Andreas Cappellanus

 

De Amore.

Libri tres

 

 

 

Edizione di riferimento

E. Trojel: Andreas Capellanus regii Francorum De amore libri tres, Hauniae 1892, ristampa, München 1972.

L i b e r   p r i m u s

[Capitulum VI] :

Qualiter amor acquiratur et quot modis

Loquitur nobilior nobili

[322]    Quum nobilior nobilem feminam sui alloquatur affatu, quo nobilis et nobilior sunt usi sermone plebeiae, eodem utatur et ipse, eo excepto quod ad generis cognoscitur pertinere commendationem, et quod nobilis non est multum laudibus insistendum. Practerea sub hac formula poterit exordiri: Maiores mihi restant Deo gratiae referendae quam cuiquam in orbe viventi, quia hoc, quod meus animus videre super omnia cupiebat, nunc corporali mihi visu est concessum aspicere, et hoc mihi Deum credo praemium concessisse propter nimium desiderii mei affectum, et quia mei voluit exaudire preces importune precantis.

[323]    Non enim poterat diei vel noctis hora pertransire continua, qua Deum non exorarem attentius, ut corporaliter vos ex propinquo videndi mihi concederet largitatem. Nec est mirum, si vos videndi tam magno agebar affectu et tam grandi voluntate angebar, quia vestri decoris ac sapientiae laudes mundus universus attollit, et per infinitas mundi partes curiae probitatis vestrae relatione quasi cibo quodam corporali pascuntur.

[324]    Et ego nunc aperta veritate cognosco quod nec lingua nec animus hominis vestram speciem atque prudentiam esset narrare vel cogitare sufficiens. Et ideo maxima quam habebam vos videndi ac serviendi voluntas non modica suscipit augmenta et maiora ulterius incrementa cognoscet, quia liquide mihi constat et est manifestum quod vobis servire solum est cunctis in hac vita regnare, et sine ipso nihil posset ab aliquo in hoc saeculo dignum laudibus adimpleri.

[325]    Deum quidem exoro coelestem, ut id mihi solum ex sua gratia concedat propriis actibus semper operari quod vestrae debeat omnino dignitati placere. Nulla enim me posset demum perturbare adversitas vel sinistrum impedire fortunae.

[326]    Et ego bona semper cuncta, quae fecero, vestris volo laudibus indulgere et per omnia vestro nomini deservire. Nam quidquid boni peregero, intuitu vestri et assidua contemplatione noveritis esse perfectum.

[327]    Mulier ait: Grates vobis multas constringor offerre, quod tantis me vultis commendare praeconiis tantisque vobis placuit me laudibus exaltare. Vester ergo mihi, sciatis, gaudium inducit adventus, vestraque mihi satis est grata praesentia eo quod dicitis grande vobis esse remedium quod corporali me potestis visu percipere. Gaudeo itaque si tanta beatitudine digna merear inveniri ut vobis vel aliis causa esse valeam vel benefaciendi occasio.

[328]    Volo tamen quandam vobis admonitionem dare praecipuam, ut neminem vestris tantum debeatis laudibus exaltare, quod postea vobis verba pudeat detractione supprimere; et nullius curetis tantum famae vestro derogare sermone, ut ipsum proinde non possitis nisi verecunde laudare. Praeterea nullam debetis tam effuso sermone laudare, ut alterius probitati vestro derogetur affatu.

[329]    Nam ex eo quod mihi dicitis tantum servire esse in hac vita regnare, aliis dominabus omnibus iniuriam videmini patenter inferre, quibus forte aeque ut mihi vel plus quam mihi est servire laudandum. Vestra igitur nulli fas esset feminae recusare obsequia, quia, ut constare videtur, homo estis nimiae probitatis et multa urbanitate praeclarus ac generositate refulgens.

[330]    Et ideo recte agitis, si ea vestris actibus facere studeatis quae vestro generi et probitati respondeant. Nobiliores enim viri nobiliores tenentur mores habere quam alii, et magis eorum fama modica rusticitate et a beneficiis abstinendo gravatur quam ignobilis viri [et pravae naturae progeniti]  satis graviora committendo. Gaudeo ergo si vobis causa et origo bonorum exsisto, et in quibus potero benefaciendi semper vobis in cunctis praestabo favorem.

[331]    Homo ait: Omnia quidem esse vera quae de vobis narrata sunt per orbem certissimo nunc experimento cognosco. Nam vestra liquide responsione docetur quantus in vobis sapientiae viget effectus, quantaque probitatis vos doctrina decoret. Vestra igitur curastis admonere prudentia, ut in laude vel detractione cuiusque modificatam studeam adhibere mensuram; in quo apparet vestra plenitudo scientiae manifesta.

[332]    Sed absit me in evidenti fallacia reperiri, ut quod a cunctis laudatur hominibus mea debeat obumbrare facundia quum, sive malorum sive bonorum hominum famae quis si reperiatur propria relatione detrahere, eius de quo loquitur nullo modo possit apud prudentes allidere famam, sed suam ipsius affatu noscatur opinionem gravare. Quidquid ergo vultis dicere vel facere mihi, secure potestis, nullam meae linguae sinistram timentes relationem.

[333]    In hoc tamen plurimum est vobis negotio praecavendum, quia si bona feceritis vestrae personae laudes nullorum ora tacebunt, sin autem mala, etsi a vobis mala perpetrata reticeam, quia neminem decet probum de aliquo sinistra referre, at tamen vestras desistam attollere laudes. Et postea maledici, quibus in maledicendo nulla reperitur norma praefixa, sed aliorum est eis cibus et potus inique supprimere famam, non cessabunt more consueto iniqua facta referre.

[334]    Quod autem dixi solum servire vobis esse in hac vita regnare, nullam ex hoc credo aliis dominabus iniuriam exoriri          [vel fieri]   , quia aliis subtrahendo servitia vobis nequaquam possem obsequia pretiosa praestare, et aliarum voluntatibus obsequendo vestrum credo protinus desiderium adimpleri, maxime ubi aliis vestra gratia dominabus impendantur obsequia.

[335]    Vestra me praeterea dulcis ac suavis doctrina commonuit ut propriis studeam actibus exercere quod meo possit generi convenire et meae per omnia naturae congruere, quam vestram suasionem omnimoda me sciatis alacritate suscipere et esse penitus obedire paratum. Neminem etenim quacunque generositate praeclarum decet suis actibus a tramite deviare bonorum, sicut vestra satis superius fecit relatio manifestum.

[336]    Sic ergo assimili videtur modo vestrae probitati congruere, ut vos sanguinis naturae, a qua vestra manifeste propagatur origo, propriis curetis actibus deservire. Nobilitati autem vestrae constat nihil magis esse conveniens quam ut id vestris studeatis actibus operari, quo vos respicientibus benefaciendi semper valeat augmentari propositum et plena conservari voluntas.

[337]    Scio enim quod, si homo quisquam in orbe propter fidei puritatem et promptum serviendi affectum vestrum dignus inveniretur promereri solatium et vestram gratiam pro suis meritis impetrare, apud vos ego prae omnibus maioribus praemiis merebor honorari. Vos enim inter omnes alias meliori electione mihi dominam praefeci potentem, cuius volo semper obsequiis mancipari, et cuius laudi desidero universa benefacta referre.

[338]    Vestram autem clementiam pleno cordis affectu deposco, ut me vestrum specialem hominem reputetis, sicut vestris singulariter sum mancipatus obsequiis, et ut mea facta praemium mereantur coram vobis invenire quod opto.

[339]    Mulier ait: Nihil in orbe sedet quod meus tam avide desideret animus ut evidenter facere possim, quam quod laudibus sit et praemio dignum. Et quidem in Deo patre confidentiam gero plenariam quod, usque quo largitum mihi sensum conservabit illaesum, nil studebo perficere, quod omni non sit argutioni suppositum.

[340]    Malorum autem detractionibus obviare mihi videtur impossibile prorsus et durum continere laborem, quia satis esset facilius fluvium naturaliter ad ima currentem per eundem alveum ad originis fontem veloci cursu reducere quam maledicorum ora compescere vel eorum insidias cohibere. Ideoque ipsos credo suo potius arbitrio relinquendos quam eorum insistere correctioni quos a malis dictis ipsa natura prohibuit emendari.

[341]    Eorum igitur prorsus sunt vaniloquia contemnenda et conversatio declinanda, quia cuiuscunque modi fuerint facta bonorum, maledicorum semper relatio ea faciet sua interpretatione sinistra. Et ideo cuilibet homini probo sufficiat conscientia pura defendi et per bonam famam hominum bonorum arbitrio sustentari.

[342]    Ad haec verum esse profiteor quod aliarum dominarum voluntatibus obsequendo mihi videntur obsequia exhiberi; sed quod ad me universa debeant benefacta referri, incompetens videtur et iniuria videretur non modica, quum aliae quam plurimae aequali forte vel maiori gaudeant probitate maiorique dignae reperiantur honore. Meam praeterea nobilitatem tali cupio moderamine gubernare, ut vobis et cuilibet alii pro me bona facienti per orbem benefaciendi propositum semper valeat augmentari et plena conservari voluntas.

[343]    Dicitis etiam per omnia vos meis mancipari obsequiis multisque apud me prae omnibus dignum esse praemiis honorari propter nimium serviendi affectum, et quia me dominam vobis specialem elegisse contenditis. Sed absit ut a vobis vel quolibet alio impensa mihi obsequia diu possint irremunerata iacere, si quacunque fuerint notitia mihi indicata.

[344]    Quod autem rogatis ut meum vos hominem specialem debeam reputare, sicut specialiter meis estis mancipati obsequiis, et ut optatum vobis curem praemium exhibere, qualiter possit adimpleri non video. Talis enim specialitas aliis forte posset praeiudicium generare, quibus forsitan equalis vel maior quam vobis est mihi serviendi voluntas. Praeterea, quid sit illud quod a vobis apud me praemium exoptatur, non est mihi per omnia notum, nisi vestra illud primo mihi faciat indicatio manifestum.

[345]    Homo ait: Quod vobis de maledicis enarravi, non illud asserui quasi vellem vobis onus inferre animos cohibendi malorum, sed ut vestra vos talem sedula facta demonstrent ut malorum inde invidia semper sua possit incrementa cognoscere, et ab eorum insidiis bonorum vos defendat opinio, sicut etiam vestra prudentissime superius indicavit auctoritas. Sufficit enim cuilibet apud bonos pura conscientia reservari.

[346]    Illud autem quod in aliarum dixistis iniuriam retorqueri, si vestris scilicet omnia benefacta laudibus referantur, nullius iura videtur allidere nullamque continere offensam. Quamvis enim a femina bonum cuiuslibet factum debeat approbari, quilibet tamen homo laudandus cuncta sua facta unius debet mulieris specialiter laudibus indulgere, et mulierum quaeque prudentium, quamvis singulorum sibi debeant beneficia placere, unius tamen laudabiliter potest actus approbare et suis ea debet specialiter laudibus reputare.

[347]    Ex hoc enim nulli procedit iniuria, si me propriosque actus universos et singulos vestris specialiter servitiis deputavi vosque mihi dominam recognovi praecipuam. Aliis igitur sufficiat ceterorum specialiter obsequiis honorari.

[348]    Nihil enim earum videtur expedire utilitatibus hac vos pro eis sollicitudine fatigari, quum vestris per omnia ministeriis mea sit annexa voluntas, cui imperari non potest peritissimi hoc Donati vobis insinuante doctrina: in tantum enim liberrima reperitur humana voluntas quod nullius eam posset a firmiter concepta dispositione conatus avertere.

[349]    Aliae igitur dominae nil mihi possunt ex debito postulare, nisi ut vestrae contemplationis intuitu mea sibi debeam beneplacita largiri obsequia et obsequiorum originem cauto reticere silentio; vobis autem tantum debiti obligatione constringor in cunctis laudabilia meis actibus operari et nullius improbitatis macula vitiari. Mihi autem a vobis hoc restat ex debito largiendum, sicut vestra novistis sponsione firmare, ut exhibita pro vobis obsequia non diu valeant muneris viduitate gravari.

[350]    Dixistis autem dominationem vestram, si in me speciali affectione resideat, aliis praeiudicium generare, quibus forte maior quam mihi vel aequalis est vobis serviendi voluntas. Et sic respondeo: si vobis serviendi cuiquam maius sit quam mihi vel aequale propositum, rogo ut nulla me possint apud vos iuvamina suffragari nec rationis aliqua iura tueri.

[351]    Dixistis autem exoptatum a me non plenius intelligere praemium, ad quod mea cuncta procedit intentio. Sed vestram cupio clementiam edoceri quod talis apud vos praemii largitionem promereri deposco, quo intolerabilis est poena carere, et illud possidere largitum cunctis esset divitiis abundare.

[352]    Idque vobis esset mihi satis exhibere suave, nisi vestra mihi forte reperiatur obviare voluntas. Vester igitur amor est illud quod mihi salutis quaero remedium, et quod mea studeo venatione percipere.

[353]    Mulier ait: Multum videmini a recto quodam amoris tramite deviare et optimae  [et opportunae]  amantium consuetudinis transgressor exsistere, quod tam festinanter postulatis amorem. Sapiens enim et instructus amator, quando aliquam dominam sibi antea prorsus incognitam prima visitatione alloquitur, non explicito debet affatu amoris postulare donaria, sed propria debet industria sui notitiam applicare amanti et in cunctis suis dictis se illi suavem et placabilem exhibere; post vero id agere curet, ut ipsum quoque absentem pleno iure valeant amanti sua facta laudare; tertio vero loco securius accedat postulaturus amorem.

[354]    Sed hunc vos ordinem manifesta transgressione turbastis, quod ideo vos fecisse recogito quod nimis me facilem ad concedendum quod petitis credidistis, vel quia non estis in amoris arte peritus. Unde vester quidem amor est merito suspectus habendus.

[355]    Homo ait: Si verum est me amoris ordinem perturbasse, hoc mihi vestra videtur indulsisse licentia. Nam quum ex his quae cauto et implicato sermone narrabam mea vobis posset esse intentio manifesta, quasi quid peterem nullatenus intelligentes postulastis evidentiori vobis illud explicari sermone. Non ut ergo credens vestram facilitatem vel vestri repentinam amoris postulans largitatem volui petitionem emittere, sed meum propositum vobis cupiens quaerentibus indicare.

[356]    Praeterea, licet ordo debeat ille servari quem dicitis, iusta tamen potest interveniente causa turbari. Nam si nimius me cogit affectus et intrinseco vulnere sum sauciatus amoris, iusta me necessitas ab hac improbitate tuetur. Importuna namque necessitas nulla potest iuris regula coartari.

[357]    Sed et si aliquid mihi desit in amoris industria, necessario me oportet magnae sapientiae vel valoris amorem exigere, ut per hoc mea valeat imperitia removeri et amoris penitus edoceri doctrina. Nam si imperitus imperitae deposcat amorem, talium non posset amor idonea incrementa cognoscere nec in competenti diu posset statu durare.

[358]    Nam marinis angustiis exposita navis et aquarum subiugata procellis, licet iucundus sit ventus exortus, si sine instructo reperiatur gubernatore atque remige, inter ipsa ventorum prospera modica quidem aura submergitur et ad ima decurrit aquarum. Utraque igitur a vobis supposita ratio optima iacet responsione sopita et in nullo meis dictis valet obviare propositis.

[359]    Mulier ait: Etsi per omnia inveniamini dignus amari, nimis tamen ampla et aspera terrarum intercapedo nos disiungit, ut amoris vicissim praestandi solatia locum sibi valeat et tempus idoneum opportunitas invenire. Amantes enim ex propinquo degentes poenarum, quae ex amore procedunt, alternatim sibi possunt esse remedia et in suis se compassionibus adiuvare et suum amoren mutuis vicibus ac laboribus enutrire; distantes vero suas non possunt mutuas agnoscere poenas, sed unumquemque oportet suis mederi angustiis et poenarum suarum esse remedium.

[360]    Ideoque noster non videtur amor perficiendus, quia regula nobis demonstrat amoris quod amantium quotidianus aspectus crescere facit amorem; unde ex contrario sensu percipio amorem contrahi et distantia deficere, et ideo sibi quisque ex propinquo lucrari curet amorem.

[361]    Homo ait: Vos illud quidem curatis asserere quod omni videtur rationi contrarium. Cunctis enim claret hominibus quod facilis rei optatae perceptio vilitatis parit originem, et contemptibile facit haberi quod totus prius mentis desiderabat affectus. Sed econtra, bonum quodcunque praestationis difficultate differtur, maiori quidem illud aviditate suscipimus et diligentiori studio reservamus.

[362]    Rarus igitur atque difficilis amantis amplexus ferventiori cogit amantes mutuo amoris vinculo colligari, et eorum animos propensiori et adstrictiori affectione vinciri. Constantia namque in ipsius turbationis inundatione perficitur, et perseverantia in adversis cognoscitur manifeste.

[363]    Dulcior enim quies sapit multis fatigato laboribus quam in otio continuo commoranti, et magis umbra recens videtur anxiato vapore conferre quam in aëris assidua degenti temperie. Non est igitur amoris regula quam dixistis, quum falsa reperiatur et fallax, scilicet ut amantium rarus aspectus amoris faciat attenuari potentiam.

[364]    Unde propter locorum distantiam longam atque prolixam ab amore vestro me iuste non potestis excludere, sed potius mihi quam habitationem propinquam habenti vos decet gerere morem; nam et facilius inter absentes occultatur amor quam inter frequenti conversatione connexos.

[365]    Mulier ait: Amoris occultandi respectu nunquam credo distantis eligendum amorem sive praesentis. Nam si sapiens invenitur et ingeniosus amator, sive longinquus sive propinquus amanti, adeo suos actus moderabitur et voluntatem quod nemo poterit amoris secreta perpendere. Et econtra neque longinquus neque propinquus amator stultus sui unquam poterit amoris occultare arcana. Cessat ergo ratio vestra evidentissima ratione collisa.

[366]    Praeterea quoddam est aliud non modicum, quod me contradicit amare. Habeo namque virum omni nobilitate urbanitateque ac probitate praeclarum, cuius nefas esset violare torum vel cuiusquam me copulari amplexibus. Scio namque ipsum me toto cordis affectu diligere, et ego sibi cuncta cordis devotione constringor. Tanti ergo amoris praemio decoratam ab alterius amore ipsa iura praecipiunt abstinere.

[367]    Homo ait: Fateor et est verum virum vestrum omni probitate gaudere nec non prae cunctis in orbe viventibus beatitudinis gaudiis honorari, qui vestrae celsitudinis gaudia suo meruit amplexu percipere. Vehementer tamen admiror quod maritalem affectionem quidem, quam quilibet inter se coniugati adinvicem post matrimonii copulam tenentur habere, vos vultis amoris sibi vocabulum usurpare, quum liquide constet inter virum et uxorem amorem sibi locum vindicare non posse.

[368]    Licet enim nimia et immoderata affectione coniungantur, eorum tamen affectus amoris non potest vice potiri, quia nec sub amoris verae definitionis potest ratione comprehendi. Quid enim aliud est amor nisi immoderata et furtivi et latentis amplexus concupiscibiliter percipiendi ambitio? Sed quis esse possit, quaeso, inter coniugatos furtivus amplexus, quum ipsi se adinvicem possidere dicantur et cuncta sine contradictionis timore suae voluntatis desideria vicissim valeant adimplere?

[369]    Nam et ipsa excellentissima principum doctrina demonstrat suae rei neminem posse usum furtiva fruitione percipere. Nec vobis videatur absurdum quod dixerim, quamvis omnimoda coniugati dilectionis affectione iungantur, eorum tamen affectum amoris non posse vice perfungi; quia videmus idem in amicitia evenire.

[370]    Licet enim mutua se in omnibus pater et filius diligant affectione, vera tamen inter eos amicitia non consistit, quia Ciceronis hoc traditione testante sanguinis sola propago inter eos dilectionis conservat affectum. Tantum igitur distare constat inter omnimodam coniugatorum affectionem et amantium obligationem quantum distat inter patris et filii mutuam dilectionem et firmissimam duorum virorum amicitiam, quia, sicut nec ibi dicitur esse amor, ita et amicitia hic fertur abesse.

[371]    Sic ergo manifeste videtis amorem nullatenus posse suas inter coniugatos interponere partes, sed penitus voluit sua privilegia derogari. Sed alia iterum ratio coniugatis mutuum contradicit amorem, quia ipsius amoris substantia, sine qua verus amor esse non potest, scilicet zelotypia inter eos scilicet coniugatos per omnia reprobatur et ab eis tanquam pestis debet semper nociva fugari; amantes vero illam oportet semper tanquam matrem et amoris amplexari nutricem.

[372]    Unde liquide vobis constat inter vos et virum vestrum amorem nullatenus posse vigere. Ergo, quum cuilibet probae expediat mulieri prudenter amare, sine vestra igitur iniuria potestis petentis preces admittere et vestro postulantem amore ditare.

[373]    Mulier ait: Vestra quidem nitimini protectione tueri quod inter omnes constat etiam ab antiquo reprehensibile plurimum iudicari et tanquam odibile reprobari. Quis enim recte possit invidam zelotypiam commendare vel suo ipsam sermone tueri, quum zelotypia nil sit aliud quam turpis et sinistra de muliere suspicio? Absit ergo probum aliquem cuiuscunque zelotypia detineri, quia cunctis invenitur prudentibus inimica et universis bonis odiosa per orbem.

[374]    Praeterea sub amoris definitionis velamine inter coniugatos amorem damnare contenditis, dicentes eorum esse non posse furtivos amplexus, quod sine contradictionis metu adinvicem sua possunt desideria adimplere. Sed si recte definitionem intelligatis, ea inter coniugatos amor impediri non potest.

[375]    Nam quod in ea ponitur «latentis amplexus», expositionem denotat termini praecedentis translate prolati, et latentes amplexus sibi vicissim porrigere coniugatos non videtur impossibilitatis ratio prohibere, nec obstare potest sua cuncta sine contradictionis timore omnimoda perficiendi facultas.

[376]    Ille enim amor ab omnibus est eligendus quem obsequendi securitas assiduis facit amplexibus enutriri, immo, quod maius est, qui sine crimine quotidianis potest actibus exerceri. Talis igitur est meis fruiturus amplexibus eligendus, qui mecum valeat mariti et amantis vice potiri, quia, quidquid definitio tradat amoris, non videtur aliud esse amor nisi de aliquo habita immoderata carnalis dilectionis ambitio, quam nil inter coniugatos contradicit haberi.

[377]    Homo ait: Si plenius esset vobis amoris manifesta doctrina, et amoris vos unquam venabula tetigissent, re vera vestra sententia confirmasset sine zelotypia verum amorem non posse consistere, quia, ut plenius est vobis superius enarratum, zelotypia invenitur ab omni inter amantes amoris commendata perito et inter coniugatos in universis mundi partibus reprobata; quod quare contingat, zelotypiae descriptione percepta lucidissima vobis veritate constabit.

[378]    Est igitur zelotypia vera animi passio, qua vehementer timemus propter amantis voluntatibus obsequendi defectum amoris attenuari substantiam, et inaequalitatis amoris trepidatio ac sine turpi cogitatione de amante concepta suspicio. Unde manifeste apparet tres species in se zelotypiam continere.

[379]    Nam verus zelotypus semper timet ne ad suum conservandum amorem propria non valeant sufficere obsequia, et ut qualiter amet ametur, atque recogitat quanto cogeretur anxiari dolore, si coamans eius alteri copularetur amanti, quamvis hoc credat posse nullatenus evenire. Hanc autem ultimam speciem coniugatis convenire non posse satis patet et est manifestum.

[380]    Nam maritus de uxore sine turpi cogitatione suspicionem habere non potest. Pura namque zelotypia applicata marito ex ipsius subiecti vitio maculatur, et desinit esse quod erat. Nam et aqua omnimoda limpiditate praeclara, si alveo incipiat arenoso decurrere, obscuritatem ab ipsa noscitur arena contrahere, et naturalis claritudo eam destituit; sicut ipsa elemosyna, quamvis aeternae beatitudinis praemia sui mereatur natura, ab hypocrita tamen vel vanae gloriae cupido pauperibus erogata suum naturale perdit officium et rem ipsam cum praemio facit amitti.

[381]    Satis igitur constat evidenter esse probatum, zelotypiam inter coniugatos naturalem sibi locum vindicare non posse, et per consequentiam inter eosdem amorem est cessare necesse, quia haec duo pariter se per omnia comitantur. Inter amantes vero ipsa zelotypia amoris conservativa narratur, quia omnes tres partes supra zelotypiae attributae necessariae iudicantur amanti; ergo zelotypia inter amantes ipsos non damnatur. Multi tamen in hoc reperiuntur esse decepti, qui turpem suspicionem zelotypiam esse asserentes falluntur. [Sicut etiam saepe saepius quam plurimum optimum esse stagnum mentiuntur argentum.]

[382]    Unde non pauci zelotypiae originis et descriptionis ignari decipiuntur saepissime et in durissimum trahuntur errorem. Nam et inter non coniugatos falsa sibi potest zelotypia locum vindicare, qui postea non dicuntur amantes, sed amicus et amica vocantur. Quod autem voluistis vestra responsione firmare talem esse penitus eligendum amorem qui possit sine crimine exerceri, stare non posse videtur.

[383]    Nam quidquid solatii ab ipsis coniugatis ultra prolis affectionem vel debiti solutionem alterna vice porrigitur, crimine carere non potest; immo satis acrius vindicatur, si sacrae rei usum deformet abusus, quam si consueta utamur abusione. Gravius est in uxore quam in alia reperitur. Nam vehemens amator, ut apostolica lege docetur, in propria uxore iudicatur adulter.

[384]    Interpretatio autem vestra, quae supra definitione processit amoris, a nullis approbanda videtur, quia ab ipsis maioribus traditum constat auctoribus expositiva verba non esse in ipsis rerum definitionibus adhibenda. Unde cunctis liquide constat interpretationem vestram rationis veritate destitui, quia contra mentem videtur definitionis inducta. Sed nec definitio vestra, quam constat vos de amore tulisse, aliqua potest ratione subsistere.

[385]    Nam ea caecus continetur et amens, quos ab amoris curia penitus esse remotos amatoris Andreae aulae regiae capellani evidenter nobis doctrina demonstrat. Quum meis igitur intentionibus vestra rationabili non potestis responsione obsistere, vobis nullus hominum reputabit honori, si vestro me feceritis amore languere et tanta pro vobis subire tormenta.

[386]    Mulier ait: Nulla quidem a vobis videtur ratio demonstrata, quae meam possit infirmare sententiam vel iure me cogat vestrae annuere voluntati. Verum quia hinc inde verisimilia videntur iura proposita, ut vobis accusationis prorsus omnis tollatur occasio, cuiuscunque vultis dominae vel probi viri de positis a nobis capitulis non recuso iudicium, scilicet an inter coniugatos amor sibi locum valeat vindicare, et an inter amantes zelotypia valeat iuste laudari. Haec enim altercationis dissensio mihi videtur suum per nos non posse accipere finem vel calculo recto sopiri.

[387]    Homo ait: Nullius in hac lite requirere curo arbitrium, si vestra vultis dicta recta indagatione perquirere.

Mulier ait: Inauditum videtur a saeculo aliquem in sua causa iudicem consistere, ideoque hic meas interponere partes recuso et alii personae istud committendum relinquo.

[388]    Homo ait: Arbitrum super hac discordia nominandi vobis plena sit concessa potestas. Verumtamen non masculi sed feminae volo stare iudicio.

[389]    Mulier ait: Si vobis placet, mihi videtur Campaniae comitissa super hoc honoranda negotio ac discordia sopienda.

Homo ait: Huius iudicium per omnia profiteor in perpetuum stabilito tenore servare et illibatum penitus custodire, quia de eius sapientia ac iudicii libramine nullus recte unquam poterit dubitare. Utriusque igitur nostrum consensu ac voluntate scribatur epistola litis demonstrans tenorem et compromissionem in ea factam significans. Sic etenim fiat:

[Capitulum VI]:

[Epistola remissa a comitissa Campaniae.]

[390]    Illustri feminae ac sapienti M. Campaniae comitissae mulier nobilis A. et comes G. salutem et quidquid in orbe iucundius.

Antiqua nobis consuetudo aperte demonstrat, et veterum illud ordo deposcit, ut inde iustitiae praecipue inquiratur effectus, ubi sapientia ipsa manifeste cognoscitur sibi domicilium invenisse, et rationis veritatem potius ex fontis quaerere plenitudine quam ex parvorum tenuitate rivorum emendicata postulare suffragia.

[391]    Summa namque rerum egestas vix poterit alicui copiam propinare bonorum vel fertilitatis abundantiam derivare. Magna namque domino inopia fatigato erit impossibile prorsus divitiis abundare vasallum.

[392]    Quadam ergo die, dum sub mirae altitudinis et extensae nimis latitudinis umbra pini sederemus et amoris essemus penitus otio mancipati eiusque suavi et acerrimo disputationis conflictu studeremus investigare mandata, duplicis dubitationis nos coepit instigare discretio et laboriosi fatigare sermones, an scilicet inter coniugatos verus amor locum sibi valeat invenire, et an inter amantes vigens sit zelotypia comprobanda.

[393]    Quarum quidem dubitationum quum frequens inter nos valde disputatio verteretur, et uterque nostrum suam partem videretur rationabili sententia roborare, neuter alterius voluit acquiescere voluntati vel productis rationibus consentire. Super quo vestrum postulamus arbitrium utriusque vobis partis plenarie disputatione transmissa, ut sic a vobis subtiliter veritate discussa nostrum valeat iurgium competenti fine sopiri et iusta definitione sedari.

[394]    Nam liquide et manifesta veritate scientes sapientiae vos omnimodam plenitudinem possidere, ac neminem iustitia velle decipere, decipi nullatenus credentes, Excellentiae vestrae instantissime iudicium imploramus et animi pleno desideramus affectu, praesenti vobis devotissime supplicantes affatu, ut huius negotii pro nobis frequens vos sollicitudo detentet, vestraeque prudentiae iustum super hoc procedat arbitrium, nulla temporis dilatione prorogante iudicium.

[Capitulum VI]:

[Epistola remissa a comitissa Campaniae.]

[395]    Prudenti ac nobili feminae A. et viro illustri atque praeclaro G. comiti M. Campaniae comitissa salutem. Quoniam cunctorum iustas tenemur exaudire petitiones, et nullis digna quaerentibus nostrum decet denegari auxilium, maxime ubi in amoris oberrantes articulis nostro postulant arbitrio revocari, quod litterarum vestrarum series indicavit, cuiuslibet intensae dilationis mora reiecta, diligenti sollicitudine suo curavimus effectui mancipare.

[396]    Vestra igitur pagina demonstravit talem inter vos dubitationis originem incidisse, utrum inter coniugatos amor possit habere locum, et an inter amantes zelotypia reprobetur, et in ambobus dubiis utrumque vestrum in suam declinare sententiam et alterius adversari opinioni; et cuius de iure mereatur obtinere sententia, nostro velle vos iudicio definiri. Ideoque utriusque diligenter assertione perspecta et ipsa veritate omnimoda inquisita indagine praesens litigium tali voluimus iudicio terminare.

[397]    Dicimus enim et stabilito tenore firmamus amorem non posse suas inter duos iugales extendere vires. Nam amantes sibi invicem gratis omnia largiuntur nullius necessitatis ratione cogente. Iugales vero mutuis tenentur ex debito voluntatibus obedire et in nullo se ipsos sibi invicem denegare.

[398]    Praeterea quid iugalis crescit honori, si sui coniugalis amantium more fruatur amplexu, quum neutrius inde possit probitas augmentari, et nihil amplius  [augmento]  videantur habere nisi quod primitus iure suo tenebant? Sed et alia istud ratione asserimus, quia praeceptum tradit amoris quod nulla etiam coniugata regis poterit amoris praemio coronari nisi extra coniugii foedera ipsius amoris militiae cernatur adiuncta.

[399]    Alia vero regula docet amoris neminem posse duorum sauciari amore. Merito ergo inter coniugatos sua non poterit amor iura cognoscere. Sed et alia quidem ratio eis obstare videtur, quia vera inter eos zelotypia inveniri non potest, sine qua verus amor esse non valet, ipsius amoris norma testante quae dicit: qui non zelat amare non potest.

[400]    Hoc igitur nostrum iudicium cum nimia moderatione prolatum et aliarum quam plurimarum dominarum consilio roboratum pro indubitabili vobis sit ac veritate constanti.

Ab anno MCLXXIIII Kal. maii. Indictione VII.

 

 

Indice Biblioteca Progetto Duecento

© 1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 10 maggio 2006