Andreas Cappellanus

 

De Amore.

Libri tres

 

 

 

Edizione di riferimento

E. Trojel: Andreas Capellanus regii Francorum De amore libri tres, Hauniae 1892, ristampa, München 1972.

P r a e f a t i o

[1] Cogit me multum assidua tuae dilectionis instantia, Gualteri venerande amice, ut meo tibi debeam famine propalare mearumque manuum scriptis docere qualiter inter amantes illaesus possit amoris status conservari, pariterve qui non amantur quibus modis sibi cordi affixa valeant Veneris iacula declinare. 

[2] Asseris te namque novum amoris militem novaque ipsius sauciatum sagitta illius nescire apte gubernare frena caballi, nec ullum posse tibi remedium invenire. Quod quam sit grave quamque molestet meum animum nullis tibi possem sermonibus explicare. 

[3] Novi enim et manifesto experimento percepi quod qui Veneris est servituti obnoxius nil valet perpensius cogitare nisi ut aliquid semper valeat suis actibus operari, quo magis possit ipsius illaqueari catenis; nihil credit se habere beatum nisi id quod penitus suo debeat amori placere. 

[4] Quamvis igitur non multum videatur expediens huiusmodi rebus insistere, nec deceat quemquam prudentem huiusmodi vacare venatibus, tamen propter affectum quo tibi annector, tuae nullatenus valeo petitioni obstare; quia luce clarius novi quod docto in amoris doctrina cautior tibi erit in amore processus, tuae prout potero curabo postulationi parere. 

L i b e r   p r i m u s

Accessus  ad  amoris  tractatum

Est igitur primo videre quid sit amor, et unde dicatur amor, et quis sit effectus amoris, et inter quos possit esse amor, qualiter acquiratur amor, retineatur, augmentetur, minuatur, finiatur; et de notitia amoris mutui, et quid unus amantium agere debeat altero fidem fallente.

Capitulum I : 

Quid sit amor

[1] Amor est passio quaedam innata procedens ex visione et immoderata cogitatione formae alterius sexus, ob quam aliquis super omnia cupit alterius potiri amplexibus et omnia de utriusque voluntate in ipsius amplexu amoris praecepta compleri.

[2] Quod amor sit passio facile est videre. Nam antequam amor sit ex utraque parte libratus, nulla est angustia maior, quia semper timet amans ne amor optatum capere non possit effectum, nec in vanum suos labores emittat. 

[3] Vulgi quoque timet rumores et omne quod aliquo posset modo nocere; res enim imperfectae modica turbatione deficiunt. 

[4] Sed et si pauper ipse sit, timet ne eius mulier vilipendat inopiam; si turpis est, timet ne eius contemnatur informitas vel pulchrioris se mulier annectat amori; si dives est, praeteritam forte tenacitatem sibi timet obesse. 

[5] Et ut vera loquamur, nullus est qui possit singularis amantis enarrare timores. Est igitur amor ille passio, qui ex altera tantum est parte libratus, qui potest singularis amor vocari. 

[6] Postquam etiam amor utriusque perficitur, non minus timores insurgunt; uterque namque timet amantium ne quod est multis laboribus acquisitum per alterius labores amittat, quod valde magis onerosum constat hominibus quam si spe frustrati nullum sibi suos fructum sentiant [sibi] afferre labores. 

[7] Gravius est enim carere quaesitis quam sperato lucro privari. Timet etiam ne in aliquo offendat amantem; tot enim timet quod nimium esset narrare difficile. 

[8] Quod autem illa passio sit innata, manifesta tibi ratione ostendo, quia passio illa ex nulla oritur actione subtiliter veritate inspecta; sed ex sola cogitatione quam concipit animus ex eo quod vidit passio illa procedit. 

[9] Nam quum aliquis videt aliquam aptam amori et suo formatam arbitrio, statim eam incipit concupiscere corde; postea vero quotiens de ipsa cogitat, totiens eius magis ardescit amore, quousque ad cogitationem devenerit pleniorem. 

[10] Postmodum mulieris incipit cogitare facturas, et eius distinguere membra suosque actus imaginari eiusque corporis secreta rimari ac cuiusque membri officio desiderat perpotiri. 

[11] Postquam vero ad hanc cogitationem plenariam devenerit, sua frena nescit continere amor, sed statim procedit ad actum; statim enim iuvamen habere laborat et internuntium invenire. 

[12] Incipit enim cogitare qualiter eius gratiam valeat invenire, incipit etiam quaerere locum et tempus cum opportunitate loquendi, ac brevem horam longissimum reputat annum, quia cupienti animo nil satis posset festinanter impleri; et multa sibi in hunc modum evenire constat. [13] Est igitur illa passio innata ex visione et cogitatione. Non quaelibet cogitatio sufficit ad amoris originem, sed immoderata exigitur; nam cogitatio moderata non solet ad mentem redire, et ideo ex ea non potest amor oriri.

Capitulum II :

Inter quos possit  esse amor

[1] Hoc autem est praecipue in amore notandum, quod amor nisi inter diversorum sexuum personas esse non potest. Nam inter duos mares vel inter duas feminas amor sibi locum vindicare non valet; duae namque sexus eiusdem personae nullatenus aptae videntur ad mutuas sibi vices reddendas amoris vel eius naturales actus exercendos. Nam quidquid natura negat, amor erubescit amplecti.

[2] Ad hoc totus tendit conatus amantis, et de hoc illius assidua est cogitatio, ut eius quam amat fruatur amplexibus; optat enim ut cum ea omnia compleat amoris mandata, id est ea quae in amoris tractatibus reperiuntur inserta. 

[3] In amantis ergo conspectu nil valet amoris actui comparari, potiusque verus amans cunctis exspoliari divitiis vel omni eo quod humano posset excogitari ingenio, sine quo quis vivere non potest, penitus privari eligeret quam sperato vel acquisito amore carere. 

[4] Quid enim homo posset possidere vel habere sub coelo, pro quo vellet tot subiacere periculis quot assidue videmus amantes ex libero arbitrio se subiugare? Videmus enim ipsos mortem contemnere nullasque timere minas, divitias spargere et ad multas devenire inopias. 

[5] Sapiens tamen amator divitias non abiicit tanquam prodigus consuevit dispensator abiicere, sed iuxta patrimonii facultates suis ab initio modum ponit impendiis. Nam inopiae quisque necessitati suppositus deflexo incipit incedere vultu et multis cogitationibus cruciari, et omnis eum alacritas derelinquit. 

[6] Qua quidem cessante illico melancolia ex adverso consurgit, in eo suum sibi locum vindicat ira, et ita incipit esse alteratus amanti et ei terribilis apparere, sicque incipiunt amoris incrementa deficere; ergo incipit amor diminui. Amor enim semper minuitur vel augetur. 

[7] Manifesto igitur experimento cognosco quod dura superveniente inopia incipiunt fomenta amoris deficere, quia «Non habet unde suum paupertas pascat amorem.»

[8] Non autem haec tibi enarro, amice, quasi velim avaritiam sectandam esse meis tibi faminibus indicare, quam cunctis constat in eodem cum amore non posse domicilio permanere, sed ut tibi ostendere valeam prodigalitatem esse modis omnibus fugiendam, et ipsam largitatem utroque brachio amplectendam. Nota etiam quod amans nihil sapidum ab amante consequitur nisi ex illius voluntate procedat.

Capitulum III :

Unde dicatur amor

[1] Dicitur autem amor ab amo verbo, quod significat capere vel capi. Nam qui amat captus est cupidinis vinculis aliumque desiderat suo capere hamo. 

[2] Sicut enim piscator astutus suis conatur cibiculis attrahere pisces et ipsos sui hami capere unco, ita vero captus amore suis nititur alium attrahere blandimentis, totisque nisibus instat duo diversa quodam incorporali vinculo corda unire, vel unita semper coniuncta servare.

Capitulum IV :

Quis sit effectus amoris

[1] Effectus autem amoris hic est, quia verus amator nulla posset avaritia offuscari; amor horridum et incultum omni facit formositate pollere, infimos natu etiam morum novit nobilitate ditare, superbos quoque solet humilitate beare; obsequia cunctis amorosus multa consuevit decenter parare. O, quam mira res est amor, qui tantis facit hominem fulgere virtutibus, tantisque docet quemlibet bonis moribus abundare! 

[2] Est et aliud quiddam in amore non brevi sermone laudandum, quia amor reddit hominem castitatis quasi virtute decoratum, quia vix posset de alterius etiam formosae cogitare amplexu, qui unius radio fulget amoris. Est enim suae menti, dum de amore suo plenarie cogitat, mulieris cuiuslibet horridus et incultus aspectus. 

[3] Hoc ergo tuo pectori volo semper esse affixum, Gualteri amice, quod si tali amor libramine uteretur ut nautas suos post multarum procellarum inundationem in quietis semper portum deduceret, me suae servitutis perpetuo vinculis obligarem. 

[4] Sed quia inaequale pensum sua solet manu gestare, de ipsius tanquam iudicis suspecti non ad plenum confido iustitia. Ideoque ad praesens eius recuso iudicium, quia «Saepe suos nautas valida relinquit in unda». 

[5] Sed quare amor quandoque ponderibus non utatur aequalibus, alibi tractatu latiori te plenius edocebo.

Capitulum V :

Quae personae sint aptae ad amorem

[1] Est nunc videre quae sint aptae personae ad amoris arma ferenda. Et scire debes quod omnis compos mentis qui aptus est ad Veneris opera peragenda, potest amoris pertingi aculeis, nisi aetas impediat vel caecitas vel nimia voluptatis abundantia.

[2] Aetas impedit, quia post sexagesimum annum in masculo et post quinquagesimum in femina, licet coire homo possit, eius tamen voluptas ad amorem deduci non potest, quia calor naturalis ab ea aetate suas incipit amittere vires, et humiditas sua validissime inchoat incrementa fovere, atque hominem in varias deducit angustias et aegritudinum diversarum molestat insidiis, nullaque sunt sibi in hoc saeculo praeter cibi et potus solatia. 

[3] Similiter ante duodecim annos femina et ante decimum quartum annum masculus non solet in amoris exercitu militare. 

[4] Dico tamen et firmiter assero quod masculus ante decimum octavum annum verus esse non potest amans, quia usque ad id tempus pro re satis modica verecundo rubore perfunditur, qui non solum perficiendum impedit amorem sed bene perfectum exstinguit. 

[5] Sed et alia ratio efficacior invenitur, quia ante praefatum tempus nulla in homine constantia viget, sed in omnibus variabilis reperitur. Nec enim aetatis de amoris imperii arcanis posset tanta infirmitas cogitare. Cur vero citius in muliere amor quam in masculis exardescit, alibi forte docebo.

[6] Caecitas impedit amorem, quia caecus videre non potest unde suus possit animus immoderatam suscipere cogitationem; ergo in eo amor non potest oriri, sicut plenarie supra constat esse probatum. Sed hoc verum esse in amore acquirendo profiteor; nam amorem ante caecitatem hominis acquisitum non nego in caeco posse durare.

[7] Nimia voluptatis abundantia impedit amorem, quia sunt quidam qui tanta voluptatis cupidine detinentur quod amoris non possent retineri reticulis; qui post multas etiam de muliere cogitationes habitas vel fructus assumptos, postquam aliam vident statim illius concupiscunt amplexus, et obsequii a priore amante suscepti obliviosi et ingrati exsistunt. 

[8] Illi tales quot vident tot cupiunt libidini immisceri. Istorum talis amor est qualis est canis impudici. Sed nos credimus asinis comparandos; ea namque solummodo natura moventur quae ceteris animantibus homines ostendit aequales, non vera quae rationis differentia nos a cunctis facit animalibus separari. De talibus amantibus alibi dicetur.

Capitulum VI :

Qualiter amor acquiratur et quot modis

[1] Nunc igitur sequenti restat loco videre quibus modis amor sit acquirendus. Et quorundam fertur narrare doctrina quinque modos esse quibus amor acquiritur, scilicet formae venustate, morum probitate, copiosa sermonis facundia, divitiarum abundantia et facili rei petitae concessione. 

[2] Sed nostra quidem credit opinio tantum tribus prioribus modis amorem acquiri, duos autem ultimos modos omnino credimus ab aula propulsandos amoris, sicut mea tibi suo loco doctrina monstrabit.

[3] Formae venustas modico labore sibi quaerit amorem, maxime si amorem simplicis requirit amantis. Simplex enim amans nil credit aliud in amante quaerendum nisi formam faciemque venustam et corporis cultum. 

[4] Horum autem amorem improbare non insisto, sed nec multum approbare contendo, quia inter incautos vel minus sapientes amantes amor diu latere non potest; ergo sua statim incipit incrementa nescire. 

[5] Divulgatus enim amor aestimationem non servat amantis, sed eius famam sinistris solet cauteriare rumoribus et poenitentem prorsus saepe reddit amantem. 

[6] Raro inter ipsos amor perdurat amantes, sed si inter tales amor forte quandoque remaneat, sua non potest pristina solatia capere, quia rumoris percepta suspicio custodiam facit cautiorem exhibere puellae, et omnem loquendi opportunitatem excludit, et sollicitos attentosque reddit cognatos amantis, et exinde inimicitia capitalis insurgit. 

[7] In talibus amor, quum non possit sua solatia capere, immoderata suscipit incrementa et in immanium lamenta poenarum deducit amantes, quia «Nitimur in vetitum cupimus semperque negatum».

[8] Sapiens igitur mulier talem sibi comparare perquirat amandum qui morum sit probitate laudandus, non autem qui mulierum se more perungit vel corporis se cultu perlustrat. Non enim potest virili congruere formae mulierum se more ornare vel corporis ornatui deservire. Tales etiam mirificus Ovidius redarguendo notavit:

«Sint procul a nobis iuvenes ut femina compti,

Fine coli modico forma virilis amat.»

[9] Sed et si mulierem videris nimia colorum varietate fucatam, eius non eligas formam nisi alia vice primo ipsam extra festiva diligenter aspicias, quia mulier in solo corporis fuco confidens non multum solet morum muneribus ornari. Sicut igitur in masculo diximus, ita credimus in muliere non formam tantum quantum morum honestatem sectandam. 

[10] Cave igitur, Gualteri, ne inanis te decipiat mulierum forma, quia tanta solet esse mulieris astutia et eius multa facundia quod, postquam coeperis eius acquisitis gaudere muneribus, non videbitur tibi facilis ab ipsius amore regressus. 

[11] Morum probitas acquirit amorem in morum probitate fulgentem. Doctus enim amans vel docta deformem non reiicit amantem, si moribus intus abundet. Qui enim probus invenitur et prudens nunquam facile posset in amoris semita deviare vel suum coamantem afficere turbatione. 

[12] Sapiens igitur, si sapientem suo connectit amori, suum amorem in perpetuum facillime poterit occultare, et sapientem coamantem sapientiorem sua solet exhibere doctrina, et minus sapientem sua consuevit moderatione reddere cautiorem. 

[13] Mulier similiter non formam vel cultum vel generis quaerat originem, quia «Nulli forma placet, si bonitate vacet»; morum atque probitas sola est quae vera facit hominem nobilitate beari et rutilanti forma pollere. 

[14] Nam quum omnes homines uno sumus ab initio stipite derivati unamque secundum naturam originem traximus omnes, non forma, non corporis cultus, non etiam opulentia rerum, sed sola fuit morum probitas quae primitus nobilitate distinxit homines ac generis induxit differentiam. 

[15] Sed plures quidem sunt qui ab ipsis primis nobilibus sementivam trahentes originem in aliam partem degenerando declinant: «Et si convertas, non est propositio falsa». Sola ergo probitas amoris est digna corona.

[16] Sermonis facundia multotiens ad amandum non amantium corda compellit. Ornatum etenim amantis eloquium amoris consuevit concitare aculeos et de loquentis facit probitate praesumi. Quod qualiter fiat, quam brevi potero curabo tibi sermone narrare.

[17] Ad hoc imprimis istam tibi trado doctrinam, quod mulierum alia est plebeia, alia nobilis, alia nobilior. Item masculus alius est plebeius, alius est nobilis, alius nobilior, alius nobilissimus. 

[18] Mulier plebeia tibi satis est manifesta; nobilis mulier dicitur ex vavassoris vel proceris sanguine orta vel eorum uxores. Nobilior femina nominatur a proceribus sumpta. 

[19] Idem dicimus in masculis, nisi quod masculus nobiliori vel ignobiliori vinctus uxori ordinem non mutat. Mulier enim vincta marito ex mariti ordine suam nobilitatem variando commutat. 

[20] Masculi vero nobilitas mulieris nunquam potest coniunctione mutari. Praeterea unum in masculis plus quam in feminis ordinem reperimus, quia quidam masculus nobilissimus invenitur, ut puta clericus.

 

 

Indice Biblioteca Progetto Duecento

© 1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 10 maggio 2006