Sancti Patricii Hibernorum Apostoli.

Tractatus de Purgatorio

*         *

*

Circa annum MCL

Henricus Salteriensis

Ad lectorem praefatio.

Evangelista Joannes, sublimis illa aquila quae supra omnem visibilium et invisibilium creaturarum constitutionem se erexit, lucis internae atque aeternae fixis oculis contemplator, et generationis divinae specialis annuntiator, non erubescit, fluenta illa altissimi sui Evangelii, quae de sacro Dominici pectoris fonte potavit, hocce periodo concludere: Sunt autem et alia multa, quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum mundum arbitror capere posse eos, qui scribendi sunt libros1: ut sic ostenderet, se non ad gratiam, quod amicus esset Christi, scripsisse. Etenim qui ad gratiam scribunt alicujus, nihil praetermittere solent, quod ab eo gestum fuerit, commemoratione dignum; se vero multo plura, quam scripsisset et valde memorabilia omisisse. Vel quod probabilius videtur, ne quis existimaret non fuisse facta a Christo plura miracula quam quae ipse caeterique evangelistae commemorarunt, ibique fidei terminum figeret, nihil amplius credens, quod aut alibi legeret, aut aliunde factum a Christo audiret. Quo vel unico Achillaeo jaculo, seu lapide ex funda Davidica projecto, superbus ille Goliath, et incircumcisus corde Philistaeus, Lutherus, cum suis heterodoxorum castris prosternitur, et fugatur; dum apostolicas caeterasque ecclesiasticas traditiones, tanquam hominum figmenta rejicit, nihilque credendum asserit, quod in Verbo Dei scripto non comprehendatur expresse, et si quid ibidem ejus turpissimae voluptati, aut palliatae libertati contrarium (ut epistola canonica D. Jacobi, etc.) contineretur, id non nisi vanum, et stramineum affirmaret parique insania ex Bibliis deleri curaret.

Quis igitur merito mirari poterit, si aliquis scriptor vulgaris, quovis evangelista longe inferior, vitam talis sancti, qualis erat sanctus noster Patricius describens, cujus infantia, adolescentia, virilis aetas, et senectus, nihil aliud esse videtur, quam jugis emanatio virtutum, operatio magnalium, et patratio miraculorum, quibus nec ipsa mors limitem posuit, aliqua imo plura commemoratu digna, a tali sancto patrata, aut penitus ignoret, aut cognita praetermittat?

Cum ergo certissimum sit ut ex infra dicendis manifeste patebit, extraordinarium in Hibernia a S. Patricio inventum fuisse Purgatorium: certum item sit, istud a Jocelino, in ejus Vita, aut prorsus silentio praeteriri, aut levissime tactam deseri, non ideo existimamus, communem domesticorum traditionem, ac exterorum hocce de purgatorio, assertionem debilitari, aut Jocelinum imperfecti operis auctorem debere appellari, cum et ipsum sufficienter excusare, et non incongrue supra relatum Joannis de Domino dictum, famulo Domini Patricio accommodare possimus, sic dicendo: Sunt autem et alia multa, quae fecit Patricius, quae non sunt scripta in libro hoc a Jocelino composito, ob causas nimirum supra in explicatione textus evangelici memoratas. Deinde non sine magna probabilitate asserimus, Jocelinum idcirco de Purgatorio sancti Patricii in libro ejus Vitae non tractasse, quod ex aliquorum opinione deceptus, non Patricium apostolum, sed alium Patricium et aetate, et dignitate ab hoc diversum, hujus Purgatorii inventorem fuisse putaverit, quam sententiam, utpote falsam, infra refutatam videbis. Et sane, nisi veritati indagandae studuissemus, non est quod tantopere de hujus Purgatorii auctore altercaremur: annon sat nobis foret illud ab aliquo, quisquis tandem ille sit, inventum esse, tam singulari Dei privilegio nostram patriam gaudere, tamque salutari beneficio nostrates frui?

Quamobrem (amice lector) non est quod in hocce de Purgatorio tractatu styli diversitatem mireris: nam, cum nullum reperire potuissemus, qui de eo exacte egisset, sed hunc istud, illum aliud attigisset punctum, satius esse arbitrabamur, quae apud varios invenimus in unum congessisse, quam opus aliqua ex parte imperfectum reliquisse. Sed, ne quis laboris praemio defraudetur, aut operis merito privetur, aut diversorum opera confundantur unius auctoris ab alterius, scripta, hoc modo dignosces.

Quatuor primas alphabeti litteras inter uncos apponi curavimus. Quae itaque sub littera A, usque ad aliam sequentem litteram scripta reperies, ascribe reverendissimo domino D. Davidi Rotho, Osoriensi episcopo, et totius Hiberniae vice-primati, viro in omni scientiarum genere versatissimo, rhetori facundo, philosopho subtili, theologo profundo, Historico percelebri, acerrimo virorum reprehensori, ecclesiasticae libertatis defensori, patriorum privilegiorum propugnatori, hibernicarum calamitatum zelatori devotissimo, pacis denique et unitatis inter ecclesiasticos propagatori diligentissimo, qui idcirco congregationem vulgo dictam, pacificam in Hibernia, anno 1640, inchoavit, quae cum magno ecclesiasticorum fructu magis magisque in dies per totum illud regnum dilatatur: qui varia sui ingenii monumenta posteris reliquit, quorum catalogum non sine causa hic inferre supersedemus, et majora ab eo brevi speramus.

Quae deinde sub littera B scribuntur Henrico Salteriensi monacho Anglo ordinis Cisterciensis tribue; qui a Florentiano Hiberno episcopo, et a Gilberto de Luda Cisterciensium monachorum abbate bonas litteras, et optima bene vivendi praecepta didicit: ipse etiam jam edoctus, alios docere solebat initium sapientiae timorem Domini. Et, quia videbat homines plerumque magis poenae timore, quam virtutis amore a vitiis deterreri, populo inculcare consueverat, nihil coinquinatum intrare posse in regnum coelorum, atque adeo omni peccato debitam suam poenam, et prius secundum divinam justitiam satisfaciendum pro delictis, vel in hoc saeculo bene faciendo, vel in Purgatorio supplicia patiendo, quam cuipiam, qui peccati maculam aliquando contraxit, pateat aditus in aeternum coelestis beatitudinis refrigerium. Unde et scripsit ad Henricum abbatem de Sartis super Purgatorio S. Patricii librum unum: De poenis purgatorii librum unum. Claruit anno gratiae 1140.

Quae denique, sub littera C inveniuntur scripta sunt Matthaei Paris, Angli, monachi Benedictini, qui ab ipsa adolescentia monasticae disciplinae traditur, egregiam quam natura dedit indolem omni laudabiliori eruditione perpolivit, omni virtute ornavit: Mamarius scriptor, pictor non vulgaris, poeta elegans, dialecticus acutus, Theologus solidus, et, quod omnium caput est, morum integritate purus, vitae innocentia clarus, simplex, candidus, multaque plura de hoc, quae brevitatis causa omitto, habet Pitteus ad annum 1259, quo tempore idem Matthaeus obiit.

Historiam Oeni militis Hiberni habet tam hic Matthaeus, quam praefatus Henricus, sed ille compendiosius, et, ut arbitramur, ex Henrico descriptam; hic vero prolixius.

Quocirca historiam integram ex utroque conficimus, supplendo ex uno quae desunt in altero: propriis tamen ipsorum verbis totum referemus; et (nisi dum pauca erunt) quae ex uno alteri adjungemus, diversa, in margine, littera assignabimus.

Quae tandem sub littera D habentur, aut ex nostro adjecimus, aut ex aliis collegimus, prout Tractatus complementum requirebat; his omnibus, pie Lector, utere, Deumque pro nobis interpella, ut ignis Purgatorii ardorem aut nunquam sentiamus, aut, si senserimus, ab eo quantocius liberemur. Vale.

*         *

*
 

INCIPIT PROLOGUS

HENRICI SALTERIENSIS

IN PURGATORIUM S. PATRICII.

Patri suo in Christo praeoptato HENRICO, abbati de Sartis, frater HENRICUS Salteriensis, monachorum minimus, continua salute, Patri filius obedientiae munus.

Jussisti, Pater venerande, ut scriptum vobis mitterem, quod de Purgatorio, in vestra me retuli audisse praesentia: quod quidem eo libentius aggredior, quod ad id implendum paternitatis vestrae jussione instantius compellor. Licet enim utilitatem multorum per me pervenire desiderarem, vestram vero minime lateat paternitatem nunquam me legisse quidquam, unde in timore et amore Dei tantum proficerem. Et, quoniam beatum papam Gregorium legimus multa dixisse de his quae erga animas fiunt terrenis exutas corporibus, ut et tristibus negligentium animos terreret, et laetis justorum affectum ad devotionem inflammaret; fiducialius quod jubes, ad profectum simplicium perficiam. In multis enim exemplis quae proponit, ad exitum animarum, angelorum bonorum, sive malorum praesentiam adesse dicit, qui animas pro meritis, vel ad tormenta pertrahant, vel ad requiem perducant. Sed et ipsas animas adhuc in corpore positas, ante exitum, multa aliquando de his, quae ventura sunt super eas, sive ex responsione conscientiae interiori, sive per revelationes exterius factas, praescisse fatetur. Raptas etiam et iterum ad corpora reductas, visiones quasdam et revelationes sibi factas narrare dicit, sive de tormentis impiorum, sive de gaudiis justorum. Et in his tamen, nihil nisi corporale, vel corporalibus simile recitasse: flumina, flammas, pontes, naves, domos, nemora, prata, flores, homines nigros et candidos, et caetera qualia in hoc mundo solent, vel ad gaudium amari, vel ad tormentum timeri; se quoque solutas corporibus, manibus trahi, pedibus duci, collo suspendi, flagellari, praecipitari, et multa hujusmodi, quae naturae minime repugnant, narrat.

Notum est autem multos multoties quaesiisse qualiter animae corporibus exeant, quo pergant, quid inveniant, quid percipiant, quidve sustineant; quae quia nobis sunt abscondita, magis nobis sunt timenda quam investiganda. Hoc vero certum habetur, quod vitam bonam mors mala non sequitur: et licet usque ad mortem maneat meritum, et post mortem reddatur praemium, poena tamen post mortem esse dicitur, quae purgatoria nominatur, in qua hi, qui in hac vita in quibusdam culpis, justi tamen, et ad vitam aeternam praedestinati, vixerunt, ad tempus cruciabuntur ut purgentur: unde quemadmodum a Deo corporales poenae dicuntur praeparatae, ita ipsis poenis loca corporalia in quibus sunt, dicuntur esse distincta. Creduntur tamen tormenta maxima ad quae culpa deorsum premit in imo esse: maxima vero gaudia ad quae sursum per justitiam ascenditur, in summo; in medio autem bona et mala. Quod et huic de sancti Patricii purgatorio videtur congruere narrationi; et quod infimus subtus terram, vel intra terrae concavitatem, quasi carcer et ergastulum tenebrarum communiter creditur, narratione ista asseritur, et quod Paradisus in Oriente sit, et in terra Sur, narratio ista ostendit: ubi fidelium animae a poenis purgatorii liberatae, dicuntur aliquandiu commorari jucunde. Quod vero B. Augustinus et B. Gregorius dicunt, spiritum poena corporalis ignis cruciari, ista videntur affirmari narratione. In poena vero purgatoria, qua post exitum purgantur electi, certum est alios aliis plus minusve, pro meritis cruciari, quae quidem ab hominibus non possunt de finiri, quoniam ab ipsis minime possunt sciri: ab eis tamen, quorum animae a corporibus exeunt, et iterum, Deo jubente, ad corpora redeunt, signa quaedam corporalibus similia ad demonstrationem spiritualium numerantur, quae nisi in talibus, et per talia ab animalibus corporibus exutis viderentur, nullomodo ab eisdem ad corpora reversis, in corpore viventibus, et corporalia tantum scientibus, intimarentur: unde et in hac narratione a corporali et mortali homine spiritualia dicuntur videri, quasi in forma, et specie corporali. Quis vero eam mihi retulit, et quomodo eam agnovit in fine narrationis indicabo.

Note

________________________

1 (Joan. XXII)

Indice Biblioteca

Biblioteca

Progetto Duecento

Progetto Dante

© 1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici Italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 28 agosto, 2011