Sancti Patricii Hibernorum Apostoli.

Tractatus de Purgatorio

INCIPIT PURGATORIUM S. PATRICII.

CAPUT PRIMUM.
De nomine, existentia et loco purgatorii.

         1. Variis appellationibus insignitur hic locus apud scriptores ecclesiasticos; nam praeterquam quam quod vulgari nomine dicatur purgatorium, etiam puteus sancti Patricii et antrum vel specus vocatur multoties. Purgatorium quidem ab effectu animas expiandi, purgandique: puteus vero et antrum a profundo situ, et subterraneo meatu, in quem includuntur expurgandi.
         2. Nondum mihi contigit locum ipsum invisere, tametsi multum optarim. Sed vetuerunt vel pericula itineris, vel occupationes quibus jugiter detinebar. Idcirco, quae de loco ipsius purgatorii de tempore purgationis, de modo purgandi se, sive conficiendi ipsam peregrinationem de miris eventibus, et exemplis ingredientium quae commemorari solent, ex relatu aliorum accepi; sed talium de quorum fide mihi dubitandum non fuit.
         3. Scitatus enim eram e diversis compertae fidelitatis et auctoritatis tam ecclesiasticis quam saecularibus, cum antiquariis, tum aliis, qui locum lustrarunt, et lustricam illam exspirationem plusquam semel compleverunt nonnulli eorum quos consului, et quae ex eorum narratione cum his collata, quae scriptis monumentis continentur, certiora aut verisimiliora comperi, paucis hoc loco perstringam.
         4. Estque ante omnia observandum, apud exteros scriptores reperiri mentionem duplicis in Hibernia purgatorii; unum est sancti Patricii quod in aquilonari parte regni positum est: alterum sancti Brendani, quod in partibus occiduis ejusdem regni Radulphus haberi asserit.
         5. Deinde illud commemorandum est ex eodem Radulpho, duos ab eo distingui Patricios, aetatis pariter, et dignitatis longo inter se distinctos intervallo: quorum alter qui et primus, archiepiscopus erat: alter, qui secundus, abbas. «Patricius primus, inquit ille, inter caetera operum suorum signa, duo fertur patrasse: unum quod cuncta venenosa animantia cum baculo suo de terra ejecit; secundum, quod nullus Hibernicus adventum Antichristi exspectabit. Tamen memorabile quod de ejus Purgatorio legitur, magis ascribitur secundo Patricio juniori, qui non fuit episcopus, sed abbas, qui floruit circa annum Domini octingentesimum quinquagesimum, de quo meminit Martyrologium, quod quia populum rebellem reperit, de Hibernia recessit, et apud Glastingense monasterium ipso die S. Bartholomaei, diem clausit extremum:« haec ille.
         6. Purgatorium autem istud a Patricio sive primo, sive secundo (de quo oportunius alibi) fuisse inventum, cum sit communis Hibernorum sensus et traditio, quam cum lacte nutricis suxisse videntur; et lingua ipsa popularis, fere sit doctrina salutaris, ut in re simili dixerat olim magnus Ecclesiae doctor, morumque magister Augustinus; hic jam quaerimus adminicula quaedam illius persuasionis et piae credulitatis, quae sic persuasit totam hanc gentem, quae catholica est, ut si nitaris obtrudere contrariam sententiam, a summis et imis, et omnibus tanquam novator, novarumque opinionum sator exauctoreris, et explodaris; quibus Tantalea curiosorum sitis exstinguatur, et intolerabilis haereticorum impudentia rotundatur.
         7. Primum igitur firmamentum receptae traditionis, sit ipsa tam constans et consona receptio ejus ab omni aevo, et memoria hominum per universam hanc nationem. Neque enim sine causa dicitur, quod omnium fertur ore; praesertim quando id ore piorum eruditorum, prudentium, nemine poenae refragante constituitur.
         8. Secundum, quod domesticis testimoniis astipulentur exterorum suffragia: ut Henrici Salteriensis, et Matthaei Parisiensis in visione Oeni militis, inferius ad longum describenda: Dionysii Carthusiani libro de quatuor novissimis, tertia parte, articulo XIV, Jacobi Januensis (alias Genuensis), Dominicani in Vita S. Patricii, in Legenda Sanctorum. Radulphi Hygeden Cisterciensis in polychronico; Caesarii Heisterbachensis in suis dialogis; Monbrisii, tom. II de Vitis sanctorum; Marci Maruli, lib. III, cap. 4; Maurolyci Siculi in Martyrologio, et aliorum.
         9. Quibus adjungere lubet Joannem Camertem2, qui ex aliorum conjectura ducitur ad suspicandum, Claudianum poetam3 ad hanc foveam, haec quae sequuntur carmina aptasse:

         Est locus extremum pandit qua Gallia littus
Oceani praetentus aquis, quo fertur Ulysses,
Sanguine libato, populum movisse silentum.
Illic umbrarum tenui stridore volantum
Flebilis auditur questus, simulacra coloni
Pallida, defunctasque vident migrare figuras.

         Hoc si ad veritatem accedat ut locum esse demus ante Patricium natum, quod etiam historia militis infra describenda non obscure insinuat quae sic habet: «Unde, dum Patricius pro salute populi, in jejuniis, vigiliis, et orationibus positus, Dominum precaretur propensius, pius Dei filius apparens ei, duxit eum in locum desertum, et ostendit illi speluncam rotundam et obscuram intrinsecus, et dixit: Quisquis veraciter poenitens, et in fide constans hanc speluncam ingressus fuerit, spatio unius diei ac noctis moram in ea fecerit, ab omnibus purgabitur peccatis, quibus in tota vita sua Deum offendit» etc. Ad celebrem tamen religionis usum, ante Patricium non fuit accommodatus.
         Si itaque in ore duorum vel trium testium stet omne verbum, ut ipsa Veritas in Evangelio loquitur4, quis nisi perfrictae frontis homo audeat auctoritati ternarii numeri triplicati maxime religiosorum ac probatae fidei historiographorum contradicere?

10. Tertium elicitur ex ipso officio ecclesiastico et uniformi consensu ecclesiasticorum, et Ecclesiae sanctorum, qui a multis saeculis inibi floruerunt: quorum omnium auctoritatem, et mutuam consensionem, quae satis exprimitur in antiquis Breviariis et Antiphonariis manuscriptis omnium provinciarum, quisquis ille esset qui non formidaret contemnere, ego utique non excusarem ejus temeritatem et audaciam.
         11. Reperitur autem illa traditio, tum in vetustis membranis, tum etiam in excusis codicibus quos prima typographiae infantia nobis tradidit, ut ille videatur fuisse unanimis sententia cleri, pariter et populi, quam et privatim retinebant, et publice cognoscebant, in illis quae sanctissime et religiosissime colebant muniis et ritibus divini cultus, et ecclesiastici. Reclamare autem usui tam recepto, tam vetusto, tam probato, qui celeberrimus erat, et celeberrimus in sermonibus et cordibus fidelium, quis ausit, nisi novitatis avidus, et vetustatis pariter ac pietatis aspernator?

12. Sed contra haec omnia firmamenta objiciet argutus quispiam, Giraldum Cambrensem diligentissimum investigatorem Hibernicae antiquitatis comminutos quosque ac angustos Hiberniae angulos exquisitius depingat hujus tamen Purgatorii ne mentionem usquam facere; et quanquam si ratiocinationem ad aerem ac severam topicorum formam dirigas, non necessario et dialectice concluditur; tamen cum Giraldus apud animum suum proposuerit, omnes notabiles Hiberniae locos e tenebris in aspectum lucemque proferre, parum probabile videtur, tam insigne monumentum ab illo fuisse praetermissum, si id temporis aut cognitum, aut miraculis fuisset nobilitatum.

13. Verum, ut nihil in hac causa controversiae relinquatur, lectori confirmo Purgatorium sancti Patricii Geraldi Cambrensis aetate cognitum fuisse et pervulgatum. Atque istud ipsum Giraldi scripta non modo significant, verum etiam declarant, cujus verba libet appingere; sic enim habet in topographia Hiberniae, distinctione secunda: «Est locus in partibus Ultoniae continens insulam bipartitam, cujus pars altera probatae religionis Ecclesiam, habens, spectabilis est, et amoena Anglorum visitatione, sanctorumque loci illius visibili frequentia incomparabiliter illustrata. Pars altera hispida nimis et horribilis, solis daemoniis dicitur assignata, quae et visibilibus cacodaemonum turbis et pompis fere semper manet exposita; pars ista novem in se foveas habet, in quarum aliqua si quis forte pernoctare praesumpserit (quod a temerariis hominibus nunquam constat esse probatum), a malignis spiritibus tunc arripitur, et nocte tota tanquam gravibus poenis cruciatur, tot tantisque et tam ineffabilibus ignis et aquae, variique generis tormentis incessanter affligitur, ut mane facto, vix vel minime specie superstite, reliquiae misero in corpore reperiantur. Haec, ut asserunt, tormenta, si quis semel ex injuncta poenitentia sustinuerit, infernales amplius poenas, nisi graviora commiserit non subibit. Hic autem locus, Purgatorium Patricii ab incolis vocatur. De infernalibus namque reproborum poenis, de vera post mortem perpetuaque electorum vita, vir sanctus cum gente incredula dum disputasset: ut tanta, tam inusitata, tam inopinabilis rerum novitas rudibus infidelium animis oculata fide certius imprimeretur, efficaci orationum instantia, magnam et admirabilem utriusque rei notitiam, duraeque cervicis populo per utilem, meruit in terris obtinere.«
         Ita Giraldus, ubi et locum et auctorem satis luculentum exprimit; de cujus amaritudine styli, quae ipsi familiaris est, et de sugillatione temeritatis eorum, qui foveas illas poenitentiales adeunt, non est hic tractandi locus. Satis autem superque refellitur ejus tam acerba censura, per multitudinem, et frequentiam poenitentium, qui ab ejus aevo, et quotannis solent subire sacras illas stationes cum magno devotionis fructu, et sensu conpunctionis, adeo ut damnandi non sunt pro temerariis praesumptionibus.
         14. Sed adhuc non nemo fortassis mirabitur, nos istud Purgatorium astruere, cum de eo Jocelinus, qui Vitam sancti Patricii ab infantia usque ad mortem exactissime descripsit; ne ullum quidem verbum uspiam loquatur. Sed mirari, existimo, desinet, qui ea, quae nos supra in praefatiuncula ad Purgatorium diximus, attente legerit: quibus (ut varietate delectetur lector) placuit adjungere responsionem nostri Stanihursti lib. II de Vita sancti Patricii; sic enim ait: «Idem Patricius, qui fuit Hiberniae apostolus a quibusdam vetustis scriptoribus abbas nominatur; atque ex hac opinione, non satis cognita et pervagata, eos existimo in errorem deferri, qui illud tormentarium antrum Patricii abbati ascribunt,« et apostolo negant: et postquam variis testimoniis probavit Patricium apostolum fuisse etiam abbatem, sic tandem concludit. «Istud igitur abbatis nomen, quod a nonnullis priscis historicis nostro Patricio Ardmachano fuit impositum, aliquos in errorem induxit, ut Patricium abbatem a Patricio Hibernorum apostolo distinxerint, abbatemque hujus, de quo tractamus, Purgatorii auctorem posuerunt. Quod secus est, uti satis est comprobatum.« Horum igitur e numero, quos nomen abbatis induxerat, Jocelinum fuisse non improbabiliter dicere possumus. His ita stabilitis.
         15. Tertio notandum, nonnullos opinari ipsum antrum seu puteum5 sancto Patricio a Christo Domino ostensum, vel incognitum esse, et inconspicabilem; vel saltem non eumdem esse, quem peregrini ineunt cum in specu recluduntur, ad horas viginti quatuor; sed vel subtus delitescere, vel paucis ab inde passibus distare. Ita ex veteri traditione retulit nobis R. D. Joannes Gamhneus abbas de Leathra, et Joannes Fursus hac Kegan sacerdos septuagenarius. Alii opinati sunt ignorari penitus locum, nec appariturum hominibus, nisi in fine saeculi, ut quod de sepulcro Moysis veteres Haebraei, et de arca testamenti ante regressum e Babylone: sic de eo puteo sentiendum esse, atque hanc opinionem Patri Eugenio Duffio ex instituto S. Francisci, vulgatae pietatis viro, me audiente, tribuebat Tornius Mulchonrius rei antiquariae ex officio deditus, et ipse dierum perantiquus.
         6. Jacobus autem de Vitriaco in sua Historia orientali, cap. 92, de puteo hoc sic loquitur: «In Hibernia locus quidam habetur, qui purgatorium sancti Patricii nuncupatur: si quis illuc ingressus fuerit, nisi vere poenitens et contritus fuerit, statim a daemonibus raptus et necatus, nunquam postea revertitur. Qui autem vere contritus et confessus ingreditur, per ignem et aquam et mille genera tormentorum a daemonibus correptus ibidem purgatur. Qui autem amplius deliquit, acerbius in eodem loco punitur. Qui autem a praedicto loco purgatus regreditur nunquam deinceps ridere potest, vel ludere, vel aliqua, quae in mundo sunt, diligere, sed semper lugens et gemens, posteriorum oblitus, in anteriora se extendit.«
         17. Haec pleraque non esse veritate subnixa, si de specu nunc cognito et frequentato sermo sit; usu quotidiano docemur; multi enim sunt qui iteratis vicibus, purgatorii antrum subierunt, et tamen regressi ludunt, rident, cachinnantur, in saeculo cum saecularibus versantur, tractantque negotia hujus mundi, non secus ac si ingressi locum illum nunquam fuissent. Alioquin innumeros haberemus in Hibernia philosophos e schola Heracliti, cum tamen multo plures sint a Democriti familia, effusiores in risum, quam in fletum proni. Adhuc superest non nemo optimae fidei, qui nobis in verbo sacerdotis asseruerat a se visos mille quingentos homines, qui simul et semel in insula obibant nudi pedalia, et alias poenitentias de more consuetas, dum praestolarentur per novenos et novenos ingressum in puteum, nisi quod aliqui per commutationem secubuerint in aliquo ex septem, quae habentur ibidem poenalia strata aliorum sanctorum finitima ipsi puteo sancti Patricii. Quod si una vice tantus fuerit numerus peregrinorum, quid censebimus de una aliqua aetate, praesertim, quando liberior erat aditus, quam nunc experimur ob colonias Protestantium in circuitu.
         18. Sin autem Vitriacus loquatur non de praesenti et conspicabili, sed de altero illo delitescente et abscondito purgatorio: si vera sit Duffii, Gamhnoei, Conrii, Kegani, et aliorum de hoc relatio, quorum tamen minus recepta sententia est, de re ipsa in alterutram partem, mihil nunc statuo; nec temere putant recedendum viri graves a communiori opinione et persuasione, quae visa est apud plures indistincte obtinuisse, in insula Darrigii cavernam illam, quae adhuc spectabilis est sua humili et demissa fornice concameratam, esse verum situm in quo continetur puteus, quem quaerimus.
         19. Caeterum illud ex doctrina D. Thomae occurrit animadvertendum de loco Purgatorii, ubi non invenitur aliquid expresse determinatum, dicendum esse secundum quod congruit magis sanctorum dictis et revelationi factae multis; atque ita locum purgatorii esse duplicem: unum secundum legem communem et sic locus purgatorii est locus inferior conjunctus inferno; alium esse purgatorii secundum dispensationem, et sic in diversis locis aliqui puniri leguntur, vel ad vivorum instructionem vel ad mortuorum subventionem, ut viventibus eorum poena innotescens per suffragia Ecclesiae mitigentur.

20. Sane quidem utrumque membrum distinctionis jam traditae, tam illud secundum legem communem quam istud secundum dispensationem, pertinet ad locum Purgatorii posthumi, et ad poenas post hanc vitam luendas satis patiendo; nos vero nunc dissertamus de poenis satisfactoriis (quae etiam meritoriae possunt esse in hac vita et via hujus saeculi, quam decurrimus ad metam fatalis nostri decessus e victu et convictu hominum). Atque duplex ita purgatorium distinguimus; unum vitale seu viatorium in hac praesenti vita viatorum et peregrinantium a Domino: alterum posthumum et praeliminare, quando anima defuncta onere carnis mortalis confecto praelio et conflictu saeculari, post mortem plectitur et purgatur in vestibulo, ut expurgata ab omni ruga et macula, atque expiata ab omni reatu poenae ac culpae venialis, admittatur in atria Domini, et recumbat ad coenam Agni in mensa Sponsi coelestis, qui praeparavit et ornavit eam per gratiam in via, ut in patria locaret eam, et vestiret stola immortalitatis.

21. Itaque de isto agentes viatorio purgamine, videtur magis congruere dictis sanctorum per manus traditis et revelationibus infra citandis, idemque magis consentaneum est officio sancti Patricii, si dicamus in illa aedicula insulae Darrigii, de qua supra, positum esse purgatorium, seu locum lustraminis, in quo sanctus hic praeco divini verbi aperuit incredulis intellectum, ut subsequam, post egressum hinc, poenam crederent, et qualis sit conciperent, ut dum vita superesset, tam qui tunc degebant, quam qui post nascituri erant, et nati natorum evaderent posthuma supplicia aeternae combustionis, per praesentaneam expurgationem, quam sustinerent in ista palaestra lustrali, in qua se possent expiare viventes, ad praeveniendam Dei severitatem in futuro.
         22. Atque huc respicere videretur vetus antiphona, quam Ecclesia Hibernica in ejus rei memoriam grato laetoque animo concinebant in laudem Dei et sancti Patricii, in haec verba:

Est locus extremum pandit qua Gallia littus

Oceani praetentus aquis, quo fertur Ulysses,

Sanguine libato, populum movisse silentum.

Illic umbrarum tenui stridore volantum

Flebilis auditur questus, simulacra coloni

Pallida, defunctasque vident migrare figuras.

Magni patris sunt miranda merita Patricii,

Cui Dominus ostendit locum Purgatorii,

Quo viventes se expurgent delinquentes filii.

         Locus igitur ille Purgatorius, tametsi aliquando dicatur puteus, vel antrum, per istam nuncupationem non designat adaequate totam purgationem, sed partem solummodo, eamque magis arduam poenitudinis sive poenalitatis, quae subitur in hac peregrinatione.

CAPUT II.
De modo et ritu conficiendi peregrinationem
hujus Purgatorii posterioribus his saeculis.

         23. Ordo autem conficiendi totius itineris est hujusmodi:
         Novendiale tempus insumitur ut debitis expleantur circuitus in ipsa insula, quae tota circumdatur aqua stagnante, eaque valde profunda, instar cujusdam aestuarii, quod aliis hinc inde insulis inspersum est: sed ista Purgatorii cum altera finitima Sancti Avogi [alias Virbii, seu Fintani], in qua situm est monasterium canonicorum regularium sancti Augustini duobus ac tribus stadiis ad occidentem, dissitum, nominatissima omnium et celeberrima est: in hanc lintre excavato monoxylo pervehuntur peregrini, remigio ad hoc parato. Toto tempore quo morantur in ipsa insula, puta per novem ipsos dies, jejunandum erit, in pane et aqua, non quomodolibet, sed una refectione ex pane azymo subcinericio vel cocto in craticula; aut certe farina avenacea incocta, aqua vero lacustri, sed cocta vel saltem calefacta in cacabo, citra salem, aut aliud quodcunque condimentum, atque ista tam cruda et macilenta alimonia, quamvis frendentibus intestinis nonnisi semel degustanda erit spatio viginti quatuor horarum, nisi quod arentes fauces licitum sit refrigerare saepius, quando sitis urgeret. Est quae ea vis istius aquae quamvis stagnantis, ut quamtumvis ex ea te velis ingurgitare, nullum inde gravamen sentias, perinde ac si e vena metallica flueret, quod de aqua Spadana ex fonticulo acido emanente perhibent, qui eam optarunt, absque onere suo vel stomachi gravamine.
         24. Interdiu necesse habent peregrini ter obire sacras stationes, mane, meridie, vesperi: et lassi sub noctem recubant in feno, vel stramine, sine stragulo, pulvinari, culcitra, nisi vel chlamy de se involvant, vel femoralia capiti obstipent.
         25. Stationes vero ipsae hoc ordine peraguntur: Admissi a Patre spirituali qui Purgatorio praeest, ex instituto canonicorum, ad peregrinationem faciendam exuunt se calceos et caligas, et ecclesiam quae sancto Patricio inscripta est devoti nudipedes ingrediuntur, ibique facta oratione, sacros obeunt circuitus introrsum septies in ipso templo, et extrorsum totidem vicibus in coemeterio. His peractis recipiunt se ad mansiones poenosas, seu lectos, quos vocant aut cellas poenitentiales sanctorum quae in gyro sunt; singulas eorum circumgyrant septies ab extra nudis pedibus, ab intra flexis genibus; similiter obeunt tum crucem in coemeterio, tum alteram crucem in acervo lapidum infixam. Et tot circuitionibus confectis, in aspera et plerumque rupicosa semita veniunt ad locum, et in marmore subaquato plantas pedum, lanieras quandoque, sed semper lassas figunt, et uno minus medio quadrante horae, dum recitant Orationem Dominicam, Salutationem angelicam, et Symbolum apostolorum, persentiscunt tantum refrigerii, et roboris ex subjecto pedibus lapide (in quo sanctus Patricius ipse orasse dicitur, et vestigia pedum suorum impressa reliquisse) ut parati essent e vestigio secundos circuitus facere, quod non licet tamen, nisi interposito aliquo temporis spatio.
         26. Hac austeritate repetita per dies septem, octavo die duplicant stationes sive circuitus, ut satisfaciant pro eodem, et in sequenti die, quo ingrediendus erit puteus: neque enim illo die puteano fas est circuire, nequidem exire e specu, quem inire debent hac servata caeremonia.
         27. Novenum illud agmen, cujus vices sunt ingrediendi cavernam, coram Patre spirituali convenitur, qui verbo exhortationis habito admonet periculi, si mente inquinata; et premii si purgatis conscientiis ingrediantur; eaque verbis conceptis commemorat horroris exempla, quae stupidissimum movere, rigidissimum perterrere possint. Suscitat commonitionem poenitentiae et constantiae, ut praemissa confessione sacramentali, et sacra communione percepta, se parent armentque contra principes et potestates tenebrarum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Compunctos jam et absolutos, praeeunte vexillo crucis deduxit illos ad exsequias poenitentiales ut jam justa solvant vitae negligenter anteactae, et veteri Adamo cum actibus suis in funere peccatorum, et fenore melioris propositi parentent. Jam ingressuros, et aqua lustrali respersos in ostio speluncae quasi in transitu ad alium orbem, et e via ad terminum properantes in agonio positos, cernere est gementes, suspirantes, veniam et pacem offerentes omnibus, et precantes sibi, ignoscentes toti mundo quidquid in se deliquisset, cum singultu, fletu et lacrymis plerique subeunt speluncam, et occluso de foris ostio, recedunt qui comitabantur funus.
         28. Est autem caverna ipsa lapidea, domuncula tam angustis lateribus, et fornice tam depressa, ut homo procerae staturae adeo se erigere non posset, ut nec sedere quidem, nisi inclinata cervice valeret, arcte se comprimunt noveni sibi assidentes et acclinantes: nec decimus, nisi maximo cum labore subsistet cum aliis. Habet spelunca lateralem fenestrellam, per quam sublucet interdiu tenuis radius, longitudo et amplitudo putei, quanta sufficeret homini justae staturae in dorsum resupino commode continendo, et extrema pavimenti pars substernitur grandi saxo, sub quo produnt aliqui subesse voraginem illam et foveam, quam orante sancto et terra dehiscente, ad terrorem obstinatorum aperuit Deus, (vel apertam ostendit). Et quanquam nostris hisce diebus, et ab hominum longissima memoria fundus speluncae complanatus sit, et reliquae terrae coaequatus, tamen in prima loci institutione profundiorem fuisse, et paulatim elevatum sancientibus episcopis, et annuente sede apostolica, traditio est quorumdam seniorum.
         29. Et quemadmodum ipse puteus ad aquilonem templi insularis positus est: ita ad aquilonem putei, circumjectae sunt mansiones illae sive cellae, quas diximus sanctorum: versus occidentem vero magalia quaedam, seu tuguria e virgulto et cespite quae serviunt pro hospitiis peregrinorum.
         30. Postquam igitur in isto specu permanserint jejuni viginti quatuor horas, nullo penitus sumpto esculento a meridie pridiano: neque enim fas est quidquam degustare in ipso puteo, nisi forsitan pauxillum aquae ad proluendum palatum, revisuntur a praefecto peregrinantium et deducuntur ad marginem stagni, ibique se nudos immergunt aquis lacustribus, et hac lustrati expiatione, veluti novi milites Christi e balneo poenitentiae renati purgatique progrediuntur ad ecclesiam, ubi pro more, actis Deo gratiis, pro expleta poenitudine renovantur ad militiam christianam intrepide prosequendam, et ad crucem Christi generose portandam. Neque enim securitatem sibi promittere debent, aut cessationem a conflictu christiano, tametsi hunc agonem poenitentialem decurrerint, nec a colluctatione cum antiquo serpente, tametsi sanctus Patricius ex Hibernia serpentes ejecerit (in cujus ejectionis memoriam ostendi solet in insula nodus osseus magnae molis, diciturque frustum serpentini ossis, ex illo genimine virulento quod sanctus expulerat); sed durante hac via durare debet viatorum vigilantia adversus occultos insidiatores, et hostes manifestos, cum quibus nulla pax esse potest piis hominibus, neque fidae induciae. Quinimo sicut totius est corporis bene vivere, sic totius est temporis ferre crucem. Idque tum maxime verum esse cognoscitur, cum ipsa fides impugnatur, et ea omnia praesidia integritatis et innocentiae nobis prohibentur, quae ad eamdem augendam muniandamque deserviunt; qualia sunt cum aliis multis, opera satisfactoria, et poenitentiales industriae per quas et vindicta de transactis reposcitur, et medelam ac munimen in posterum adipiscimur.
         31. Et quoniam locus iste ex institutione sua in hanc finem servit, usu ipso comprobatum est multum valere et valuisse omni semper aevo visitationem, satisfactionem, purgationemque in ea exerceri solitam: quae si fiat in aestate quis nesciat quam poenosa sit reclusio tam arcta, tam obscura, tam diuturna, ab aestu solis deforis, et ab intro aestuante halitu se mutuo constipantium et suffumigantrum in spelunca; sin hieme fiat, quam difficilis sit immersio in aquam ut emergas ad poenitentiam, et quocunque demum tempore fiat, quam dura sit discalceatio tot dierum, exulceratio pedum, cruda deambulatio in asperis, et in cellis petricosis stationibus, crebra genuflexio in cellis poenalibus, inedia, chamennia, insomnia, et caetera quae ad compunctionem stimulant, ad fletum excitant, lacrymas excutiunt. Ut pro tantillo tempore novendialis exsilii, et peregrinationis, vix ulla subeat cogitatio, nisi de luctu, tristitia, poenitentia, de peccatis in jejunio, planctu, oratione, meditatione coelestium, et abdicatione omnis terreni solaminis. Ac proinde, si de loco ipso et mora in eo peregrinorum loqueretur Jacobus de Vitriaco dum asserit, semper lugentes et gementes posteriorum oblitos ad anteriora se extendere, non absurde sentiret, nec obsone ab usu ipsorum et praxi, dum isthic haerent; sed quod ad totam reliquam vitam, et ad tempus extra insulam hoc extrahat, certum est non omnes esse Driethelmos, aut Heraclitos, nec illas lacrymas esse perpetes ultra limites lacus rubei. Nec ideo tamen puto contemnendam piam insulam, sed potius adeundam opportuno tempore ab iis quibus Deus animum indiderit viresque ad perficiendum iter suggesserit opportunos.
         32. Estque illud observandum, cum utriusque sexus quamplurimi soleant frequentare lecum, tamen in puteo non includi impermiste, sed viri seorsim, et feminae vicissim. Quod si magna esset multitudo concurrentium peregrinorum, quemadmodum cum 1500 personas una vice convenisse visas diximus, ut tam numerosus coetus commodius expediri posset visitatio putei non affigitur ad certum et statutum diem, sed pro arbitrio praefecti dispensatur.
         33. Quod autem lingua popularis circumfert de immanibus spectris, quae occursant inclusis in specu, caeteris omissis: unum tantummodo referamus, quod a viro docto et venerando antistite acceperam, de quodam peregrino Tirconallio, cui peregrinationem obeunti et incluso jam in spelunca, equum subjugalem furto sustulit quidem compatriota; et ipse absens in insula hac, quin et inclusus in puteo tanquam praesens et comitans furem, omnia ejus diverticula et semitas conspexit, callem per quem venit, capistrum quod injecit in collo equi, locum quo deduxit, effugium quod captavit, et omnem circuitum quem fecit, dum abduceret furtivum jumentum, id quod etiam puteo renuntiavit proximo sibi assidenti comperegrino. Egressus vero inde, domumque regressus cum rescisceret ablatum jumentum mox furem prodit, et negantem interpellavit coram Dynasta regionis Hugone Odonello: cumque primo inficias ille furti juvisset, convictus a peregrino, jumenti vero domino, per indicia certa temporis, loci, instrumenti, modi latebrae, suffugii, et sic de caeteris, victas dedit manus, et furtum restituit.
         34. De hoc et aliis hujusmodi quamvis multorum fide contestata sint, nihil temere definio: quando certum est tutelares angelos nostrae custodiae deputatos, et potestates tenebrarum nostrae salutis insidiatrices potuisse ista cognoscere, et in articulo temporis insinuare ea absentibus; si tamen a cacodaemone nota sunt facta, nonnisi ad perniciem, turbationem et fraudem patefecisse accipiatur, sin autem ab angelo bono in exercitationem ad virtutem, in commonitionem ad pietatem in Deum, et ad poenitudinem peccatorum et majorem fiduciam divinae providentiae, cui omnia subjecta sunt, qui et capillos capitis servorum suorum in numerato habet, fuisse patefacta intelligamus.
         35. Atque hoc quidem tumultuarie dicta sint, de hoc Purgatorio sancti Patricii, non quomodolibet, sed quod nunc modo et ritu visitari solet. De ipso antro quod aditur, de tempore quod insumitur, de poenitentialibus cellis, et stationibus, quae obeuntur, de jejunio quod peragitur. Nec jam quaerimus utrum successu temporis aliqua variatio in his successerit, sed de re ipsa ejusque origine, institutione, continuatione.
         36. Qua autem ratione ante annos quingentos, et quinquaginta celebrata fuerit a quodam poenitente visitatio Purgatorii, ex subjecta disces historia, quam descriptam habes apud Matthaeum Paris ad annum Domini 1152, qui ex Henrico Salteriense integro circiter saeculo Matthaeo vetustiore, eamdem habente totam videtur sumpsisse; et quanquam paulo prolixior sit rei gestae narratio, quia tamen auctores, ex quibus desumpta est, non sunt omnibus obvii, idcirco totam accipe propriis ipsorum verbis, quam eo libentius commemoro, quod eamdem summarie conscriptam et pro vera historia receptam a Dionysio Carthusiano possis invenire, tum in lib. IV, de quatuor novissimis, art. 48, tum etiam in colloquio de partic. judic. anim. post mortem, art. 24 cum sequentibus usque ad art. 29.

CAPUT III.
De Purgatorii inventione,
et ritu in ejus peregrinatione antiquitus observato.

         Magnus Patricius dum in Hibernia verbum Dei praedicaret, et multis ibi miraculorum signis coruscaret, infideles illius patriae homines terrore tormentorum infernalium a malo revocare, et paradisi gaudiorum promissione studuit in bono confirmare. Sed ipsi affirmabant, se plano sermone ad Christum non conversuros, nisi aliqui eorum et tormenta illa malorum, quatenus rebus visis certiores fierent quam promissis. Beatus vero Patricius Deo devotus, etiam tunc pro salute populi devotior in vigiliis, jejuniis et orationibus atque operibus bonis effectus est; et quidem dum talibus pro salute populi intenderet, pius Dominus Jesus Christus ei visibiliter apparens, duxit eum in locum desertum, et ostendit illi speluncam rotundam et obscuram intrinsecus, et dixit: «Quisquis veraciter poenitens et in fide constans hanc speluncam ingressus fuerit, et spatio unius diei, ac noctis moram in ea fecerit, ab omnibus purgabitur peccatis, quibus in tota vita sua Deum offendit: atque per illam transiens non solum tormenta malorum, sed, si in fide constanter perseveraverit, videbit et gaudia beatorum.«
         37. Sicque ab oculis ejus Domino disparente, spirituali jucunditate repletus est beatus Patricius tam pro Domini sui apparitione quam pro speluncae ostensione, per quam sperabat miserum Hiberniae populum se ad fidem catholicam conversurum; statimque in illo loco ecclesiam construxit, et B. Patris Augustini regulares canonicos vitam apostolicam sectantes in illam introduxit; speluncam autem praedictam quae in coemeterio est extra frontem ecclesiae orientalem, muro circumdedit, ei seras januasque apposuit, ne quis eam ausu temerario et sine licentia ingredi praesumeret; clavem vero priori ejusdem ecclesiae custodiendum commisit. Ipsius autem beati Patricii tempore, multi poenitentia adducti hanc fossam ingressi sunt, quorum alii in ea perierunt; alii vero revertentes, et tormenta se perpessos et gaudia se vidisse testati sunt, quorum relationes jussit B. Patricius in eadem ecclesia notari. Eorum ergo attestatione coeperunt alii beati Patricii praedicationem suscipere, et quoniam ibi homines a peccatis purgantur, locus ipse Purgatorium sancti Patricii nominatur; locus autem ecclesiae Reglis dicitur.
         38. Hic porro sciendum est, consuetudinem esse, tam a S. Patricio, quam ab ejus successoribus constitutam, ut Purgatorium illud nullus introeat, nisi ab episcopo in cujus est episcopatu licentiam habeat, et qui propria voluntate illud intrare pro peccatis suis eligat; qui dum ad episcopum venerit, et ei propositum suum manifestaverit, prius hortatur eum episcopus a tali proposito desistere, dicens quod multi illud introierunt, qui nunquam redierunt; si vero perseveraverit, perceptis episcopi litteris ad locum festinat; quas cum prior loci illius legerit, mox eidem homini Purgatorium dissuadet, et ut aliam poenitentiam eligat, diligenter admonet, ostendens ei multorum in eo periculum; quod si adhuc perseveraverit, introducit eum in ecclesiam, ut in ea quindecim diebus jejuniis et orationibus vacet. Quibus peractis convocat prior in unum clerum, maneque missa celebrata, munitur poenitens sacra communione, et aqua ad idem officium benedicta aspergitur, sicque cum processione et litaniis ad ostium Purgatorii demum ducitur. Prior autem infestationem, et multorum in eadem fossa perditionem, ostium ei coram omnibus aperiens, denuntiat. Si vero constans in proposito fuerit, percepta ab omnibus sacerdotibus benedictione, et omnium se commendans orationibus, propriaque manu signum crucis fronti suae imprimens, ingreditur; moxque a priore ostium obseratur, sicque processio ad ecclesiam revertitur: quae die altera iterum mane de ecclesia in fossam regreditur, ostiumque a priore aperitur, et si homo reversus fuerit inventus, cum gaudio in ecclesiam deducitur, in qua aliis quindecim diebus, vigiliis, et orationibus intentus moratur; quod si eadem hora, die altera reversus non apparuerit, certissimi de ejus perditione, ostio a priore obserato, universi recedunt.

CAPUT  IV.
De militis poenitentia ejusque ingressu in Purgatorum,
et nuntiis a Deo ad ipsum destinatis.

         39. Miles quidam Oenus nomine, qui multis annis sub rege Stephano militaverat, licentia a rege impetrata, profectus est in Hiberniam ad natale solum, ut parentes visitaret. Qui cum aliquandiu in regione illa demoratus fuisset, coepit ad mentem reducere vitam suam adeo flagitiosam; quod ab ipsis incunabilis, incendiis semper vacaverit, et rapinis; et quod magis dolebat, se ecclesiarum fuisse violatorem, et rerum ecclesiasticarum invasorem; praeter multa enormia, quae intrinsecus latebant peccata. Miles igitur poenitentia ductus ad episcopum quemdam (in cujus episcopatu est Purgatorium) illius regionis accessit; cui cum peccata sua devotus per ordinem detulisset, increpavit eum graviter episcopus, asserens illum nimis divinam clementiam offendisse: unde miles multum constristatus, Deo condignam facere poenitentiam cogitavit. Habent enim hoc quasi naturaliter milites illius patriae, ut sicut alterius gentis hominibus per ignorantiam promptiores ad malum, ita, dum se errasse cognoverint, promptiores et stabiliores sunt ad poenitendum.
         40. Cum autem episcopus, ut justum sibi videbatur, vellet ei injungere poenitentiam, miles respondit. Dum igitur, ut asseris, Factorem meum tam graviter offendi, poenitentiam assumam omnibus poenitentiis graviorem, et ut peccatorum meorum merear remissionem accipere, Purgatorium sancti Patricii volo intrare.
         41. Episcopus quam plurimorum in eo perditionem, ut eum ab hac averteret intentione, narravit; sed virilis animi miles, episcopi dissuasioni non consentit. Admonuit episcopus ut canonicorum vel monachorum susciperet habitum: miles vero respondit, se nulla hoc ratione facturum, donec praefatum intraret Purgatorium. Cum igitur episcopus illum vere poenitentem et inflexibilem cognovisset, tradidit ei litteras suas ad priorem loci, mandans ut cum illo ageret, sicut fieri solet cum illis qui Purgatorium ingredi deposcunt. Prior autem visis litteris, et caeteris caeremoniis, ut supra, peractis, militem in ecclesiam perduxit, in qua secundum morem quindecim diebus jejuniis et orationibus instabat: quibus expletis, mane missa a priore celebrata, sacra communione militem communivit, convocatis fratribus et clero vicino, adductum ad speluncae introitum, aqua eum benedicta aspersit et aperto ostio dixit: Ecce nunc intrabis in nomine Domini Jesu Christi, et per concavitatem speluncae tandiu ambulabis, donec in campum exiens aulam invenies artificiosissime fabricatam, quam cum ingressus fueris, statim ex parte Dei nuntios habebis, quae tibi quae facturus es vel passurus diligenter exponent; illis autem exeuntibus, et te solo in ea remanente, statim tentatores accedent; sic enim habetur evenisse his, qui ante te introierunt; tu vero in fide constans esto. Miles autem virilem gerens animum, quod alios audiebat absorbuisse non formidabat periculum; et qui quondam, ferro munitus, pugnis interfuit hominum, modo ferro durior, fide, spe et justitia armatus, de Dei misericordia praesumens, confidenter ad pugnam prorupit daemonum, atque omnium se orationibus commendans, frontem suam vivificae crucis signo munivit, ac intrepidus portam intravit, quam prior praeforis obserans, ecclesiam cum processione repetivit.
         42. Miles itaque novam et inusitatam cupiens exercere militiam per speluncam audacter, licet solus, pergit. Ingravescentibus magis ac magis tenebris, in brevi totam amisit lucem; tandem ex adverso lux parvula coepit per foveam tenuiter lucere: nec mora ad campum praedictum pervenit, et aulam: lux autem ibi non apparuit, nisi qualis hic in hieme post solis occasum habetur. Aula parietes non habebat, sed columnis et archiolis erat per gyrum subnixa, in modum claustri monachorum; cumque circa aulam diutius ambulasset, ejus mirabilem mirando structuram, infra ejus septa vidit eam multo mirabiliorem. Ingressus igitur eam, et intus aliquandiu sedens, oculos huc illucque convertit, illius pulchritudinem et structuram admirans; ubi cum paululum solus sedisset, ecce quindecim viri, quasi religiosi, et nuper rasi, albisque vestibus induti domum intraverunt, et salutantes eum in nomine Domini, consederunt. Tunc aliis tacentibus, unus qui prior et eorum dux videbatur cum ipso loquebatur, dicens: Benedictus sit Deus omnipotens, qui bonum tibi propositum inspiravit, ut pro peccatis tuis Purgatorium hoc intrares, sed, nisi te viriliter geras, et corpore et anima peribis: mox enim ut hanc domum fuerimus egressi multitudo aderit spirituum immundorum, qui tibi gravia inferentes tormenta, minabuntur inferre graviora: promittent se ducturos te ad portam qua intrasti, conantes, si vel te hoc modo decipere possint, ut revertaris. Sed, si tormentorum afflictione victus, vel minis territus, seu promissione deceptus, assensum eis praebueris, in corpore pariter et anima peribis; si vero fortis in fide, spem tuam in Domino posueris, ut nec tormentis, nec minis, nec promissis eorum acquiescas, sed corde integro eos contempseris, non solum a peccatis omnibus purgaberis, verumtamen et tormenta, quae praeparantur peccatoribus, et requiem in qua justi laetantur, videbis. Deum semper habeas in memoria, et quotiescunque te cruciaverint, invoca Dominum nostrum Jesum Christum, et per invocationem hujus nominis statim liberaberis a quocunque tormento in quo eris. Tecum enim non possumus hic diutius morari; sed omnipotenti Deo te commendamus. Sicque data benedictione viro, recesserunt ab eo.

CAPUT V.
De accessu daemonum et primo tormento quod passus est miles.

         43. Miles itaque a viris illis solus relictus ad novi generis militiam se instruere coepit, et armis Christi munitus intrepidus exspectat, quis eum daemonum primo ad certamen provocet: justitiae lorica induitur; spei victoriae salutisque aeternae mens, ut caput, galea redimitur; scuto fidei pectus protegitur; gladium etiam habuit verbum Dei, devote invocans Jesum Christum, ut eo regio munimine tueatur, ne ab adversariis infestantibus superetur. Nec eum pietas divina fefellit, quae confidentes in se fallere nescit. Miles igitur, ut dictum est, cum in domo solus sederet, animo impavido daemonum pugnam exspectans, subito circa domum coepit audiri tumultus, ac si totus commoveretur orbis: etenim si omnes homines et omnia animantia terrae, maris et aeris toto conamine pariter strepuissent, majorem tumultum (ut ei videbatur) non facerent; unde, nisi divina virtute protegeretur, et viris praedictis commodius instrueretur, ipso tumultu amentaretur. Et ecce post horribilem sonum sequitur terribilior daemonum visibilis aspectus: coepit enim undique innumera multitudo daemonum formarum deformium in aulam irruere cachinnando illum salutare, et tanquam per opprobrium dicere: Alii homines, qui nobis serviunt, nonnisi post mortem veniunt ad nos: sed tu nostram societatem, cui studiose deseruisti in tantum honorare voluisti, ut sicut alii, diem mortis exspectare noluisti, sed vivens animam tuam et corpus simul nobis tradere, ut majorem a nobis remunerationem acciperes, hoc fecisti; recipies ergo a nobis abundanter quod meruisti: huc venisti, ut pro peccatis tuis tormenta sustineres, habebis ergo nobiscum quod quaeris pressuras videlicet et dolores. Verumtamen pro eo quod hactenus nobis servieris, si nostris acquiescendo consiliis, reverti volueris, hoc tibi pro mercede faciemus, quod ad portam qua intrasti te illaesum reducemus, quatenus adhuc vivendo in mundo gaudeas, ne totum quod suave est corpori amittas. Haec ei ideo promiserunt, quia aut terrore, aut blanditiis eum decipere voluerunt. Sed strenuus Christi miles, nec terrore concutitur, nec blandimento seducitur, eodem animo, terrentes condemnabat et blandientes, nihil penitus respondens.
         44. Daemones igitur, a milite se contemni videntes, horribiliter fremebant in eum, et rogum ingentis incendii in aula succenderunt, ligatisque manibus et pedibus, militem in ignem projecerunt, uncisque ferreis huc illucque per incendium clamantes traxerunt. Et ille in ignem missus, cum prius grave tormentum sensisset, veri Dei munimine septus et a praefatis viris nuper instructus, arma militiae spiritualis non est oblitus, sed invocato piissimi Salvatoris sui Jesu nomine dicens: Jesu Christe, miserere mei, ita ab illo incendio liberatus est, ut totius rogi scintilla unica non appareret. Quod cernens miles pudacior effectus est, constanter animo proponens eos de caetero non formidare, quos invocato Christi auxilio, facile vinci conspexit.

CAPUT VI.
De quatuor campis poenalibus, ad quos miles fuerat tractus.

         45. Relinquentes vero aulam illam daemones cum ejulatu, et horrido tumultu, et egressi, discedentes ab invicem; quidam eorum militem per vastam regionem diutius traxerunt. Nigra enim erat terra, et regio tenebrosa, nec quidquam, nisi daemones qui eum traxerunt, vidit in ea; ventus quidem urens ibi flavit, qui vix audiri potuit, sed tamen sua rigiditate corpus ejus videbatur perforare. Traxerunt autem illum versus fines illos, ubi sol oritur in media aestate; cumque illuc venissent tanquam in finem mundi, coeperunt dextrorsum converti, per vallem latissimam tendere, versus illam partem, qua sol oritur media hieme. Quo divertendo, coepit miles, quasi vulgi totius terrae miserrimos ejulatus et fletus audire, et quo magis approximavit, eo clarius clamores eorum et fletus audivit. Tandem itaque tractu daemonum, in latissimum longissimumque campum pervenit, miseriis ac dolore per plenum, cujus fines, prae nimia longitudine non poterant a milite transvideri. Ille autem campus, hominibus utriusque sexus, et aetatis diversae, nudis et in terra jacentibus erat plenus, qui ventribus deorsum versis clavis ferreis et ignitis per manus pedesque in terram usque transfixis, miserabiliter torquebantur. Aliquando autem prae doloris angustia videbantur terram comedere, clamantes et ejulantes: Parce, parce, miserere, miserere; cum, qui parcere aut misereri nosset, nequaquam adesset, daemones vero super miseros discurrentes durissimis flagris eos caedebant, dicentes militi: Haec tormenta quae vides sentiendo experieris, nisi nobis acquiescas, ut ad portam qua intrasti revertaris, ad quam, si volueris, pacifice deduceris.« Sed ille ad mentem revocans qualiter ipsum Deus alibi liberavit, credere eis omnino contempsit. Tunc daemones eum in terram prosternentes, ad modum aliorum affligere conati sunt. Sed invocato Jesu Christi nomine, in suo conamine defecerunt.
         46. Ab illo igitur campo recedentes, militem ad alium traxerunt campum majori miseria plenum. Inter quem et priorem hanc conspexit differentiam, quod in campo superiori homines afflicti ventres habuerunt deorsum versos, in isto vero eorum dorsa solo haerebant. Dracones autem ignei super quosdam sedentes, et quasi comedentes eos, modo miserabili dentibus ignitis lacerabant. Aliorum quoque colla, brachia, vel totum corpus, serpentes igniti circumdabant, et capita sua pectoribus miserorum imprimentes, ignitum aculeum oris sui in cordibus eorum infigebant. Bufones etiam mirae magnitudinis, et tanquam ignei, videbantur super quorumdam pectora sedere, et rostra sua deformia infigentes, quasi eorum corda conarentur extrahere. Daemones praeterea inter et super eos cursitantes, et flagris asperrimis caedentes, miseros graviter cruciabant: homines autem sic fixi et afflicti, a fletu et ejulatu nunquam cessabant. Finem similiter hujus campi prae longitudine videre non potuit, sed tantum in latitudine qua intravit et exivit: in transversum enim campos pertransibat. Haec (inquiunt daemones) tormenta quae vides patieris, nisi nobis ut revertaris assenseris. Cumque eos contempsisset, conati sunt, sicut et superius, clavis eum infigere, sed audito Christi nomine nihil amplius potuerunt.
         47. Transeuntes inde, duxerunt daemones militem in tertium poenalem campum. Iste etiam campus hominibus utriusque sexus, et aetatis diversae, erat refertus, qui ita in terram clavis ferreis candentibusque fixi jacebant, ut prae multitudine clamorum a summitate capitis usque ad digitos pedum, locus vacuus non inveniretur, quantus digiti unius summitate tegeretur. Isti vocem ad clamandum formare poterant, sed sicut homines qui morti proximi sunt, ita vocem emittebant. Nudi etiam isti, sicut et caeteri videbantur, et vento frigido, ac urente, flagrisque daemonum cruciabantur. Cumque militem hic, sicut in aliis poenis daemones torquere voluissent, nomen Christi invocavit, et illaesus remansit.
         48. Dehinc militem trahentes pervenerunt in quartum campum multis ignibus plenum, in quo omnia genera inventa sunt tormentorum. Alii suspendebantur catenis igneis per pedes, alii per manus, alii per capillos, alii per brachia, alii capitibus ad ima versis et sulphureis flammis immersis. Alii unguibus pendebant, uncis ferreis fixis in oculis, vel auribus, vel faucibus, vel naribus, vel mammillis aut genitalibus. Alii quasi super sartagines urebantur. Alii verubus igneis transfixi ad ignem assabantur, quos daemonum alii verterunt, alii diversis metallis liquescentibus deguttaverunt. Nec inter fletus miseros et ejulatus universorum, daemonum transcurrentium flagella defuerunt. Ibi etiam vidit quosdam de suis quondam sociis et eos cognovit. Omnia genera tormentorum, quae excogitari possunt, ibi visa sunt: clamores et ejulatus quos audivit, nulla sufficit lingua exprimere. Hi autem campi non solum cruciatis hominibus, sed etiam excruciantibus pleni erant daemonibus. Haec (inquiunt daemones) tormenta patieris, nisi ad portam qua intrasti redire volueris. Quorum minas vilipendit, et invocato Christi nomine liber evasit.

NOTE

2 (in cap. 35 Solini)
3 (lib. X, in Ruff.)
4 (Matth. XVIII)
5 (hiatum qui se aperuit orante S. Patricio)

Indice Biblioteca

Biblioteca

Progetto Duecento

Progetto Dante

© 1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici Italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 28 agosto, 2011