ANONIMO

[Bestiario latino]

Edizione di riferimento

Bestiario latino, Edizioni Dedalus via Pietro Castellino, 179 - Napoli 2000

Incipit liber de natura

quorundam animalium, et lapidum,

et quid significetur per eam.

 

I De tribus naturis leonis

II De autalops

III De lapide ignifero quem vocant terobolem

IV De serta in mari

V De chelindro

VI De pelicano

VII De nicticorace

VIII De aquila

IX De fenice

X De huppupa

XI De tribus naturis formice

XII De sirena et onocentauro

XIII De herinatio

XIV De ibice

XV De vulpe

XVI De monoceto

XVII De castore

XVIII De hiena

XIX De idris

XX De dorcon

XXI De honagro

XXII De simia

XXIII De fulica

XXIV De panthera

XXV De duabus naturis aspidis celonis

XXVI De perdice

XXVII De mustela

XXVIII De assida et strucione

XXIX De turture.

XXX De cervo

XXXI De salamandra

XXXII De columbarum naturis

XXXIII De arbore peredixion

XXXIV De elephanto

XXXV De Amos propheta

XXXVI De adamante

XXXVII De mirmicolion.

I. De natura leonis, bestiarum seu animalium regis.

Etenim Iacob, benedicens filium suum Iudam, ait: «Catulus leonis Iudas filius meus, quis suscitabit eum?» Fisiologus dicit tres res naturales habere leonem.

Prima.

Ambulat in montibus, et si contigerit ut queratur a venatoribus, venit odor venatoris; et de cauda sua pos[t] tergum cooperit vestigia sua quocumque ierit, ut secutus venator per vestigia eius non inveniat cubile eius et capiat eum. Sic et Salvator noster, «spiritualis leo de tribu Iuda, radix Iesse, filius David» missus a superno patre, cooperuit intelligentibus vestigia deitatis sue. Et hoc est: factus est cum angelis angelus, cum archangelis archangelus, cum thronis thronus, cum potestatibus potestas, donec descendit in uterum virginis, ut salvaret hoc quod erraverat humanum genus. Ex hoc, ignorantes eum ascendentem ad patrem, hi qui sursum erant angeli dicebant ad eos qui cum Domino ascendebant: «Quis est iste rex glorie?» Responderunt illi: «Dominus virtutum ipse est rex glorie».

Secunda natura.

Cum dormierit, oculi eius vigilant, aperti enim sunt; sicut in Canticis Canticorum testatur sponsus dicens: «Ego dormio et cor meum vigilat». Ethimologia: Dominus meus obdormiens in cruce et sepultus, deitas eius vigilabat: «Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel».

Tercia natura.

Cum leena parit catulum, generat eum mortuum et custodit eum mortuum tribus diebus, donec veniens pater eius die tercio insufflet in faciem eius et vivificet eum. Sic omnipotens pater Dominum nostrum Iesum Christum filium suum tercia die suscitavit a mortuis, dicente Iacob: «Dormitabit tanquam leo, et sicut catulus leonis: quis suscitabit eum?» Ethimologia. Bestiarum vocabulum proprie convenit leonibus pardis, vulpibus, tygribus, lupis et simiis, ursis et ceteris, que vei ore, vel unguibus seviunt, exceptis serpentibus. Bestie autem dicuntur a vi qua seviunt. Fere appellantur, eo quod naturali utuntur libertate et desiderio suo ferantur. Sunt enim libere eorum voluntates, et huc atque illuc vagantur, et quo animus duxerit, eo feruntur. Leonis vocabutum ex greca origine inflexum est in latinum. Grece enim leon vocatur, et ex parte corrumpitur. Leena vero a leone, sicut dicitur dracena a dracone. Leo autem grece, latine rex interpretatur, eo quod princeps sit omnium bestiarum. Cuius genus tripharium dicitur, e quibus breves sunt et iuba crispa, et sunt imbelles; longi et coma simplici acres. Animos eorum frons et cauda indicat; virtus eorum in pectore, firmitas in capite. Septi a venatoribus, venabulis terrentur. Rotarum timent strepitus et magis ignes, et cum timeantur ab omnibus, gallum timent album. Cum dormit, oculi eius vigilant. Cum ambulat, cauda operit vestigia sua. Cum parit catulum, tribus diebus et tribus noctibus fertur dormire, donec advenientis patris rugitu et fremitu tremefactus excitetur. Et partem nature leonis homo fertur habere, quia nisi lesus facile non irascitur. Patet enim eorum misericordia assiduis exemplis. Prostratis enim parcunt, captivos obvios repedare permittunt, hominem non nisi magna fame perimunt.

II. De autalops.

Est animal acerrimum nimis, ita ut nec venator possit ei appropinquare. Habet autem longa cornua serre figuram habentia, ita ut possit eciam arbores altas et magnas secare et ad terram deponere. Et cum sitit, venit ad magnum flumen Eufraten, et bibit. Est autem ibi frutex qui dicitur grece herecine, habens virgulta subtilia atque prolixa. Veniens autem incipit ludere cornibus suis ad herecinam, et dum ludit, obligat cornua sua in virgultis eius. Cum autem diu pugnans liberari non potest, exclamat voce magna. Audiens autem venator vocem eius, venit et occidit eum. Sic et tu, homo Dei, qui studes sobrius esse et castus et spirituater vivere, cuius duo cornua sunt testamenta per que potes resecare et abscidere a te omnia vicia corporalia: hoc est adulterium, fornicationem, avariciam, invidiam, superbiam, homicidium, detractionem, hebrietatem, luxuriam et omnem huius seculi pompam; tunc congaudent tibi angeli et omnes virtutes celorum. Cave ergo, homo Dei, ebrietatem, nec obligeris luxurie voluptate, ut non interficiaris a diabolo: «Vinum enim et mulieres apostatare faciunt homines a Deo».

III. De lapidibus quos vocant terobolem.

Sunt lapides igniferi in quodam monte orientis, qui grece dicuntur terobolem, masculus et femina. Isti, quando longe sunt ab invicem, ignis in eis non accenditur; cum autem casu appropinquaverit femina masculo, statim ignis accenditur, ita ut ardeant omnia que sunt circa illum montem. Unde et vos, homines Dei, qui istam vitam geritis, separate vos longe a feminis, ne cum appropinquaveritis ad invicem, accendatur in vobis ignis ille geminus, et consumat bona que Christus contulit in vobis. Sunt enim angeli Sathane qui semper impugnant iustos, non solum sanctos viros, set eciam feminas castas. Denique Sanson et Ioseph ambo per mulieres temptati sunt: unus vicit, alter victus est. Eva et Susanna temptate sunt: hec vicit, illa victa est. Custodiendum est igitur cor, et divinis preceptis omnimodis monendum. Nam amor feminarum, quarum peccatum ab inicio cepit - id est ab Adam - usque nunc in filios inobedientie debacatur.

IV. De serra.

Est belua in mari que dicitur serra, pennas habens immanes. Hec cum viderit in mare navem velificantem, elevat pennas suas et contendit velificare cum nave. Ubi autem contendit currere contra navem stadiis .xxiv. vel .xliv., laborem non sustinens, deficit, et, deponens pennas, ad se trait eas; unde vero maris iam lassum reportant eum ad pristinum locum suum in profundum. Mare autem seculi huius figuram gerit. Naves vero iustorum habent exemplum, qui sine ullo periculo vel naufragio fide transierunt per medias huius mundi procellas ac tempestates, et mortiferas vicerunt undas, id est huius seculi contrarias potestates. Serra vero, id est illa belua que voluit velificare cum navibus, figuram gerit eorum qui in iniciis ceperunt quidem in operibus bonis manere, postea vero non permanentes in eis victi sunt cupiditate, superbia, ebrietate, luxuria ac diversis viciorum generibus, que illos tanquam fluctuantes maris unde mergunt usque ad inferos: «qui vero permanserint usque in finem, hi salvi erunt».

V. De caladrio.

Est volatile quod dicitur caladrius. De hoc scriptum est in Deuteronomio: «Non manducandum». Phisiologus dicit de hoc quia totus albus est, nullam partem habens nigram. Cuius interius femur curat caliginem oculorum. Istud in atriis regum invenitur. Si quis autem est in egritudine constitutus, per hunc caladrium cogno[s]citur si vivet an morietur. Si enim est infirmitas hominis ad mortem, mox, ut viderit infirmum, avertit faciem suam ab eo, et omnes cognoscunt quia moriturus est. Si autem infirmitas eius non pertingit ad mortem, intendit faciem eius caladrius, et assumit omnes infirmitates eius infra se et volat in aera solis et comburit infirmitates eius, et dispergit eas, et sanatur infirmus. Caladrius igitur personam accepit nostri Salvatoris. Totus est candidus Dominus noster, nullam habens nigredinem, sicut ipse testatus est: «Venit ad me princeps huius mundi et in me non invenit quicquam», «qui peccatum quippe non fecit, nec inventus est dolus in ore eius». Venit autem de excelsis celis suis ad infirmum populum Iudeorum: ille avertit faciem suam ab eis propter incredulitatem eorum; convertit se ad nos gentes, tollens infirmitates nostras, et peccata nostra portans exaltatus est in ligno crucis. «Ascendens enim in altum, captivam duxit captivitatem nostram, dedit dona hominibus». Etenim qui non crediderunt, non recceperunt eum; «quodquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius». Set forsitan dicis quia caladrius immundus est secundum legem. Certum est. Set et serpens immundus est, et Iohannes testatur de eo dicens quoniam «sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, sic exaltari oportet filium hominis». Et alibi dictus est «prudentior omnium bestiarum». Similiter et leo et aquila immunda sunt, set ille ferarum rex est et ille volatilium. Secundum ergo regnum Christo assimilata sunt, secundum rapacitatem vero diabolo. Et alia quidem multa sunt in creaturis habentia duplicem intellectum; alia quidem sunt laudabilia, alia vituperabilia et dif[f]erencia, sive morum, sive nature distancia.

VI. De pelicano.

Dicit Davit in psalmo centesimo primo: «Similis factus sum pelicano solitudinis». Phisiologus dicit de pelicano quoniam amator est filiorum nimis. Cum enim genuerit natos et ceperint crescere, percutiunt parentes suos in faciem. Parentes autem eorum irati repercuciunt eos et occidunt. Tercia vero die mater eorum percuciens costam suam aperit latus suum et incumbit super pullos et effundit sanguinem suum super corpora filiorum suorum mortuorum, et sic sanguine suo suscitat eos a mortuis. Ita et Dominus noster Iesus Christus per Ysaiam prophetam dicit: «Filios genui et enutrivi, ipsi autem spreverunt me». Genuit igitur autor et conditor tocius creature, omnipotens Deus, nos et cum non essemus, fecit ut essemus. Nos vero e contrario percussimus eum in faciem, servientes in conspectu elus creature, non creatori. Iccirco ascendit Dominus noster Iesus Christus in altitudinem crucis, et percusso latere eius exivit sanguis et aqua in salutem nostram et vitam eternam. Aqua enim est baptismi gratia, sanguis vero eius calix novi et eterni testamenti, quem accipiens in sanctis manibus suis gratias agens benedixit, et dedit nobis potum in remissionem peccatorum et vitam eternam. Amen.

Ethim[ologia]. Pelicanus avis Egiptia, habitans in solitudine Nili fluminis, unde et nomen sumpsit. Nam Canopus Egiptus dicitur. Fertur pullos suos occidere et per triduum lugere, et deinde se ipsam vulnerare et aspersione sanguinis eos vivificare. Pelicanorum vero duo sunt genera. Unum in aquis habitans, et esca eius pisces sunt. Alterum in solitudine habitans, et esca eius animalia venenata, hoc est lacerte, serpentes, cocodrilli; et vocantur latine honocrotalia, id est longa rostra habentia. Honocrotalon enim grece, longum rostrum dicitur latine.

VII. De nicticorace, que et noctua dicitur.

De nicticorace in eodem psalmo dicit: «Factus sum sicut nicticorax in domicilio». Nicticorax inmundus est, et tenebras amat magis quam lucem. Hic figuram gerit populi Iudeorum, qui advenientem Dominum et Salvatorem nostrum ad salvandum eos repulerunt eum a se, dicentes: «Nos regem non habemus, nisi Cesarem, hunc autem, quis sit, nescimus». Et magis dilexerunt tenebras quam lucem. Tunc Dominus convertit se ad nos gentes, et illuminavit nos «sedentes in umbra mortis et tenebris»; et in regione umbre mortis lux orta est nobis. De hoc populo Salvator per prophetam dicit: «Populus quem non cognovi servivit michi». Et alibi: «Vocabo non plebem meam plebem meam et non dilectam meam dilectam meam». De illo autem populo Iudeorum qui «amaverunt magis tenebras quam lucem» dicit Dominus in psalmo: «Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis».

[Ethimologia]. Niticorax ipsa est et noctua, et est avis lucifuga, et solem videre non patitur.

VIII. De aquila

De aquila dicit David in psalmo c[entesimo] secundo: «Renovabitur ut aquile iuventus tua». Fisiologus dicit de aquila talem habere naturam: cum senuerit, gravantur ale eius et obducuntur oculi eius caligine. Tunc querit fontem aque et contra eum fontem evolat in altum usque ad etheram solis, et ibi incendit alas suas, et caliginem oculorum comburit de radiis solis; tunc demum descendens ad fontem trina vice se mergit et statim renovatur tota, ita ut alarum vigore et oculorum splendore multo melius renovetur. Ergo et tu, homo, sive Iudeus sive gentilis, qui vestimentum habes vetus et caligantur oculi cordis tui, quere spiritualem fontem Domini, qui dixit: «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest intrare in regnum celorum». Nisi ergo «baptizatus fueris in nomine patris et filii et spiritus sancti» et sustuleris oculos cordis tui ad Dominum, qui est sol iusticie, non renovabitur ut aquile iuventus tua.

Ethim[ologia]. Aquila ab acumine oculorum dicitur. Tanti enim intuitus eius esse dicitur, ut cum super ethera elevatur, pisces in mari vel in flumine natantes videat. Sicque ab alto advolans pisces rapit et ad litus trahit. Cum vero contra radios solis ponitur, visum non flectit Denique pullos suos unguibus suspensos radio solis obicit. Et quos immobiles viderit tenere oculorum aciem contra solem, velud dignos genere conservat. Et quos viderit flectere oculos, quasi degeneres abicit.

IX. De fenice.

Est aliut volatile quod dicitur phenix. Huius figuram gerit Dominus noster Iesus Christus, qui dicit in Evangelio suo: «Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam». Propter hec verba irati sunt Iudei et volebant eum lapidare. Est ergo avis in Indie partibus que dicitur phenix. De hac dicit Phisiologus quia, expletis quingentis annis vite sue, intrat in lignis Libani et replet utrasque alas diversis aromatibus. Et quibusdam indiciis significatur sacerdoti civitatis Eliopolis mense novo, id est nisan, aut adar, id est sarmat, aut famenoht, quod est aut marcio, aut aprili mense. Cum autem hoc significatum fuerit sacerdoti, ingreditur et implet aram de lignis sarmentorum. Cum advenerit volatile, intrat in civitatem Eliopolim, impletum omnibus aromatibus in utrisque alis suis; et statim videns factam struem sarmentorum super aram, ascendit, et circumvolvens se de aromatibus, ignem ipse sibi incendit et seipsum urit. Alia autem die veniens sacerdos exustaque ligna, que composuit super aram, scrutans, invenit ibi vermiculum modicum suavissimo odore fragrantem. Secundo vero die invenit iam aviculam figuratam. Rursum tercia die veniens sacerdos, invenit eam iam in statu suo integram atque factam avem fenicem. Et vale dicens sacerdoti, evolat et pergit ad locum suum pristinum. Si vero volatile hoc potestatem habet mortificandi se [et rursum semetipsum vivificare], quo modo stulti homines irascuntur in verbo Domini nostri, qui ut verus homo et verus Dei filius «potestatem habuit ponendi animam suam et iterum sumendi eam». Ergo sicut iam supra diximus, personam accipit Salvatoris nostri qui de celo descendens alas suas replevit suavissimis odoribus novi ac veteris testamenti, sicut ipse dixit: «Non veni legem solvere, sed adimplere». Et iterum: «Sic erit omnis scriba doctus in reg[n]o celorum, proferens de thesauro suo nova et vetera».

Ethim[ologia]. Fenix, arabie avis, dicta quod colorem feniceum habeat, vel quod sit in toto orbe singularis et unica. Nam arabes singularem et unicam fenicem vocant. Hec quingentis et ultra annis vivens, dum se viderit senuisse, collectis aromatum virgul[t]is rogum sibi instruit et conversa ad radium solis alarum plausu voluntarium sibi incendium nutrit, sicque iterum de cineribus suis resurgit.

X. De huppupa.

Dictum est in lege: «Honora patrem tuum et matrem tuam»; et iterum: «Qui maledixerit patri et matri, morte moriatur». Phisiologus dicit: est avis que dicitur huppupa. Horum filii, cum viderint parentes suos senuisse, ut neque volare possint, neque videre pre caligine oculorum, tunc filii eorum evellunt vetustis[s]imas pennas parentum suorum et linniunt oculos parentum suorum et fovent eos su, alis suis, donec recrescant penne eorum et reilluminentur oculi eorum, ita ut toto corpore suo renovari possint, et sicut antea videre et volare. Et postea gratias illi filiis suis agunt, qui tam pie obsequium sibi prebuerint. Et dicunt illis filii sui: Ecce, parentes dulcissimi, sicut vos ab infancia educastis nos et omnem laborem vestrum impendistis circa nos, eadem servicia obsequiorum in senectute vestra dependimus vobis. Si hoc irrationabiles invicem sibi fatiunt, quomodo homines, cum sint rationabiles, parentum suorum nutrimenta reddere nolunt?

Ethim[ologia]. Huppupa ideo Greci vocant, quod humano stercore et fetenti pascatur fimo, in sepulcris habitans. De cuius sanguine si quis inungitur, quando voluerit dormire, demones se suffocare videbit.

XI. [De tribus naturis formice].
De prima natura formice.

De formica ita Salomon dicit: «Vade ad formicam, o piger, meditare eam, que cum sit viribus infirmior, multum sibi per estatem frumentum reponit». Phisiologus dicit tre naturas habere formicam. Prima eius natura est: cum exierint de spelunca sua, ambulant ordinatim et querunt grana cuiuslibet seminis; cum autem invenerint, cum ore apprehendunt singula grana portantes in speluncam suam. Alie vero formice non ha entes grana in ore suo, set sic vacue obviantes, eis que cibaria vehunt in ore suo non dicunt eis: date nobis de annona vestra; sed vadunt querentes per vestigia illarum et sumunt sicut et ille, et afferunt in habitaculis suis. Et hec dicta sunt de irrationabilibus animalibus atque infirmis reptilibus, quod tam prudenter agunt et nulla illarum stulta remanet, sed omnes argute et sapientes inveniuntur: quanto magis ille quinque virgines rationabiles que per negligentiam suam facte sunt stulte, debuerunt imitari illas quinque sapientes, et sumere sibi oleum in vasis suis, unde ille sumpserunt, et non per desidiam ac per stulticiam suam peterent ab illis sapientibus, dicentes: «Date nobis de oleo vestro». O tam fatua stulticia! Iam si ex se intelligere non potuerunt, ut exinde peterent unde et ille pecierunt, vel formicarum sollertiam imitari debuissent. Sed dum de alienis vasis oleum sperant, superveniente sponso remanserunt stulte cum lampadibus extinctis.

De secunda natura.

Quando recondit grana in spelunca sua, dividit illa per medium, ne in hieme defecta semina illata infundat. Et tu, homo Dei, scripturam Veteris Testamenti divide in duas partes, hoc est secundum istoriam et secundum spiritualem intellectum. Divide veritatem a figura, sepera spiritualia a corporalibus, transcende a litera [ad] spiritum vivificantem, ne littera germinante in die hiemis, id est in die iudicii, fame pereas. Dicit enim Apostolus: «Lex spiritualis est, non corporalis», «litera occidit, spiritus autem vivificat»; et alibi: «Hec autem omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos, in quos fines seculorum devenerunt». Judei enim literam sequentes spiritualemque intellectum contempnentes facti sunt prophetarum interemptores ac sui domini interfectores. Et ideo nunc usque fame pereunt, quia in inanibus paleis vacantes triticum perdiderunt. Tu vero, homo Dei, rade virgas et tolle corticem earum, ut oves tue mundos et spirituales fructus, non carnales ac viciosos faciant fetus. Hec autem omnia spiritualibus sunt credentibus intelligibilia, non credentibus autem non intelligibilia.

De tercia natura.

Tempore messis inter segetes ex odore intelligit, an ordeum sit spica illa, an triticum. Si autem fuerit ordeum, transit ad aliam spicam et odoratur. Et cum senserit quia spica tritici est, ascendit sursum in spicam et tollens inde granum, deponit et portat in habitaculum suum. Ordeum enim brutorum animalium cibus est. Denique Io, dicit: «Pro tritico providi ordeum michi». Hoc est doctrinam hereticorum: ordeicee enim et pro scopulis sunt abitiende que dirumpunt et interficiunt animas hominum hereses. Fuge igitur Sabellium et Donatum et Fotinum et omnes qui ex arriana stirpe, tanquam ex utero draconis, serpentini fetus, prodeunt. Horum omnium dogmata falsa, atque inimica sunt veritati.

Ethim[ologia]. Formica dicta, quod ferat micas farris, cuius sollercia multa est. Providet enim in futurum et preparat sibi quod in hieme comedat, et eligit triticum, ordeum vero non tangit. Dum pluit super frumentum eius, totum eicit. Dicuntur et in Ethiopia esse formice ad formam canis. Harenas aureas pedibus eruunt, quas custodiunt, ne quis auferat, auferentesque ad necem persecuntur. Set hi qui volunt ab elsaurum arripere, accipiunt equas cum iuvenibus pullis et fame affligunt eas tribus diebus. Deinde religant pullos earum ad litus aque, que currit inter eos et formicas, et equas agunt trans aquam illam impositis clitellis super dorsum earum. Que ubi vident trans flumen herbam virentem, pascuntur per campos ultra flumen. Formice autem videntes scrinia et clitellas super dorsum earum, comportant aureas harenas in eas, volentes eas ibi recondere. Vesperascente autem die, postquam saciate sunt eque, et auro honuste, audiunt pullos suos hinnientes propter famem et ita regrediuntur ad eos cum auro multo. Est aliut animal, quod formicaleon dicitur, quod est vel formicarum leo, vel certe formica pariter et leo. Est animal parvum, formicis satis infestum, ita ut se in pulvere abscondat et formicas frumenta gestantes interficiat. Proinde autem leo et formica vocatur, quia aliis animalibus ut formica est, formicis autem leo..

XII. De sirenis.

Ysaias dicit: «Syrena et demonia stabunt in Babilonia, et herinatius et honocentaurus habitabunt in domibus eorum». Sirene, inquid, animalia sunt mortifera. Phisiologus descr[i]bit: usque ad umbilicum figuram hominis habent, extrema vero pars usque ad pedes volatilis habet figuram; et musicum quoddam ac dulcisonum melodie cantum canunt ita ut per suavitatem vocis auditus hominum a longe navigantium mulceant et ad se trahant, ac nimia suavitate modulationis prolixe aures ac sensus eorum delinientes in sompnum vertant. Tunc deinde, cum viderint eos gravissimo sompno sopitos, invadunt eos et dilaniant carnes eorum, ac sic persuavis voces soni ignaros et insipientes homines decipiunt et mortificant sibi. Sic et illi qui deliciis huius seculi et pompis et theatralibus voluptatibus delectantur, tragediis ac comediis dissoluti velut gravi sompno sopiti, adversariorum preda efficiuntur. Onocentaurum duabus naturis constare Phisiologus a s serit, id est: superior pars hominis similis, inferioris vero partis menbra sunt nature valde agrestis. Huic assimilantur vecordes atque bilingues homines informes, dicente Apostolo: «habentes autem promissiones pietatis, virtutem autem abnegantes». Propheta David dicit: «Homo cum in honore esset, non intellexit ; comp aratus est iumentis insipienti bus, et similis factus est illis».

Ethim[ologia]. Sirenas tres fingunt fuisse, ex parte virgines et ex parte volucres, habentes alas et ungulas. Quarum una voce, alia tibiis, tercia lyra canebat. Que indoctos navigantes pro cantu naufragio periclitari faciebant. Secundum veritatem autem meretrices fuerunt, que transeuntes deducebant ad egestatem, et his dicuntur inferre naufragia. Alas autem habuisse et ungulas, quia amor et volat et vulnerat. Que ideo in fluctibus commorasse dicuntur, quia fluctus (in) Venerem creaverunt. Onocenta[u]rus autem vocatur, eo quod media specie sit homo, media vero asinus.

XIII . De herinatio.

Phisiologus dicit quod herinatius figuram habet porcelli lactentis. Hic deforis totus est spinosus. Sed tempore vindemiarum ingreditur in vineam, et ubi viderit uvam bonam, ascendit super vitem et exacinat uvam illam, ita ut cadant omnes racemi in ter[r]am. Deinde descendit et volutat se super illos ita ut omnes racemi figantur in spinis eius, et sic portat escam filiis suis. Tu, homo Dei, custodi diligenter vineam tuam et omnes fructus eius spirituales, ne te occupet istius seculi sollicitudo et temporalium bonorum voluptas, et tunc spinosus diabolus, dispergens omnes fructus tuos spirituales, figat illos in spinis suis, et fiat anima tua nuda, vacua et inanis sicut pampinus sine fructu, et post hec gratis clamabis dicens: «Vineam meam non custodivi», sicut in Canticis Canticorum Scriptura testatur. Congruenter igitur Phisiologus naturas animalium contulit et contexuit intelligentie spiritualium scripturarum.

Ethim[ologia]. Hericius animal est spinosum, quod exinde dicitur nominatum eo quod subrigit se quando spinis clauditur, quibus undique protectus est contra insidias omnes. Nan statim, ut aliquid presens senserit, primum se subrigit ac sic in globum conversus in sua se arma recolligit. Cuius prudentia quidem talis est: cum ab[s] ciderit uvam de vite, volutat se super eam et fixos in spinis racemos portat natis suis.

XIV. De ibice.

Est volatile quod dicitur ibex. Hoc secundum legem inmundum est pre omnibus volatilibus, quoniam morticinis cadaveribus semper vescitur et iuxta littora maris, vel fluvium, vel stagnorum, die noctuque ambulat, querens aut mortuos pisciculos aut aliquod cadaver, quod ab aqua iam putridum iam marcidum eiectum fuerit foras. Nam in aquam ingredi timet, quia natare nescit, nec dat operam ut discat, dum mortuis cadaveribus delectatur; et ideo non potest in altitudine aque ingredi, ubi mundi pisciculi morantur, ut inde sibi capiat cibum; set semper deforis oberrat et circuit, refugiens puriores et altissimas aquas, unde possit mundus vivere. Tu vero, christiane homo, qui ex aqua et Spiritu sancto iam renatus es, ingredere ad intelligibiles et sp[i]rituales aquas, id est in altitudinem ministrorum Christi, et inde sume tibi spirituales et mundissimos cibos, quos enumerat Apostolus dicens: «Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas». Quod si nolueris in alcioribus aquis ingredi et de ipsis spirituales escas tibi capere et sumere, set circu[m]iens deforis et oberrans mortuis et fetidissimis cadaveribus saginaris, de quibus dicit Apostolus: «Manifesta autem sunt opera carnis, que sunt fornicatio, immundicia, luxuria, idolatria et ebrietates, avaritia, cupiditas»; hec sunt carnales et mortifere esce, quibus infelices anime nutriuntur ad penam. Disce igitur natare super «hoc mare spaciosum et magnum manibus: sunt illic reptilia quorum non est numerus». Nec aliter ea superabis, nisi per signum crucis. Et cum oras, extende manus tuas ad celos, quia virtus crucis semper defendit orantes et dicentes: «Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine». Nam et sol ipse, nisi extenderit radios, non lucet; volucres, nisi expanderint alas suas, vo-lare non pos[s]unt; naves, nisi levaverint vela sua, vento flante non movebuntur. Denique «dum Moises deprimebat manus suas, convalescebat Amalech». Sic igitur sancti in hoc figurantur; tanquam aves pertranseuntes, perveniunt ad regna celorum et quietissimum portum. Nescientes autem spiritualiter natare, set terrenis ac mortalibus operibus vacantes, exclusi sunt a regno celorum, mortui cum mortuis pereunt, sicut Dominus in Ewangelio: «dimitte, inquid, mortuos sepelire mortuos suos». Convenienter igitur Phisiologus dicit.

Ethim[ologia]. Ibex, avis Nili fluminis, qui semetipsam purgat, figens rostrum suum in anum suum, aqua fundens. Hec serpentium ovis vescitur et morticinis, et ex eis gratissimum cibum nidis suis deportat.

XV. De vulpe.

Vulpis est animal dolosum et nimis fraudulentum et ingeniosum. Cum esurit et non invenit quod manducet, vadit ubi est rubra terra et volvit se super eam, ita ut quasi cruentata appareat tota, et proicit se in terram et volvit se super eam quasi mortua, et retinet intra se flatum suum et ita se inflat, ut penitus non respiret. Aves vero videntes eam sic inflatam et quasi cruentatam iacentem, et linguam eius aperto ore foris eiectam, putant eam esse mortuam; et descendunt et sedent super eam. Illa vero rapit eas et devorat. Vulpis vero figuram habet diaboli. Omnibus enim secundum carnem viventibus fingit se esse mortuum; cum vero intra guttur suum peccatores habeat, spiritualibus tamen et perfectis in fide vere mortuus et ad nichilum redactus est. Qui autem volunt exercere opera eius, ipsi desiderant saginari e carnibus eius, id est diaboli, que sunt «adulteria, fornicationes, idolatrie, veneficia, homicidia, furta, falsa testimonia» et cetera his similia, dicente Apostolo: «Scientes hoc quia, si secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu opera carnis mortificaveritis, vivetis». Qui autem carnaliter vivunt, diabolicis operibus occupati, ab eo tenentur obnoxii, et, participes eius efecti, simul cum illo peribunt, dicente David: «Intrabunt in inferiora terre, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt». Denique et Herodes assimilatus est vulpi dolose, dicente Domino: «Ite, dicite vulpi illi». Et alibi scriba audiens a Salvatore: «Vulpes foveas habent». Et in Canticis Canticorum: «Capite nobis vulpes pusillas, exterminantes vineas». Bene itaque Phisiologus asserit de vulpe.

Ethim[ologia]. Vulpis dicta, quasi volupis. Est enim volubilis pedibus et numquam recto itinere, set tortuosis anfractibus currit. Est vero fraudulentum animal insidiisque decipiens. Nam dum non [h]abuerit escam, fingit se mortuam sicque descendentes quasi ad cadaver aves rapit et devorat.

XVI. De monoceros, quomodo capitur.

Est animal, quod grece dicitur monoceros, latine vero unicornis. Phisiologus dicit unicornem hanc habere naturam: pusillum animal est, simile hedo, acerrimum nimis, unum cornu habens in medio capite. Et nullus omnino venator eum capere potest; sed hoc argumento eum capiunt: puellam virginem ducunt in illum locum ubi moratur et dimittunt eam in silvam solam; at ille, visa virgine, complectitur eam et dormiens in gremio eius comprehenditur ab exploratoribus eius et exibetur in palatio regis. Sic et Dominus noster Iesus Christus, spiritualis unicornis, descendens in uterum virginis, per carnem ex ea sum[p]tam, captus a Iudeis, morte crucis dampnatur, qui invisibilis cum patre hactenus habebatur. De quo Davit dicit: «Et dilectus sicut unicornis filius meus». Rursum in alio psalmo ipse de se dicit: «Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum». Et Zacarias dicit: «Suscitavit eum cornu salutis in domo David pueri sui». Et in Deuteronomio Iaco, benedicens tribum Ioseph: «Primitivos tauri species eius, cornua tanquam cornua unicornis». Quod autem unum cornu habet in capite significat hoc quod dicit Salvator: «Ego et pater unum sumus». «Capud Christi Deus» secundum Apostolum. Acerrimum vero quod di cit eum, id est quod neque principatus, neque potestates, neque throni, neque dominationes intelligere potuerunt, nec infernus tenere valuit. Quod autem dicitur pusillum animal, propter incarnationis eius humilitatem, dicente ipso: «Discite a me, quia mitis sum et humilis corde». In tantum autem acerrimus, ut nec ille subtilissimus diabolus intelligere aut investigare potuerit, set sola voluntate patris descendit in uterum virginis Marie pro nostra salute: «et verbum caro factum est, et habitavit in nobis». Quod autem est hedo similis unicornis, et Salvator noster secundum Apostolum «factus in similitudine carnis peccati, et de peccato dampnavit peccatum in carne». Bene ergo de unicorne dictum est.

Ethim[ologia]. Rinoceros a Grecis vocatur, latine interpretatur in nare cornu; idem est et monoceros, id est unicornis, eo quod unum cornu in media fronte habeat, pedum quatuor, ita acutumo ut quicquid inde petierit vel ventilaverit perforet. Nam et cum elephantis sepe certamen habet et in ventre vulneratum prosternit. Tante autem fortitudinis esse dicitur, ut nulla virtute venantium capiatur. Sed sicut asserunt qui naturas animalium scripserunt, virgo puella proponitur, que venienti sinum apperit, in quo ille omni ferocitate deposita caput ponit sicque soporatus velut inermis capitur.

XVII. De castore.

Est animal, quod dicitur castor, mansuetus nimis, cuius testiculi in medicina proficiunt ad diversas invalitudines. Phisiologus exposuit naturam eius dicens quia, cum investigaverit eum venator, sequitur post eum; castor vero, cum respexerit post se et viderit venatorem venientem post se, statim morsu abscidit testiculos suos, et proicit eos ante faciem venatoris, et sic fugit. Venator veniens Colligit eos, et ultra iam non sequitur eum, set revertitur. Si autem rursus evenerit ut alter venator perquirens inveniat et sequitur eum, ille videns evadere non posse, erigit se et demonstrat virilia sua venatori. Venator vero, cum viderit eum non habere testiculos, discedit ab eo. Sic et omnis qui secundum mandatum Dei conversatur et caste vult vivere, abscidit a se omnia vicia, et omnes impudicos actus proiciat post se in faciem diaboli. Tunc ille, videns eum nichil suorum habentem, confusus discedit ab eo. Ille vero vivit in Deo et non capitur a diabolo qui dicit: «Persequens comprehendam eum». Nichil igitur diaboli homo Dei habere debet, ut fisus cum Deo dicere audeat: «Venit princeps mundi huius et in me non habet quicquam». Monet enim nos Apostolus et dicit. «Cui vectigal vectigal reddite; cui tributum, tributum; cui timorem, timorem, cui honorem, honorem». In primis ergo diabolo reddantur que sua sunt, hoc est abrenuntians illi et omnibus operibus eius malis; tunc demum ex toto corde conversus ad Deum, repellat a se opera carnis, quod est vectigal et tributum diaboli; et adipiscatur fructus spirituales, id est caritatem, gaudium, pacem, pacientiam, bonitatem, fidem, mansuetudinem, continentiam, castitatem in bonis operibus, id est in elemosina, in visitationibus infirmorum, in curis pauperum, in laudibus Dei, in orationibus, in gratiarum accione et ceteris que Dei sunt.

Ethim[ologia]. Castores a castrando dicti sunt. Nam testiculi eorum apti sunt medicaminibus; propter quos cum persecuti eos fuerint venatores, ipsi se castrant, morsibus virilia sua amputantes. De quibus Cicero in Scauriana: «Redimunt se ea parte corporis, propter quem maxime expetuntur». Et Iuvenalis: «Qui se eunuchum ipse facit, cupiens evadere damno testiculorum». Ipsi sunt et fibri, qui eciam pontici canes vocantur.

XVIII. De hiena.

Est animal quod grece dicitur hiena, latine vero belua, de qua lex dicit: «Non manducabis hienam, neque quod simile est illi, quoniam inmundum est». De quo eciam per Ieremiam prophetam dictum est: «Spelunca hiene hereditas mea facta est». Phisiologus dicit de ea quoniam duas naturas habet hiena, aliquando quidem masculus est, aliquando vero femina, et ideo inmundum animal est. Cui similes sunt filii Israel, quoniam ab initio quidem servierunt Deo vivo, postea vero deliciis et luxurie dediti idola coluerunt. Propter hoc Propheta inmundo animali comparavit synagogam. Sed et quicumque inter nos circa voluptatem et avaritiam studium habentes, que secundum Apostolum «radix est omnium malorum et idolorum servitus», huic ipsi immunde belue comparantur, cum nec viri nec femine sunt, id est nec fideles nec perfidi; set sunt sine dubio de quibus ait Salomon: «Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis». Et Salvator in ewangelio dicit ad eos: «Non potestis duobus dominis servire, id est Deo et mammone».

Ethim[ologia]. Hiena lapidem in oculis habet nomine hienam, quem si quis su, lingua sua tenuerit futura predicere creditur.

XIX. De ydro.

Aliud est animal in Nilo fluvio, quod dicitur idrus. Phisiologus dicit de eo quoniam satis est animal inimicum cocodrillo, et hanc habet naturam et consuetudinem: cum videt cocodrillum in litore fluminis dormientem aperto ore, vadit et involvit se in limum lutio quo possit facilius illabi in faucibus eius. Cocodrillus igitur desubitatus, vivum transglutit eum. Ille autem dilanians omnia viscera eius exit vivus de visceribus eius. Sic ergo mors et infernus figuram habent cocodrilli, qui inimicus est Domini Salvatoris nostri. Ideoque Dominus noster Iesus Christus, assumens terrenam carnem nostram, descendit ad infernum et, dirumpens omnia viscera eius, eduxit omnes qui ab eo devorati detinebantur in morte, sicut testatur Evangelista: «Et monumenta aperta sunt et resurexerunt multa corpora sanctorum». Mortificavit igitur ipsam mortem; et ipse vivens resurrexit a mortuis et insultat illi, per Prophetam dicens: «O mors, ero mors tua, morsus tuus ero, inferne». Et alibi: «Absorta est mors in victoria Christi; ubi est, mors, contricio tua, ubi est, mors, aculeus tuus?»

Ethim[ologia]. Idrus coluber in aqua vivens. Greci enim idor aquam vocant, inde idrus aquatilis serpens. Cuius ictu percussi obturgescunt, quem morbum boam dicunt, eo quod fimo bovis remediatur. Ydra dicta draco multas aquas colens, quales sunt in Lerna palude provincie Archadie. Hec latine exedra dicitur, quod uno ceso tria capita resurgebant. Set hoc fabulosum est. Nam constat Ydram locum fuisse evomentem aquas, vastantem civitatem, in qua uno meatu clauso multa erumpebant. Quod Hercules videns loca illa igne excussit et meatus clausit. Nam Ydra [ab] aqua dicta est. Cocodrillus a croceo colore dicitur. Na[s]citur in Nilo flumine, animal quadrupes, terra et aqua vivens. Longitudine plerumque viginti cubitorum, dentium et unguium inmanitate armatum. Cuius cutis tante duricie dicitur, ut, quamvis fortium lapidum ictibus percutiatur, nichil ledatur. Nocte in aquis, die humi quiescit. Hic dum invenit hominem, si poterit eum vincere, comedit, et semper plorat illum. Solus autem pre omnibus animalibus superiora oris movet, inferiora vero immota manent. De stercore eius unguentum fiebat, unde vetule et rugose meretrices faciem suam perunguebant, et ruge extergebantur, fiebantque pulcre, donec sudor fluens illud a facie lavaret. Unde Oratius poeta: «Stercore fucatus cocodrilli». Ova sua in terra fovet, masculus et femina vices fovendi servant. Hunc ydrus deglutitus dentibus et unguibus interimit et vivus inde exit.

XX. De caprea.

Est animal, quod grece dicitur dorcon, latine vero caprea. De hac Phisiologus dixit quod amat altos montes, pascitur autem in convallibus montium. Est autem providum animal eminus de longe previdens; ita ut si viderit subito homines in alia regione ambulantes, statim cognoscat an venatores sunt, an viatores. Sicut et Dominus noster Iesus Christus amat excelsos montes, hoc est prophetas et apostolos et patriarcas, sicut in Canticis Canticorum dixit: «Ecce fratruelis meus sicut caprea venit, saliens super montes, transiliens super colles». Et sicut caprea in convallibus pascitur, sic et Dominus noster Iesus Christus in ecclesia pascitur, quoniam bona opera christianorum et elemosine fidelium esce sunt Christi, qui dixit: «Esurivi, et dedisti michi manducare; sitivi, et dedisti michi potum», et reliqua que secuntur. Convallia vero montium, que sunt per universum mundum, ecclesie per diversa loca intelliguntur, sicut dicit in Canticis Canticorum: «Convertere, fratruelis meus, et similis esto capree hinnuloque cervorum supra montes convallium». Quoniam acutissimam habet aciem oculorum caprea, et procul omnia prospicit et a longe cognoscit, significat Salvatorem nostrum, dicente scriptura quoniam «Deus scientiarum dominus est». Et in alio psalmo .cxxxvii. quoniam «excelsus Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit». Et omnia que sunt divina magestate creavit et condidit et regit et videt et prospicit, et antequam cordibus nostris dictu, factu ac cogitatu aliquid oriatur, Dominus ante previdet et cognoscit. Denique sicut et caprea longe cognoscit venantium [do]los, ita et Dominus Noster Iesus Christus previdit et prescivit insidias prodictoris sui Iude. Dixit enim: «Iuda, osculo filium hominis tradis». Bene ergo de dorchon exposuit Phisiologus.

Ethim[ologia]. Capros et capreas a carpendis virgultis quidam dixerunt, alii quod captent aspera, nonnulli a crepitu crurum eas vocatas; que sunt agrestes capree, quas Greci, quod acutissime videant, dorcas appellaverunt. Morantur enim in excelsis montibus, et tamen, de longinquo, vident omnes qui veniunt.

XXI. De honagro.

Est animal quod dicitur onager. Phisiologus dicit de onagro quia viscesimo quinto die mensis famenoth, quod est marcius, duodecies in nocte rugit, similiter et in die; et ex hoc cognoscitur qui[a] equinoctium est diei, vel noctis, et numerum horarum a rugibus onagri per singulas cognoscunt horas, semel rugientis. Onager igitur figuram habet diaboli, quia cum scierit noetem et diem coequare (hoc est cum viderit diabolus populum qui ambulabat in tenebris et umbra mortis modo converti ad Dominum vivum, et coequari fidei patriarcharum et prophetarum, sicut coequatur nox cum die), iccirco rugit nocte ac die per singulas horas, querens escam suam quam perdidit. Neque enim rugit onager, nisi quando sibi escam querit, sicut dicit Iob: «Numquid sine causa clamabit onager agrestis, nisi pabulum desiderans?» Similiter et apostolus Petrus de diabolo dicit: «Adversarius noster circuit, querens sicut leo quem devoret».

Ethim[ologia]. Onager interpretatur asinus ferus: on quippe Greci asinum vocant, agrian ferum. Hos Affrica habet magnos et indomitos et in deserto vagantes. Singuli autem feminarum gregibus presunt. Nascentibus masculis zelant et testiculos morsibus detruncant.

XXII. De simia.

Similiter simia figuram habet diaboli. Sicut enim simius capud quidem habet, caudam vero non habet; et licet totus turpis sit, tamen posteriora eius magis turpia et horribilia sunt, sic et diabolus caput quidem habet, caudam vero non habet; hoc est: initium habuit, cum esset angelus in celis; set quia hipocrita et dolosus fuit intrinsecus, perdidit caput; nec habet caudam, id est, sicut periit ab inicio in celis, ita et in fine totus peribit, sicut dicit preco veritatis Paulus: «Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui».

Ethim[ologia]. Simia grecum nomen est, eo quod pressis naribus sit, facie turpis, feda rugis, licet et capellarum sit pressum habere nasum. Alii dicunt simias latine vocari, eo quod multa in eis similitudo rationis humane sentitur; set falsum est. Hi elementorum sagaces: nova luna exultant, media et cava tristantur. Fetus, quos amant, ante se gestant, neglecti circa matrem herent. Horum genera quinque, ex quibus circopetici caudas habent. Simia enim cum cauda est, quam quidam cluram vocant. Set spinge villose sunt comis et mammis prominentibus, dociles, ad feritatem obliviose. Cinocephali et ipsi similes sunt simiis, longam caudam habentes et faciem ad modum canis, unde et sic nuncupantur. Satyri facie admodum acuta et gesticulantis more inquietantur. Callitrices toto pene aspectu a ceteris distant. Sunt enim cum facie producta, et longa barba, et lata cauda.

XXIII. De fulica et ubi conversatur

Est volatile quod dicitur fulica, satis intelligibile, et prudentissimum super omnia volatilia. Cadaveribus non vescitur, non de aliunde alibi pervolans atque aberrans, sed in uno loco commoratur et permanet usque ad finem, et ibi escam suam habet et requiescit; sicut David dicit: «Fulice domus dux est eorum». Sic ergo omnis homo fidelis secundum Dei voluntatem conversatur et vivit. Non huc atque illuc per diversa oberrans circumvolat, sicut faciunt heretici, nec saecularibus desideriis ac voluptatibus delectatur corporalibus, sicut illa volucris, que carnibus non vescitur, set semper in uno loco eodemque se continet et quiescit, id est in ecclesia catholica et apostolica, et ibi permanet usque in finem, sicut in evangelio Dominus dicit: «Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit». Ibi ergo se continet, ubi Dominus «inhabitare facit unanimes in domo»; et ibi habet cotidianum panem immortalitatis, potum vero preciosum sanguinem Christi, reficiens se sanctis epulis et super mel et favum suavissimis eloquiis Domini. Non enim «in solo pane vivit homo, set in omni verbo Dei».

Ethim[ologia]. Fulica dicta, quod caro eius leporinam sapiat, lagos enim lepus dicitur. Unde et apud grecos lagis vocatur. Est autem avis stangnensis, habens nidum in medio aque, vel in petra, quam aqua circumdat; maritimoque semper delectatur profundo. Dum tempestatem persenserit, fugiens in vado ludit.

XXIV. De panthera.

Est animal quod dicitur panthera, varium quidem colore, set preciosum valde, nimis mansuetum. Phisiologus dicit de eo quoniam inimicum solum draconem habet. Cum ergo comederit et saciaverit se diversis cibis, recondit se in speluncam suam, ponit se et dormit. Post triduum exurgit a sompno et statim emittit rugitum magnum. Cum autem rugitus exierit de ore eius, odor suavitatis exit super omnia aromata. Cum autem audierint vocem eius omnes bestie, que prope sunt et que longe, congregant se omnes et sequuntur suavitatis odorem qui exit de ore eius. Solus autem draco, cum audierit vocem eius, timore contra[h]itur et fulcit se in terraneis cavernis terre, ibique non ferens vim suavis odoris, in semetipsum contractus obtorpescit et remanet ibi immobilis atque inanis tanquam mortuus. Cetera vero animalia sequuntur pantheram quocumque vadit. Sic et Dominus noster Iesus Cristus, verus pantera, omne humanum genus quod a diabolo captum fuerat et mor-ti tenebatur obnoxium, per incarnationem ad se trahens «captivam duxit captivitatem», sicut dicit David propheta: «Ascendens in altum cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus». Panthera enim «omnia capiens» interpretatur. Sicut Dominus Deus noster, ut diximus, videns humanum genus a demonibus captum et idolis mancipatum atque omnes gentes et populos predam diaboli effectos, descendens de celis eripuit nos de captivitate diaboli et sociavit nos bonitati sue et pietatis paterne filios adportavit et implevit illud quod Propheta ante predixerat: «Ego, - inquid, - sicut panthera factus sum Effrem, et leo domui Iude idolis servienti». Ergo tunc vocationem gentium et Iudeorum significabat. Et unum animal varium est panthera, sicut dictum est per Salomonem de Domino Iesu Christo, qui est Dei «sapientia, spiritus intelligibilis, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, mobilis, certus, incomitatus, verus, suavis, amans bonum, aptus, qui nichil boni vetat fieri, clemens, firmus, stabilis, securus, omnia potens, omnia prospiciens, omnia faciens, mobilior sapientia», et reliqua. Quod autem sapientia Christus sit, doctor veritatis Paulus dicit: «Nos autem predicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, gentibus autem stulticiam, ipsis autem vocatis Iudeis atque gentibus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam». Et quia speciosum est animal panthera dicit David de Christo: «Speciosus forma pre filiis hominum». Et quia mansuetum animal nimis est, Ysaias dicit: «Gaude et letare, filia Syon, predica, filia Ierusalem, quoniam rex tuus venit tibi mansuetus et salvans». Et quia cum manducaverit et saciatus fuerit, statim quiescit et dormit, sic et Dominus noster Iesus Christus, postquam saciatus fuit a iudaicis illusionibus, id est a flagellis, alapis, iniuriis, contumeliis, spinis, sputis, manibus in cruce suspendentes, clavis configentes, felle et aceto potantes, insuper et lancea transforantes; his igitur tot et tantis iudaicis muneribus saciatus, Christus obdormivit et requievit in sepulcro et descendit in infernum, et religavit illic draconem magnum et inimicum omnium nostrum. Quod autem die tercio exurgit a sompno illud animal, et emittit rugitum grandem, et flagrat odor suavitatis ex ore eius, sic et Dominus noster Iesus Christus tercia die resurgens a mortuis, sicut dicit Psalmista: «Excitatus est tanquam dormiens Dominus, tanquam potens crapulatus a vino». Et statim exclamavit voce magna ita ut audiretur «in omni terra exiens sonus eius, in fines orbis terre verba illius» dicentis: «Gaudete etiam et nolite timere, quoniam ego vici mundum». Et iterum: «Pater sancte, quos dedisti michi, custodivi; et nemo ex eis periit, nisi filius perdicionis». Et iterum: «Vado ad patrem meum et patrem vestrum, et ad deum meum et ad deum vestrum». Et iterum: «Veniam ad vos, et non dimittam vos orphanos». Et in fine Evangelii ait: «Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi». Et sicut de ore panthere odor suavitatis egreditur, et omnes qui prope sunt et qui longe (id est Iudei, qui aliquando sensum bestiarum habebant, qui prope erant per legem; et gentes, que longe erant sine lege), audientes vocem eius et repleti et recreati suavissimo odore mandatorum eius, sequuntur eum, clamantes cum Propheta et dicentes: «Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo». De his odoribus mandatorum eius dicit David: «Diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in eternum». Et Salomon in Canticis Canticorum dicit de eo: «Odor unguentorum tuorum super omnia aromata». Unguenta enim Christi que alia esse possunt, nisi mandata eius, que sunt super omnia aromata. Sicut enim presens aromatum species reddit odorem suavitatis, sic et verba Domini, que de ore eius exeunt, letificant corda hominum, qui eum audiunt et secuuntur. «Unguentum exinanitum nomen tuum, propterea adolescentule dilexerunt te nimis»; et: «Atraxerunt te post se; in odore unguentorum tuorum curremus»; et paulo post: «Introduxit me rex in cubiculum suum». Oportet nos quam cicius sicut adolescentulas, id est renovatas in baptismo animas, post unguenta mandatorum Christi currere, de ter[r]enis ad celestia transmigrare, ut nos introducat rex in palacium suum, id est in Ierusalem civitatem suam et montem omnium sanctorum; et cum meruerimus intrare illuc, dicamus: «Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei»; «sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum». Bene de panthera Phisiologus dicit.

Ethim[ologia]. Panther dictus, sive quod omnium animalium sit amicus, excepto dracone, sive quod sui generis societate gaudeat et ad eandem similitudinem, quicquid accipit, reddat. Pan enim grece «omne» dicitur latine. Bestia minutis orbiculis superpicta, ita ut oculatis ex flavo circulis nigra vel alba distinguatur varietate. Hec semel omnino parturit, cuius cause ratio manifesta est. Nam cum utero matris concreti catuli maturis ad nascendum viribus pervenerint, odiunt matris temporum moras. Itaque oneratam fetibus vulvam tanquam obstantem partui unguibus lacerant, et effundit illa partum, seu poscius dimittit dolore cogente. Ita postea corruptis matricis sedibus genitale semen infusum, non est acceptum, set irritum resilit foras. Nam Plinius dicit, quod animalia cum acutis unguibus frequenter parere non possunt. Viciantur enim intrinsecus se moventibus catulis. Draco maior est omnium serpentium super terram. Hunc Greci dracantam vocant. Unde et derivatum est in latinum, ut draco diceretur. Qui sepe a speluncis abstractus in aerem, concitatur et lucet propter eum aer. Est autem cristatus, ore parvo et arcis fistulis, per quas trahit spiritum et linguam exerit. Venenum autem non in dentibus, set in cauda habet et verbere pocius quam morsu nocet. Innoxium est enim a veneno; huic ad mortem faciendam non est venenum necessarium, quia si quem ligaverit, occidit. A quo nec elephans tutus est sui corporis magnitudine. Nam circa semitas, per quas elephantes solito gradiuntur, delitescens crura eorum nodis illigat, ac suffocatos perimit. Gignuntur autem in Ethiopia, et in India in ipso incendio iugis estus.

XXV. Cetus, et quomodo decipiuntur naves ab eo.

Est belua in mari que dicitur grece aspidocelone, latine autem aspido testudo. Cetus ergo est magnus, habens super corium suum tanquam sabulum quod est iuxta litus maris. Hec in medio pelagi elevat dorsum suum per undas maris sursum, ita ut navigantibus nautis non aliut credatur esse quam insula, precipue cum viderint totum illum locum sicut in omnibus litoribus maris sabulo esse repletum. Putantes autem insulam esse, applicantes navem suam iuxta eam et descendentes, figunt palos et alligant naves. Deinde ut coquant sibi cibos post laborem, faciunt ibi focos super arenam quasi super terram. Illa vero, ut senserit ardorem ignis, subito mergit se in aqua et navem secum trahit in profundum maris. Sic paciuntur omnes qui increduli sunt et quicumque ignorant diaboli astucias, spem suam ponentes in eum; et operibus eius se obligantes, simul merguntur cum illo in gehennam ignis ardentis: ita est astucia ejus. Secunda eius belue natura hec est. Quando esurit, aperit os suum et quasi quemdam odorem bene olentem exalat de ore suo cuius odorem ut senserint mox minores pisces, congregant se intra ora ipsius; cum autem repletum fuerit os eius diversis piscibus pusillis, subito claudit os suum et transglutit eos. Sic paciuntur omnes qui sunt modice fidei, voluptatibus ac lenociniis quasi quibusdam odoribus diabolicis adescati: subito absorbentur ab eo sicut pisculi minuti; maiores enim se cavent ab illo et neque apropiant illi. Sic ergo qui Christum semper in sua mente habent, magni sunt apud eum, et si sunt perfecti, agnoscunt multiformes astucias diaboli et custodiunt se ab eo et magis resistunt, ille vero fugit ab eis. Dubii autem et modice fidei homines, dum vadunt post voluptates et luxurias diaboli, decipiuntur, dicente Scriptura: «Unguentis et variis odoribus delectantur et sic confringitur a ruinis anima».

Ethim[ologia]. Cetus dicitur o, immanitatem corporis. Sunt enim ingentia corpora et genera beluarum, equalia montibus in tantum, ut eciam ibi naves quasi ad insulam applicentur, sicut ille qui accepit Ionam. Cuius alvus tante magnitudinis fuit, ut putaretur infernus, dicente ipso Iona propheta: «Exaudivit me de ventre inferi».

XXVI. De perdice.

Est volatile quod dicitur perdix, fraudulentum nimis, sicut di cit sanctus Ieremias propheta de eo: «Clamavit perdix et congregavit que non peperit, faciens sibi divicias non cum iudicio; in dimidio autem dierum eius relinquet ea, et in novissimis suis erit stultus». Phisiologus dicit satis astutum esse perdicem, quia aliena ova diripit, hoc est perdicis alterius, et corpore fovet; set fraudis sue fructum habere non potest, quia cum duxerit pullos alienoso amittit eos; quoniam, ubi matris sue vocem audierint, que ova generavit, statim evolant et conferunt se ad suos parentes naturales. Quo munere adempto atque amore derelicto ille, qui incassum alienis suos effudit labores, fraudis sue precio multatus, remanet stultus et solus et inanis. Huius exemplum imitatus est diabolus, qui generationes eter-ni creatoris rapere co[n]tendit et, si quos insipientes et sensus proprii vigore carentes aliquo modo poterit congregare, fovet illos illecebris corporalibus. At ubi vox Christi audita fuerit a parvuliso sumentes sibi alas spirituales per fidem, evolant et se Christo commendant, qui statim eos potentissimo quodam paterno munere et amore su, umbra alarum suarum ipse suscipit et matri ecclesie dat nutriendos.

Ethim[ologia]. Perdix de voce nomen habet, avis dolosa atque immunda, nam masculus in masculum insurgit et Obliviscitur sexum libido preceps. Adeo autem fraudulenta, ut alterius perdicis ova diripiens foveat, set fraus fructum non habet. Nam pulli, dum vocem proprie genitricis audierint, naturali quodam instinctu hanc, que eos fovit, relinquunt, et ad eam que genuit revertuntur.

XXVII. De mustela, et quia per os concipit, per aures vero genera

De mustela precipit lex non manducare, quia immundum animal est. Phisiologus dicit quoniam mustela semen masculi per os accipit et sic in utero habet; tempore vero pariendi per aures generat. Sic aliquanti fidelium libenter quidem accipiunt verbi divini semen, set inobedientes effecti pretermit[t]unt et dissimulant que audierunt-Isti tales non solum mustele comparantur, set eciam aspidi, que obturat aures suas et non audit vocem incantantium. Phisiologus dicit quoniam aspis hanc habet naturam: si quando advenerit aliquis homo ad speluncam, ubi habitat aspis, et precantat eam omnibus carminibus, ut exeat de cavernis suis; illa vero, ne audiat vocem incantantis, ponit capud suum ad terram et unam quidem aurem premit in terram, alteram vero aurem de cauda sua obturat. Tales sunt istius mundi homines divites, qui unam quidem aurem suam deprimunt in terrenis desideriis, aliam vero, posteriori bus peccatis suis peccata addentes, obturant; et ita fit ut non audiant vocem incantantis. Et hoc quidem solum aspides faciunto quod aures obturant. Isti vero et oculos excecant terrenis cupiditatibus et rapinis, ita ut nec auribus audire velint divina mandata et servare, nec oculis attendere in celum et cogitare de illo, qui est super celum et facit bonitatem et iusticiam. Hi qui nunc eum audire nolunt, audient eum in die iudicii, dicentem: «Discedite a me, maledicti, in ignem eternum, qui preparatus est diabolo et angelis eius».

Ethim[ologia]. Mustela dicta, quasi mus longa, nam telon grece «longum» dicunt. Hec ingenio est subdola; in domibus enim, ubi nutrit catulos suos, de loco ad locum transfert mutataque sede locat. Serpentes eciam et mures persequitur. Duo autem sunt genera mustelarum. Alterum enim silvestre est, distans magnitudine, quam greci ictidas vocant, alterum in domibus oberrat. Falso autem oppinantur qui dicunt mustelam ore concipere, aure effundere partum. De aspide, et quare sic vocatur. Aspis vocata quod morsu venena immittit et spargit. As enim grece venenum dicunt, et inde aspis, quod morsu venenato interimat. Huius diversa sunt genera et species dispares ad nocendum. Fertur autem aspis, cum ceperit pati incantatorem, qui eam quibusdam carminibus propriis evocat, ut eam de caverna sua prevocet cum illa exire noluerit, unam aurem in terram premere, alteram cauda obturare et premere, atque ita voces illas magicas non audiens, non exit ad incantantem. Dipsa genus aspidis qui latine stala dicitur quia quem momorderit siti periit. Prialis, genus aspidis, eo quod sompno necat. Hunc sibi Cleopatra apposuit et ita morte quasi sompno soluta est. Emorous aspis nuncupatur, eo quod sanguinem sugit. Qui ab ea morsus fuerit, ita dissolutis venis, quicquid vite est per sanguinem effundit. Grece enim sanguis emath dicitur. Prester aspis semper ore patente et vaporante currens. Cuius poeta sic meminit: «Oraque distendens avidus fumantia prester». Quem percusserit, distenditur enormique corpulentia necatur et tabefacta putredo sequitur. Aspis quidem si momorderit hominem, statim eum consumit, ita ut liquefiat totus in ore serpentis.

XXVIII. [De assida et strucione].

Item est animal quod dicitur assida, quod grece strictecamelon, latine struccio dicitur. De isto animali Ieremias propheta dicit: «Et assida in celo cognovit tempus suum». Phisiologus dicit hoc quasi volturium esse. Habet quidem pennas, set non volat sicut cetere aves; pedes autem habet similes camelo, et ideo grece structucamelon dicitur. Hoc ergo animal, cum venerit tempus illud ut ova pariat, elevat oculos suos in celum et videt si stella illa Virgilia ascendit. Non enim ponit ova sua in terra, nisi quando illa stella oritur in celo. De qua stella dicit Iob: «Qui facit Virgiliam et septentrionalem et dextrum et promtuaria austri». Tempore enim suo oritur Virgilia in celo, id est quando messes florent et estas est, circa mensem iunium. Tunc assida, cum viderit virgiliam ascendisse in celum, fodit in terram et ibi ponit ova sua et cooperit ea de sabulo in heremo; cum autem ascenderit de illo loco, statim obliviscitur, et non redit ad ova sua. Est enim animal hoc naturaliter obliviosum; et ideo tempore isto generat ova sua et operit illa de harena, ut, quod illa factura esset sedens super ova sua et ex fetu suo, educeret pullos suos, hoc ei tranquillitas temporis et aeris temperies prestare videatur, ut estate calefacta arena excoquat ova sua et educat pullos. Si ergo assida agnoscit tempus suum et elevat oculos suos in celum, et obliviscitur posteritatis sue, multo magis homo fidelis debet oblivisci terrena et sequi celestia dicente Apostolo: «Que retro sunt obliviscens, ad destinatum contendo bravium superne vocationis». Et Dominus in evangelio dicit: «Qui diligit patrem aut matrem plus quam me, aut filios, non est me dignus». Et illi qui excusabat se propter sepulturam patris dicit: «Dimitte mortuos sepelire mortuos suos, tu autem vade, sequere me».

Ethim[ologia]. Structio greco nomine dicitur quoddam animal, quod in similitudinem avis pennas habere videtur, de terra tamen altius non elevatur. Ova sua fovere negligit, set proles tantummodo fotu pulveris animantur.

XXIX. De turture.

Est volatile quod dicitur turtur. Scriptum est de ea: «Vox turturis audita est in terra». Phisiologus de turture dicit feminam valde coniugem suum diligere et caste cum illo vivere et ipsi soli fidem servare, ita ut si quando evenerit ut masculus eius aut ab accipitre aut ab aucupe capiatur, hec alteri masculo se non iungat, set ipsum semper desiderat et ipsum per singula momenta sperat et ipsius recordatio et desiderium usque ad mortem perseverat. Audite itaque, omnes anime fidelium, quanta castitas in modica avicula invenitur; quicumque tamen personam turturis in vultu anime tenetis, huius castitatem imitemini. Talis est enim sancta ecclesia, que postquam vidit virum suum crucifixum et die tercia resurrexi[s]se et in celos ascendisse, alii viro non coniungitur, set psum desiderat et ipsum sperat et in illius amore et caritate usque ad mortem perseverat, dicente Domino nostro Iesu Christo: «Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit». Similiter eciam et propheta David hortatur et dicit in psalmo: «Viriliter age et confortetur cor tuum et expecta Dominum».

Ethim[ologia]. Turtur de voce vocatur. Avis pudica, et semper in montium iugis, et in deserti solitudinibus commoratur; tecta enim hominum et conversacionem fugit, et commoratur in silvis. Cuius e contrario columba hospicia hominum diligit et domorum semper est blanda habitatrix.

XXX. Cersus, et quomodo de foramine extrabit serpentem.

Item in psalmo quadragesimo primo: «Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus». Phisiologus dicit quoniam, ubi agnoverit cervus serpentem esse, implet os suum aqua et effundit in foramine et cum quodam sp[i]ramine oris sui attrahit serpentem foras, et conculcans cum pedibus suis interficit eum. Ita et Dominus noster Iesus Christus, videns inimicum diabolum in omni generis humani natione inhabitantem, habens in semetipso divine sapientie fontem, cuius non potest antiquus draco sufferre sermones. Cum eum vidissed in regione Gerasenorum, ultro cucurrit ille cum omni exercitu demoniorum in homine uno, dicens ei: «Quid michi et tibi, fili Dei? Venisti ante tempus torquere nos?» Et interrogavit eum Dominus: «Quod tibi nomen est?» Et respondit: «Legio michi nomen est». Et rogabat Iesum ne imperaret illis, ut irent in abissum. Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium. Demones autem rogabant eum dicentes: «Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum»; et ait illis Iesus: «Ite»; at illi exeuntes ab homine introierunt in porcos. Et ecce magno impetu abiit totus grex per preceps in mare quasi duo milia et suffocati sunt in aquis. Ecce quomodo audiens diabolus vocem Domini, in preceps fugit cum omnibus suis. De quo in novissimis diebus testatur Apostolus dicens: «Quem Dominus Iesus interfi ciet spiritu oris sui». Montes apostolos dicit et prophetas, cervos homines fideles qui per apostolos et prophetas et sacerdotes perveniunt ad agnitionem Christi, sicut scriptum est in psalmo: «Levavi oculos meos ad montes, unde veniet auxilium michi».

Ethim[ologia]. Cervi dicti apo ton ceraton, id est a cornibus. Cerata enim grece cornua dicuntur. Hi serpentum inimici, cum se gravatos infirmitate persenserint, spiritu narium eos extra[h]unt de cavernis, et superata eorum pernicie veneni pabulo reparantur Diptamnum herbam ipsi prodiderunt. Nam eius pastu excuciunt acceptas sagittas. Mirantur autem sibilum fistularum. Rectis auribus acute audiunt, summissis nichil. Si quando immen-sa flumina, vel maria transnatant, capita clunibus precedentium superponunt sibique invicem famulantes, nullum laborem ponderis sentiunt.

XXXI. De salamandra.

Est reptile quoddam quod grece dicitur salamandra, latine vero stilio. Hoc simile est lacertule pusille, colore vario. De quo Salomon dicit: «Sicut stilio habitant in domibus regum». Phisiologus dicit de eo quoniam, si casu inciderit undecunque in caminum ignis vel in fornace ardentis ignis, aut in quocumque incendio, statim extinguitur ignis. Isti sunt iusti et mirabiles homines Dei. Sic fuerunt in camino ignis ardentis Ananias, Azarias, Misael, et non tetigit eos ignis omnino quos intactos atque incontaminatos exisse de camino ignis propheta Daniel declarat. Paulus apostolus testatur dicens: «Fide omnes sancti extingunt virtutes ignis, obstruxerunt ora leonum». Ita et omnis quicumque ex fide sua crediderit in Deo et in operibus bonis perseveraverit, transit gehennam ignis et non tangit eum flamma. De quo scriptum est in Isaia propheta: «Si transieris per ignem, flamma non te comburet».

Ethim[ologia]. Salamandra dicta, quod contra incendia valeat. Cuius inter omnia venena[ta] vis maxima est. Cetera enim singulos feriunt, hec plurimos pariter interimit. Nam si arbori irrepserit, omnia poma inficit veneno, et eos qui ex eis pomis ederint occidit. Qui eciam, si in puteum ceciderit, vis veneni eius potantes interficit. Ista contra incendia repugnans, sola animalium ignes extinguit. Vivit enim in mediis flammis sine dolore, et consummatione, et non solum non uritur, set eciam exting[u]it incendium.

XXXII. De columbis et de diversis coloribus earum.

Phisiologus dicit multis ac diversis coloribus esse columbas. Est color sturminus, niger, albus, stephanitus, braggiotus, aerius, cinericius, aurosus, melenus. Rufus est ergo super omnes primus, qui omnes regit et placat, et cotidie eciam agrestes congregat in columbario suo. Ipse est ergo primus, qui nos precioso sanguine suo redemit et intra unam ecclesie domum de diversis nationibus congregavit. Non Moises, non Helias, non aliquis prophetarum aut patriarcarum, set ipse a patre veniens salvavit nos et per passionem suam nos redemit a morte perpetua, sicut Iohannes dicit: «Vidi celum apertum et spiritum Dei descendentem tanquam columbam» missum a Deo, qui vult «homines omnes salvos fieri et ad agnicionem veritatis venire». Ipse ergo volens humanum genus congregare in eclesia sancta catholica et apostolica, misit Spiritum sanctum «multipharie multisque modis loquentem» per legem et prophetas ad omne humanum genus, sicut diversus color columbarum est. [Primum quidem significat legem quasi nigro colore], id est propter obscuros sermones et interpretabilem scientiam. Deinde struninus color significat diversitatem prophetarum duodecim. Aerius vero color Heliam significat, quoniam raptus est per aera curru usque ad celum. Cinericius autem color significat Ionam prophetam qui Ninivitis predicat in cilicio et cinere penitentiam agendam, quo facto concessum est ei a Domino presidium vite. Aurosus color non nisi tres pueros significat, qui spiritum Dei verum habentes regi Nabugodonosor dixerunt: «Scito, rex, quia nos deos tuos non colimus, neque ymaginem auream, quam erexisti, non adorabimus». Meleneus vero color est Heliseus, qui suscepit melotem a magistro suo Helia eunte in celum, et dupplici spiritu eius honorari meruit. Albus autem est beatus Iohannes, precursor Christi, habens candorem sacri baptismatis, de quo propheta Isaias dicit: «Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, discite benefacere, et si fuerint peccata vestra ut feniceum, ut nix dealbabuntur». De Iohanne et Dominus testatur dicens: «Amen dico vobis, non fuit maior inter natos mulierum Iohanne baptista». «Lex enim et prophete usque ad Iohannem predicaverunt, iste demonstravit Christum»: «Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi». Stephanitus vero Stephanus est, primus martir, qui post acceptionem sancti spiriti Christum in dextera patris videre meruit. Rubeus vero color significat Domini passionem propter quod et Raa, meretrix iam tunc coccineum signum misit, de quo in Iericho salvata est. De quo in Canticis dicit: «Sicut sparcium colorem rubicundum labia tua». Et in ewangelio dicit: «Induerunt Iudei Domino clamidem coccineam». Et Ysayas dicit: «Quis est iste, qui ascendit de Edom, rubrum vestimentum eius ex Bosra?» Et coccineum ligatum est in manu Zare filii Iude ab obstetrice, cum adhuc in utero matris esset. Et in Canticis Canticorum: «Fratruelis meus candidus et rubicundus»; candidus in virginitate, rubicundus in martirio, per quod omnes credentes in eum precioso sanguine redempti sumus in nomine patris et filii et spiritus sancti, qui est Deus benedictus in secula seculorum; amen.

Ethim[ologia]. Columbe dicte, quod earum colla ad singulas conversiones colorem mutent. Aves mansuete et hominum mansiones conversantes, ac sine felle, quas antiqui Venerias nuncupabant, eo quod nidos frequentant, et osculo amorem concitant. Palumbes, avis casta, ex moribus appellatur, quod comes sit castitatis. Nam dicitur, quod amisso corporali consortio est solitaria, nec carnalem copulam ultro requirat.

XXXIII. De columbis et de dracone et umbra arboris.

Item aliud dictum est de ipsis columbis. Arbor quedam est in partibus Indie, que grece peredixion, latine vero circa dexteram cuius fructus dulcis est nimis et valde suavis. Columbe autem satis delectantur in istius arboris gratia, quoniam de fructu eius reficiuntur et su, umbra eius requiescunt et ramis eius proteguntur. Est autem draco crudelis inimicus columbarum; et quantum columbe timent draconem et fugiunt ab eo, tantum ille draco evitat et pertimescit illam arborem, ita ut nec umbre illius appropinquare ausus sit. Set dum insidiatur columbis ille draco, ut rapiat aliquam earum, de longe considerat illam arborem. Si umbra illius arboris fuerit in parte dextera, se facit ille in parte sinistra. Si autem fuerit umbra illius in parte sinistra, ille fugiens in parte dextera se facit. Columbe autem scientes inimicum suum draconem timere illam arborem et umbram illius, et omnino nec leviter appropiare illi posse, ideo ad illam arborem confugiunt et ibi se commendant, ut salve esse possint ab insidiis adversarii earum. Dum ergo in illa arbore fuerint et in ipsa se continuerint, nullo modo potest eas capere draco. Si autem invenerit aliquam ex eis vel leviter segregatam ab arbore, vel extra umbram illius, statim eam rapit et devorat. Et hec quidem refert Phisiologus de columbis. Nos ergo, christiani, scientes arborem, que est peredixion, circa quam omnia dextra sunt nichilque in illa sinistrum. Dextera autem eius est unigenitus filius Dei, sicut ipse Dominus ait: «De fructu enim arbor cognoscitur». Umbra vero arboris Spiritus sanctus est, sicut dicit Gabriel angelus sancte Marie: «Spiritus sanctus supervenient in te et virtus altissimi obumbrabit tibi». Columbe autem sunt omnes fideles, sicut Dominus in ewangelio: «Estote ergo simplices sicut columbe, et astuti sicut serpentes». Estote simplices, ne cuiquam machinemini dolos, et astuti, ne alienis insidiis supplantemini. Attende ergo tibi semper, homo Dei, et permane in fide catholica et ibi te contine, ibi commorare, ibi habita, ibi persevera in una fide patris et filii et spiritus sancti, et in una catholica ecclesia, sicut dicit psalmista: «Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum». Et alibi: «Qui habitare facit unanimes in domo». Cave ergo quantum potes, ne extra hanc domum foris inveniaris et comprehendat te ille draco, serpens antiquus, et devoret te, sicut Iudam, qui mox, ut exivit foris a Domino et fratribus suis apostolis, a diabolo devoratus est, et periit.

XXXIV. De elephante

Est animal quod dicitur elephas. Phisiologus dicit de eo quoniam intellectum in se habeat magnum, set concupiscentiam fetus in semine non habeat. In tempore enim suo, cum voluerit filios procreare, vadit ad orientem cum femina sua usque ad proximum paradisi, et ibi est arbor que dicitur mandragora. Prior ergo femina gustat de fructu illius arboris, et sic illa seducit masculum, ut ille persuasus manducet. Et postquam manducaverint ambo, tunc conveniunt sibi invicem, et statim femina in utero concipit. Cum autem venerit tempus illius ut pariat, vadit ubi est stagnum, et ingreditur in aquam usque ad ubera sua, et ibi parit super aquam propter draconem, qui insidiatur illi, et si extra aquam peperit, rapit draco pecus illud et devorat. Ideo in aquam altam ingreditur, ut ibi pariat. Masculus autem suus non recedit ab ea, set custodit eam parientem, propter serpentem, qui inimicus est elephantis. Isti ergo duo elephantes masculus et femina figuram habent Ade et mulieris eius Eve, qui erant in paradiso Dei ante prevaricationem gloria circumdati, nescientes ullum malum, non concupiscentie desiderium, non coniunctionis coitum. Cum autem interdictam arborem gustavit mulier illa, seduxit virum suum, et ipse inde manducavit. Tunc deinde expulsi foras paradisum in hunc mundum iactati sunt tanquam in stagna aquarum multarum. Cuius hic mundus figuram habet propter multas eius fluctuationes, et comunicationes, et innumerabiles eius voluptates et passiones, de quibus David dicit: «Salvum me fac, Domine, quoniam intr[o]ierunt aque usque ad animam meam»; et alibi: «Expectans expectavi Dominum, et respexit me, et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miserie et de luto fecis». Tunc «cognovit Adam uxorem suam et generavit Kaim» in luto fecis. Ideoque descendens quasi pius et misericors de sinu patris Dominus noster Iesus Christus, filius Dei vivi, assumens ca[r]nem nostram eduxit nos de lacu miserie et de luto fecis, et statuit super petram pedes meos, et inmisit in os nostrum canticum novum, ymnum Deo nostro, id est, cum docuit nos orare, tunc immisit in os nostrum canticum novum, dicens: «Sic orabitis: Pater noster, qui es in celis, sanctificetur nomen tuum», et reliqua. Hunc ymnum docuit nos inferre Deo ma[g]ister noster ipse, qui statuit super petram pedes nostros et inmisit in os nostrum canticum novum ymnum Deo nostro. Hoc autem ipso apostolo orante pro nobis et dicente: «Dominus autem pacis sanctificet vos ad perfectum et integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur». Nam et ossa et pellis de elephante, in quocumque loco fuerint vel domo incensa, statim odor eorum expellit inde ac fugat serpentes; vel si qua fuerint noxia venenosa reptilia non ibi accedunt. Sic itaque opera vel mandata Dei, qui habet intra se, purificant cor eius, et nulla potest ibi adversarii cogitatio introire; set quecumque ibi fuerit noxa turpis, statim omnis exit et evanescit, ita ut nec aliquando ibidem compareat noxius spiritus et adversa cogitatio, aut aliqua eius maleficia.

Ethim[ologia]. Elephantem Greci a magnitudine corporis putant dici, quod formam montis preferat. Grece enim mons et elphio dicitur. Apud Indos autem a voce barro vocatur. Unde et vox eius barritus est, et dentes ebur. Rostrum autem promuscida dicitur, quoniam illo pabulum colligit, et est angui simile, vallo munitum eburneo. Hos boves lucas dictos putant ab antiquis Romanis: boves, quia nullum animal maius videbant, lucas, quia in Lucania illos primus Pirrus in prelio obiecit Romanis. Nam hoc genus animalis in rebus bellicis aptum est. In eis enim Perse et Indi ligneis turribus collocatis tanquam de muro iaculis dimicabant. Intellectu autem et memoria multum valent. Gregatim incedunt, motu quo valent, saltant. Murem fugiunt. Aversi coeunt. Quando autem parturiunt in aquis, vel in silvis, dimittunt fetus propter draconem, qui insidiatur eis. Inpliciti aliquando ab eis necantur. Biennio portant fetus, nec amplius quam semel gignunt, nec plures, set tantum unum. Vivunt annos trecentos. Apud solam Africam et Indiam prius elefantes nascebantur, r,unc sola eos India gignit. Mandragora dicta, quod habeat mala suaviolent[i]a in magnitudine male mantiani. Unde et eam latini malum terre vocant. Hanc prophete antropomeres appellant, quod habeat radicem formam hominis simulantem. Cuius cortex in vinum missa ad bibendum datur propter varias infirmitates: corpus eorum post triginta annos caute colligitur, ad multas infirmitates medendas; et soporati dolorem non sentiunt. Huius specie due: femina, cuius folia lactuce sunt similia, mala generat in similitudine prunarum masculus, foliis bete similibus.

XXXV. De Amos propheta.

Item Amos propheta dicit: «Non eram propheta, neque filius prophetarum, set eram pastor caprarum et districtor more». Salvator [per] prophetam de se dicit: non eram propheta, set primogenitus Deus in Deo verbum in visceribus patris, sicut dicit Ysaias: «Quoniam tu es Deus, et in te est Deus»; ita dicit: «Neque filius prophete, set filius Dei vivi». Pastor autem caprarum fuit, quoniam missus de sinu patris assumpsit humanam carnem et factus est caprarum pastor, id est totius humani generis in peccatis conversantis; gensque, que eum receperunt et crediderunt in eum, qui misit eum, facti sunt oves; qui vero non receperunt eum remanseruntque in peccatis suis, sunt hedi pascentes in deserto, ut sunt hodie Iudei; distringentes autem moras - ac mora significat corpus Christi - astringentes illud in patibulo crucis. Set omnia peccata carnis nostre, vel ipsum autorem peccatorum necavit morte nosque suo sanguine vivificavit dicente Apostolo: «Mittens Deus filium suum in similitudinem carnis peccati de peccato dampnavit peccatum in mortem». Puncto autem eo lancea, exivit de latere eius sanguis et aqua ad populum fidelem et ad lavacrum regenerationis in vitam eternam.

XXXVI. De adamante

Phisiologus dicit: est lapis qui dicitur adamas, et in quodam monte orientis invenitur, ita tamen ut nocte queratur, non die, quoniam nocte lucet, ubi fuerit, per diem autem non lucet, quoniam sol obtundit lumen eius. Hunc lapidem non ferrum, non ignis, nec alius lapis contra eum potest prevalere. De hoc lapide adamante dicit propheta: «Vidi virum stantem super murum adamantinum et in manu eius lapidem adamantem in medio populi Israel». Creatori autem creatura prevalere non potest, et ideo adamas Christus est. Stat autem super murum adamantium, super sanctos et vivos lapides, de quibus edificatur celestis Ierusalem. Hi sunt apostoli, prophete, martires, quibus neque ignis, neque gladius, neque bestiarum dentes prevalere potuerunt. Et illo vero adamante omnes sancti adamantini lapides a propheta dicti sunt, sicut de nomine Christi christiani nominantur. Nam quia propheta dicit: vidi virum stantem super murum adamantinum ecce, inquid, in manu eius adamas, id est filius Dei et filius hominis, qui in utero Marie carnem assumere dignatus est: ipsum tenet in manu in gloria deitatis sue, sicut testatur de ipso Daniel dicens «Vidi et ecce, inquid, vir indutus baldin». Vir autem qui dicitur deitatis significat maiestatem, baldin vero carnalem hominem quem induere dignatus est. Baldin enim lineum interpretatur, id est indumentum quod de terra nascitur. De viri appellatione beatus Petrus apostolus dicit: «Jesum nazarenum virum Deum nobis manifestum». Nec non et beatus Paulus dicit: «Desponsavi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo». Et ut mani festius agnoscamus, quia ip se est Christus, de quo ip se dixerit, testatur ipse Paulus dicens: «An experimentum eius queritis, qui in me loquitur Christus?» Ergo mons quem dicit Phisiologus orientalis, in quo lapis adamas invenitur, Deum patrem ingenitum significat, ex quo omnia oriuntur. Montem vero altam et inaccessibilem gloriam dicit, sicut ait apostolus Paulus de ipso, qui solus habet inmortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, in quo ille lapis invenitur, id est «Christus in patre et pater in me est». Et iterum: «Qui me videt, videt et patrem». Quod lapis per diem non invenitur, significat Christum celasse descencionem suam celestibus virtutibus et dominationibus et potestatibus, qui tanquam luminaria Dei assistunt. Non ergo scierunt iustum celeste portantem ministerium descencionis eius et incarnationis quod futurus erat in terra. Denique iam transactis omnibus mirabilibus eius, que fecit pro humani generis redemptione, cum ascendisset in celos integrum atque perfectum hominem indutus videntes eum superne civitatis agmina dixerunt: «Quis est iste rex glorie, qui ascendit ex Edom, rubrum vestimentum ex Bosra?» Quis est iste, qui ascendit ex sanguinea et rubor vestimenti eius ex carne? Et quia nocte invenitur ille lapis, quoniam in istius seculi tenebris descendit et illuminavit omne hoc genus, quod sedebat in tenebris et in regione umbre mortis, sicut dicit David propheta ex persona totius humani generis: «Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine, Deus meus, illumina tenebras meas». Venit ergo Dominus noster et lucernam, quam extinxerat diabolus, id est animam et corpus, in se suscipiens illuminavit splendore glorie sue vivificans et reportans manifestius, dicente apostolo de tam admirabilis misterii sacramento: «Etenim evidenter, inquid, magnum misterium pietatis, quod manifestum est in carne, iustificatum est in spiritu, quod apparuit angelis, predicatum est in gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est in gloria». Quod autem de eo lapide dicit Phisiologus, quod neque ferrum illi prevalet, id est mors illi non dominabitur. Delevit enim mortem et conculcavit sicut per Apostolum testatur dicens: «Devicta est mors in victoria. Ubi est mors contentio tua, ubi est mors aculeus tuus?» Set neque ignis illi potest quicquam facere, id est diabolus, qui ignitis iaculis suis succendit omnem terram et civitates - luxuriosos ebriosos et iracundos - de quibus Isaias dicit: «Terra autem deserta, civitates vestre igni cremate». «Dominus autem Iesus Christus interficiet eum spiritu oris sui». Set neque alter lapis nocuit, id est nullus homo penitus, neque ulla creatura poterit adversus eum. Omnia enim per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nichil.

Ethim[ologia]. Adamas lapis parvus et indecorus, ferrugineum habens colorem et splendorem cristallinum, et in modum nuclei avellani reperitur. Hic nulli cedit materie, nec ferro quidem, nec igni, nec unquam incalescet: unde et nomen interpretatione greca indomita vis ac[c]epit. Set dum sit invictus ferro, ignisque contemptor, hircino sanguine rumpitur recenti, et calido maceratur, sicque multis ictibus ferri perfrangitur. Cuius fragmenta sculptores pro gemmis insigniendis, perforandis utuntur. Hic autem dissidet cum magnete lapide in tantum ut iuxta positus ferrum non patiatur abstra[h]i in magnetem, set si admotus fuerit adamas, magnetem rapit, comprehendit et aufert. Fertur quoque in electri similitudine venena depellere, metus vanos expellere, maleficis resistere artibus. Genera eius sex.

XXXVII. De mermecolion et de naturis eius.

De sancta Maria et filio eius Iesu Christo. Item lapis est in mari, qui dicitur latine mermecolion, grece conca sabea, quia concavus est et rotundus. Est autem in duas partes divisus, ita ut cum voluerit daudat. Hic ergo de fundo maris in matutinis horis ascendere dicitur. Ergo cum ascenderit de loco suo super mare, aperit os suum et suscipit intra se de rore celi et circumfulget eum radiis solis et sic fit intra eum margarita preciosa et splendida valde, quippe que rore celi concepta est et radio solis clarificata. Lapis ergo iste, qui dicitur conchus, figuram gerit sancte Marie, de qua prophetavit Ysaias dicens: «Exiet virga de radice Iesse». Et iterum ipse: «Ecce virgo concipiet in utero et pariet». De qua virga et virgo sancta Maria est dicta. Flos vero qui de sancta Maria natus est, Dominus Deus noster Iesus Christus est. Sicut enim de mari ascendit ille lapis, sic sancta Maria ascendit de domo patris sui ad templum Dei et ibi accepit rorem celestem, hec sunt verba, que dicta sunt ad eam ab archangelo Gabriele: «Spiritus Domini superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei». Ecce hi sermones sunt ros celestis, sicut ante Iaco, patriarcha sanctus benedicens filium suum, significans quia Christus ex semine eius nasceretur, ait ad eum dicens: «Det tibi Deus de rore celi et de uber tate terre», castam atque intactam virginem Mariam significans; matutinis autem horis, quod dixit, tempus orationis in matutinis describit. Quod autem aperit os suum conchus, significat ubi dicit Maria ad angelum: «Ecce ancilla Domini, fiat michi secundum verbum tuum» et statim accepit spiritum sanctum in se et virtus Altissimi tanquam sol iusticie clarificavit eam atque in eo quod natum est ex ea, vita est et «lux venit que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum». Et Paulus: «Qui est splendor glorie et imago substancie eius». Et alibi: «In quo complacuit omnem plenitudinem divinitatis inhabitare». De ista igitur margarita legitur in ewangelio, quia «si-mile est regnum celorum homini negociatori querenti bonas margaritas. Inventa autem una bona margarita vendidit omnem substantiam suam et possedit margaritam» Iste autem negociator est utique chorus apostolorum. Omnes enim apostolos unum negociatorem dicit propter unitatem fidei. Etenim «non est iudeus, neque grecus, neque servus, neque liber neque [s]citha, neque barbarus, neque masculus, neque femina omnes enim unum sumus in Christo Iesu». Idem ergo bonus et sapiens negociator, sanctus chorus apostolorum, querit bonas margaritas, hoc est lex et propheta; sive omnis anima credens in Deum querit istas bonas margaritas, hoc est apostolos et prophetas et patriarcas, per quos possit ad illam veram et preciosam pervenire margaritam. Isti sunt lapides sancti, qui volvuntur super terram Cum ergo istos memoratos ille bonus negociator invenerit, illam preciosam margaritam, id est Dominum nostrum Iesum Christum, filium Dei vivi, emit venditis omnibus facultatibus suis, id est contempnens et aspernens non solum istius vite substantiam, set eciam uxorem et filios et omnem cognationem carnalem, insuper et corpus suum et animam, sicut veritas dicit: «Quicumque perdiderit animam suam propter me, inveniet eam». Hec omnia videns apostolorum chorus, non aurum accepit, neque argentum, sicut ait beatus Petrus ad illum claudum stipem petentem: «Argentum, inquid, et aurum non est michi, quod autem habeo, hoc tibi do. In nomine Domini nostri Iesu Christi surge et ambula». Et Paulus dicit: «Omnia, inquid, quecumque michi erant lucra, hec propter Christum arbitratus sum dampna, propter eminentem innocentiam Christi». Quis ergo consideranter contempserit omnes facultates suas uxoremque et filios et omnem cognationem suam, insuperet corpus et animam propter unius ma[r]garite adquisicionem; nisi certissime confisus fuerit et crediderit posse se per unam margaritam adquirere, satis maiores et meliores divitiarum facultates precellentioremque honorem insuper et glorie coronam? Que omnia ille negociator possidet, qui est apostolorum chorus per unum illum lapidem preciosum Dominum Iesum Christum, qui est vera margarita, via et veritas et vita nostra. Denique audi ipsum in ewangelio dicentem: «Ecce, inquit, vobis dedi potestatem spirituum inmundorum et calcandi super serpentes et scorpiones et super omnem virtutem diabolicam et sanare omnes langores et omnes infirmitates». Et iterum: «Euntes predicate, quoniam appropinquavit regnum celorum. Infirmos curate, leprosos mundate, cecos illuminate, mortuos suscitate, demonia eicite» Videte nunc quam inestimabilis sit ista margarita sanctis martiribus, qui non solum cum in hac vita essent, set eciam post huius vite excessum mira egerunt, sicut nunc videmus quomodo in obsessis corporibus spiritus inmundi illorum virtute et potestate torquentur et cruciantur et invisibilibus flagris verberantur, quousque eiciantur et effugentur ab hominibus, sicut ipsi demones audientibus nobis exclamant vociferantes et rogant eos, ut cessent torquere eos. Tamen ut sunt varii et multiformes, alii clamantes, alii rugientes, et sicut serpentes sibilant et fugantur ab obsessis corporibus hominum per apostolorum atque omnium sanctorum virtutes, que illis secundum merita sua a Domino date sunt. Honorem vero illum transcendentem et supereminentem omnibus terrenis honoribus sortiti sunt ab illo precioso lapide, pro quo omnia sua dimiserunt, ut illum celestem thesaurum possiderent qui aiunt ad Salvatorem: «Ecce nos quidem dimisimus uxores et filios et omnes possessiones propter te, quid facies nobis in regno tuo?», et ille dicit eis: «Amen dico vobis, cum sederit filius hominis in sede maiestatis sue ad iudicandum orbem terre, sedebitis et vos super sedes .xii. iudicantes .xii. tribus Israel». Unde satis confidens Paulus apostolus dicit: «Scitis quoniam angelos iudicabimus? Et in nobis iudicabitur hic mundus». Tanta enim gloria et tanto honore remuneratus est apostolorum chorus, ut eciam in hoc seculo adhuc positus legitimus ille athleta Christi Paulus previderit in celis iusticie sue coronam sicut exultans ait: «Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de cetero reposita est michi corona iusticie, quam reddet michi Dominus in illa die iustus iudex; non solum autem michi sed et omnibus qui diligunt presenciam regni eius». Talem coronam merentur a Christo beatorum apostolorum chori, talem retributionem recipiunt pro cor[r]uptibilibus.

Indice Biblioteca

Biblioteca

Progetto Cesare Pavese

Progetto Duecento

© 1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 28 agosto 2011