum intravit, unde tantum delectationis dulcedinem in corde simul et corpore sensit, quod vix intellexit utrum vivus an mortuus fuisset. Sed hora illa in momento transivit. Hic, inquiunt est cibus ille, quo semel a Deo quotidie pascimur: qui autem in coelum a nobis assumentur, eo sine fine perfruuntur. Miles ibi libenter mansisset, si his deliciis frui ei licuisset: sed post alia tantaque jucunda, ei tristia referuntur.

         61. Quoniam igitur (frater) ex parte vidisti, quae videre desiderasti, requiem videlicet et beatorum, et tormenta peccatorum, oportet jam ut per eamdem viam qua intrasti, revertaris. Quod si amodo sobrie et sancte vixeris, non solum de ista requie, sed et de coelorum mansione securus esse poteris: sin autem, quod absit! male vixeris, et vitam tuam illecebris carnis pollueris, en ipse vidisti, quae te maneant tormenta. Securus ergo redeas; nam quidquid tibi huc venienti terroris incusserant daemones, simile quid revertens ne formides, nam daemones ad te accedere non audebunt, sed et tibi apparere pertimescent; nec tormenta quae vidisti, tibi ullatenus nocere poterunt. Ad haec verba miles attonitus, flens et ejulans coepit humiliter pontificibus supplicare, ne a tanta beatitudine ad aerumnas saeculi redire cogeretur, dicens: huic discedere non valeo, quia valde timeo, ne per fragilitatem humanae conversationis aliquid committam, quod me impediat huc redire. Non, inquiunt, ut postulas erit; sed, sicut ille qui et nos, et te fecit, disposuit, ita fiet: ipse enim solus agnovit quid omnibus expediat.

CAPUT X.

Quomodo miles egressus est Purgatorio, Hierosolymam adiit,

et reliquum vitae tempus insumpsit.

         Miles igitur Oenus accepta benedictione dolens egreditur, et tristis admodum eadem qua venerat revertitur via, a praesulibus ad portam paradisi reducitur, et ipso egresso, porta post ipsum clauditur. Egressus itaque de paradiso, moerens et lugens et quod alterata felicitate, ad hujus saeculi miseriam reverti coactus fuerit, via qua venerat reversus, ad aulam praefatam, in qua daemones eum primitus invaserunt, pervenit. Daemones autem in suo reditu vidit, sed ad ejus aspectum, quasi timentes per aera diffugerunt; et tormenta per quae transiit, eum laedere nequiverunt. Cumque intrepidus aulam praedictam intrasset, ecce quindecim viri, qui ibidem in primo apparentes illum instruxerunt, confestim occurrunt ei, Deum glorificantes, qui tantam illi constantiam in tormentis contulerat. Ejusque victoriae congratulantes dixerunt: Eia, frater noster, scimus quoniam per tormenta, quae viriliter sustinuisti, vicisti, et ab omnibus peccatis tuis purgatus es; ecce jam in patria tua, lucis aurora clarescit; ascende igitur quantocius, nam, si prior ecclesiae, post missarum solemnia, cum processione veniens ad portam, te redeuntem non invenerit, de tuo reditu desperans, obserata porta ad ecclesiam redibit. Miles igitur accepta benedictione protinus ascendit, et eadem hora qua portam prior aperuit, miles de intro veniens apparuit; quem cum gaudio et Christi laudibus prior suscipiens, in ecclesiam perduxit; ibique cum diebus quindecim orationibus insistere fecit. Deinde signaculo Dominicae crucis in humero suscepto, et in terram sanctam devotus proficiscens, sepulcrum Domini Jerosolymis, cum locis aliis venerabilibus in sancta contemplatione petivit. Inde, expleto laudabiliter peregrinationis voto reversus, regem Anglorum Stephanum dominum suum, cui prius familiaris exstiterat, consulturus adiit, ut ejus tanquam industrii et prudentis viri consilio, in sanctae religionis ordine, reliquum vitae suae expleret, ac Regi regum de caetero militaret. Contigit autem eo tempore, quod Gervasius Ludensis coenobii abbas, rege Stephano donante, locum ad abbatiam construendam in Hiberniam obtineret; qui monachum suum nomine Gilbertum cum quibusdam aliis ad eumdem regem direxit, ut ab eo locum susciperet et monasterium ibidem fundaret. At Gilbertus ad regem veniens, et ab eo gratulanter susceptus, conquestus est nimis, quod illius patriae linguam ignoraret. Quod audiens rex, ait, optimum tibi, Deo auxiliante, interpretem inveniam: et vocato milite Oeno, jussit rex, ut cum Gilberto iret, et cum eo in Hibernia remaneret. Quam jussionem miles libentissime suscipiens ait ad regem: Gratanter monacho servire debeo; sed et vos, o rex, cum gratiarum actione monachos [. . . .] in regno vestro suscipere debetis, quoniam, ut verum fatear, in sanctorum requie non vidi homines tanta gloria praeditos, quanta hujus religionis viros. Transeuntes autem in Hiberniam, monasterium coeperunt, manentes simul ibidem duobus annis cum dimidio: Gilbertus monasterii illius erat cellarius; miles autem forinsecus erat in omnibus procurator, et minister devotus, interpresque fidelissimus. Monachialem igitur habitum suscipiens vixit sancte ac religiose, sicut idem Gilbertus testabatur. [C.] Quandocunque vero Gilbertus solus alicubi cum milite fuit, de statu purgatorii et poenis mirabilibus, quas miles viderat, et experimento didicerat, curiose ab eo quaesivit. At miles, qui nunquam audire potuit de purgatorio loqui, quin prorumperet in fletum amarissimum, coepit sub sigillo secreti, amico ad aedificationem, ea quae audierat et viderat, et experimentis didicerat, enarrare, affirmans sese corporeis oculis omnia conspexisse. Hujus autem monachi industria et diligentia, hujus militis experientia redacta est in scripturam, simul cum relatione episcoporum regionis, et aliorum religiosorum, qui causa justitiae, testimonium perhibuerunt veritati.

CAPUT XI.

Hujus historiae examinatio et multiplex probatio.

         63. Superiorem narrationem (verba sunt Henrici Saltereiensis) cum saepe dictus Gilbertus coram multis, me quoque audiente, sicut saepius ab ipso milite audierat, retulisset, adfuit inter alios unus, qui haec ita contigisse se dubitare dixerat. Cui Gilbertus: Sunt quidam qui dicunt, quod aulam ingressus, in exstasim fuerat raptus, et haec omnia in spiritu viderat; quod nequaquam sibi contigisse miles certissime affirmat, sed corporis oculis se omnia vidisse, et corporaliter pertulisse constantissime testatur. Sed et ego praefui in monasterio, et oculis meis harum rerum non valde dissimile, multique mecum conspexere. Erat enim in monasterio, monachus quidam valde religiosus, cujus sanctitati daemones invidebant; dormientem vero morte quadam de dormitorio corporaliter tulerunt, qui tribus diebus et tribus noctibus ab ipsis detentus est. fratribus interim nescientibus quid de eo factum fuisset. Post tertium vero diem, in lectulo suo a fratribus inventus est, pene usque ad mortem flagellatus, horribiliterque a daemonibus verberatus. Mihi quoque confessus est, se horrenda vidisse tormenta. Vixit autem postea quindecim annos, sed vulnera ejus nullo poterant curari medicamine: semper enim aperta et quasi recentia videbantur, quorum quaedam ad mensuram longitudinis unius digiti, profunda fuerunt. Hic monachus cum aliquando vidisset juniorem aliquem immoderatius ridentem, vel jocantem, vel aliquo modo inordinate se habentem, aiebat: O si scires quanta huic dissolutioni maneat poena, forsitan gestus tuos incompositos, et mores emendares in melius. Hujus monachi vulnera vidi et manibus meis attrectavi, ipsumque post obitum ego ipse sepelivi. Hujus itaque viri tam sancti, tam religiosi, mihique tam familiaris relatio, siquidem superioris relationis mihi dubictatis inerat, penitus abstulit. Hucusque Gilbertus.

         64. Ego vero (inquit Saltereiensis) postquam haec omnia audieram, duo de Hibernia abbates, ut adhuc certior fierem, super his conveni; quorum unus, quod omnia essent vera affirmavit: sed et hoc testatus est, quod multi qui intraverunt non sunt reversi.

         65. Nuper etiam episcopum quemdam affatus sum, nepotem sancti Patricii tertii, socii videlicet S. Malachiae, Florentianum nomine, in cujus episcopatu (sicut ipse dixit) est idem purgatorium, de quo cum curiosius inquirerem, respondit episcopus: Certe, frater, verum est; locus autem ille in episcopatu meo est, et multi pereunt in eodem purgatorio, et, si forte redeant, ob immanitatem tormentorum quae passi sunt, languore, sive pallore diuturno tabescunt; sed si postea sobrie et juste vixerint, certi sunt alias pro peccatis suis poenas se non perpessuros.

         66. Hancce Oeni militis historiam, qua parte est Henrici Saltereiensis, ex vetusto Bibliothecae Sancti Victoris Parisiensis (in qua tribus diversis in locis olim exarata fuit, et etiam nunc in duobus habetur) manuscripto desumpsimus: qua vero parte est Matthaei Parisiensis, ex ejus operibus excusis descripsimus. Quam si quis (ut opinamur) magis temere, quam solide et pie credere nolit, aut impugnare velit, consulat sanctissimos Patres, D. Gregorium6, venerabilem Bedam7, Dionysium Carthusianum (De indic. partic. anim., ubi varias objectiones in contrarium solvit), et attente legat varias revelationes, visiones et narrationes huic non absimiles, ab eis relatas, quibus tanquam probabilibus ipsi fidem adhibere non verentur, et negare non praesumunt.

CAPUT XII.

De tempore et materia purgationis,

et subjecto purgabili in hoc purgatorio.

         67. Ad complementum hujus de purgatorio tractatus, superest jam de tempore et materia purgationis carptim agere, ut satisfiat subtili objectiunculae circa adaequatam materiam expiationis, sive subjectum expiabile in isto purgatorio.

         Notandum igitur singulare esse in hoc purgatorio, quod vivos adhuc et superstites, non autem defunctos proprie attingit; in quo latum est discrimen inter hoc purgatorium privilegiatum, ac vitalitium. ut hic loquar, et alterum illud universale et posthumum, sic nuncupatum distinctionis causa; ut secernatur anterius quod suscipitur in hac vita, a posteriori quod non subitur nisi post obitum, et prius illud vocari potest viatorium, seu praecursorium, istud vero posterius periodale, postvitale; sive (ut significantius loquamur), posthumum; plenius ita distinguimus, quam si unum vocemus extraordinarium, nempe hoc quod viventes concernit, et alterum ordinarium, quod ad mortuos spectat. Nam etiam post mortem datur ordinarium, et extraordinarium, prout ex aliis supra produximus, nam quando in loco proprio et definito prope limbum et marginem barathri damnatorum, juxta umbilicum terrae exercetur purgatio animarum, quae corporibus solutae sunt, fieri hoc proxime dicitur in purgatorio ordinario; quando autem extra illos limites, in balneis, cavernis, vel angulis aliisque recessibus, in quibus animae, quae expiantur, audiri possunt, vel adiri a mortalibus, jam dicitur illa expiatio fieri in loco extraordinario.

         68. Si vero istos terminos ordinarii et extraordinarii non ad locum referamus, sed ad tempus; ut purgatio illa quae fit post mortem, dicatur tempore ordinato fieri, juxta ordinarium cursum et mensuram temporis, cujus omnes qui moriuntur in gratia, et habent aliquid luendum post hanc vitam, possunt et debent esse participes; altera vero illa purgatio, quae extraordinarie tanquam ex privilegio conceditur, in hac vita his qui se obligant ad subeundam poenitentialem illam cavernam, quae ex praerogativa et precibus sancti Patricii designata, et certis terminis definita est; quin illo sensu, haec expiatio dicatur extraordinaria quoad tempus, nihil videtur absurdi habere.

         69. Et hujus quidem purgatorii, quoad tempus, ut dictum est, extraordinarii, materia purgandi adaequata potest esse reatus omnis poenae, et omnes omnino sive naevi, sive nexus, qui per virtutem poenitentiae, et per actum contritionis deleri possunt, aut dissolvi in via. Neque enim qui sic extraordinarie purgantur, comprehensores sunt, aut in gratia vel charitate confirmati: sed viatores in stadio viae, ac vitae mortalis constituti; in statu etiam merendi ac demerendi absolute positi. Tametsi intercessione sancti illius titularis, quem diximus, ejusque singulari patrocinio freti piam spem concipere possint, si suas expleant partes et poenitudinem peccatorum, qua decet ac licet sedulitate exerceant, majoribus gratiae auxiliis sese fulciendos et corroborandos, ne vel in vita ruant in lethale peccatum, vel post vitam in damnationem, aut saltem si labi contingat ex humana fragilitate, non migraturos ex hac vita impoenitentes.

         Multum vero illustrare potest hanc de purgatorio sancti Patricii sententiam opinio illa quorumdam doctorum de coemeterio S. Andreae per D. Gregorium consecrato et privilegiato, itemque de anima Trajani, ejusdem precibus liberata, quam D. Thomas videtur sequi, tametsi ab aliis utraque sit impugnata, de qua nihil attinet impraesentiarum disserere. Contenti erimus nostram et majorum assertionem pie modesteque tueri, relinquentes interim aliis suum sensum et judicium. Nam si nimium ardenter velimus altercari, rationes ac conjecturas probabiles pro demonstrationibus (quas res subjecta patitur) obtrudamus, aut certe demonstrationes quia, pro demonstrationibus propter quid, urgeamus, et ingeramus, ab aliis qui moderatioris ingenii sunt, tanquam immodesti, nimiumque nobis praesidentes, redargui periclitabimur.

NOTE:

6 (lib. IV Dialog.)

7 (lib. V Hist. c., 19)

Indice Biblioteca

Biblioteca

Progetto Duecento

Progetto Dante

© 1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici Italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 28 agosto, 2011