Andreas Cappellanus

 

De Amore.

Libri tres

 

 

 

Edizione di riferimento

E. Trojel: Andreas Capellanus regii Francorum De amore libri tres, Hauniae 1892, ristampa, München 1972.

L i b e r   p r i m u s

[Capitulum  VI] :

Qualiter amor acquiratur et quot modis

Loquitur nobilis nobili

[196]    Si nobilis aliquis mulieris alicuius nobilis deposcat amorem, his illam verbis conetur attrahere. Post proposita sermonum initia taliter cordis concepta dissolvat.

[197]    Tanta deprehenditur in vobis nobilitas tantaque vos curialitas exornare dignoscitur, quod omnia, quae meo resident cordi dicenda, vestrae probitatis aspectu credo mihi licere sine reprehensionis timore narrare. Nam si non liceret hominibus sui, quum vellent, cordis dominabus aperire secreta, iam amor perisset omnino, qui omnium dicitur fons et origo bonorum, et nullus sciret aliis subvenire, omniaque curialitatis opera hominibus essent ignota.

[198]    Mulier ait: Recte sapis, et multum mihi placet audire.

Homo ait: Licet me raro corporaliter vestro repraesentem aspectui, corde tamen et animo a vestra nunquam abscedo praesentia; assidua namque de vobis habita cogitatio saepe saepius me vobis praesentem constituit et illum thesaurum, circa quem mea versatur intentio, cordis me facit oculis semper aspicere poenasque mihi affert et solatia multa. Nam, quod quis toto mentis affectu desiderat, semper timet ne adverso turbetur eventu.

[199]    Quantum igitur fidelis vobis exsistam quantaque vobis devotione astringar, sermone narrare non possem. Nam ut videtur, si viventium omnium fidelitates in unius possent congregari persona, nequaquam tanta esset quanta est fides quae me vobis servire suadet, nihilque tam meo cordi immutabile perseverat quam gloriae vestrae serviendi propositum; et illud mihi super omnia gloriosum exsisteret, et pro magna victoria reputarem, si qua possem meis actibus operari quae vobis exsisterent gratiosa vestraeque accepta gratiae residerent.

[200]    Quum vos igitur videre valeo, nulla me posset poena pertingere, nullius me possent insidiae perturbare; immo locorum, quibus inhabitare videmini, solus ad aëra transmissus aspectus efficacia mihi praestat fomenta vivendi et solatia multa praestat amanti.

[201]    Quando vero vos non possum corporali visu aspicere nec super vos constitutum aërem deprehendere, undique contra me cuncta incipiunt elementa consurgere, et varia me poenarum incipiunt allidere genera, nullo possum gaudere solatio, nisi quantum falsa mihi demonstratione dormienti somni sopor adducit.

[202]    Sed licet falsa me somnus quandoque largitione decipiat, nihilominus tamen ei affectuosas offero grates, quod tam dulci atque nobili me voluit deceptione frustrare. Talis namque somniculosa largitio mihi vivendi viam modumque conservat mortisve me defendit ab ira, quod maximum munus mihi videtur atque praecipuum. Mortuo namque frustra medicina porrigitur.

[203]    Sed quousque mihi affuerit licet vita poenalis, levis potest aura imbrem mihi liberationis infundere et rorem suavitatis inducere. Credo namque et plenariam gero fiduciam quod tam nobilis tantaeque femina probitatis non diu permittet me poenis subiacere tam gravibus, sed a cunctis me relevabit angustiis.

[204]    Mulier ait: Re vera in tua persona nobilitari novit prudentia, et habitaculum invenerunt suavitatis eloquia, quod tam provide tamque prudenter tua novisti proponere iura. Quod igitur tibi placet de mea in absentia mei cogitare persona, mihique in omnibus in quibus poteris serviendi habere propositum, debitas tibi refero grates, et ego versa quidem vice in absentia quoque tui de te cogitabo libenter, tuaque servitia suo loco et tempore non detractabo suscipere, quia tantus es tantave probitate refulges quod nulli feminae ascriberetur honori, si tua obsequia recusaret.

[205]    Praeterea nolo ut solius sis aëris inspectione contentus, sed nostra specie poteris corporali visione potiri et opposita me facie intueri. Malo etenim ad vitae tibi conservanda gubernacula laborare quam mortis praestare causam vel homicidii incurrere crimen.

[206]    Homo ait: Licet aestus temporibus tenuibus posset imbribus vita segetum prorogari, ariditatis tamen periculum evitare non possunt nisi rore fuerint pluviali perfusae. Potestis igitur in hunc modum quem dixistis vitam prorogare amantis, non autem a mortis liberare periculo graviori.

[207]    Gravius enim recidivus quam initialis videtur affligere morbus, et duriori cogit hominem morte deficere, et acrius amittitur quod spe aliqua videtur possideri largita quam quod nuda voluntate speratur. Potius ergo eligerem momentaneo perire interitu quam multas poenales angustias mortis subiacere periculis.

[208]    Deliberet ergo prudentia vestra et indagatione subtili perquirat quid vestro magis expedire videatur honori, utrumne spem amnanti largiri et ab ira ipsum mortis eripere eique ad omnia peragenda bona viam aperire incognitam, an hoc denegando cunctorum bonorum praecludere viam et mortis semitam aperire.

[209]    Mulier ait: Illud quod tibi possum praestare suffragium libera tibi voce promisi, scilicet ut quotidiana mei corporali visione utaris. Nam quod postulas, nullis posses precibus vel laboribus impetrare; firmum etenim est et totius meae mentis propositum Veneris me nunquam supponere servituti nec amantium me poenis subiicere.

[210]    Quot namque subiaceant amantes angustiis, nemo posset nisi experimento cognoscere. Tot enim poenis atque languoribus exponuntur quod nullus posset nisi experientia doceri. Sed quamvis amoris omnino fugiam illaqueari catenis, tibi tamen et aliis benefacientibus viris benefaciendi nunquam recusabo praestare favorem.

[211]    Homo ait: Absit, [te], domina mea, te in tam acerrimo errore durare. Illae namque solummodo mulieres quae amoris noscuntur aggregari militiae veris apud homines laudibus dignae iudicantur et propter suam probitatem meruerunt in omnium curia nominari. Quid enim valeat in saeculo bonum ab aliquo exerceri, nisi ex amore suam sumat originem, videre non possum.

[212]    Curet ergo tantus decor tantave morum probitas amoris perambulare semitas eiusque probare fortunas. Nihil enim, quid sit vel quale, aperta potest veritate cognosci, nisi primitus illud experientiae probaverit usus. Post rei tantum experientiam decet recusare probatum.

[213]    Mulier ait: In amoris curiam facillimus est inventus ingressus, sed propter imminentes amantium poenas ibi est perseverare difficile, ex ea vero propter appetibiles actus amoris impossibilis deprehenditur exitus atque durissimus. Nam post verum amoris curiae ingressum nihil potest amans velle vel nolle, nisi quod mensa sibi proponat amoris, et quod alteri possit amanti placere.

[214]    Ergo talis non est curia appetenda; eius namque loci est omnino fugiendus ingressus, cuius libere non patet egressus. Tartareae etenim talis potest locus curiae comparari; nam, quum Tartari porta cuilibet intrare moretur aperta volenti, nulla est post ingressum exeundi facultas.

[215]    Malo igitur aëre modico Franciae contenta adesse et liberum eundi quo voluero possidere arbitrium quam Ungarico quidem onusta argento alienae subiici potestati, quia tale multum habere est nihilum habere. Merito ergo amoris aula mihi odiosa exsistit, quare aliunde te oportet amorem petere, frater.

[216]    Homo ait: Liberius nulli potest esse arbitrium, quam si ab eo, quod quis tota mentis intentione desiderat, velle separari non possit. Gratum namque cuilibet esse debet, si illud nolle non possit, quod tota virtute desiderat, si tantum res illa sit appetibilis.

[217]    Sed amore in orbe nihil appetibilius reperitur, quum ex eo omnis boni procedat instructio, et sine eo nihil boni aliquis operetur in orbe. Ergo illius videtur curia utrisque amplectenda lacertis. Illius igitur aula nullatenus vobis sit odiosa.

[218]    Mulier ait: Cuicunque sub amoris clipeo ipsa videatur militare libertas et res apprehendenda, mihi tamen deterrima videtur servitus et res per omnia fugienda. In vanum ergo laboras, quia mundus universus me non posset ab isto proposito revocare.

[219]    Homo ait: Si tali curaveritis via ambulare, intolerabilis vos poena sequetur, cui nulla similis reperitur, et quam erit recitare difficile.

[220]    Mulier ait: Quaeso ut mihi asseras quae sint iliae poenae quae propter hoc imminere videntur, ut, quum praevisae fuerint, earum me minus valeant iacula laedere, quia praevisa minus iacula ferire dicuntur.

[221]    Homo ait: Haec a vobis a longe praevisa iacula vos minus ferire non possunt, nisi praefatum curaveritis errorem deponere. Poenas tamen, si placet, audire potestis, sed primitus vos exorare cupio ut me docere dignetur gratia vestra, quis amoris vobis palatii locus est constitutus.

[222]    Fertur enim et est verum, in medio mundi constructum esse palatium quattuor ornatissimas habens facies, et in facie qualibet est porta pulcherrima valde. In ipso autem palatio solus amor et dominarum meruerunt habitare collegia. Orientalem quidem portam solus sibi deus appropriavit amoris, aliae vero tres certis dominarum sunt ordinibus destinatae.

[223]    Et dominae portae meridianae ianuis semper morantur apertis et ostii semper reperiuntur in limine, sicut et dominae occidentalis portae, sed ipsae extra ipsius limina portae semper reperiuntur vagantes. Quae vero septentrionalis meruerunt portae custodiam, semper clausis morantur ianuis et extra palatii terminos nihil aspiciunt. In quarum ergo istarum contenditis vos esse consortio?

[224]    Mulier ait: Hi mihi sunt nimis sermones obscuri nimisque verba reposita, nisi ipsa tua faciat interpretatio manifesta.

[225]    Homo ait: Quae semper ianua morantur aperta et ostii semper reperiuntur in limine, sunt illae mulieres et dominae quae, dum aliquis petit ingressum, diligenter indagare noverunt quibus sit meritis dignus ac quam probitatem retineat, qui patentis ianuae desiderat aditum, et post meritorum habitam fidem plenariam cum omni dignos honore admittunt, indignos vero procul ab amoris aula repellunt.

[226]    Quae vero locum sibi portae vindicant occidentalis, sunt illae mulieres communes quae neminem reiiciunt sed omnes indifferenter admittunt et universorum sunt expositae voluptati. Quae autem septentrionalis custodiae mancipantur et clausa semper porta morantur, sunt illae feminae quae nemini pulsanti aperiunt, sed denegant ad amoris palatium cunctis ingressum.

[227]    Meridianae sunt illae igitur quae amare volunt et dignos non repellunt amantes, et merito quia, quum sint in meridie cunctae dispositae, ab ipsius in oriente habitantis amoris meruerunt radio coruscari. Occidentales vero sunt meretrices quae vix aliquem amant nec ab aliquo probo inveniuntur amari, et merito quia, quum in occidente ipsarum reperiatur habitatio sita, igneus amoris radius ab oriente ad illas usque pervenire non potest.

[228]    Septentrionales vero sunt illae mulieres quae amare recusant, quamvis illae amentur a multis, et merito, quia in sinistra positas deus non respicit ipsas, quia sunt maledictae. Ex his vero verbis amoris patet palatii dispositio manifesta.

Mulier ait: Intra septentrionalem portam me profiteor esse securam, non maledictam.

[229]    Homo ait: Audias igitur poenas tibi sine fine paratas.

Quum cuiusdam enim mei domini nobilissimi viri Roberti armiger adessem et die quadam in aestu magni caloris per regiam Franciae silvam cum ipso et multis aliis militibus equitarem, in quendam nos amoenum valde locum et delectabilem via silvestris direxit. Erat quidem locus herbosus et nemoris undique vallatus arboribus.

[230]    In quem quum descenderemus omnes, equis per pascua dimissis et nobis aliquantum somni refectis sopore, excitati postmodum vagantes festinanter stravimus equos. Sed quum meus parumper equus longius cunctis per pascua divertisset, tam diu me detinuit equi praeparatio proprii quod me solum in ipso prato conspexi relictum.

[231]    Quumque viam ignorans errabundus per prata vagarer, undique diligenter aspiciens a longe prospexi multitudinem equitantium infinitam per ipsius pascui deambulantem extremitates. Quum autem vehementer crederem meum inter ipsos dominum equitare, non modice gavisus, prout poteram, nitebar praedictae appropinquare militiae.

[232]    Intuens autem diligenter oculorum ipsum visu nullatenus percipere potui, quia non aderat inter ipsos, quumque magis equitantibus appropinquarem et attentius decoram valde multitudinem intuerer aspiciens, vidi hominem praecedentem et in spectabili equo nimis formoso sedentem aureo diademate coronatum. Hunc autem sequebatur primo loco ingens mulierum chorus atque venustus, quarum quaelibet in equo pinguissimo et formoso et suavissime ambulante sedebat.

[233]    Pretiosissimis et variis erat vestibus et deauratis amicta chlamydibus, et uno a dextris et altero a sinistris decorata militibus, et tertium habebat militem in obsequio qui pedes incedebat coram ipsius aspectu eiusque semper frenum tenebat in manu, ut sine laesionis offendiculo suavius equitaret in equo. Cuiuslibet primi ordinis mulierum talis erat cultus atque incessus. Postea vero equitum ornatorum acies sequebatur infinita, qui ab omni eas sequentium strepitu tuebantur et laesione.

[234]    Secundo sequebatur loco mulierum non modica multitudo, quarum obsequiis varia hominum genera insistebant peditum ac militantium; sed tantus erat servire volentium strepitus tantaque multitudo nociva quod nec ipsae obsequia capere nec illi commode poterant esse servire parati, et sic servitii copia in maximam eis vertebatur inopiam atque angustiam, et pro magno quidem solatio sibi reputarent, si suis propriis relinquerentur obsequiis.

[235]    Tertio vero loco sequebatur quarundam mulierum vilis et abiectus exercitus. Erant enim mulieres pulcherrimae valde, sed vestimentis erant opertae turpissimis et temporis qualitati contrariis. Nam quum in validiori aestatis essent constitutae calore, vulpinis invitae vestibus utebantur; praeterea turpes nimis et indecentes indecenter equitabant caballos, scilicet macilentos valde et graviter trottantes et neque frena neque sellas habentes et claudicantibus pedibus incedentes.

[236]    Istarum labores nullorum iuvabantur auxiliis; omnium quidem erant suffragiis destitutae, et praeterea tantum praecedentes pedites et equitantes commotum pedibus immittebant pulverem quod se ipsas videre vix poterant, quia oculos ex pulvere gravatos habebant et labia impedita.

[237]    Haec autem omnia quum diligenter aspicerem, et, quid hoc esset vehementi coepissem animo cogitare, domina quaedam solemni forma composita, quae post omnium sequebatur incessum habens equum macerrimum et turpem et tribus pedibus claudicantem, proprio me vocavit nomine et etiam ad se me ire praecepit. Ad quam quum venissem et eius venustam cernerem faciem atque decoram et eam in tam turpi equo sedere, meum sibi statim obtuli equum.

[238]    Sed quum eum recusasset accipere, talia mihi verba coepit proponere: «Dominum petis tuum; sed hic illum invenire non poteris, quia longius ab eius digressus es itinere.»

Et ego respondi: «Rogo, domina, ut rectam mihi, si placet, viam indicare digneris.»

[239]    Cui et ipsa respondit: «Nisi primo praesentem militiam in propriis positam castris aspexeris, securam tibi viam indicare non possum.»

Et ego sic respondi: «Rogo igitur ut mihi cures, si libet, asserere cuius sit haec quam cerno militia, et quare mulier tam formosa adeo vilem equum et tam sibi abiecta praeelegit vestimenta portare.»

[240]    Cui et ipsa mulier respondit: «Hic, quem vides, est exercitus mortuorum.» Quod quum audissem, meus statim ultra modum turbatus est animus et facies alterata, et mea cuncta de propriis sedibus coeperunt ossa moveri. Tremebundus igitur factus et nimis exterritus libenter volui ab hac societate discedere; sed haec me coepit statim suo confortare sermone et ab omni me periculo illaesum conservare promisit.

[241]    Sic enim ait: «Securior hic et tutior permanebis quam in domo paterna.» Quo audito iam quasi emissum vivificantem resumpsi spiritum et ei propius accedens de omnibus coepi diligenter inquirere, et ipsa seriatim cuncta narrare ita dicens:

[242]    «Miles, quem vides cuncto populo aureo diademate coronatum praecedere, deus est amoris, qui singulis septimanis una die praesenti cernitur adiunctus militiae et cuique, prout bene vel male gessit in vita, mirabiliter pro cuiusque retribuit meritis.

[243]    Mulieres igitur, quae tam ornatae et honorificae primo loco post ipsum sequuntur, sunt illae beatissimae feminae quae, dum viverent, sapienter se amoris noverunt praebere militibus, et amare volentibus cunctum praestare favorem, et sub commento amoris subdole amorem petentibus digna praenoverunt responsa tribuere, pro quo nunc plenariam consequuntur mercedem et infinitis muneribus honorantur.

[244]    Quae vero secundo loco sequuntur et tantorum affliguntur obsequiis, sunt mulieres istae immundae quae dum viverent non sunt veritae cunctorum se voluptati exponere, sed petentium omnium fuerunt annuentes libidini, et nulli petenti suac ianuae negaverunt ingressum. Et ideo talia in hac curia meruerunt praemia capere, ut pro immoderata sui largitione et hominum indiscreta susceptione indiscrete et sine modo innumerabilium fatigantur personarum obsequiis, et talia sibi servitia in nociva convertuntur contraria et in summam valde angustiam et contumeliam.

[245]    Quae vero ultimo loco sequuntur tam vili compositione dispositae et habitu incedentes abiecto et quibuslibet carentes auxiliis omnique poenarum genere fatigatae, ut manifeste potes oculis conspicere propriis, in quarum et ego sum inserta collegio, sunt iliae omnium mulierum miserrimae, quae dum viverent cunctis amoris intrare palatium clausere volentibus nec aliquibus bona facientibus vel ab iis benefaciendi causam et favorem petentibus voluerunt pro meritis respondere, sed omnes amoris postulantes deservire militiae abiecerunt et tanquam sibi odiosos repulerunt, eum non recolentes omnino qui deus amoris dicitur, cui militare quaerebant qui postulabant amari; et ideo nunc merito haec patimur et ab amoris digna rege factis suscepimus praemia, per quem universus regitur mundus, et sine ipso nihil boni aliquis operatur in orbe.

[246]    Praeterea tot sumus aliis poenarum addictae generibus, quas nullus posset nisi per experientiam scire docentem, quod mihi narrare impossibile tibique satis esset audire difficile. Caveant ergo mulieres in saeculo viventes ne harum sint nobis consortes poenarum, quia post mortem nulla sibi poterit poenitudine subveniri.»

[247]    Et ego mulieri respondi: «Ut video et manifeste cognosco, qui amori elegerit beneplacita facere centuplicata illa retributione suscipiet, et, eundem qui offendere fuerit ausus commissum impune transire non poterit, sed, ut mihi videtur, ultra millecuplum quam fuerit commissum in eum constat vindicari delictum. Talem igitur deum non est offendere tutum, sed in omnibus est sibi servire tutissimum qui talibus suos novit praemiis munerare et suos contemptores tam gravibus poenis affligere.

[248]    Rogo itaque, domina mea, et pro viribus supplico ut recedendi mihi licentiam largiaris, ut haec valeam dominabus quae vidi ita narrare.»

[249]    Et ipsa mihi taliter respondit: «Recedendi licentiam habere non potes, nisi de nobis maiores et duriores poenas cognoveris, et maius aliarum gaudium atque beatitudinem aspexeris.»

[250]    Dum igitur talia conferendo longum transitum fecerimus, in locum delectabilem valde pervenimus, ubi erant prata pulcherrima meliusque disposita quam unquam mortalium viderit ullus. Erat enim undique locus omnium generum pomiferis et odoriferis circumclusus arboribus, quarum quaelibet iuxta sui generis qualitatem fructibus decorabatur egregiis.

[251]    Praeterea in rotunditatis modum locus erat redactus trinisque distinctus partibus. Prima pars quidem in interiori erat loco reposita et a media parte undique circumsaepta. Tertia vero pars in extremis posita inter se et primam ex omni parte mediam perfecte circumeundo vallabat.

[252]    In prima igitur et interiori parte in medio loci sedebat quaedam mirae altitudinis arbor universorum generum abundanter proferens fructus; cuius rami usque ad interioris partis prolongabantur extremitates. Ad arboris quidem radices surgebat fons quidam mirabilis mundissimam habens aquam, quae nectaris suavissimum praelibantibus inducebat saporem; in qua etiam omnium generum pisciculorum species apparebant.

[253]    Iuxta praedictum autem fontem in throno quodam ex auro et omni lapidum ornatu constructo regina sedebat amoris splendidissimam suo capite gerens coronam, et ipsa pretiosissimis sedebat vestimentis ornata auream manu virgam retinens. Ad cuius dextram sedes erat parata omni pretiositate refulgens et claritudine, in qua nemo quidem sedebat.

[254]    Pars autem ista videlicet interior vocabatur amoenitas, quia in ea omnia inveniebantur delectabilia atque suavia. In hac autem parte interiori tori erant parati quam plurimi, qui miro erant modo perornati, siricinis scilicet ex omni parte operti palliis et purpureis ornamentis. Ex praedicto autem fonte undique quam plurimi derivabantur rivuli atque ramusculi, qui ex omni parte rigabant amoenitatem, et singuli tori singulis decorabantur rivulis.

[255]    Pars vero secunda vocabatur humiditas, cuius erat dispositio talis. Rivuli quidem, qui propriis contenti alveis irrigabant amoenitatem, in hac parte secunda suas nimio vires ostendebant et totam inundabant humiditatem, ita scilicet quod herba mixta simul apparebat cum aqua, sicut tempore veris solet in pratis pluvialibus apparere diebus.

[256]    Aqua vero ista, postquam in hanc fluebat partem, adeo fiebat frigida quod nullus posset eam tactu tolerare vivens; desuper vero calor solis intolerabilis descendebat, nullis enim locus obumbrabatur arboribus. Haec quidem aqua ultra partis istius non extendebatur terminos.

[257]    Tertia vero pars et extrema vocabatur siccitas, et merito quia omnis deerat humiditas omnisque locum occupabat ariditas, et solaris radius caloris erat acutus et igneo vapori nequaquam absimilis, terrae autem superficies quasi solum fornacis calidae.

[258]    Locus autem iste undique habebat infinitos spinarum fasciculos colligatos, et in quolibet fasciculo lignum erat quoddam pertractum per medium, excedens ex utraque parte fasciculum pro duorum cubitorum mensura, et ex utroque capite ligni vir quidam stabat fortissimus ligni tenens caput in manibus. Erat autem ibi via quaedam pulcherrima, per siccitatem et humiditatem ad amoenitatem deducens, in qua nullum omnino praedictorum sentiebatur incommodorum.

[259]    Quum vero ad ista devenerimus loca, viam primus rex amoris ingressus in amplexu ab amoris est regina susceptus et ea iuvante in parata sibi sede receptus crystallinam sua manu tenens virgam, et eum per eandem viam universus primi ordinis mulierum ac militantium est chorus secutus. Et cuique mulierum ornatissimi erat sedes lecti parata; militantes vero suo sibi eligebant sedes arbitrio.

[260]    Quanta quidem istis erat beatitudo et gloria, humana non posset vobis lingua referre. Nam totus amoenitatis locus istarum est voluptatibus assignatus, et cuiuslibet coram eis generis ludebant ioculatores atque psallebant, et omnia instrumentorum ibi musicae genera resonabant.

[261]    Secundo per eandem intravit viam totus sequentis ordinis mulierum communium et eisdem servire volentium masculorum chorus, et usque ad amoenitatis circulum pervenerunt; quem quum pertransire non possent, per humiditatem coeperunt sua frena laxare et quae poterant ibi solatia capere, quia ille sibi erat locus ab amoris curia deputatus; ubi quantus stridor erat et gemitus, satis esset narrare difficile.

[262]    Multum etiam istarum mulierum poenarum erat augmentum gloria quam habere videbant in amoenitate morantes. Tertio subintrabat per eundem locum mulierum chorus posterior, quae amoris compati militibus noluerunt, et usque ad humiditatis circulum devenerunt.

[263]    Sed quum eis non pateret ingressus, coeperunt per siccitatis circumfluere partes, quia ille sibi erat locus ab antiquo paratus. Ibi autem cuilibet illarum super spinarum fuit sedes parata fasciculo, et per viros ibi, ut supra dictum est, deputatos semper fasciculus movebatur, ut acrius spinarum dilacerarentur aculeis, et nudis plantis ignitum pertingebant solum. Tantus quidem dolor tantaque ibi erat afflictio quantam vix crederem inter ipsas Tartareas potestates adesse.

[264]    Haec autem quum vidissem, licentiam abeundi quaesivi. Et ipsa mihi dixit: «Licentiam ego tibi dare non possum, sed tuum hic equum relinque unde rex intravit amoris; ad ipsum ire festina et ab eo tanquam domino licentiam petere cura, et quae tibi praecipiet studeas diligenter attendere. Etiam pro me ipsa non sis exorare obliviosus.»

[265]    Quo percepto per praedictam viam ad regis amoris sum deductus aspectum et ei dixi: «Rex potens et gloriose, omnimodas tibi gratias ago, quia tua mihi magnalia et mirabilia tuique regni dignatus es revelare secreta.

[266]    Tuae igitur indesinenter clementiae supplico, ut quae tibi placet mihi tuo digneris servo praecipere, et, quae sint in amore praecepta principalia veraciter indicare, et illam mulierem, per cuius sum operationem tali visione beatus, meae intercessionis iuvamine a poenis gravioribus propitius liberare, et cum istis, quas hic tam honorifice collocatas aspicio, intra huius amoenitatis misericorditer loca reponere; postmodum vero mihi commeatum praestare, si placet.»

267]    Ipse vero mihi talia responsa porrexit: «Nostra tibi sunt concessa videre magnalia, ut per te nostra valeat ignorantibus gloria revelari, et ut tua praesens visio sit multarum dominarum salutis occasio. Tibi ergo firmiter mandamus atque iniungimus, ut, ubicunque dominam alicuius valoris inveneris a nostra semita deviare amoris recusando subire certamina, hanc sibi visionem narrare procures et eam ab erroris proposito revocare, ut poenas possit tam gravissimas evitare et in praesenti valeat gloria collocari.

[268]    Duodecim autem scias esse principalia quae sequuntur amoris praecepta:

      I. Avaritiam sicut nocivam pestem effugias et eius contrarium amplectaris.

      II. Castitatem servare debes amanti.

      III. Alterius idonee copulatam amori scienter subvertere non coneris.

      IV. Eius non cures amorem eligere, cum qua naturalis nuptias contrahere prohibet tibi pudor.

      V. Mendacia omnino vitare memento.

      VI. Amoris tui secretarios noli plures habere. 

[269]    VII. Dominarum praeceptis in omnibus obediens semper studeas amoris aggregari militiae.

      VIII. In amoris praestando et recipiendo solatia omnis debet verecundiae pudor adesse.

      IX. Maledicus esse non debes.

      X. Amantium noli exsistere propalator.

      XI. In omnibus urbanum te constituas et curialem.

      XII. In amoris exercendo solatia voluntatem non excedas amantis.

Sunt et alia amoris praecepta minora, quorum tibi non expediret auditus, quae etiam in libro ad Gualterium scripto reperies.

[270]    Mulier autem pro qua rogasti intra istius non potest amoenitatis moenia, sicut postulas, collocari, quia propria opera contradicunt intra tam gloriosa domicilia permanere. Tuae tamen intercessionis gratia pinguem equum et suavem cum freno et sella concedimus, et ut nullos habeat ministros circa spinarum fasciculum frigidumque de nostra licentia teneat sub pedibus lapidem.

[271]    Accipias ergo hunc crystallinum baculum et cum nostra recedas gratia; in priori autem fluvio quem inveneris eum proiicias.»

[272]    Arrepto vero ad recedendum itinere et ad eam quae me duxerat dominam reverso, eam inveni super fasciculo sine ministris sedentem, et super recenti lapide suos pedes suavissime tenentem, ac pinguissimum et valde ornatum equum iuxta se habentem, et modicam satis poenam patientem; quae mihi grates immensas obtulit atque subiunxit:

[273]    «Cum superna gratia recedas, amice, quia de huius curiae negotiis amplius videre non potes. Est enim ultra duplum quam videris earum gloria maior nostraque poena intensa, quae nulli viventi sunt videre concessa.» Post haec autem equum ascendi proprium et in momento oculi circa fluenta sum deductus aquarum. Ibi crystallina virga dimissa illaesus ad propria remeavi.

[274]    Aspicias ergo, domina mea, quanta est amare afflictio nolentis quantisque subiiciatur angustiis, et quantum decus mereantur et gloriam quae amoris portam intrare non clausere volentibus, ut vestrae opinionis errore deposito praedicta mereamini suscipere praemia et praefatas angustias declinare. Indecens enim esset et desperabile malum induceret, si mulier tam sapiens tamque venusta specie decorata inveniatur poenis subiacere tam gravibus totve pericula sustinere.

[275]    Quantum igitur ad vestram videtur spectare personam, amoris sum delegationis onere liberatus; vos autem taliter eius studeatis exaudire praecepta, ut ad eius beatitudinis mereamini gloriam introire.

[276]    Mulier ait: Si vera sunt quae tua proponit assertio, amoris est gloriosum deservire ministeriis, et eiusdem est periculosum valde refragari mandatis. Sive igitur vera sint sive falsa quae proponis, terribilium me deterret poenarum relatio, et ideo ab amoris nolo militia exsistere aliena, sed eius affecto consortio copulari et in meridiana mihi porta domicilium invenire.

[277]    Oportet me igitur meridianae portae dominarum consuetudinem per omnia reservare, ut nec quemlibet reiiciam nec quemlibet ad amoris portam pulsantem admittam. Curabo igitur cognoscere quis dignus reperiatur ingressu, et ipsum examinata et cognita veritate suscipiam.

[278]    Homo ait: Gratias ago amoris potentissimo regi, qui vestrum dignatus est revocare propositum dirumque fugavit errorem; sed quod velle deliberare contenditis utrum clamans ad palatii portam amoris sim admittendus, res amara nimis verbumque satis mihi videtur acerbum. Nam si de meae vobis constat probitate personae, deliberationi non potest locus de iure patere.

[279]    Quia tamen non omnia benefacta facile possunt ad omnium devenire notitiam, esse potest quod mea vobis facta sunt incognita, et ideo forte, quo ad conscientiam vestram, iuste fuit a vobis postulata deliberatio. Adeo tamen de meae confido probitatis operibus et de vestrae nobilitatis libramine, quod licet quam quaero differatur mihi largitio; non tamen credo obsequia diu posse suis meritis defraudari.

[280]    Velit ergo Deus ut meae spei fructum sentiam efficacem, et sicut mihi recedenti de vobis assidua cogitatio permanebit, ita de me absente divina vos faciat cogitare potentia.

[Capitulum  VI] :

[Qualiter amor acquiratur et quot modis]

Loquitur nobilior plebeiae

[281]    Si nobilior plebeiae petat amorem, eundem potest retinere stilum quo usus est nobilis quum loqueretur plebeiae. Potest etiam commode sub hac alia forma procedere. A longinquis retro temporibus diem istam desideravi et plenarie in mente gessi propositum meam vobis aperire mentem et intentionem et quanta mihi sit de vobis assidue cogitatio.

[282]    Temporis tamen inopportunitas usque nunc distulit amantis eloquium. Sciatis igitur me totius mentis in vobis cogitationem et ancoram posuisse, nihilique me posse in saeculo isto beare nisi pretiosissimum personae vestrae thesaurum. Nam sine ipso nihil mihi videtur in saeculo possidere, et omnium saecularium rerum abundantia pro summa mihi reputatur inopia.

[283]    Solus vester amor regis me posset diademate coronare et in summa rerum inopia me cunctis facere divitiis abundare. Spes vestri amoris me vivum conservat in orbe, de quo desperatus sum coactus de vita migrare. Suis igitur obsequiis me conservare dignetur gratia vestra et comitis non repellat amorem.

[284]    Comes enim solus vel eo superior tanto reperitur dignus amore. Absit enim, ut tantus decor tantaque morum probitas ex plebe sibi curet amantem eligere. Cogitet ergo prudentia vestra super loquentis comitis fide atque devotione, et ei digna suis meritis responsa retribuat.

[285]    Mulier ait: Illa quidem plebeia esset vere beata, quae comitis digna reperiretur amore. Sed vos attente inspicite qua reperiatur laude vel praemio dignus comes vel marchio, qui plebeiae deposcit amorem. O, quam mirabilis astur debet ille iudicari, qui, perdicibus omissis gruibus et fasianis, ex parvis passeribus et gallinarum filiis sibi curat quaerere victum!

[286]    Gaudeo ergo si comitis amore digna reperiar; timeo tamen hominis alti et grandis genere tam parvae mulieris petentis amorem eligere. Videtur namque quod ex sola cordis illud procedat inopia. Magnanimes enim soli merentur dominarum scire secreta et earum amore potiri.

[287]    Si meum igitur vobis amorem fuero largita, et eorum quae in amore exiguntur in vestra persona defectus reperiatur et ego ipsa, generis hoc proprii prohibente natura, forsan habere non possem, non diu noster amor recte gubernari valeret. Melius est ergo ab initio abstinere quam post causam iam inceptam poenitudine coartari.

[288]    Homo ait: Ibi quisque debet sibi postulare amorem, ubi amoris suasione constringitur. Ille enim est amor electus, qui in quocunque ordine ex placibilitate et delectatione formae cuiusque solummodo sumpsit originem, non qui ob generis tantum quaeritur praerogativam. Amoris itaque non subverto praecepta si ex minori ordine mihi curem amorem eligere, sed eius in hoc videor mandatis obsecundare.

[289]    Est namque tale praeceptum amoris: Qui vero cupit amore potiri, propriae fines non audeat voluntatis excedere nec ordines discernat amori, qui ex quolibet genere suum vult exornare palatium et omnes in sua curia aequaliter militare nulla ordinum praerogativa servata. Plebeia ergo in amoris curia aequali cum comite vel comitissa meruit ordine permanere.

[290]    Quum in vos tota mei animi dirigatur voluntas, sine omni vos possum reprehensione eligere, nec ex hoc parva sed valde magna petere iudicabor. Nam quum honorabili amoris curia digna permaneatis [honore] et ad vestrum voluntas me cogit amorem, inter magnanimes vestra me debet prudentia reputare.

[291]    A meo igitur non est abstinendum vobis amore, nisi bonis me videritis moribus destitutum et a bonis actibus alienum. Praeterea pulchrius accipiter suo volatu ingeniosam capit alaudam quam pigram qualiam et linea recta volantem.

[292]    Mulier ait: Etsi dictis rationibus ad vestrum forte me possetis amorem coartare, alia me ratio ab hac necessitate defendit, quia, etsi omnia nostris succederent amplexibus prospera, si illud vulgi deveniret ad aures omnes aperte meam famam reprehensione confunderent, quasi ultra modum propriae naturae metas excesserim.

[293]    Praeterea maioris altitudinis homo feminam ordinis inferioris fideliter non solet amare, sed, si amet, cito eius fastidit amorem et ipsam pro levi causa contemnit, quod manifesta ratione cognoscitur amoris obviare mandatis, in cuius curia generis nunquam potuit sibi locum vindicare discrimen, sed ordinis cuiuscunque reperiantur amantes, aequali ordine consueverunt in amoris aula militiam promereri et nullius generis maioritatis praerogativa gaudere. Iusta igitur a vobis me tuetur defensionis occasio, ne generis inaequalitas vestrum possit impedire propositum.

[294]    Homo ait: Mirandum est nimis super prudentia vestra quae tam incauta nititur se defensione munire. Qualis enim esset amor ille, qui populo teste perficitur et vulgi dilaniatur affatibus? Nonne amoris praecepto testante in amore non licet secretarios plures habere? Praeterea valentiae alicuius vel probitatis mulier non debet aliquem hac intentione amare, ut propter assueta vaniloquia vulgi et insidiantium suspectos rumores retro ab incepti amoris tramite cedat, et malorum ex hoc voluntas optatum capiat effectum.

[295]    Nam ut bene novistis, reproborum est hoc propositum semper et cunctis intentio manifesta, ubi libet facta impedire bonorum et amantium solatiis adversari. Vestra igitur discat serenitas malorum turpiloquia dolosa contemnere et eorum declinare insidias, ne malorum facta bonis inveniantur esse nociva. Maius enim pravis hominibus non posset praemium exhiberi quam si suas persenserint fraudes vias impedire bonorum.

[296]    De fide autem mea et legalitate amoris nec ego nec alius plenam vobis fidem facere posset, quia Deus ipse solus humani cordis est scrutator et testis; ei soli hominum est cogitatio manifesta. Factis ergo et operibus exterioribus a femina sapienti interior debet cogitatio deprehendi. Si propria igitur facta vel opera vestro me constituunt indignum amore et iustam vobis afferunt suspicionem, rogo ut nullam apud vos valeam misericordiam promereri.

[297]    Et si proprios mihi actus noveritis de iure non posse nocere, plena vos exoro fiducia ut ex vestro iudicio nulla mihi procedat iniuria. Nam quum nullus alicui suam fidem ad plenum possit facere manifestam, eadem ratione quaelibet mulier unumquemque posset amantem repellere.

[298]    Videat ergo magna prudentia vestra et subtili indagatione perquirat quid deceat ad proposita respondere. Nam, ut bene superius vestris reperitur insertum faminibus, quantumcunque unus amantium altero inveniatur nobilior, post amoris initia aequalibus eos oportet in amoris aula gradibus ambulare.

[299]    Mulier ait: Quamvis malorum insidiis non deceat cursum impediri bonorum, non tamen sequitur quod semper invenire debeat bonorum ancora ripas. Nam in cuiuslibet est positum mulieris arbitrio ut, quum ab ea postulatur amor, recuset amare si placet, nec ex hoc aliqua potest iniuria deprehendi, sicut vestris novistis dictis asserere. Quae enim potest iniuria aestimari, si quidquam ab aliquo postulanti petitae rei largitio denegatur?

[300]    Homo ait: Vere profiteor in mulieris esse collatum arbitrium postulanti, si velit, amorem concedere, et si non concedat nullam videtur iniuriam facere; sed tunc sine dubio infertur iniuria amanti, quum ipse bonus propter facta malorum suis meritis defraudatur, vel quum propter vanam suspicionem eius non potest capere dignum labor effectum.

[301]    Debet enim mulier quae postulatur amari vel suum amorem promittere vel prorsus denegare petenti vel, si de postulantis dubitet probitate, dicat: «Primo bona facias quam bonorum praemia petas.» Non enim sub simulantium amare velamento fidelis est recusandus amator, quia satis videtur iniquum aliquem alterius iniquitate gravari.

[302]    Mulier ait: Postquam vobis magis placet denegari prorsus amorem quam sub forsitaneo dubio respondere, vobis morem gerere curo et vos amare recuso.

Homo ait: Rogo ut me certum reddat prudentia vestra si alium in corde amare disponitis.

[303]    Mulier ait: Nec me cogit amoris lex nec consuetudo me cogit amantium ut quod corde gero vobis faciam manifestum. Nam etsi alium amare disponerem, nec vos quaerere nec me vobis insinuare deceret.

[304]    Homo ait: Ergo mihi nullum in disputatione praesenti reservatur auxilium nisi vobiscum pleno sermone certare, atque disputando cognoscere utrum vos deceat vel non mihi vestrum denegare amorem, si eum in neminem alium expendistis amantem. Probo ergo quod me non recte potestis amore vestro privare.

[305]    Nam amare aut est bonum aut est malum. Quod sit malum non est asserere tutum, quia satis omnibus constat et est manifestum, et amoris hoc nobis doctrina demonstrat, quod neque mulier neque masculus potest in saeculo beatus haberi nec curialitatem nec aliqua bona perficere, nisi sibi haec fomes praestet amoris. Unde necessario vobis concluditur ergo bonum esse amare et appetibile.

[306]    Satis ergo utriusque sexus homo amare tenetur, si bonus et laudabilis in orbe cupit haberi. Si autem amare tenemini, ergo aut malos aut probitate decoros. Malos quidem non, quia praeceptum contradicit amoris. Sequitur ergo solis bonis vestrum esse largiendum amorem. Quare, si me moribus noveritis decoratum, improbe mihi vestrum denegatis amorem.

[307]    Mulier ait: Fateor, bonum esse amare et bonis tantum largiendum amorem; sed licentiam cuilibet amanti ab amore concessam mihi vultis auferre. Nam unicuique licet amanti amorem non largiri petenti; ergo et ego amoris fulta doctrina meo vos possum sine reprehensione amore frustrare aliumque postulantem admittere.

[308]    Homo ait: Licentia amandi in vestrum collata arbitrium vobis auferri non potest, sed vestrum aequum debet esse arbitrium, ut quae debetis amare curetis. Non enim ob hoc vobis amor liberum voluit conferre arbitrium, ut concessa debeatis abuti licentia, sed ut maioribus apud ipsum mereamini praemiis honorari, si in tali posita bivio sibi studueritis serviendi viam eligere; unde, si in aliam contigerit vos divertere semitam, eum non mediocriter credatis offensum.

[309]    Nec vos tueri potestis, si alii in petendo posteriori vestrum concedatis amorem; nam priori digno petenti improbe denegatur amor et minus probe posteriori annectitur. Non enim amor voluit de suis militibus aliquem cum alterius iactura sentire iuvamen. Sic nec vos, rogo, velitis alii erogare quod alteri pleno iure debetur.

[310]    Mulier ait: Ea quae dicitis satis ratione nituntur, si cor meum propriae annueret voluntati. Mea namque voluntas esset quae proponitis adimplere, sed cor contradicit omnino et dissuadet per omnia fieri quod plena voluntate desidero. Ergo si cor contradicit amare, quaeso ut mihi asseratis cui potius sit favendum, cordi scilicet an voluntati.

[311]    Homo ait: Hanc discordiam me amplius audisse non recolo; quod aliud corde et aliud voluntate quaeratur. Sed si est quod verbis asseritis, illud prorsus debetis eligere quod iustitia et veritate defenditur.

[312]    Mulier ait: Quod dicitis stare non potest, quia coacta nemini sunt grata obsequia et nullis digna praemiis iudicantur. Quare igitur amori praestarem obsequia, si amoris praemia consequi non deberem? Praeterea qualis posset esse amor contra cordis voluntatem praesumptus? Nam, quod primitus corde ac voluntate appetitur, illud solum amoris debet amplecti muneribus; quod autem corde non peto quo modo possem amare non video.

[313]    Sed et dixistis quod alteri non possum recte proprium largiri amorem, si ab aliquo primo fuerit postulatus. Sed nonne fera bestia, quae prioris venatoris fuerat venabulis sauciata, si eam posterior [non] apprehenderit, eius debet esse qui cepit? Certe utique; ergo et secundus amator muneris perceptione potior est habendus in amore quam primus.

[314]    Homo ait: Etsi grata regi non possimus exhibere servitia, ei tamen offensam non debemus inferre. Nam qui sola obsequii subtractione offenditur, multo magis laeditur et laesus provocatur ad iram. Laeditur autem amor, si uni ex suis militibus debitus alii impendatur honor. Ergo si vestrum postulavi primus amorem, quamvis vester non sit animus inclinatus, eum tamen in alium tam festinanter non decet expendere, quia forte «Grata superveniet quae non sperabitur hora».

[315]    In brevi namque rex posset amoris vestram pietatis imbre superfundere mentem et vestri mihi amoris desperatum adducere fructum; quod fieri non posset, si alii vestra fuerit largitate concessus. Nec mihi obstare potest quod de venatione dixistis, quia illud obtinere constat de quorundam speciali consuetudine satis iniqua.

[316]    Sed generalis per orbem consuetudo conservat ut, si aliquis feram bestiam de propriis commoverit abditis et eam venando persequitur, quamvis ipsam apprehenderit alter, priori tamen eam generalis consuetudo reservat. Ergo quum alium in petendo praecessi, vestro de iure non possum amore privari.

[317]    Mulier ait: Inurbanum satis esse videtur et a bonis moribus manifeste deviare cognoscitur, si bonum, quod quisque sibi habere non potest, alteri prorsus velit denegare petenti. Ergo quum meum habere non potestis amorem, dilectionis et cordis affectionis hoc inhibente defectu, alios amandi mihi non debetis praecludere viam.

[318]    Nam, quum ipse amor me nolit adversus vos amoris inflammatione perfundere, sed adversus alium mihi spiraculum infundat amandi, ipsum sine aliqua possum blasphemia diligere. Ut tamen vobis contra me omnis removeatur occasio, vestri gratia amori non curabo vacare, et videbo an peccatrix virgo conceperit et pepererit mitis gallina draconem.

[319]    Homo ait: Quae proponitis verba, quamvis humanas videantur aures mulcere, tamen veritatis perquisita indagine sophistica palliatione teguntur. Numquid enim peccator, quia Deus sibi gratiam non infundit, apud ipsum Deum permanserit excusatus? Certe nequaquam, sed aeternis erit suppliciis mancipatus. Ergo, si amoris vultis indignationem effugere et eius cupitis spiraculis inflammari, suscipiendi amoris gratiae vos habilem constituatis et dignam.

[320]    Mulier ait: Et quantumcunque quisque bonum operetur in orbe, quo ad aeternae beatitudinis praemia capienda sibi valere non potest, nisi ex caritatis illud procedat affectu. Eadem igitur ratione, quantumcunque actibus propriis et operibus studeam regi servire amoris, si illud non ex cordis affectione procedat et ex actu derivetur amandi, ad amoris mihi praemia valere non potest. Ergo quoadusque me radius non pertinget amoris, mei non potestis amoris largitate potiri.

[321]    Homo ait: Et ego Deum flexis genibus exorabo semper, ut vos cogat amare quod decet et quod vestrae clareat celsitudini expedire.

 

 

Indice Biblioteca Progetto Duecento

© 1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 10 maggio 2006