Andreas Cappellanus

 

De Amore.

Libri tres

 

 

 

Edizione di riferimento

E. Trojel: Andreas Capellanus regii Francorum De amore libri tres, Hauniae 1892, ristampa, München 1972.

L i b e r   p r i m u s

Capitulum VII :

De amore clericorum

[1]    Quoniam igitur in superioribus de tribus hominum gradibus, scilicet plebeiorum, nobilium et nobiliorum, tractatum constat haberi, et inter ipsius tractatus initia de nobilissimorum id est clericorum gradu mentionem recolimus habuisse, de ipsorum breviter tractemus amore, et unde quarti gradus nobilitas processit hominibus videamus. Clericus ergo nobilissimus iudicatur ordinis praerogativa sacrati, quam nobilitatem ex Dei constat gremio processisse et divina clericis voluntate fuisse largitam, ipso eodem testante, qui dicit: «Qui vos tangit, me tangit», et «Qui vos tangit, pupillam mei oculi tangit».

[2]    Sed quo ad hanc nobilitatem ad amorem clericus spectare non potest; hac enim nobilitate inspecta clericus non debet amoris operibus deservire, sed omnem carnis delectationem tenetur penitus declinare, et ab omni corporis inquinamento immaculatum se Domino custodire, cuius creditur gestare militiam. Clerico igitur nobilitatem non sanguinis propinat origo, nec saecularis valet removere potestas, sed ex Dei gratia tantum concessa probatur et eo ministrante largita, et a Deo solo huiusmodi possunt nobilitatis pro sui tantum excessibus privilegia denegari.

[3]    Unde manifeste apparet clericum, quantum ad clericalem pertinet claritudinem nobilitatis, amare non posse. Ideoque satis videretur ineptum, si secundum ipsius gradus dignitatem et ordinis nobilitatem de ipsius tractaremus amore. Ab omnibus igitur clericus amoris actibus alienus exsistat, et omnis corporalis immunditia eum relinquat, alias enim sua speciali et a Deo sibi nobilitate largita merito privatus exsistat.

[4]    Quia vix tamen unquam aliquis sine carnis crimine vivit, et clericorum sit vita propter otia multa continua et ciborum abundantiam copiosam prae aliis hominibus universis naturaliter corporis tentationi supposita, si aliquis clericus amoris voluerit subire certamina, iuxta sui sanguinis ordinem sive gradum, sicut superius edocet plenarie de gradibus hominum insinuata doctrina, suo sermone utatur et amoris studeat applicari militiae.

Capitulum   VIII:

De amore monacharum

[1]    Sed sollicitus quaerere posses quid de monacharum fateamur amore. Sed dicimus earum solatia tanquam animae pestem penitus esse vitanda, quia maxima inde coelestis sequitur indignatio patris, et publica inde iura potenter armantur et supplicia minantur extrema, et totius ex hoc crescit in populo mortificativa infamia laudis. Immo et in ipsius praecepto monemur amoris, ne illius mulieris eligamus amorem cuius de iure nuptias nobis interdicitur affectare.

[2]    Sed si aliquis sui ipsius et iuris utriusque contemptor monialis quaerat amorem, ab omnibus meretur contemni et est tanquam detestabilis belua fugiendus. Non de ipsius potest fide immerito dubitari, qui propter momentaneae delectationis actus gladii non veretur incurrere crimen nec Deo vel hominibus fieri scandalum erubescit. Monacharum igitur penitus contemnamus amorem et earum solatia quasi pestifera refutemus.

[3]    Non autem haec dicimus, quasi monacha non possit amari, sed quia utriusque inde provenit damnatio mortis.

[4]    Et ideo ad ipsarum sollicitationem pertinentia verba te volumus penitus ignorare. Nam tempore quodam quum quandam monacham nobis pervenerit opportunitas alloquendi, monacharum sollicitationis doctrinae non ignari facundo artis eam sermone coegimus nostrae acquiescere voluntati; et nos tanquam mentis caecitate prostrati et quid deceret nullatenus recolentes, quia «Quid deceat, non videt ullus amans» et iterum «Nil bene cernit amor, videt omnia lumine caeco», statim coepimus ipsius attrahi pulchritudine vehementi et dulciori facundia colligari.

[5]    Interim tamen eam qua ducebamur vesaniam cogitantes a praedicta mortis dormitione summo sumus excitati labore. Et quamvis multum credamur in amoris arte periti et amoris praedocti remedia, vix tamen eius novimus pestiferos laqueos evitare et sine carnis (nos) contagione removere.

[6]    Cave igitur, Gualteri, cum monialibus solitaria quaerere loca vel opportunitatem desiderare loquendi quia, si lascivis ludis locum ipsa persenserit aptum, tibi non crastinabit concedere quod optabis et ignita solatia praeparare, et vix unquam poteris opera Veneris evitare nefanda scelera sinistra committens. Nam quum nos, omni astutos ingenio et qualibet amoris doctrina vigentes, earum coegit vacillare suavitas, qualiter sibi tua imperita poterit obstare iuventus? Amor igitur talis tibi sit fugiendus, amice.

Capitulum  IX :

De amore per pecuniam acquisito

[1]    Nunc videamus an interventu pecuniae vel alterius muneris verus possit amor acquiri. Verus igitur amor ex sola cordis affectione procedit et ex pura gratia et mera liberalitate conceditur. Pretiosissimum namque munus amoris nullius potest pretii aestimatione pensari vel argenti dehonestari substantia.

[2]    Sed si aliqua mulier avaritiae tanto detineatur ardore ut muneris gratia se ipsam largiatur amanti, haec a nemine reputetur amatrix sed falsificatrix amoris et immundarum mulierum prostibulis adiungenda. Immo magis istarum luxuria quam publico quaestu meretricantium est profananda voluptas.

[3]    Illae namque quod suum est agunt neminemque decipiunt, [etiam]  quum earum sit intentio manifesta. Istae vero, dum se dominas mentiuntur egregias et omni urbanitate praeclaras, pro suo cogunt homines amore languescere et sub falsis velamentis amoris eos Cupidinis sagitta pertactos cunctis gaudent spoliare divitiis.

[4]    Homines ipsarum specie fallaci decepti et nutibus circumventi dolosis et subdola et ingeniosa exactione coacti plura bona satagunt sibi largiri quam possunt, et dulcius eis sapit quod constat esse largitum quam quod propriis habent usibus reservatum. Et ipsae quidem omnes habent exigendi modos; et quam diu hominem vident suae desideriis avaritiae posse muneribus respondere, tam diu dilectum sibi profitentur amantem et eius non cessant substantiam exhaurire et usque eliciendo corrodunt.

[5]    Eius vero defecta substantia et patrimonii exhausta virtute eis contemptibilis et odiosus exsistit et ab ipsis tanquam apes infructifera reprobatur, et illae manifeste incipiunt apparere, quod erant. Qui vero ad talium conatur amorem, impudicis debet canibus computari et nullius meretur auxilio sublevari.

[6]    Cunctis igitur liquere hominibus debet quod amor qui munera quaerit amor ab aliquo vocari non debet sed turpe scortum et luxuriantis ardor avarus, quem nullius posset satiare facultas nec alicuius quantumcunque divitis largitatis humanitas mitigare. Quilibet ergo marium soliditate firmati studere debent talium declinare insidias et fraudes damniferas evitare.

[7]    Amans enim mulier semper spernit et odit munera coamantis, et eius studet augmentare divitias, ut semper habeat unde possit largiendo attollere famam, et nihil aliud ab eo sibi largiendum exspectat nisi suavissima solatia carnis, et ut eius inter omnes sua (gratia) crescat fama laudanda. Suae namque mulier proficere substantiae credit quod intuitu sui et acquirendae laudis gratia aliis a coamante cognoverit erogatum.

[8]    Immo etsi multa mulierem temporalium rerum cogat necessitas, si amoris ipsa ducatur affectu, gravissimum sibi reputat coamantis attenuare substantiam. Coamans tamen pati non debet ut aliquarum ipsa rerum laboret inopia, si quocunque potest auxilio suffragari. Vehementer etenim ad verecundiam pertinet amatoris, si rerum ipse fertilitate beatus patiatur coamantem necessitate aliqua detineri.

[9]    Nec ad mulieris unquam noscitur pertinere pudorem, si tempore opportunitatis instantis munera coamantis agnoscat et plenaria ipsius largitione fruatur. Sufficit ergo mulieri copiose divitiis abundanti, quod eius gratia aliis a suo, prout decet, largitur amante.

[10]    Mulier quam amoris respectu cognoveris affectare pecuniam sit tibi penitus inimica, et eam tanquam animal venenosum quod cauda ferit et ore blanditur evitare memento. Si enim tanta corporis te petulantia cogat, ut soldatas quaerere velis feminas, magis tibi expedit cum mulieribus publice in prostibulo commorantibus negotiari et earum pretio corpus parvo mercari, quam sub amoris figmento ab aliqua se dominam simulante meretricio more velle propriis exspoliari divitiis.

[11]    In tali namque mercimonio ille dicitur competentiori foro mercari, qui quod optat pretio minori consequitur. Vilius enim venalitati res exposita comparatur, quam si venditor ab emptore rogetur. Heu dolemus, quia dominarum honorabile nomen meretricio cernimus opere profanari! Universae igitur armentur dominae probiores, [si], quum sua iura videant ab indignis feminis usurpari, et tam nefanda studeant scelera vindicare, ne tantae perditionis exemplum diutius per orbem valeat divagari.

[12]    Non ergo te decipiat fallax cutis feminae circumspecta vel mulieris degenerantis origo, cuius priora blandimenta omni melle sunt dulciora, quia ipsius extrema plus felle vel absinthio reperiuntur amara. Quando enim vides mulierem alicuius benefacta recolere, qui suae plurima fuerit largitus amanti, vel eam videris alterius ornamenta laudare vel suarum rerum pignorationem esse factam queratur vel sub aliqua verborum palliatione aliqua petat ornamenta, ab eius te plurimum oportet artibus praecavere; haec enim non amare sed pecuniam haurire desiderat.

[13]    Sed etsi aliud tibi super praesenti articulo non possit facere fidem, amoris tamen regulae nobis doctrina demonstrat amorem et avaritiam in uno simul hospitio cohabitare non posse. Si enim amor largientis sola gratia derivetur et non gratis alicui concedatur, non erit amor sed fallax figmentum amoris atque profanum.

[14]    Licet ergo raro gratiosus amor valeat inveniri, quia multas ardor dehonestat avarus, studeas tamen summo labore coamantem quaerere talem, cuius fidem nec magna superveniens inopia rerum nec adversitas iniqua consurgens tibi [eam]  possit facere alteratam. Nam si captus fueris amore feminae cuiuscunque fallacis et ditari quaerentis, illius nunquam consequeris amorem, sed vulpino decipieris ingenio quia, quum falsos tibi nutus extorquendi causa demonstrabit amoris, venti te aura ditabit inani, sibique largiendi tibi provocabit ingenium.

[15]    Et postea quidquid in orbe carius possidebis, videbitur tibi modicum pro impensi nutus fallacis honore conferre, et sic mulieris captus ingenio ad inopiae compelleris litora navigare et in omnium devenire contemptum. Nihil enim tam contemptibile cunctis per orbem constat hominibus, quam pro carnis opere Venerisque solatio propriam aliquem dissipare substantiam.

[16]    Qualis ergo sit amor, qui pretii quacunque venalitate concedatur, apertissime tibi potest ex pagina liquere praesenti. Unde hoc tibi praeceptum semper servabis, amice, ut, quandocunque aliqua praesumptione cognoveris mulierem solidorum esse coacervationi sollicitam, inter ipsa cognitionis initia illam sis evitare sollicitus et eius te insidiis nullatenus obligare.

[17]    Nam si eius volueris obsecundare sermonibus eiusque plenius agnoscere fidem, propria te invenies cogitatione frustratum, quia fidem eius et propositum nulla poteris indagatione cognoscere, nisi quum plena fuerit cruoris hirudo et te semivivum divitiarum exhausto cruore dimittit. Vix enim alicuius industria sapientis agnoscitur, quid gerat interius dolus fallentis amicae, quia tantis novit artibus suas fraudes et ingenio colorare, quod vix unquam posset istud fidelis amatoris ingenio deprehendi.

[18]    Maius enim est avarae mulieris ingenium quam antiqui fuerit hostis primi parentis animum callide subvertentis astutia. Unde te omni oportet ingenio praecavere, ne talis valeas mulieris insidiis supplantari, quia femina talis non amare sed tuis quaerit divitiis abundare. Si talium quidem correctioni vellemus insistere et earum vitam et facta recolere, primitus nostrae vitae tempora pertransirent quam scribendi materia nobis deficeret copiosa.

[19]    Non autem haec asserimus quasi honorabilium volentes mulierum generi derogare, sed earum cupientes arguere vitam, quae reverendi mulierum coetus suis turpiter actibus non erubent dehonestare militiam et sub amoris commento profanare. Absit enim nos unquam velle vel posse laudabilium feminarum actibus insidiari vel eis in aliquo praesenti derogare libello, quia per eas ad benefaciendum mundus disponitur universus, et divitibus rerum abundantia crescit, egenorum abundanter inopiae providetur, et ad viam rectitudinis reducuntur avari viamque largitatis cognoscunt.

[20]    Immo laudum decoratae virtute cuncta quae in mundo bona fiunt occasionem praestant agendi. Haec igitur, Gualteri, quae opulenta tibi brevitate notamus, si assidua lectione perceperis, facile non eris fallacis mulieris ingenio circumventus.

Capitulum X :

De facili rei concessione petitae

[1]    Post haec videamus an facilis petitae rei concessio ad amorem valeat pertinere. Sed primo videamus quae sit petitae rei facilis concessio. Et quidem petitae rei facilis concessio tunc fieri asseritur, quando mulier nimia carnis voluptate cogente facile se ipsam petenti largitur, hoc idem alii facile concessura quaerenti, nullo in ea post peractum opus amoris radio permanente et nullo munere mediante.

[2]    Talis quidem mulieris te noli vinculis colligare, quia ipsius amorem nullius posses sollicitudinis arte lucrari. Nam quum propter nimiam Veneris abundantiam huiusmodi mulier nullius se potest amoris vinculis colligare sed multorum appetit libidine satiari, eius frustra quaeris amorem, nisi te in Veneris opere tam potentem agnoveris ut eius valeas libidinem saturare, quo tibi facilius esset aquis penitus maria desiccare; unde merito credimus ab ipsius tibi amore cessandum.

[3]    Licet enim iuxta tuae voluntatis affectum eius plenarie potiaris amplexu, sua tamen solatia intolerabilis poenae occasio et multorum tibi erunt origo dolorum. Nam quum amantium more ipsius affectaveris solitarius sentire solatia et eam cognoveris alterius libidini commisceri et alium tibi adiunxisse participem, quanta inde tibi doloris amaritudo procedet nullatenus posses nisi expertus plenius erudiri.

[4]    Ex his ergo quae diximus tibi debet esse plenarie manifestum quod, ubi facilis rei petitae largitio reperitur, ibi amorem constat abesse. Nam ubi feminam tanta libido detentat quod unius se non potest vinculis obligare sed plurium desiderat voluptatibus commisceri, ibi amor locum sibi valet nullatenus invenire.

[5]    Amor enim verus tanto duorum corda dilectionis iungit affectu quod aliorum non possunt desiderare amplexus, sed cunctorum tanquam horrenda student evitare solatia et mutuis se vicibus reservare. Et dicitur esse idem in femina facilis rei petitae concessio quod in homine nimia voluptatis abundantia, quam constat ab amoris aula penitus exsulare.

[6]    Qui enim tanta carnis voluptate vexatur ut ex cordis affectu nullius se valeat amplexibus colligare, sed quamcunque videt impudico animo concupiscit, hic quidem non amator sed adulterator vocatur amoris ac simulator et erit cane deterior impudico. Immo impetuosus meretur asinus iudicari, quem tanta corporis petulantia movet ut unius se non possit affectioni astringere.

[7]    Ergo tibi evidenter apparet quod nimiam voluptatis abundantiam prorsus teneris abiicere et mulieris, in qua facilem petitae rei concessionem cognoveris, amorem tibi non expedit postulare.

Capitulum XI :

De amore rusticorum

[1]    Sed ne id, quod superius de plebeiorum amore tractavimus, ad agricultores crederes esse referendum, de illorum tibi breviter amore subiungimus. Dicimus enim vix contingere posse quod agricolae in amoris inveniantur curia militare, sed naturaliter sicut equus et mulus ad Veneris opera promoventur, quemadmodum impetus eis naturae demonstrat.

[2]    Sufficit ergo agricultori labor assiduus et vomeris ligonisque continua sine intermissione solatia. Sed etsi quandoque licet raro contingat eos ultra sui naturam amoris aculeo concitari, ipsos tamen in amoris doctrina non expedit erudire ne, dum actibus sibi naturaliter alienis intendunt, humana praedia, illorum solita fructificare labore, cultoris defectu nobis facta infructifera sentiamus.

[3]    Si vero et illarum te feminarum amor forte attraxerit, eas pluribus laudibus efferre memento, et, si locum inveneris opportunum, non differas assumere quod petebas et violento potiri amplexu. Vix enim ipsarum in tantum exterius poteris mitigare rigorem, quod quietos fateantur se tibi concessuras amplexus vel optata patiantur te habere solatia, nisi modicae saltem coactionis medela praecedat ipsarum opportuna pudoris.

[4]    Haec autem dicimus non quasi rusticanarum mulierum tibi suadere volentes amorem, sed ut, si minus provide ad illas provoceris amandum, brevi possis doctrina cognoscere quis tibi sit processus habendus.

Capitulum XII:

De amore meretricum

[1]    Si vero quaeratur, quid de meretricis sentiamus amore, dicimus omnes meretrices penitus esse vitandas, quia ipsarum foedissima commixtio est, et incestus cum eis crimen semper fere committitur. Praeterea meretrix raro se alicui concedere consuevit nisi primo fuerit muneris susceptione gavisa.

[2]    Immo etsi quando meretricem contingat amare, eius tamen amorem perniciosum constat esse hominibus, quia familiarem cum meretricibus conversationem habere ab omni sapientia reprobatur, et cuiuslibet inde fama supprimitur. Ad earum autem capessendum amorem doctrinam tibi non curamus exponere, quia, quocunque se affectu concedant petenti, haec semper sine precum instantia largiuntur; ergo ad hoc doctrinam postulare non debes.

 

 

Indice Biblioteca Progetto Duecento

© 1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 10 maggio 2006