Innocentius III

DE CONTEMPTU MUNDI

SIVE DE MISERIA CONDITIONIS HUMANAE

LIBRI TRES

(Edit. Opp. Innocentii III, Coloniae 1575, in-folio, p. 421.)

Edizione di riferimento:

edizione telematica: http://pld.chadwyck.com

LIBER PRIMUS.

PROLOGUS.

Domino Patri charissimo P. Dei gratia Portuensi episcopo, Lotharius indignus diaconus, gratiam in praesenti, et gloriam in futuro.

Modicum otii, quod inter multas angustias nuper ea, quam nosti, occasione captavi, non ex toto mihi praeteriit otiosum. Sed ad deprimendam superbiam (quae caput est omnium vitiorum) (Eccli. X) vilitatem humanae conditionis utcunque descripsi. Titulum autem praesentis opusculi vestro nomini dedicavi, rogans et postulans, ut si quid in eo vestra discretio dignum invenerit, divinae gratiae totum ascribat. Si vero paternitas vestra suggesserit, dignitatem humanae naturae, Christo favente, describam : quatenus ita per hoc humilietur elatus, ut per illud humilis exaltetur [al. Gratuletur].

CAPUT PRIMUM.

De miserabili humanae conditionis ingressu.

Quare de vulva matris egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei? (Jer. XX.)  « Si talia de se locutus est ille, quem Dominus sanctificavit in utero (Jer. I), qualia loquar ego de me, quem mater mea genuit in peccatis? Heu me, dixerim, mater mea, quid me genuisti, filium amaritudinis et doloris? » Quare non in vulva matris mortuus sum? egressus ex [Col. 0702B] utero non statim perii? Cur exceptus genibus, lactatus uberibus (Job III), natus in combustionem [al. confusionem] et cibum ignis? (Isa. IX.)   Utinam interfectus fuissem in utero, ut fuisset mihi mater mea sepulcrum, et vulva ejus conceptus aeternus (Jer. XX). Fuissem enim quasi non essem, de utero translatus ad tumulum (Job X).   Quis ergo det oculis meis fontem lacrymarum (Jer. IX),  « ut fleam miserabilem conditionis humanae conversationis progressum, damnabilem humanae dissolutionis egressum? Consideravi ergo cum lacrymis de quo factus sit homo: quid faciat homo, quid facturus [al. futurus] sit homo. Sane formatus de terra, conceptus in culpa, natus ad poenam, agit prava quae non licent, turpia quae non decent, vana quae non expediunt, fiet cibus ignis, esca vermis, massa putredinis. Exponam id planius, edisseram plenius. Formatus est homo de pulvere, de luto, de cinere: quodque vilius est, de spurcissimo spermate: conceptus in pruritu carnis, in fervore libidinis, in fetore luxuriae: quodque deterius est, in labe peccati; natus ad laborem, dolorem, timorem: quodque miserius est, ad mortem. Agit prava, quibus offendit Deum, offendit proximum, offendit seipsum; agit turpia, quibus polluit famam, polluit conscientiam, polluit personam; agit vana, quibus negligit seria, negligit utilia, negligit necessaria. Fiet cibus ignis, qui semper ardet, et urit inexstinguibilis: esca vermis, qui semper rodit, et comedit immortalis: massa putredinis, quae semper fetet, et sordet horribilis.

CAPUT II.

De vilitate materiae ipsius hominis.

Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae, quae caeteris elementis est vilior, ut patet Gen. II. Planetas et stellas fecit ex igne, flatus et ventos fecit ex aere, pisces et volucres fecit ex aqua, homines et jumenta fecit de terra. Considerans igitur aquatica, homo se vilem inveniet; considerans aerea, se viliorem agnoscet; considerans ignea, se vilissimum reputabit, nec valebit se parificare coelestibus, nec audebit se praeferre terrenis, quia parem se jumentis inveniet, et similem recognoscet. » Unus est enim hominum et jumentorum interitus, et aequa utriusque conditio, et nihil habet homo jumento amplius. De terra orta sunt, et in terram pariter revertentur (Eccle. III).  « Verba sunt ista non cujuslibet hominis, sed sapientissimi Salomonis. Quid est igitur homo, nisi lutum et cinis? Hinc enim homo dicit ad Deum: »Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem me reduces (Job X).  « Hinc et Deus inquit ad hominem: » Pulvis es, et in pulverem reverteris (Gen. III).   Comparatus sum, ait Job, luto, et assimilatus sum favillae et cineri (Job XXX).  « Lutum efficitur ex aqua et pulvere, utroque manente. Cinis autem fit ex ligno et igne, utroque deficiente. Expressum mysterium, sed alias melius exprimendum, quid ergo lutum superbis? de quo pulvis extolleris? unde cinis gloriaris?

CAPUT III.

Divisio conceptionis.

An illud forsan respondebis, quod Adam ipse fuit de limo terrae formatus, tu autem ex humano semine procreatus? At ille fuit formatus de terra, sed virgine; tu vero procreatus de semine, sed immundo. » Quis enim potest facere mundum de immundo conceptum semine?  « (Job XIV.) Quis est homo, ut immaculatus sit, et justus appareat natus de muliere? »Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea (Psal. L).  « Non in una tantum iniquitate, non in uno tantum delicto, sed in multis iniquitatibus, et in multis delictis. In delictis videlicet et iniquitatibus propriis; in delictis et iniquitatibus alienis.

CAPUT IV.

De conceptione infantis.

Est enim duplex conceptio: una seminum, et altera naturarum. Prima fit in commissis, secunda fit in contractis; parentes enim committunt in prima, proles contrahunt in secunda. Quis enim nesciat concubitum etiam conjugalem nunquam omnino committi sine pruritu carnis, sine fervore luxuriae, sine foetore libidinis? Unde semina concepta foedantur, maculantur et vitiantur, ex quibus anima tandem infusa contrahit labem peccati, maculam culpae, sordem iniquitatis. Sicut ex vase corrupto liquor infusus corrumpitur, et pollutum contingens, ex ipso contactu polluitur. Habet enim anima tres naturales potentias, sive tres naturales vires. Rationalem, ut discernat inter bonum et malum; irascibilem, ut respuat malum; concupiscibilem, ut appetat bonum. Istae tres vires tribus oppositis vitiis originaliter corrumpuntur. Vis rationalis per ignorantiam, ut non discernat inter bonum et malum; vis irascibilis per iracundiam, ut respuat bonum; vis concupiscibilis per concupiscentiam, ut appetat malum. Prima gignit delictum, ultima parit peccatum, media delictum generat et peccatum. Est enim delictum non facere faciendum; peccatum, agere non agendum. Haec tria vitia contrahuntur ex carne corrupta, per tres naturales illecebras. In carnali quippe commercio, rationis sopitur intuitus, ut ignorantia seminetur: libidinis irritatur pruritus, ut iracundia propagetur: voluptatis satiatur affectus, ut concupiscentia contrahatur. Hic est tyrannus carnis, lex membrorum, fomes peccati, languor naturae, pabulum mortis, sine quo nemo nascitur, sine quo nullus moritur: qui si quando transit reatu, semper tamen remanet actu. »Si enim dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I). « O gravis necessitas et infelix conditio. Antequam peccemus, peccato constringimur: et antequam delinquamus, delicto tenemur. »Per hominem unum peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum in omnes homines mors pertransit (Rom. V). « An non »patres uvam comederint acerbam, et dentes filiorum obstupescunt? « (Jer. XXXI; Ezech. XVIII.)

CAPUT V.

Quali cibo conceptus nutriatur in utero.

Sed attende quo cibo conceptus nutriatur in utero. Profecto sanguine menstruo, qui cessat ex femina post conceptum, ut ex eo conceptus nutriatur in femina. Qui fertur esse tam detestabilis et immundus, ut ex ejus contactu fruges non germinent, arescant arbusta, moriantur herbae, amittant arbores foetus, et si canes inde comederint in rabiem efferantur. Concepti fetus vitium seminis contrahunt, ita ut leprosi et elephantici ex hac corruptione nascantur. Unde secundum legem Mosaicam, mulier quae menstruum patitur, reputatur immunda (Lev. X); et si quis ad menstruatam accesserit, jubetur interfici (Lev. XII). Ac propter immunditiam menstruorum praecipitur, ut mulier si masculum pareret quadraginta, si vero feminam, octoginta diebus a templi cessaret ingressu.

CAPUT VI.

De imbecillitate infantis.

Quare ergo data est misero lux, et vita iis qui sunt in amaritudine animae? (Job III.) Felices illi qui moriuntur antequam oriantur. Prius mortem sentientes, quam vitam scientes. Quidam enim tam deformes et prodigiosi nascuntur, ut non homines, sed abominationes potius videantur, quibus forte melius fuisset provisum, si nunquam prodiissent ad visum, quoniam ut monstra monstrantur, et ostenduntur ostentui. Plerique vero diminuti membris, et sensibus corrupti nascuntur, amicorum tristitia, parentum infamia, verecundia propinquorum. Quid hoc particulariter dixerim de quibusdam, cum generaliter omnes sine scientia, sine verbo, sine virtute nascamur? Flebiles, debiles, imbecilles, parum a brutis distantes, imo minus in multis habentes? Nam illa statim ut orta sunt, gradiuntur: nos autem non solum erecti pedibus non incedimus, verum etiam curvati manibus non reptamus.

CAPUT VII.

De dolore partus et ejulatu infantis.

Omnes nascimur ejulantes, ut nostram miseriam exprimamus. Masculus enim recenter natus dicit A, femina vero E:

Dicentes E vel A, quotquot nascuntur ab Eva.

Quid est igitur Eva, nisi heu ha? Utrumque dolentis est interjectio, doloris exprimens magnitudinem. Haec enim ante peccatum virago, post peccatum Eva meruit appellari, ex quo sibi dictum audivit: » In dolore paries (Gen. III). « Non est enim dolor sicut parturientis: unde Rachel prae nimio dolore partus interiit, et moriens vocavit nomen filii sui Benoni, id est filium doloris (Gen. XXXI). Uxor Phinees subitis doloribus irruentibus peperit simul ac periit, et in ipso mortis articulo vocavit filium Ichabod (Reg. IV). » Mulier autem ut naufragus, cum parit, tristitiam habet; cum vero pepererit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum (Joan. XVI).  « Concepit ergo cum immunditia et fetore, parit cum tristitia et dolore, nutrit cum angustia et labore, custodit cum instantia et timore.

CAPUT VIII.

De nuditate hominis.

Nudus egreditur, et nudus regreditur. Pauper accedit, et pauper recedit. » Nudus, inquit Job, egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar illuc (Job I). « » Nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium quia nec auferre quid possumus (Tim. VI).  « Si quis autem indutus ingreditur, attendat quale proferat indumentum. Turpe dictu, turpius auditu, turpissimum visu. Foedam pelliculam sanguine cruentatam. Haec est illa maceria, de qua Thamar inquit in partu: » Quare divisa est propter te maceria?  « Et ob hanc causam vocavit nomen ejus Phares, quod interpretatur divisio (Gen. XXXVIII).

CAPUT IX.

Quem fructum homo producit.

O vilis conditionis humanae indignitas, o indigna vilitatis humanae conditio! Herbas et arbores investiga. Illae de se producunt flores et frondes, et fructus: et heu tu de te lendes et pediculos et lumbricos. Illae de se fundunt oleum, vinum et balsamum, et tu de te sputum, urinam et stercus: illae de se spirant suavitatem odoris, et tu de te reddis abominationem fetoris. Qualis est ergo arbor, talis est fructus. »Non enim potest arbor mala fructus bonos facere (Matth. VII et XII). « Quid est enim homo secundum formam, nisi quaedam arbor inversa? cujus radices sunt crines, truncus caput cum collo, stipes est pectus cum alvo, rami sunt ilia cum tibiis, frondes sunt digiti cum articulis. Hoc est folium quod a vento rapitur, et stipula quae a sole siccatur (Job XIII).

CAPUT X.

De incommodis senectutis et brevitate vitae hominis.

In primordio conditionis humanae noningentis annis et amplius homines vixisse leguntur (Gen. VI), sed paulatim, vita hominis declinante, dixit Dominus ad Noe: » Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est. Eruntque dies illius centum viginti annorum (Gen. VI). « Quod intelligi potest tam de termino vitae, quam de spatio poenitendi. Ex tunc enim rarissime leguntur homines plus vixisse, sed cum magis ac magis vita recideretur humana, dictum est a Psalmista: » Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor (Psal. LXXXIX). « Nonne autem paucitas dierum meorum finietur brevi tempore? (Job X.) » Dies nostri velocius transeunt quam a texente tela succiditur (Job VII). « » Homo natus de muliere brevi vivens tempore repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet (Job XIV). « Pauci enim nunc ad quadraginta, paucissimi ad sexaginta annos perveniunt.

CAPUT XI.

De incommodis senectutis.

Si quis autem ad senectutem processerit, statim cor ejus affligitur, et caput concutitur, languet spiritus et fetet anhelitus, facies rugatur, et statura curvatur, caligant oculi, et vacillant articuli, nares effluunt, et crines defluunt, tremit tactus, et deperit actus, dentes putrescunt, et aures surdescunt. Senex facile provocatur, difficile revocatur; cito credit, et tarde discredit, tenax et cupidus, tristis et querulus, velox ad loquendum, tardus ad audiendum, sed non tardus ad iram: laudat antiquos, spernit modernos: vituperat praesens, commendat praeteritum, suspirat et anxiatur, torpet et infirmatur. Audi Horatium poetam:

Multa senem circumveniunt incommoda. (HORAT., De arte poet.)

Porro nec senes contra juvenem glorientur, nec insolescant juvenes contra senem, quia quod sumus iste fuit, erimus quandoque quod hic est.

CAPUT XII.

De labore mortalium.

» Avis ergo nascitur ad volandum, et homo nascitur ad laborem (Job V).  « Cuncti dies ejus laboribus et aerumnis pleni sunt, nec per noctem requiescit mens ejus. Et quid hoc est nisi vanitas? Non est quisquam sine labore sub sole, non est sine defectu sub luna, non est sine vanitate sub tempore. Tempus est mora rerum mutabilium. » Vanitas vanitatum, inquit Ecclesiastes (Cap. I), et omnia vanitas.  « O quam varia sunt studia hominum, quam diversa sunt exercitia. Unus est tamen omnium finis, et idem effectus, labor et afflictio spiritus. »Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL).  «

CAPUT XIII.

De studio sapientum.

Perscrutentur sapientes, investigent alta coeli, lata terrae, profunda maris, et de singulis disputent, de cunctis pertractent, discant semper aut doceant. Et quid ex hac occupatione nisi laborem et dolorem et afflictionem spiritus invenient? Noverat hoc experimento qui dixerat: » Dedi cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, errores et stultitiam, et agnovi quod esset labor et afflictio spiritus, eo quod in multa sapientia multa sit indignatio, et qui addit scientiam addit dolorem (Eccle. I).  « Licet enim oporteat indagantem et multis insudare vigiliis, et invigilare laboribus et sudoribus, vix tamen est quidquam tam vile, vix est tam facile, quod ad plenum intelligat homo, comprehendatque ad liquidum, nisi forsan illud perfecte sciatur, quod nihil scitur perfecte, quanquam ex hoc insolubilis redargutio consequatur. Quin imo » corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX).  « Audi quid super hoc sentiat Salomon: » Cunctae res difficiles, non potest eas homo explicare sermone (Eccle. I).   Est homo qui diebus ac noctibus somnum non capit oculis, et nullam operum Dei potest invenire rationem. Et quando plus laboraverit ad quaerendum, tanto minus inveniet (Eccle. VIII).    Deficiunt ergo scrutantes scrutinio, quoniam accedet homo ad cor altum, et exaitabitur Deus (Psal. LXIII).   Perscrutator enim majestatis opprimetur a gloria (Prov. XXV).  « Qui enim magis intelligit, magis dubitat: et ille videtur sibi plus sapere, qui plus desipit. Ergo pars scientiae [Col. 0707D] est scire quod nesciat. » Fecit autem Deus hominem rectum, et ipse se infinitis immiscuit quaestionibus. (Eccli. VII).  «

CAPUT XIV.

De variis studiis hominum.

Currunt et discurrunt mortales per sepes et semitas, ascendunt montes, transcendunt colles, transvolant rupes, pervolant alpes, transgrediuntur foveas, ingrediuntur cavernas, rimantur viscera terrae, profunda maris, incerta fluminis, opaca nemoris, invia solitudinis, exponunt se ventis et imbribus, tonitruis et fulminibus, fluctibus et procellis, ruinis et praecipitiis. Metalla cudunt et conflant, lapides sculpunt ei poliunt, ligna succidunt et dolant, telas ordiuntur et texunt vestes, sincidunt sic et consuunt, aedificant domos, plantant hortos, excolunt agros, pastinant vineas, succendunt clibanos, exstruunt molendina, piscantur, venantur et aucupantur. Meditantur et cogitant, consiliantur et ordinant, querulantur et litigant, diripiunt et furantur, decipiunt et mercantur, contendunt et praeliantur et innumera talia faciunt, ut opes congerant, ut quaestus multiplicent, ut lucra sectentur, ut honores acquirant, ut dignitates extollant, ut potestates extendant, et haec quoque labor et mentis afflictio. Si mihi non creditur, Salomoni credatur: » Magnificavi, inquit, opera mea: aedificavi mihi domos, et plantavi mihi vineas; feei hortos et pomaria, consevi ea cuncti generis arboribus; exstruxi mihi piscinas aquarum ut irrigarem silvam lignorum germinantium: possedi servos et ancillas, multamque familiam habui, armenta quoque et magnos ovium greges, ultra omnes, qui fuerant ante me in Jerusalem. Coacervavi mihi aurum et argeutum, et substautias regum et provinciarum. Feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos et urceolos in ministerio ad vina fundenda, et supergressus sum opibus omnes, qui ante me fuerunt in Jerusalem. Cumque me convertissem ad universa, quae fecerant manus meae, et ad Iabores quibus frustra insudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole (Eccl. I).  «

CAPUT XV.

De diversis anxietatibus.

O quanta mortales angit anxietas, affligit cura, sollicitudo molestat, metus exterret, tremor concutit, horror obducit, dolor affligit, conturbat tristitia, contristat turbatio [tribulatio]. Pauper et dives, servus et dominus, conjugatus et continens, denique bonus et malus, omnes mundanis cruciatibus affliguntur, et mundanis afflctionibus cruciantor. Experto crede magistro. »Si impius. inquit, fuero, vae mihi est; et si justus, non levabo caput saturatus afflictione et miseria (Job X).  «

CAPUT XVI.

De miseria divitis et pauperis.

Pauperes enim premuntur inedia, cruciantur aerumna, fame, siti, frigore, nuditate: vilescunt, tabescunt, spernuntur, et confunduntur. O miserabilis mendicantis conditio; et si petit, pudore confunditur, et si non petit, egestate eonsumitur, sed ut mendicet, necessitate compellitur. Deum causatur iniquum, quod non recte dividat; proximum criminatur malignum, quod non plene subveniat. Indignatur, murmurat, imprecatur. Adverte super hoc sententiam Sapientis: » Melius est, inquit, mori quam indigere (Eccli. XL).   Etiam proximo suo pauper odiosus erit (Prov. XIV).   Omnes dies pauperis mali, fratres hominis pauperis oderunt eum. Insuper et amici procul recesserunt ab eo (Prov. XIX);  « quia

Donec eris felix multos numerabis amicos

   Tempora si fuerint nubila, solus eris. (OVID. Trist. I, IX, 3.)

Proh pudor! secundum fortunam existimatur persona, cum potius secundum personam aestimanda sit fortuna. Tam bonus reputatur quam dives, tam malus quam pauper, cum potius tam dives sit reputandus quam bonus, tam pauper quam malus. Dives autem a superfluitate resolvitur, et jactantia effrenatur, currit ad libitum, et corruit ad illicitum. Etiam fiunt instrumenta poenarum, quae fuerant oblectamenta culparum. Labor in acquirendo, timor in possidendo, dolor in amittendo, mentem ejus semper fatigat, sollicitat et affligit. » Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI).  « Sed de hoc in sequentibus plenius dicemus.

CAPUT XVII.

De miseria servorum et dominorum.

Servus ministrat, minis terretur, angariis fatigatur, plagis affligitur, opibus spoliatur: quod si non habet, habere compellitur, et si habet, cogitur non habere. Culpa domini, servi poena: culpa servi, domini praeda:

Quidquid delirant reges, plectuntur Achivi. (HOR. Ep. I, II, 14.)

Venatio leonis onager in eremo, sic et pascua divitum pauperes. O extrema conditio servitutis! Natura liberos genuit, sed fortuna servos constituit (Eccli. XIII). Servus cogitur pati, et nemo sinitur compati: dolere compellitur, et nemo condolere permittitur. Sic ipse non suus est, ut nemo sit sibi. Miseri qui castra sequuntur, quia miserum est vivere aliena praeda. Dominum autem si crudelis est, oportet vereri propter nequitiam subjectorum; si mitis est, contigit illum contemni propter insolentiam subjectorum. Severum ergo metus affligit, mansuetum vilitas parvipendit; nam crudelitas parit odium, et familiaritas parit contemptum; familiaris enim cura fatigat, et domestica sollicitudo molestat. Oportet enim eum semper esse paratum, ubique munitum, ut possit insidias malignantium praecavere, oppugnantium injurias propulsare, hostes conterere, cives tueri. Nec sufficit diei malitia sua, sed dies diei laborem eructat, et nox nocti sollicitudinem indicat (Psal. XVIII). Dies ergo laboriosi ducuntur, et noctes expenduntur insomnes.

CAPUT XVIII.

De miseria continentis et conjugati.

Si potest ignis non urere, potest caro non concupiscere, quia quantumcunque punietur [al. pugnetur] nunquam tamen Jebusaeus ille potest expelli:

Naturam expellas furca, tamen usque recurret. (HOR. Ep. I, X, 24.)

» Non omnes, inquit, capiunt verbum istud, sed qui potest capere, capiat (Matth. XVI).  « Unde cum Deus ipse de certis pontificalibus indumentis jussisset, ut Moyses et Aaron filios suos vestirent, de solis feminalibus non praecepit, sed ait, ut ipsi feminalibus uterentur, cum ingrederentur tabernaculum testimonii (Exod. XVIII). Sed et Apostolus dicit: » Nolite fraudare invicem, nisi forte ex censensu ad tempus, ut vacetis orationi, et iterum revertemini in idipsum: ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. Melius est enim nubere, quam uri (I Cor. VII).  « Pugnat ergo contra continentiam angelus Satanae, qui carnaliter stimulat et graviter colaphizat, ignem naturae flatu suggestionis succendit, materiam apponit, facultatem tribuit, et opportunitatem ministrat.

Pugnat etiam, et species, quae subito visa est, facile concupiscitur. Unde cum David post meridiem deambularet in palatio domus regiae, videns ex adverso Bethsabee se lavantem, » misit et tulit eam et dormivit cum ea, erat enim mulier pulchra nimis (II Reg. XII).  « Porro qui cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi et divisus est. Distrahitur enim per multas angustias, et in sollicitudines varias dissecatur, ut filiis et uxori, famulis et ancillis necessaria quaerat et subministret. »Tribulationes ergo carnis habent hujusmodi (I Cor. VII).  « Uxor contendit habere pretiosum ornamentum [al. ornatum], et variam supellectilem, ut pluris saepe sit cultus quam census mariti: alioquin per noctes et dies plangit et suspirat, garrit et murmurat. Tria sunt enim, quae non sinunt hominem in domo permanere, fumus, stillicidium, et mala uxor. Illa, inquit, ornatior procedit, et ab omnibus honoratur: ego autem miserrima in conventu mulierum sola despicior, a cunctis contemnor. Sola vult diligi, sola laudari, alterius amorem suum asserit odium, alterius laudem suum suspicatur dedecus. Amandum est omne quod diligit, odiendum omne, quod odit [al. spernit]. Vincere vult, sed vinci non valet . Famulari non patitur, sed dominari molitur. Cuncta vult posse, nulla non posse. Si pulchra fuerit, facile adamatur: si foeda, non facile concupiscitur. Sed difficile custoditur, quod a multis diligitur: et molestum est possidere, quod nemo dignatur habere. Alius forma, alius ingenio, alius facetiis, alius liberalitate sollicitat: et ex aliqua parte capitur, quod undique incessitur [al. lacescitur]. Equus et asinus, bos et canis, vestis et lectulus, calix etiam et urceolus prius probantur, postea comparantur: sponsa vero vix tandem ostenditur, ne prius displiceat quam ducatur, qualicunque tamen casu obvenerit, semper [al. necessario] est habenda. Si foeda, si fetida, si aegra, si fatua, si superba, si iracunda, si quolibet modo vitiosa, nisi propter solam fornicationem, non potest uxor a viro dimitti. Sed nec dimittens potest aliam ducere, nec dimissa alii potest copulari. Nam » quicunque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationis causam, facit eam moechari, et qui dimissam duxerit, moechatur (Matth. V).   Quod si uxor a viro discesserit, manere debet innupta, aut viro suo reconciliari; similiter et vir, si discesserit ab uxore (I Cor. VII).  « Grave nimis est pondus conjugii; nam, ut inquit Salomon, »stultus est et impius est, qui tenet adulteram (Prov. XVIII),  « et patronus est turpitudinis, qui celat crimen uxoris. Si vero dimittit adulteram, absque sui culpa punitur, quoniam illa vivente cogitur continere, propter quod et discipuli Christi dixerunt: »Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere (Matth. XIX). « Quis unquam aequanimiter potuit sustinere rivalem? Sola suspicio zelotypum vehementer affligit; nam licet scriptum sit: » Erunt duo in carne una (Gen. III);  « zelus tamen viri duos in una carne non patitur.

CAPUT XIX.

De miseria bonorum et malorum.

Non est impiis gaudere, dicit Dominus, quia per quae peccat homo per haec et torquetur (Isa. XXXVIII, XXXVII): »vermis « enim conscientiae »nunquam moritur, et ignis « rationis [al. terroris] »nunquam exstinguitur (Isa. LXVI). « Vidi enim eos, »qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, flante Deo perisse, et spiritu irae ejus esse consumptos (Job IV).  « Superbia inflat, invidia rodit, avaritia stimulat, ira succendit, angit gula, dissolvit luxuria, ligat mendacium, maculat homicidium. Sic et caetera portenta vitiorum, et quae sunt homini oblectamenta peccandi, Deo sunt instrumenta puniendi.

Invidus alterius rebus marcescit opimis:

sed

Invidia Siculi non invenere tyranni

Majus tormentum.

                   (HOR. Ep. I, II, 57.)

Vitium enim corrumpit naturam, Apostolo testante, qui ait: » Quia evanuerunt in cogitationibus suis, obscuratum est insipiens cor eorum. Propter quod Deus tradidit illos in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua, et sicut reprobaverunt Deum habere in notitia, ita tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt (Rom. I).  « Sed et » qui pie vivere volunt in Christo, persecutionem patiuntur (II Tim. III).   Sancti namque ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt pro Domino. Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus. In solitudinibus errantes, et in montibus, in speluncis et in cavernis terrae (Hebr. II). Periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis ex falsis fratribus. In labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in angustiis multis, in frigore et nuditate (II Cor. XI).  « Justus enim » abnegat semetipsum (Luc. IX),   crucifigens membra sua cum vitiis et concupiscentiis (Gal. V),  « ut sibi mundus crucifixus sit, et ipse mundo. » Non habet hic manentem civitatem, sed futuram inquirit (Hebr. XII).  « Sustinet saeculum tanquam exsilium, clausus in corpore tanquam in carcere. » Incola, inquit, ego sum in terra, et peregrinus sicut omnes patres mei (Psal. CXVIII).   Remitte mihi ut refrigerer, priusquam abeam, et amplius non ero (Psal. XXXVIII).   Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est, habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea (Psal. CXIX).   Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI)?  « Nam peccata proximorum frixoria sunt justorum. Hoc est irriguum, quod Caleb Axae filiae suae dedit in dotem (Jos. XV).

CAPUT XX.

De hostibus hominis.

» Militia ergo est vita hominis super terram (Job VII). « An non vera militia est, cum multiplices hostes semper undique insidientur, ut capiant, persequantur ut perimant, daemon et homo, mundus et caro? Daemon cum vitiis et concupiscentiis, homo cum bestiis, mundus cum elementis, caro cum sensibus. »Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem (Gal. V). « Verum »non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritualia nequitiae in coelestibus, adversus rectores tenebrarum harum (Ephes. VI).  Adversarius enim vester diabolus, tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Pet. V).  « Accenduntur ignea tela nequissimi. » Mors ingreditur per fenestras (Hier. IX),  « oculus animam depraedatur (Thren. III), » pugnat orbis terrarum contra insensatos (Sap. V)   Gens contra gentem, et regnum adversus regnum, et terraemotus magni erunt per loca, pestilentiae et fames, terroresque de coelo et tempestates (Luc. XXI). « Terra producit spinas et tribulos (Gen. III), aqua procellas et fluctus; aer tempestates et tonitrua; ignis coruscationes et fulgura. »Maledicta, inquit, terra in opere tuo, spinas et tribulos germinabit tibi. In sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram, quia terra es, et in terram ibis (ibid.).   Insidiatus est eum » aper de sylva, et singularis ferus depastus est eum (Psal. LXXIX). « Lupus et ursus, pardus et leo (Hier. V), tigris et onager, crocodilus et gryphus, serpens et coluber, basiliscus et aspis, cerastes et draco, scorpiones et viperae; sed et lendes et pediculi, formicae et pulices, ciniphes et muscae, crabrones et vespae, pisces et volucres; nam qui creati fuimus, ut dominaremur piscibus maris et volatilibus coeli, et universis animantibus quae moventur in terra, nunc illis damur in praedam, et in escam eis tribuimur (Gen. I); scriptum est enim: » Dentes bestiarum mittam in eos, cum furore trahentium super terram atque serpentium (Deut, III).  «

CAPUT XXI.

De carcere animae, quod est corpus.

Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII)?  « Certe non vult educi de carcere, qui non vult exire de corpore; nam carcer animae corpus est. De quo Psalmista: » Educ de carcere animam meam (Psal. CXLI). « Nusquam quies et tranquillitas, nusquam pax nec securitas ubique timor et tremor, ubique labor et dolor. Caro dum vivit, dolebit, et anima super semetipsam lugebit.

CAPUT XXII.

De brevi laetitia hominis.

Quis unquam vel unicum diem totum duxit in sua delectatione jucundum, quem in aliqua parte diei reatus conscientiae, vel impetus irae, vel motus concupiscentiae non turbaverit? Quem livor invidiae vel ardor avaritiae, vel tumor superbiae non vexaverit? quem aliqua jactura, vel offensa, vel passio non commoverit? quem denique visus, vel auditus, vel actus aliquis non offenderit? Rara avis in terris nigroque simillima cygno. Audi super hoc sententiam Sapientis: » A mane usque ad vesperam immutabitur tempus (Eccli. XVIII).   Cogitationes variae sibi succedunt, et mens rapitur in diversa (Job XX).   Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi, ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt (Job XXI). «

CAPUT XXIII.

De inopinato dolore.

Semper enim mundanae [al. humanae] laetitiae tristitia repentina succedit. Et quod incipit a gaudio, desinit in moerore. Mundana quippe felicitas multis amaritudinibus est respersa. Noverat hoc qui dixerat: »Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat (Prov. XIV).  « Experti sunt hoc liberi Job, qui cum comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, repente vehemens ventus irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, quae corruens universos oppressit (Job I). Merito ergo pater aiebat: »Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium (Job XXX).   Melius est enim ire ad domum luctus, quam ad domum convivii (Eccle. VII).  « Attende salubre consilium: »In die bonorum, non immemor sis malorum (Eccle. XI).   Memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis (Eccle. VII). «

CAPUT XXIV.

De vicinitate mortis.

Semper ultimus dies primus, et nunquam primus dies ultimus reputatur. Cum tamen ita semper vivere deceat, tanquam mori semper oporteat. Scriptum est enim: »Memor esto, quia mors non tardat (Eccle. XIV). « Tempus praeterit, et mors appropinquat. Mille anni ante oculos morientis, tanquam dies hesterna, quae praeteriit. Semper enim futura nascuntur, semper praesentia moriuntur, et quidquid est praeteritum, est mortuum totum. Morimur enim dum vivimus semper, et tunc tantum desinimus mori, cum desinimus vivere. Melius est ergo mori vitae, quam vivere morti; quia nihil est vita mortalis, nisi mors vivens; unde Salomon: »Laudavi magis mortuos quam viventes, et utroque feliciorem judicavi, qui necdum natus est (Eccle. IV). « Vita velociter fugit, et retineri non potest: mors autem instanter occurrit, et impediri non valet, hoc est illud mirabile, quod quanto plus crescit, tanto magis decrescit; quia quanto plus vita procedit, tanto magis ad finem accedit.

CAPUT XXV.

De terrore somniorum.

Tempus quod quieti concessum est, non conceditur esse quietum: nam terrent somnia, visiones conturbant. Et licet non sint in veritate tristia, vel terribilia, seu laboriosa, quae somniant somniantes, tamen in veritate tristantur, terrentur et fatigantur, in tantum, ut aliquando dormientes lacrymentur, et evigilantes saepissime conturbentur. Si vero jucundum quid viderint, nihilominus evigilantes tristarentur, tanquam illud amiserint. Adverte quid super hoc dicat Eliphas Themanites. »In horrore visionis nocturnae, cum solet sopor occupare homines, pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt, et cum spiritus me praesente transiret, inhorruerunt pili carnis meae. « Considera Job dicentem: »Si dixero, consolabitur me lectus meus et relevabor loquens mecum in stratu meo, terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties (Job VII). « Nabuchodonosor somnium vidit, quod eum valde perterruit, et visiones capitis ejus conturbaverunt eum (Dan. II). Multas curas sequuntur somnia, et ubi multa somnia, vanitates plurimae. Multos errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis. Apparent enim frequenter turpes in somniis imagines, ex quibus per illusiones nocturnas non solum caro polluitur, sed anima quoque maculatur. Unde Dominus in Levitico: Si sit, inquit, inter vos homo, qui pollutus sit in nocturno somno, extra castra egrediatur, et non revertatur priusquam ad vesperum lavetur aqua, et post solis occasum regrediatur in castra (Levit. XIX)

CAPUT XXVI

De compassione amicorum.

O quanto dolore turbamur, quanto tremore concutimur, cum amicorum damna sentimus, et parentum pericula formidamus! Plus interdum sanus in formidine, quam infirmus aegritudine perturbatur. Plus hic voluntarius affectu doloris, quam invitus effectu languoris affligitur. Verum est illud poeticum

Res est solliciti plena timoris amor. (Ovidius.)

Cujus pectus tam ferreum, cujus cor tam lapideum, ut gemitus non exprimat, lacrymas non effundat, cum proximi vel amici morbum vel interitum [al. mortem] intuetur, ut patienti non compatiatur, et dolenti non condoleat? Ipse Jesus cum vidisset Mariam et Judaeos, qui cum ea venerant ad monumentum, plorantes, infremuit spiritu, turbavit semetipsum, et lacrymatus est, forsitan non quia mortuus est, sed eo potius, quia mortuum ad vitae miserias revocavit. Sciat autem se culpabiliter durum et dure culpabilem, qui corporalem amici sui mortem deplorat, et spiritualem animae suae mortem non defleat.

CAPUT XXVII.

De subitis infortuniis.

Subito cum non suspicatur, infortunium accidit, calamitas irruit, morbus invadit, mors intercipit, quam [al. quia] nullus evadit. Ergo »ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies (Prov. XXVII). Nescit homo finem suum: sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves comprehenduntur laqueo, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit (Eccle. IX). «

CAPUT XXVIII.

De innumerabilibus speciebus aegritudinum.

Nondum a saeculis tot aegritudinum genera, tot passionum species, physicalis industria potuit indagare, quot humana fragilitas potuit tolerare. Tolerabilem dixerim intolerantiam morborum, aut intolerabilem dixerim tolerantiam? Melius est ut utrumque conjunxerim. Nam intolerabile est propter passionis acerbitatem, et tolerabile propter patiendi necessitatem: de die in diem magis ac magis humana natura corrumpitur. Ita quod plurima fuerunt olim experimenta salubria, quae propter defectum ipsius hodie sunt mortifera. Senuit jam mundus uterque, scilicet macrocosmus, et microcosmus, id est major mundus et minor mundus. Et quanto prolixius utriusque senectus producitur, tanto deterius utriusque natura perturbatur.

CAPUT XXIX.

De diversis generibus tormentorum.

Quid dicam de miseris, qui per innumerabilia tormentorum genera puniuntur? Caeduntur fustibus, et gladiis jugulantur, cremantur flammis, et lapidibus obruuntur, discerpuntur ungulis, et patibulis suspenduntur, torquentur tigribus [al. unguibus], et scorpionibus flagellantur, arctantur vinculis, et laqueis strangulantur, detruduntur carceribus, et jejuniis macerantur, praecipitantur et submerguntur, excoriantur et distrahuntur, secantur et suffodiuntur. Qui ad mortem, ad mortem; qui ad gladium, ad gladium; qui ad famem, ad famem; et qui ad captivitatem, ad captivitatem. Crudele judicium, immane supplicium, triste spectaculum: dantur in escam volatilibus coeli, bestiis terrae et piscibus maris. Heu, heu, heu, miserae matres, quae tam infelices genuistis filios! (Jer. XV)

CAPUT XXX.

De quodam horrendo facinore,

scilicet quod quaedam mulier comedit infantem suum.

Illud igitur horribile facinus libet reminisci, quod Josephus de Judaica obsidione describit . Mulier quaedam facultatibus et genere nobilis cum caetera multitudine quae confluxerat Hierosolymam communem cum omnibus obsidionis casum ferebat. Hujus reliquas facultates, quas de domo in urbem convexerat, tyranni penitus invaserunt. Si quid vero relictum ex magnis opibus fuerat, quo victum quotidianum pertenuem duceret, irruentes per momenta satellites praedonum rapiebant, pro quo ingens labor mulierem ex indignatione quadam velut insania fatigabat, ita ut interdum praedones in necem sui maledictis et conviciis instigaret. Verum cum nec irritatus quisquam nec miseratus illam perimeret, et si quid forte fuisset cibi quaesitum ab illa, id ab aliis quaereretur, nec jam fieret usquam copia requirendi. Fames autem dira dum visceribus insisteret ac medullis, et ad furorem jam famis inedia perurgeretur, pessimis usa est consiliis, et contra ipsa naturae jura jam armatur. Erat enim ei sub uberibus parvulus filius, quem ante oculos ferens, »Infelicis, inquit, matris es. O infelicior fili, in bello fame ac direptione praedonum cui te reservabo? Nam etsi posset vita sperari, jugo tamen Romanae servitutis urgeberis [al. urgeor]. Veni ergo nunc, o mi nate, esto matri cibus, praedonibus furor, saeculis fabula, quae sola deerat cladibus Judaeorum. « Et cum hoc dixisset, protinus filium jugulavit, eum deinde igni apposito torret, et medium quidem consumit, medium servat obtectum. Et ecce statim praedones irruerunt ambustae carnis odore suscepto, mortem minantur, nisi cibos sine mora quos paratos senserant, demonstraret. Tunc illa inquit: »Partem vobis optimam reservavi, « et continuo, quae superfuerant membra retexit infantis. At illos repente ingens horror invasit, membraque eorum diripuere, et quasi animi duritie vox eorum est faucibus interclusa. Illa vero truci vultu et ipsis praedonibus truculentior, »Meus, inquit, est partus, meus est filius, meum est facinus, edite, nam ego prior ediquem genui. Nolite vos effici aut matre religiosiores, aut femina molliores, quod si vos pietas vincit, meos exsecramini cibos, quae jam talibus pasta sum, ego iterum his pascar. « Post haec illi territi contrementesque discedunt, qui hunc solum ex omnibus facultatibus cibum miserae matri reliquerunt.

CAPUT XXXI.

Quod quandoque punitur innocens, et nocens absolvitur.

Nemo se confidat expertem a poena, qui se novit immunem a culpa. »Qui stat, videat ne cadat (I Cor. X). « Nam saepe innocens damnatur, et nocens absolvitur: pius punitur, et honoratur impius: Jesus crucifigitur, et Barrabas liberatur. Hodie vir justus et quietus inutilis, vir religiosus hypocrita, vir simplex fatuus reputatur. »Deridetur enim justi simplicitas (Job XII); « lampas contempta apud cogitationes divitum.

LIBER SECUNDUS

Determinans de culpabili humanae conversionis progressu.

CAPUT PRIMUM.

Quaenam soleant homines communiter affectare.

Tria maxime solent homines affectare: Opes, voluptates, honores. De opibus prava, de voluptatibus turpia, de honoribus vana procedunt. Hinc enim Joannes apostolus ait: »Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt; quia quidquid est in mundo, est concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et superbia vita (I Joan. II). « Concupiscentia carnis ad voluptates, concupiscentia oculorum ad opes, superbia vitae pertinet ad honores. Opes generant cupiditates et avaritiam: voluptates pariunt gulam et luxuriam: honores nutriunt superbiam et jactantiam.

CAPUT II.

De cupiditate.

»Nihil est igitur avaro scelestius, et nihil iniquius, quam amare pecuniam (Eccli. X). « Verbum est sapientis, quod confirmat Apostolus, dicens: »Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et in desideria multa, et inutilia et nociva, quae mergunt hominem in interitum et perditionem: Radix enim omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI), « haec sacrilegia committit et furta, rapinas exercet et praedas, bella gerit et homicidia: Simoniace vendit et emit, inique petit et recipit: injuste negotiatur et feneratur; instat dolis et imminet fraudibus: dissolvit pactum, et violat juramentum; corrumpit testimonium et pervertit judicium.

CAPUT III.

De iniquis muneribus.

Consule prophetam Evangelicum Isaiam: »Omnes, inquit, diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non judicant, causa viduae non ingreditur ad eos (Isa. I). « Non ipsi praecedunt retributiones, quia non judicant amore justitiae; sed retributiones praecedunt ipsos, quia judicant amore pecuniae. Semper enim sequuntur largitionem, vel promissionem, vel spem, et ideo pupillo non judicant, a quo nihil largitur, aut promittitur, aut speratur. O principes infideles, socii furum, quicunque diligitis munera, sequimini retributiones, nunquam excutietis manum a munere, nisi prius excludatis cupiditatem a pectore. De vobis inquit propheta: »Principes ejus quasi lupi rapientes praedam, et avare sectando lucra (Ezech. XXII). Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetae ejus in pecunia divinabant (Mich. III). « Ecce contrarium Dominus per Moysen praecepit in lege: »Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, ut judicent populum justo judicio, nec in alteram partem declinent. Non accipies personam nec munera, quia munera excaecant oculos sapientum, et mutant verba justorum. Sed juste quod justum est prosequeris, et vives (Deut. XVI). « Duo dicit, justum et juste; quidam enim juste quod justum est, alii quod injustum est injuste: rursum quidam injuste quod justum est, alii juste quod injustum est persequuntur.

CAPUT IV.

De acceptione personarum

»Vae vobis, qui « corrupti prece vel pretio, qui tracti amore vel odio, »dicitis bonum malum, et malum bonum: ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem (Isa. V): mortificantes animas, quae non moriuntur, et vivificantes animas, quae non vivunt (Ezech. XIII). « Vos enim non attenditis merita causarum, sed merita personarum: non jura, sed munera: non justitiam, sed pecuniam: non quod ratio dictat, sed quod voluntas affectat: non quid lex sanciat, sed quid mens cupiat. Non inclinatis animum ad justitiam, sed justitiam inclinatis ad animum: non ut quod licet hoc libeat, sed ut liceat hoc quod libet. Nunquam in vobis ita simplex est oculus, ut totum corpus sit lucidum (Matth. VI), sed aliquid semper admiscetis fermenti, quo totam massam corrumpitis (I Cor. V). Pauperum causam cum mora negligitis, divitum causam cum instantia promovetis. In illis rigorem ostenditis, cum istis ex mansuetudine dispensatis. Illos cum difficultate respicitis, istos cum favore tractatis. Illos negligenter auditis, istos subtiliter auscultatis. Clamat pauper et nullus exaudit, loquitur dives et omnes applaudunt. »Dives locutus est et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent: pauper locutus est, et dicunt, Quis est hic? et si offenderit, subvertent illum (Eccli. XIII). « Clamat vim patiens et nullus exaudit, vociferatur, et non est qui judicet. Sed si forte pauperum causam suscipitis, illos remisse fovetis: cum autem divitum causam assumitis, illos pertinaciter adjuvatis. Pauperes despicitis, divites honoratis: istis reverenter assurgitis, illos despicabiliter conculcatis. »Si introierit in conventum vestrum vir annulum habens aureum in veste candida, introierit et pauper sordido habitu, et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene, pauperi vero dicatis, tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum, nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum? (Jac. II) « De vobis enim et contra vos dicit propheta: »Magnificati sunt et ditati, incrassati et impinguati, causam pupilli non dixerunt, et judicium pauperum non judicaverunt (Jer. V), « uti in lege praecipitur: »Nulla erit distantia personarum, ita parvum audietis ut magnum. Nec accipietis cujuscunque personam, quia Dei judicium est (Deut. I). Non enim est personarum acceptio apud Deum (Act. X). «

CAPUT V.

De venditione justitiae.

Vos autem nec gratiam gratis datis, nec justitiam juste redditis, quia nisi venerit, non provenit: nec datur, nisi vendatur. Saepe justitiam tantum differtis, quod litigantibus plusquam totum aufertis, quia major est sumptus expensae quam fructus sententiae. Quid autem poteritis illi in districto judicio respondere, qui praecipit: »Gratis accipistis, gratis date? (Matth. X) « lucrum in arca, damnum in conscientia, pecuniam captatis, sed animam captivatis. Verum »quid proficit homini si mundum lucretur universum, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? (Matth. XVI.) Frater non redimit, redimet homo? non dabit Deo placationem suam, nec pretium redemptionis animae suae, laboravit in aeternum, et vivet adhuc in finem (Psal. XLV). « Audite divites quid contra vos Jacobus apostolus ait: »Agite nunc divites, plorate et ululate in miseriis vestris, quae advenient vobis, divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt, aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum erit vobis in testimonium, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. Ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis clamat, et clamor ipsorum in aures domini Sabaoth introivit (Jac. V).« Propterea Veritas praecipit: »Nolite thesaurizare vobis thezauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, ubi fures effodiunt et furantur (Matth. VI). «

CAPUT VI.

De insatiabili desiderio cupidorum.

O ignis inexstinguibilis! o cupiditas insatiabilis! Quis unquam cupidus primo fuit voto contentus? Cum adipiscitur quod optaverat, desiderat ampliora, semper in habendis, et nunquam in habitis finem constituit. Insatiabilis est oculus cupidi, et in partem iniquitatis non satiabitur. »Avarus non  implebitur pecunia, et qui amat divitias, fructum non capiet ex eis (Eccle. V). « Infernus et perditio nunquam replentur, similiter et oculi hominum insatiabiles. »Sanguisugae vero duae filiae sunt, quae dicunt: Affer, affer (Prov. XXX). « Nam

Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. (JUVENAL., XIV, 139.)

CAPUT VII.

Quare cupidus satiari non potest.

Vis, o cupide, scire quare semper es vacuus, cur nunquam impleris? Adverte: Non est plena mensura tua, quae quantumcunque contineat, adhuc capax est amplioris. Sed humanus animus capax est Dei, quoniam »qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum Deo (I Cor. VI). « Quantumlibet ergo contineat, nunquam est plenus, nisi Deum habeat, cujus semper est capax. Si vis ergo, o cupide, satiari, desinas esse cupidus, quia dum cupidus fueris, satiari non poteris. »Non est enim conventio lucis ad tenebras, neque Christi ad Belial (II Cor. VI), « quia »nemo potest Deo servire et mammonae (Matth. VI). «

CAPUT VIII.

De falso nomine divitiarum.

O falsa divitiarum felicitas, quae divitem veraciter efficit filium infelicem. Quid enim est infelicius [al. falsius] quam opes mundi, quae divitiae nuncupantur? Opposita quippe sunt esse divitem et egenum. At opes mundi non, auferunt, sed afferunt egestatem. Magis enim inquit Salomon, sufficit modicum pauperi, quam plurimum diviti, quia »ubi multae divitiae, ibi multi, qui comedunt illas (Eccle. V). « Quot et quanti magnates indigeant, ipsemet frequenter experior. Opes itaque non faciunt hominem divitem, sed egenum.

CAPUT IX.

Exempla contra cupiditatem.

Quam multos seduxit cupiditas! quam plures perdidit avaritia! Balaam asella redarguit, et pedes sedentis attrivit, quia captus cupiditate promissorum disposuerat maledicere Israeli (Num. XXII). Achan populus lapidavit, quia tulit aurum et argentum de anathemate (Josue VII). Naboth interemptus est, ut Achab ejus vineam possideret (III Reg. XXI). Giezi lepra percussus est, quia petiit et recepit aurum et argentum, et vestes sub nomine Elisei (IV Reg. V). Judas laqueo se suspendit, quia vendidit et tradidit Christum (Matth. XXVII) Ananiam et Saphiram subitanea mors exstinxit, quia de pretio agri defraudaverunt apostolos (Act. V). Et Aedificavit Tyrus munitionem suam, et coacerbavit argentum quasi humum, et aurum quasi lutum platearum, sed ecce Dominus possidebit eam, et percutiet in mari fortitudinem ejus, et haec igni devorabitur (Zach. IX). «

CAPUT X.

De superflua sollicitudine cupidorum.

Cur ad congregandum quis instet, cum stare non possit ille qui congregat? Nam »quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet (Job XIV). « Cur multa desideret, cum pauca sufficiant? »Habentes, inquit, victum et vestitum, his contenti simus (I Tim. VI). « Cur necessaria cum multa sollicitudine quaerat, cum ipsa sine magna difficultate se offerant? Audi quid super hoc Veritas dicit: »Nolite solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? Scit enim Pater vester coelestis, quia his omnibus indigetis. Quaerite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI; Luc. XII). Nunquam enim vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem (Psal. XXXVI). «

CAPUT XI.

De avaritia.

Tantalus sitit in undis, avarus eget in opibus , cui tantum est quod habet, quantum est quod non habet, quia nunquam utitur acquisitis, sed semper inhiat acquirendis. Salomon: »Est quasi dives cum nihil habeat, et est quasi pauper cum in multis divitiis sit (Prov. XIII). « Avarus et infernus uterque comedit et non digerit, recipit et non reddit. Avarus nec patientibus compatitur, nec miseris subvenit vel miseretur, sed offendit Deum, offendit seipsum, offendit proximum. Nam Deo retinet debita, proximo denegat necessaria, sibi subtrahit opportuna. Deo ingratus, proximo impius, sibi crudelis. »Viro cupido et tenacissimo sine ratione est substantia, et homini livido ad quid aurum? Qui sibi nequam est, quomodo bonus aliis erit? Et non jucundabitur in bonis suis (Eccli. XIV). Qui habet substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? « (I Joan. III.) Non enim proximum suum diligit sicut seipsum, quem inedia perimit et egestas consumit: neque Deum diligit super omnia, qui praefert aurum et praeponit argentum

CAPUT XII.

Cur avaritia sit servitus idolorum.

Recte diffinit Apostolus: »Avaritia est servitus idolorum (Ephes. VI). « Sicut enim idololatra servit simulacro, sic et avarus thesauro. Nam ille cultum idololatriae diligenter amplificat, et iste cumulum pecuniae libenter augmentat. Ille cum omni diligentia colit simulacrum, et iste cum omni cura custodit thesaurum. Ille spem ponit in idololatria, et iste spem constituit in pecunia. Ille timet mutilare simulacrum, et iste timet minuere thesaurum.

CAPUT XIII.

De quibusdam proprietatibus avaritiae.

Avarus ad petendum promptus, ad dandum tardus, ad negandum frontosus. Si quid expendit, totum amittit, tristis, querulus et morosus, sollicitus suspirat et anxiatur, dubius habet et invitus expendit. Magnificat datum, sed vilificat dandum: dat ut lucretur, sed non lucratur ut det: largus in alieno, sed parcus in proprio. Gulam evacuat, ut arcam impleat: corpus extenuat, ut lucrum extendat. Manum habet ad dandum collectam, sed ad recipiendum porrectam: ad dandum clausam, sed ad recipiendum apertam. Porro »substantiae injustorum sicut fluvius siccabuntur (Eccli. XL), « quia qui male congregat, cito dispergit. Justum judicium, ut quae de malo proveniunt, ad malum perveniant: nec accedat ad bonum, quod non procedit ex bono. Avarus ergo damnationem habet vitae, quae nunc est et futurae.

CAPUT XIV.

De iniqua possessione divitiarum.

Verum est ergo quod Sapiens protestatur, »multos perdidit aurum et argentum (Eccli. VIII). Qui aurum diligit, non justificabitur (Eccli. XXXI). « »Vae illis qui sectantur illud. Ecce ipsi peccatores et abundantes in hoc saeculo obtinuerunt divitias (Psal. LXXII). « Hinc Veritas ipsa praecipiebat apostolis. »Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris (Matth. X); « quia sicut camelus non potest introire per foramen acus, ita difficile est divitem intrare in regnum coelorum (Matth. XIX); »Arcta est enim via et angusta porta, quae ducit ad vitam (Matth. VII). « Apostolus ergo secutus regulam Veritatis, aiebat: »Argentum et aurum non est mihi (Act. III). Vae ergo vobis, qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci (Isa. V). Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus (Isa. II). Propter iniquitatem avaritiae ejus iratus sum, et percussi eum (Isa. LVII). «

CAPUT XV.

De licitis opibus.

Caeterum Abraham dives fuit, et Job locuples, David opulentus, et tamen de Abraham inquit Scriptura, quia: »Credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Gen. XV); « et de Job; quia »non erat ei similis in terra, vir simplex et rectus ac timens Deum, et recedens a malo (Job I); « de David autem, quia »Dominus invenit virum secundum cor suum (I Reg. XVI). « At illi fuerunt »quasi nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI); « juxta illud Prophetae: »Divitiae si affluant, nolite cor apponere (Psal. LXI). « Nos autem sumus omnia possidentes, quasi nihil habentes, secundum illud Psalmistae: »Divites eguerunt et esurierunt (Psal. XXXIII); « facilius enim invenies, qui diligit divitias, et non habeat, quam qui habeat et non diligat; quia difficile est esse in igne et non ardere, difficilius est possidere divitias, et non diligere. Audi prophetam Jeremiam: »A minore usque ad majorem omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum (Jer. VI). «

CAPUT XVI.

De incertitudine divitiarum.

Omnis cupidus et avarus contra naturam nititur et molitur. Natura enim pauperem adducit in mundum, natura pauperem reducit a mundo; nudum namque eum terra suscepit, nudum etiam suscipiet; cupidus autem cupit et curat fieri dives in mundo. »Destruam, inquit, horrea mea, et majora faciam, et illuc congregabo omnia, quae nata sunt mihi, et omnia bona mea (Luc. XII). « Sed dictum est ei: »O stulte, hac nocte repetetur anima tua a te, quae autem parasti cujus erunt? (Ibid:) Thesaurizas, et ignoras cui congreges (Psal. XXXVIII). Dormierunt [Col. 0723B] enim somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV). Dives cum dormierit, nihil secum affert; aperiet oculos suos, et nihil inveniet (Job XXVII); Ne timueris ergo cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus, quoniam cum morietur, non accipiet haec omnia, neque simul cum eo descendet gloria domus ejus (Psal. XLVIII), « sed relinquet alienis divitias suas, et sepulcra eorum domus eorum in aeternum. Hinc etiam Sapiens attestatur: »Qui acervat ex animo injuste, aliis congregat, et in bonis suis alius luxuriabitur (Eccli. XIV). « Proh dolor, quem habebat hostem, dimittit haeredem.

CAPUT XVII.

De gula.

»Initium vitae hominis aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem (Eccli. XXIX). « Nunc autem gulosis non sufficiunt fructus arborum, non genera leguminum, non radices herbarum, non pisces maris, non bestiae terrae, non aves coeli; sed quaeruntur pigmenta, comparantur [al. operantur.] aromata, nutriuntur altilia, capiuntur ob escam, quae studiose coquuntur arte coquorum, quae laute parantur officio ministrorum. Alius contundit et colat, alius confundit et conficit, substantiam convertit in accidens, naturam mutat in artem, ut saturitas transeat in esuriem, ut fastidium revocet appetitum, ad irritandum gulam, non ad sustentandam naturam, non ad necessitatem supplendam, sed ad aviditatem explendam. Caeterum tam brevis est gulae voluptas, ut spatio loci vix sit quatuor digitorum, spatio temporis vix sit totidem momentorum. Contemnitur mediocritas et superfluitas affectatur, in diversitate saporum, in varietate ciborum. Aviditas nescit modum, et varietas [al. voracitas.] excedit mensuram, sed et mens gravatur, et stomachus turbatur, sensus opprimitur in illis. Inde non salus et sanitas, sed morbus et mors. Audi super hoc sententiam Sapientis: »Noli avidus esse in omni epulatione, et non te effundas super omnem escam. In multis enim escis erit infirmitas; et propter crapulam multi perierunt (Eccli. XXXVII). Esca ventri, et venter escis, Deus autem et hunc et hanc destruet (I Cor. VI). «

CAPUT XVIII.

Exempla contra gulam.

Gula charum tributum exigit, sed vilissimum reddit; quia quanto sunt delicatiora cibaria, tanto foetidiora sunt stercora. Turpius egerit, qui turpiter ingerit, superius et inferius horribilem flatum exprimens, et abominabilem sonum emittens. Gula paradisum clausit (Gen. III), primogenita Esau vendidit (Gen. XXV), suspendit pistorem (Gen. XLI) decollavit Baptistam (Marc. VI). Nabuzardam princeps coquorum templum incendit, et Jerusalem evertit (IV Reg. XXV). Balthasar in convivio manum contra parietem scribentem aspexit, »Mane, Thecel, Phares, « et eadem nocte interfectus est a Chaldaeis (Dan. V). »Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII), « sed »adhuc erant escae eorum in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos. (Psal. LXXVII). Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis (Thren. IV). « Dives ille, qui epulabatur quotidie splendide, sepultus in inferno (Luc. XVI).

CAPUT XIX.

De ebrietate.

Quid turpius ebrioso? cui fetor in ore, tremor in corpore, qui promittit multa, prodit occulta, cui mens alienatur, facies transformatur? »Nullum enim secretum, ubi regnat ebrietas (Prov. XXXI), « Horatius (Ep. I, V, 19):

Foecundi calices, quem non fecere disertum?

Porro non sufficit vinum, non sicera, non cervisia, sed studiose conficitur mulsum, syropus, claretum, labore multo, sollicitudine magna, sumptu non modico, sed inde contentiones et rixae, lites et jurgia. »Vinum enim multum potatum, ut ait Sapiens, irritationem et iram, et ruinam multam facit (Eccli XXXI). « Fornicationes ex eo sunt. »Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor (Ose. IV). « Propterea dicit Apostolus: »Nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V). « Et Salomon: »Luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas (Prov. XX). « Filii Rechab et filius Zachariae vinum et siceram, et omne quod inebriare poterat, non biberunt (Jer. XXXV, Luc. I)

CAPUT XX.

Exempla contra ebrietatem.

Ebrietas enim verenda nudavit (Gen. IX), incestum commisit (Gen. XIX), filium regis occidit (II Reg. XIII), principem exercitus jugulavit (Jud. XIII). Verum est ergo quod Salomon ait: »Vacantes potibus et dantes symbola consumentur (Prov. XXIII); « et Isaias: »Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis. Cithara et lyra et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris. Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem (Isa. LI). Ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum. Comedamus et bibamus, eras enim moriemur. Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum: Si dimittetur haec iniquitas vobis donec moriamini (Isa. XXII). Vae coronae superbiae Ephraim. Sacerdos et propheta nescierunt, prae ebrietate absorpti sunt a vino, nescierunt videntem, et ignoraverunt judicium (Isa. XXVIII). « Proh pudor, cum ad annuntiandam evangelicam lectionem, a quodam presbytero benedictio peteretur, hesternam crapulam, et nocturnam ebrietatem eructans, fertur alta voce dixisse: »Potum servorum benedicat rex angelorum. «

CAPUT XXI.

De luxuria.

Porro turpis mater filiam generat turpiorem; justum est enim, ut »qui in sordibus est, sordescat et adhuc (Apoc. XXII). Omnes enim adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Coeperunt principes furere a vino (Ose. VII). « Venter enim oppipare satur, libenter Venerem amplexatur. O extrema libidinis turpitudo, quae non solum mentem effeminat, sed etiam corpus enervat, non solum maculat animam, sed foedat personam »Omne namque peccatum quodcunque fecerit homo, extra suum corpus est, qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI). « Semper illam praecedunt ardor et petulantia, semper comitantur fetor et immunditia, sequuntur semper dolor et poenitentia. »Favus enim, inquit Salomon, distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus. Novissima autem illius amara sicut absinthium, et lingua ejus acuta quasi gladius biceps (Prov. V). «

CAPUT XXII.

De generalitate luxuriae

Familiaris est inimicus, habitans non procul, sed prope: non exterius, sed interius; nam »virtusejus in lumbis ejus, et fortitudo ejus in umbilico ventris ejus (Job XL). « Nunquam fugatur, nisi cum fugitur: nunquam mactatur, nisi cum maceratur. Ad causam exigit libertatem et abundantiam, sed requirit [al. reperit] ad effectum facultatem et adjacentiam. Haec omnem aetatem corrumpit, omnem sexum confundit, omnem ordinem solvit, omnem gradum pervertit; invadit enim senes et juvenes, mares et feminas, prudentes et simplices, superiores et inferiores, ad extremam generationem etiam sacerdotes, qui nocte Venerem amplexantur, mane vero virginem venerantur. Turpe dictu, sed turpissimum actu, dici liceat quod agi non libeat. Nocte filium Veneris agitant iu cubilibus, mane filium virginis offerunt in altari.

CAPUT XXIII.

De diversis speciebus luxuriae et poenis earum.

Quis multiplices species hujus sufficienter valet explicare? Haec enim Pentapolim cum adjacente regione subvertit (Gen. XIX). Sodomitas et Sichen cum populo interemit, raptores Dinae (Gen. XXXIV), Her, et Onam filios Juda percussit (Gen. XVI), scilicet  immundos, Judaeum et Madianitidem pugione transfodit (Num. XXV) scilicet fornicatores tribus Benjamin pro uxore levitae delevit (Judic. XIX, XX), adulteros, filios Eli sacerdotis in bello prostravit stupratores (I Reg. II, IV). Amnon in convivio interfecit (II Reg. XIII). Haec denique Uriam occidit (II Reg. XI), presbyteros lapidavit (Dan. XIII), Ruben maledixit (Gen. XXXV, XLIX), Samsonem seduxit (Jud. XIX), Salomonem pervertit (III Reg. XI). Verum est ergo quod legitur, propter speciem mulieris multi perierunt. Nam »vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos (Eccli. XIX). « Haec multos vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea, viae inferi domus ejus, penetrantes in interiora mortis (Prov. VII). Haec vires enervat, sensus diminuit, dies consumit, opes effundit

CAPUT XXIV.

De coitu contra naturam.

Haec ignominiosam morphosim operatur, quam tamen Apostolus non confunditur nominare. »Propterea, inquit, tradidit eos Deus in passiones ignominiae. Nam feminae eorum commutaverunt naturalem usum in eum qui est contra naturam. Similiter et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in concupiscentiis suis invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes (Rom. I). « Quid autem hanc turpitudinem operantibus turpius? Quid hoc crimine criminosius? In lege enim quasi paria conjunguntur concubitus maris cum masculo, et coitus hominis cum jumento. Sic enim legitur in Levitico: »Cum masculo non commisceberis coitu femineo, quia abominatio est. Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo (Lev. XVIII). « Utrique par poena subscribitur. »Qui dormierit, inquit, cum masculo coitu femineo, utrique operati sunt nefas, morte moriantur: pecus quoque occidite (Lev. XX). « Qui habet aures audiat, imo qui desipit, resipiscat.

CAPUT XXV.

De poena hujus sceleris.

Poena docuit, quid haec culpa promeruit. »Pluit enim Dominus super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem de coelo (Gen. XIX). « Noluit enim Dominus cuiquam angelorum vel hominum exsecutionem hujus poenae committere, sed sibi ipsi vindictam hujus sceleris reservavit, secundum illud: »Mea est ultio, et ego retribuam (Deut. XXXII). « Et ideo pluit Dominus a Domino, videlicet a seipso, non imbrem vel rorem, sed sulphur et ignem. Sulphur super fetorem luxuriae, ignem super ardorem libidinis, quatenus poena similis esset culpae. Nec misisse dicitur, sed pluisse, quatenus ipso verbo magnitudinem et abundantiam poenae notaret. Nemini pepercit oculus ejus, sed omnes simul exstinxit. Uxorem quoque Loth, quia retro respexit, in statuam salis mutavit, nec solum urbes, sed et omnes circa regiones in mare mortuum et vallem salinariam convertit. »Horrendum est enim incidere in manus Dei viventis (Hebr. X), « qui quanto majorem suae longanimitatis exhibet patientiam, tanto duriorem suae severitatis infert vindictam.

CAPUT XXVI.

De ambitioso.

Opes utique cupidus congregat, et avarus conservat; voluptates gulosus degustat, et luxuriosus exercet; honores ambitiosus affectat, et superbus extollit. Ambitiosus autem semper est pavidus, semper attentus, ne quid dicat vel faciat quod in oculis hominum valeat displicere, humilitatem simulat, honestatem mentitur, affabilitatem exhibet, benignitatem ostendit, subsequitur et obsequitur, cunctos honorat, universis inclinat, frequentat curias, visitat optimates, assurgit et amplexatur, applaudit et adulatur, bene novit illud poeticum:

Etsi nullus erit pulvis, tamen excutit illum. (OVIDIUS.)

Promptus et fervidus ubi placere recognoverit, remissus et tepidus ubi putaverit displicere. Improbat mala, detestatur iniqua, sed alia cum aliis probat et improbat, ut judicetur idoneus, ut reputetur acceptus, ut laudetur ab hominibus, et a singulis approbetur. Et ecce gravem intra se sustinet pugnam, difficilemque conflictum, dum iniquitas pulsat animum, et ambitio continet manum [al. malum], et quod illa suggerit faciendum, haec fieri non permittit. Colludunt tamen ad invicem mater et filia, iniquitas et ambitio, nam mater in aperto subsistit, et filia in occulto non resistit. Haec enim vindicat sibi publicum, illa secretum. Ambitiosus ergo libenter agit de principatu quem ambit, et dicit: O quando principabitur ille qui severus sit in justitia, pius in misericordia, qui non declinet amore vel odio, qui non corrumpatur prece vel pretio, qui credat fidelibus et acquiescat supplicibus, qui sit humilis et benignus, largus et mansuetus, constans, sapiens, patiens et astutus.

CAPUT XXVII.

De nimia concupiscentia ambitiosorum.

Qui forsan hac arte non proficit, recurrit ad aliam, advocat Simonem et accedit ad Giezi, per hunc ab illo nititur emere, quod per se non praevalet obtinere: supplicat et promittit, offert et tribuit, proh pudor! gratiam quam gratis adipisci [al., obtinere per fas et nefas] non potuit nititur adipisci. Nec desistit adhuc, sed instat et invadit violenter honorem, et impudenter arripit dignitatem, amicorum suffragio, praesidio propinquorum, tantoque damnationis inflammatur ardore, tanta libidine praesidendi, ut nec schisma abhorreat, nec scandalum formidet. Sed Giezi lepra percussit (IV Reg. V), et Simon periit pecunia (Act. VIII). Core autem cum complicibus ignis assumpsit, et Dathan et Abiron terra vivos absorbuit (Num. XVI). »Nullus itaque sibi honorem assumat, nisi qui vocatur a Deo tanquam Aaron (Hebr. V). «

CAPUT XXVIII.

De ambitionis exemplo.

Liquidum ambitionis exemplum reperitur in Absalone, qui, cum aspiraret ad regnum, »fecit sibi currus et equites, et quinquaginta viros qui praecederent eum, et mane consurgens Absalon, stabat juxta introitum portae, et omnem virum, qui habebat negotium, ut veniret ad regis judicium, vocabat ad se et dicebat: De qua civitate es tu? Qui respondit: Ex una tribu Israel ego sum servus tuus. Respondebat ei Absalon: Videntur mihi sermones tui justi et boni; sed non est, qui te audiat constitutus a rege. Dicebat et Absalon: Quis me constituat judicem super terram, ut ad me veniant omnes qui habent negotium, et juste judicem? Sed cum accederet ad eum homo quidam et salutaret eum, extendebat manum suam, et apprehendens eum osculabatur, faciebatque haec omni Israel, qui veniebant ad judicium, ut audirentur a rege, et sollicitabat corda virorum Israel. Cumque abisset Absalon in Hebron, misit exploratores in universas tribus Israel dicentes: Statim ut audieritis clangores buccinae, dicite: Regnavit Absalon in Hebron; et facta est conjuratio valida, et populus concurrens augebatur cum Absalone (II Reg. XV). «

CAPUT XXIX.

De brevi et misera vita magnatum.

Sed esto quod sublimetur in altum, provehatur ad summum, statim curae succrescunt, sollicitudines cumulantur, extenduntur jejunia, vigiliae producuntur, ex quibus natura corrumpitur, spiritus infirmatur. Corrumpitur somnus, amittitur appetitus, debilitatur virtus, attenuatur corpus, et sic in seipso deficiens non dimidiat dies suos, sed miserabilem vitam miserabiliori fine concludit. Verum est illud poeticum:

 

. . . . . in se magna ruunt, summisque negatum est

Stare diu . . . . . . tolluntur in altum,

Ut lapsu graviore ruant.

Verius autem istud propheticum: »Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani, transivi, et ecce non erat, qui eum cognosceret: quaesivi eum, et non est inventus locus ejus (Psal. XXXVI). Antequam dies ejus impleantur peribit, laedetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et sicut oliva projiciens florem (Job XV). « Audi super hoc sententiam Sapientis: »Omnis potentatus brevis vita (Eccli. X).

CAPUT XXX.

De diversis proprietatibus superborum.

Statim autem ut ambitiosus est promptus ad honorem, in superbiam extollitur, et in jactantiam effrenatur, nec curat prodesse, sed gloriatur praeesse: praesumit se meliorem, quia crevit in superiorem. At bonum facit non gradus, sed virtus: non dignitas, sed honestas. Priores dedignatur amicos, notos ignorat hesternos, comites contemnit antiquos, vultum avertit, visum extollit, cervicem erigit, fastum ostendit, grandia loquitur, sublimia meditatur. Subesse non patitur, praeesse molitur, praelatis infestus, subditis onerosus. Molesta non suffert, concepta non differt, praeceps et audax, gloriosus et arrogans, gravis et importunus.

CAPUT XXXI.

De superbia et casu Lucifer.

O superbia cunctis importabilis, et omnibus odiosa, inter omnia vitia tu semper es prima, tu semper es ultima. Nam omne peccatum te accidente committitur, et te recedente dimittitur. Scriptum est enim: »Initium omnis peccati est superbia (Eccli. X). Primogenita mors (Job XVIII). « Haec enim inter ipsa rerum primordia creaturam contra Creatorem erexit, angelum contra Deum, sed eum absque mora dejecit, quoniam in veritate non stetit, ab innocentia in peccatum, a deliciis in miserias, a coelo empyreo in aerem caliginosum. Audi prophetam: »Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? Corruisti in terram, qui vulnerabas gentes, qui dicebas in corde tuo: In coelum ascendam, et super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis, et ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isa. XIV). Tu signaculum similitudinis plenus sapientia et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti. Omnis lapis pretiosus vestimentum [al. operimentum] tuum, sardius, topazius, et jaspis, chrysolitus, onyx et berillus, carbunculus, sapphyrus, smaragdus, aurum, opus decoris tui et foramina tua in die qua conditus es, praeparata sunt. Tu cherub extentus et protegens, et posui te in monte sancto Dei. In medio lapidum ignitorum ambulasti, perfectus in viis tuis, a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te. Peccasti, et ejeci te de monte sancto Dei. Elevatum est cor tuum in decore tuo, et in terram projeci te (Ezech. XXI). Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei. Abietes non aequaverunt ad summitatem ejus, et platani non fuerunt aequales frondibus ejus. Omne lignum pretiosum paradisi non est assimilatum ei et pulchritudini ejus; quoniam speciosum feci eum in multis condensis frondibus (Ezech. XXXI). Ipse est rex super omnes filios superbiae (Job XLI). « Ipse est »draco magnus, rufus, habens capita septem et cornua decem, et in capitibus septem diademata, cujus cauda trahebat tertiam partem stellarum coeli, et misit illas in terram, et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et Satanas, qui seduxit universum orbem, et projectus est in terram, et angeli ejus cum eo missi sunt in terram (Apoc. XII). « De quo et Veritas ait: »Vidi Satanam quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. X). « Nam »omnis qui se exaltat, humiliabitur et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV). «

CAPUT XXXII.

De arrogantia hominum.

O superba praesumptio, et praesumptuosa superbia, quae non tantum angelos Deo voluisti adaequare, sed etiam homines praesumpsisti deificare. Porro, quos erexit, depressit, et quos exaltavit, humiliavit. Hinc ait Dominus ad prophetam: »Fili hominis, dic principi Tyri, haec dicit Dominus Deus: eo quod elevatum est tuum, quasi cor Dei, et dixisti: Deus ego sum, cum sis homo, et non Deus, idcirco ego adducam super te robustissimos gentium, et interficiam te, et morieris in interitu occisorum (Ezech. XXVIII). « Nabuchodonosor, quia potentiam suam jactavit superbe, et ait: »Nonne haec est Babylon, quam aedificavi mihi in domo [al. demum] regni in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei? Cum adhuc sermo esset in ore regis, vox de coelo ruit: Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex, regnum tuum transiet a te, et ab hominibus ejiciam te, et cum feris et bestiis erit habitatio tua, fenum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te donec scias quod Excelsus dominetur in regno hominum, et cuicunque voluerit, det illud. Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor (Dan. IV). « Verum est ergo quod dicitur in Psalmo: »Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentibus insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII). « Superbia turrem evertit, et linguam confudit (Gen. XI), prostravit Goliam (I Reg. XVII), et suspendit Aman (Esther VII), interfecit Nicanorem (II Mach. XV), et peremit Antiochum (I Mach. IX), Pharaonem submersit (Exod. XIV), et Sennacherib interemit (IV Reg. XIX), Holofernis caput amputavit (Judith XIII). »Sedes ducum superborum destruxit Deus, et radices gentium superborum arefecit (Eccli. XIX). «

CAPUT XXXIII.

De abominatione superbiae.

Quam detestabilis sit superbia, Dominus ipse per prophetam testatur, dicens: »Detestor ego superbiam Jacob (Amos VI). Et juravit Dominus in superbiam Jacob. Si oblitus fuero usque in finem omnia opera eorum (Amos VIII). « Unde inter illa sex, quae Dominus odit, et septimum detestatur anima ejus, Salomon primum ponit, »oculos sublimes (Prov. VI) « id est superbiam: et Isaias: »Dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur eis altitudo virorum, et super omnes cedros Libani, et sublimes, et erectas, et super omnes quercus Basan. et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos, et super omnem turrem excelsam, et super omnem murum munitum, et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum (Isa. II). Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino, et descendent sublimes gloriosique ejus ad eum (Isa. V). Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae ejus (Isa. XXIII). « Job quoque dicit: »Si ascenderit usque ad coelum superbia, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur (Job XX). «

CAPUT XXXIV.

Contra arrogantiam superborum.

Omnis fere vitiosus diligit sibi similem: superbus autem odit elevatum. Unde Salomon. »Inter superbos [Col. 0731A] semper sunt jurgia (Prov. XIII), « et »ubi fuerit superbia, ibi et contumelia (Prov. V). « Superbus insolita gestit, consueta fastidit, magnum reputat si loqui dignetur, maximum si surgat et amplexetur. Aestimat plus dignitatem ab ipso, quam ipsum effectum ex dignitate; nunquam vult uti paternitatis affectu, semper vult uti dominationis imperio; superbia ejus et arrogantia ejus et indignatio ejus, plusquam fortitudo ejus. Revolat in anima quod legitur in Evangelio: »Facta est contentio inter discipulos Domini Jesu, quis eorum videretur esse major, et ait Jesus: Principes gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent, inter illos benefici vocantur: vos autem non sic, sed qui major est inter vos, erit sicut junior, et qui [Col. 0731B] praecessor, sicut ministrator (Luc. XXII). « Et ut Petrus apostolorum princeps ait: »Non quasi dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo (Petr. V). Domini est terra, et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi, qui habitant in eo (Psal. XXIII). « Unus est ergo Deus, et unus est Dominus. Caeteri vero non sunt domini, sed ministri, quibus interdicitur dominium, et indicitur ministerium. Audi super hoc Sapientem: »Rectorem te posuerunt, noli extolli, esto in illis, quasi unus ex illis (Eccli. XXXII). «

CAPUT XXXV.

Contra fraudem ambitiosorum exemplum.

Filii Zebedaei, qui per interventum matris honorem postulaverunt a Christo: »Dic, inquit, ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram, et alius ad sinistram tuam in regno tuo, « meruerunt audire: »Nescitis quid petatis. « Non enim honore, sed onere pervenitur ad regnum, unde Dominus subdit: »Non est meum dare vobis: quasi diceret, meum quidem est dare, sed non vobis, id est ambitiosis, quales vos estis (Matth. XX). « Licet autem potestas a Deo sit, superbus tamen non regnat ex Deo, secundum illud propheticum: »Ipsi regnaverunt, et non ex me, principes exstiterunt, et non cognovi eos (Ose. VIII). «

CAPUT XXXVI.

De proprietatibus arrogantium.

Superbus autem »amat primas cathedras in synagogis, et primos recubitus in coenis, salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi (Matth. XXIII): « non nomine personae, sed nomine fortunae vult appellari: non ut homo, sed ut dominus vult honorari. Sedet sublimis, incedit excelsus, vult sibi omnes assurgere, singulos inclinare. Porro, quidam philosophus volens arrogantiam cujusdam regis illudere, cum vidisset eum in throno regali sedere sublimem, prostratus in terram suppliciter adoravit, et confestim non invitatus, ascendens juxta regem consedit. Quod rex vehementer admirans, eo quod nosset eum esse philosophum, quare hoc egerit, exquisivit. Philosophus ergo respondit »Aut Deus es, aut homo: si Deus, debui te adorare: si homo, bene potui juxta te sedere. « Rex autem responsionem convertens contra philosophum intulit: »Imo si homo sum, non debuisti me adorare: si Deus sum, non debuisti juxta me sedere. « Sapienter iste respondit, sed ille prudenter elusit.

CAPUT XXXVII.

De superfluo cultu.

Primis parentibus fecit Deus tunicas [al. Perizomata] pelliceas post peccatum (Gen. III), et a Christo dicitur Christianis: »Non duas tunicas habeatis (Matth. X). « Sed juxta Joannis consilium: »qui habet duas tunicas det non habenti unam (Luc. III) « Superbus autem, ut magnificus videatur, satagit vestiri duplicibus, indui mollibus, pretiosis ornari. Sed quid est homo pretiosis ornatus, nisi sepulcrum foris dealbatum, intus autem plenum spurcitia? (Matth. XXIII). Hyacinthus et purpura, coccus et byssus, in limo putrescunt, aurum et argentum, lapides et gemmae in luto sordescunt. Dignitas et potestas male jacent in pulvere, honor et gloria male sedent in cinere. Quid ergo superbe phylacteria dilatas, et magnificas fimbrias? Dives ille, qui induebatur purpura et bysso, sepultus est in inferno (Luc. XVI). Dina filia patriarchae Jacob, antequam egrederetur, ut ait Josephus , ut emeret ornamentum provincialium mulierum (Gen. XXXIV), virgo permansit. Cum autem exivit, Sichem filius regis Hemor, eam violenter oppressit. Holofernes, qui sedebat in canopeo, quod erat ex purpura et bysso et auro et smaragdo et lapidibus pretiosis intextum, jugulatus est a Judith; quae cum prius uteretur cilicio, tunc assumpsit ornatu jucunditatis (Judith. XIII). Audi super hoc consilium Sapientis: »In vestitu ne glorieris unquam (Eccli. II); « et Apostolus: »Non in veste pretiosa (I Tim. II); nec sit intrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut vestimentorum cultus (I Petr. III). «

CAPUT XXXVIII.

Contra superfluum ornatum.

Attende quid contra superfluum ornatum comminetur Dominus per prophetam: »Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et crinem earum nudabit. In die illa auferet Dominus ornatum calceamentorum, et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures, et annulos et gemmas in fronte pendentes, et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus, et specula, et sindones, et vittas, et theristra. Et erit pro suavi odore fetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium (Isa. III). « Ecce justa poena redditur pro culpa, ut in eo puniantur, in quo peccaverunt. Adhuc super his alium audi prophetam: »O Tyre, byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum, hyacinthus et purpura de insulis Elisa, facta sunt indumentum [al. operimentum] tuum. Dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo. Propter multitudinem operum tuorum, guttam [f. gemmam], et purpuram, et scutulata, et byssum, et sericum, et chadchod proposuerunt in mercatu tuo. Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum, et repleta es, et glorificata nimis. Sed nunc contrita es in mari, et in profundis aquarum opes tuae ad nihilum redactae sunt, et non eris usque in perpetuum (Ezech. XXVII). «

CAPUT XXXIX.

Quam plus defertur vestibus quam virtutibus.

Cum quidam philosophus in habitu contemptibili principis aulam adisset, et diu pulsans non fuisset admissus, sed quoties tentasset ingredi, toties contigisset eum repelli, mutavit habitum, et assumpsit ornatum. Tunc ad primam vocem aditus patuit venienti; qui procedens ad principem, pallium quod gestabat, coepit venerabiliter osculari. Super quo princeps admirans, quare hoc ageret, exquisivit. Philosophus respondit: »Honorantem me honoro, quia quod virtus non potuit, vestis obtinuit. « O vanitas vanitatum, plus honoris defertur vestibus, quam virtutibus: plus venustati, quam honestati.

CAPUT XL.

De fucatione colorum [al. oculorum].

Artificialis species superducitur, et facies obducitur naturalis, tanquam artificium hominis artem superet Creatoris. Non sic. non sic. »Considerate, inquit Dominus, lilia agri, quomodo crescunt? non laborant, neque nent; dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est, sicut unum ex ipsis (Matth. VI). « Absit autem ut adulterinus color comparabilis sit nativo. Quinimo cum facies adulterino colore fucatur, os abominabili fetore corrumpitur. »Universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII). « Quid enim vanius quam pectere crines, planare caesariem, tingere genas, ungere faciem, producere supercilia? Quando quidem »fallax sit gratia; et vana sit pulchritudo (Prov. XXXI). Omnis caro fenum, et gloria ejus quasi flos agri (Isa. XL); « quoniam »tanquam fenum velociter arescit (Psal. XXXVI). « Ut autem personae ornatum praeteream, ne malignius quam verius videat aliquos succensere, quid vanius quam ornare mensam mantilibus picturatis, cultellis ebore ornatis, vasis aureis et argenteis vasculis, scyphis [al. cupis] et nappis [al. mappis], bucalibus et gradalibus, scutellis et coclearibus, fuscinulis et solariis, bacilibus et urceolis, capsulis et flabellis? Quid prodest pingere cameras, ditare perticas, palliare vestibulum, substernere pavimentum, componere lectum inflatum plumis, opertum sericis, obductum cortinis, aut etiam canapeo? Scriptum est enim: »Homo cum morietur, non accipiet haec omnia, neque simul cum eo descendet gloria ejus (Psal. XLVIII). «

CAPUT XLI.

De immunditia cordis.

Non est qui de cordis munditia valeat gloriari, quoniam »in multis offendimus omnes (Jac. III). « ---»Et si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I). « Quis est, qui illud dicere valeat cum Apostolo: »Nihil mihi conscius sum: non tamen in hoc justificatus sum? (I Cor. IV). « Quis est hic, et laudabimus eum? Ecce »inter sanctos nemo est immutabilis, coeli non sunt mundi in conspectu ejus (Job XV); et in angelis ejus reperit pravitatem (Job IV). Quanto magis et abominabilis et inutilis est homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem? (Job XV). Poenituit ergo Deum, quod fecisset hominem in terra, eo quod multa esset hominum malitia super terram, et cuncta cogitatio hominis omni tempore ad malum intenta: et ideo tactus dolore cordis intrinsecus, delevit hominem quem creaverat (Gen. VI). « Porro, »superbundavit iniquitas, et refriguit charitas multorum (Matth. XXIV). « ---»Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, LI). « Tota pene vita mortalium mortalibus est plena peccatis, ut vix valeat inveniri, qui non declinet ad sinistram, qui non revertatur ad vomitum, qui non computrescat in stercore. Quin [Col. 0734C] potius »gloriantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II), repleti omni iniquitate malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, pleni invidia, homicidiis, contentione, dolo, malignitate, susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosi, superbi, elati, inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositi, sine affectione, sine federe, absque misericordia. (Rom. I). « Talibus et pejoribus mundus iste repletus est, abundat haereticis et schismaticis, perfidis et tyrannis, Simoniacis et hypocritis, ambitiosis et cupidis, raptoribus et praedonibus, violentis et exactoribus, usurariis et falsariis, impiis et sacrilegis, proditoribus et mendacibus, adulatoribus et fallacibus, garrulis et versutis, gulosis et ebriosis, adulteris et incestuosis, mollibus et immundis, pigris et negligentibus, vanis et prodigis, impetuosis et iracundis, impatientibus et inconstantibus, veneficis et auguribus, perjuris et exsecratis, praesumptuosis et arrogantibus, incredulis et desperatis, demum universis vitiis irretitus. Porro, »sicut deficit fumus deficient, et sicut fluit cera a facie ignis, ita peccatores peribunt a facie Dei (Psal. LXVII). «

CAPUT XLII.

De doloribus, quos mali patiuntur in morte.

Mali siquidem quatuor dolores patiuntur in morte. Primus dolor est angustia corporea, tanta et tam gravis, quanta vel qualis nec fuit, nec est in praesenti vita ante dissolutionem illam. Quod in quibusdam, etsi non in omnibus apparet, prae nimio dolore seipsos discerpentibus. Fortis enim et incomparabilis est violentia, quando nexus illi et vitales nodi inter corpus et animam disrumpuntur. Unde Propheta lamentando ait: »Circumdederunt me dolores mortis (Psal. CXIV). « Non enim est membrum, non articulus in corpore, quod penitus non involvatur illo inexplicabili dolore.

Secundus dolor est, quando jam pene defatigato corpore et suis exhausto viribus, anima multo liberius videt tunc in momento occurrere omnia opera bona, vel mala, quae fecit, quae omnia reducuntur ante oculos interiores. Dolor iste est tantus, et retractatio [al. recogitatio] ista tam gravis est, quod anima plurimum turbata cogitur quasi seipsam odisse. Unde dicitur in Psalmo: »Torrentes iniquitatis conturbaverunt me (Psal. XVII). « Nam torrentes cum multo impetu veniunt, et videntur diruere [al. destruere] omnia, ita in morte videbit malus omnia subito quae fecit opera bona vel mala.

Tertius dolor est, quando anima jam incipit tam juste dijudicare, et sibi pro suis iniquitatibus singulis omnia et debita gehennae tormenta videt imminere. Unde dicitur in Psalmo: »Circumdederunt me dolores mortis, et pericula inferni invenerunt me (Psal. XVII). «

Quartus dolor est, quando anima adhuc in corpore posita videt spiritus malignos, ad rapiendum se paratos, ubi tantus dolor est et timor, quod misera anima licet a corpore egressura, quandiu potest, refugiat, ut tempus suae captivitatis redimat, antequam de corpore exeat. Propter quod dicit Sophonias propheta (cap. I): »A prima porta exit clamor, et a secunda ululatus. « Prima porta dicitur, quando anima mala quam cito egreditur a corpore, tam cito rapitur a malignis spiritibus ad aeterna supplicia; secunda porta dicitur, quando post diem judicii punientur in corpore et anima  sine fine. Puniuntur enim mali in anima tantum in prima separatione corporis et animae, post judicium vero in anima et corpore punientur. Unde dicitur: »Duplici contritione contere eos Jerem. XVII. «

CAPUT XLIII

De adventu Christi ad diem mortis cujuslibet hominis.

Videt etiam tam bonus quam malus, antequam egrediatur anima de corpore Christum in cruce positum. Malus videt sibi ad confusionem, ut erubescat se non esse redemptum sanguine Christi, sua culpa exigente. Unde de malis dicitur in Evangelio: »Viderunt in quem pupugerunt (Joan. XIX), « quod intelligitur de adventu Christi ad judicium, et de adventu ejus ad diem mortis cujuslibet hominis. Bonus vero videt ad exsultationem. Et hoc habemus ex verbis Apostoli, qui ait: »Usque in adventum Domini nostri Jesu Christi (I Tim. VI), « id est ad diem mortis, quando [al. quia], apparet tam bonis quam malis Christus in cruce positus: et ipse Christus de Joanne Evangelista ait: »Sic eum volo manere donec veniam (Joan. XXI), « scilicet veniam ad obitum ejus. Quatuor namque leguntur adventus Christi, duo visibiles, et duo invisibiles. Primus adventus visibilis fuit in carne, quando natus est de Virgine; alius adventus visibilis est ad judicium, quando judicabit bonos et malos, quando statuet oves a dextris, hoedos vero a sinistris. Primus adventus invisibilis fit in mente justi, per gratiam; unde Christus de viro justo ait: »Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV). « Est ergo anima justi sedes et habitaculum Dei, sicut scriptum est: »Anima justi sedes Dei, « quia sedet Deus in eo per gratiam. Secundus adventus invisibilis est in obitu uniuscujusque fidelis; unde Joannes in Apocalypsi: desiderans liberari a carcere corporis ad Christum ait: »Veni Domine Jesu (Apoc. XXII), « scilicet ad obitum meum; unde dicitur, quod in die obitus sui, obviam venit ei Christus.

LIBER TERTIUS.

De miseria humanae conditionis.

CAPUT PRIMUM.

De putredine cadaverum.

»Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam, in illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. CXLV). « O quot et quanta mortales de mundanae provisionis incertitudine cogitant, sed sub repentinae mortis articulo repente cuncta quae cogitaverant, evanescunt. »Sicut umbra cum declinat ablati sunt, et excussi sunt sicut locustae. (Psal. CVIII). « Exibit ergo spiritus ejus, non voluntarius, sed invitus, quia cum dolore dimittet quae cum amore possedit, ac velit, nolit, constitutus est ei terminus, qui praeteriri non poterit (Job XIV), in quo terra revertetur in terram. Scriptum est enim: Terra es, et in terram ibis (Gen. III). Naturale siquidem est, ut materiatum in materiam resolvatur. »Auferet ergo spiritum eorum et deficient, et in pulverem suum revertentur (Psal. CIII). Cum autem morietur homo, haereditabit bestias, serpentes et vermes (Eccli. XIX). Omnes enim in pulvere dormient, et vermes operient eos (Job XXI). Sicut vestimentum sic comedet eos vermis, et sicut lanam sic devorabit eos tinea (Isa. LI). Quasi putredo consumendus est, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea (Job XIII). Putredini dixi ait Job: Pater meus es, mater mea, et soror mea vermibus (Job XVII). Homo putredo et filius hominis (Job XXV). « Quam turpis pater, quam vilis mater, quam abominabilis soror! Conceptus est enim homo de sanguine per ardorem libidinis putrefacto, cujus tandem libidinis cadaveri quasi funebres vermes assistent Vivus generavit pediculos et lumbricos, mortuus generabit vermes et muscas; vivus produxit stercus et vomitum, mortuus producet putredinem et fetorem; vivus hominem unicum impinguavit, mortuus vermes plurimos impinguabit. Quid ergo foetidius humano cadavere? quid horribilius homine mortuo? Cui gratissimus erat amplexus in vita, molestus etiam erit aspectus in morte. Quid ergo prosunt divitiae? quid epulae? quid deliciae? quid honores? Divitiae non liberabunt a morte, epulae non defendent a morte, nec deliciae a verme, honores non eripient a fetore. Qui modo sedebat gloriosus in throno, modo jacet despectus in tumulo; qui modo fulgebat ornatus in aula, modo sordet nudus in tumba; qui modo vescebatur deliciis in coenaculo, modo consumitur a vermibus in sepulcro.

CAPUT II.

De tristi memoria damnatorum.

»Vindicta carnis impii, vermis et ignis (Eccli. VII). « Uterque duplex, interior et exterior. Interior, qui rodit et urit cor: exterior, qui rodit et urit corpus. »Vermis, inquit, eorum non morietur, et ignis non exstinguetur (Isa. LXVI). Dabit Dominus ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum (Jud. XVI). « Vermis conscientiae tripliciter lacerabit. Affliget memoria, sera turbabit poenitentia [al. exacerbabit poena], torquebit angustia. Venient enim in cogitationem peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates eorum, dicentes: »Quid profuit nobis superbia? et jactantia divitiarum quid contulit nobis? Transierunt illa omnia tanquam umbra, et sicut navis, quae pertransit fluctuantem aquam, cujus cum praeterierit, non est inveniri vestigium (Sap. IV). « Sic et nos nati, continuo desinimus esse; virtutis quidem nullum signum valemus ostendere, sed in malignitate nostra consumpti sumus. Cum ingenti turbatione recogitabunt, quae cum nimia delectatione gesserunt, ut stimulus memoriae pungat ad poenam, quos aculeus nequitiae stimulavit ad culpam.

CAPUT III.

De inutili poenitentia damnatorum.

Dicent intra se poenitentiam agentes: »Erravimus a via veritatis, et lumen justitiae non luxit nobis (Sap. V). Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos, et collibus: Operite nos (Luc. XXIII). « Poenitebunt ad poenam, sed non convertentur ad veniam; justum est enim, ut qui noluerunt cum bene potuerunt; cum velint, non possint; dedit enim Dominus locum poenitentiae, et ipsi abusi sunt eo. Propterea dives, qui cruciabatur in flamma, dicebat ad Abraham: »Rogo te pater, ut mittas Lazarum in domum patris mei. Habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. « Cui cum Abraham respondisset: »Habent Moysen et prophetas, audiant illos, « subjunxit: »Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent (Luc. XVI). « Agebat et ille poenitentiam in inferno; sed quia cognoscebat illam inutilem, rogabat ut annuntiaretur hoc fratribus suis; quatenus agerent poenitentiam in hoc saeculo fructuosam; quia tunc prodest homini poenitere, cum potest ipse peccare.

CAPUT IV.

De poenis inferni diversis.

Poenae autem infernales secundum diversa peccata sunt diversae. Prima poena est ignis, secunda frigoris [al. frigus]. De his dixit Dominus: »Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XIII). « Fletus propter fumum ignis, stridor dentium, propter frigus. Tertia erit fetor; de his tribus dicitur in Psalmo: »Ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum (Psal. X). « Quarta, vermes indeficientes, unde Isaias: »Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur? (Isa. LXVI.) « Quinta, mallei percutientes, unde dicit Salomon: »Parata sunt damnationis judicio blasphematoribus [al. derisoribus], et percutientes mallei stultorum corporibus (Prov. X). « Sexta, tenebrae palpabiles exteriores et interiores, unde Job: »Terra miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis, etc. (Job X). « Et alibi: »Vadam ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine (ibid.). « Et in Psalmo: »In aeternum non videbunt lumen (Psal. XLVIII), « et alibi: »Impii in tenebris conticescent (I Reg. II). « Septima, confusio peccatorum: »Tunc enim, ut legitur in Daniele, erunt libri aperti (Dan. VII), « id est conscientiae hominum erunt omnibus manifestae. Octava, horribilis visio daemonum, qui videbuntur in excussione scintillarum de igne ascendentium. Nona, igneae catenae, quibus impii singulis membris constringentur.

Prima poena est concupiscentium, secunda malitiosorum, tertia luxuriosorum, quarta invidorum et odium habentium, quinta eorum, qui in hoc saeculo per flagella non meruerunt castigari, quia »tentaverunt et exacerbaverunt Dominum (Psal. LXXVII) « in multitudine iniquitatum suarum. Unde scriptum est: »Exacerbavit Dominum peccator, secundum multitudinem irae suae non requiret (Psal. X). « Sexta eorum, qui in tenebris ambulantes, ad lumen verum, scilicet Christum, venire contempserunt; septima confitentium peccata sua, et poenitentiam contemnentium; octava illorum, qui in hoc saeculo libenter vident mala, et faciunt: nona illorum, qui per singula vitia sunt defluxi, qui ambulant in desideriis suis, et eunt post concupiscentias suas.

CAPUT V.

De ineffabili angustia damnatorum.

»Videntes turbabuntur timore horribili, gementes prae angustia spiritus, et dicentes: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii; nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem eorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est (Sap. V). « Supplicium erit malorum, intueri gloriam beatorum, licet forte post finem judicii. Beati quoque visuri sunt reprobos in tormentis, secundum illud: »Laetabitur justus cum viderit vindictam impiorum (Psal. LVII). « Reprobi vero non sunt visuri beatos in gloria, secundum illud: »Tollatur impius, ne videat gloriam Dei (Isa. XXVI). « Talia dicent in inferno peccatores, quoniam »spes impii est tanquam lanugo, quae a vento tollitur, et tanquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur, et tanquam fumus a vento diffusus, et tanquam memoria hospitis unius diei (Sap. V). «

CAPUT VI.

De igne gehennali.

Ignis gehennae nec lignis nutritur, nec flatu succenditur, sed a Deo creatus est inextinguibilis ab origine mundi. Scriptum est enim: »Devorabit eum ignis, qui non succenditur (Job XX). « Creditur autem esse sub terris, secundum illud Isaiae: »Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui (Isa. XIV). « Sed et omnis locus reprobis est poenalis, qui semper secum defert cruciatum, et ubique contra se tormentum incurrit. »Producam inquit, ignem de medio tui, qui comedet te (Ezech. XXVIII). « Ignis autem gehennae semper ardebit, et nunquam lucebit: semper uret, et nunquam consumet: semper afficiet, et nunquam deficiet. Est enim apud inferos summa tenebrarum obscuritas, immensa poenarum acerbitas, infinita miseriarum aeternitas. »Ligatis, inquit, pedibus et manibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII). « Singula membra pro suis peccatis propria sustinebunt tormenta, ut in eo puniantur, in quo peccaverunt. Scriptum est enim: »Per quae peccat homo, per haec et torquebitur (Sap. XI); « unde qui in lingua peccaverat, cruciabatur in lingua. Propter quod ipse clamabat: »Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma (Luc. XVI). « Per digitos intelligitur operatio; digitis enim operamur. Quasi dicat: Si minimum operum Lazari haberem, minorem poenam sentirem.

CAPUT VII.

De tenebris inferni.

Reprobi vero non solum exterioribus, sed etiam interioribus tenebris involventur; quia spirituali pariter et corporali luce carebunt. Scriptum est enim: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei (Isa. XXVI), qui solus tunc erit »in lucem sempiternam (Isa. LX). « Tantam autem in poenis reprobi tolerabunt angustiam, ut vix aliquid cogitare valebunt praeter poenas: sed illuc dirigent impetum cogitationis, ubi sentient vim doloris. Sane discipulus quidam fertur apparuisse magistro suo post mortem. Quem cum magister esse damnatum intellexisset, quaesivit ab eo, si aliquae quaestiones apud inferos verterentur. Qui dicitur respondisse: »Apud inferos quaeritur solummodo quid non sit poena. « Sed et Salomon ait: »Nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia est apud inferos, quo tu properas  (Eccle. IX). « Erit enim tanta in reprobis mentis oblivio, tanta caecitas animi, tanta confusio rationis, ut raro vel nunquam ad cogitandum quidquam de Deo possint assurgere, nedum ad confitendum valeant aspirare. Nam »a mortuo tanquam ab eo, qui non est, periit confessio (Eccli. VII). « Scriptum est enim: »Non mortui laudabunt te Domine, neque omnes qui descendunt in infernum (Psal. CXIII). « ---»Non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te (Isa. XXXVIII). «

CAPUT VIII.

De confusione poenarum.

»Dimitte me, Domine, dicit Job, ut plangam paululum dolorem meum, antequam vadam ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine: terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat (Job X). « Ordo quidem erit in quantitate poenarum, quoniam »in qua mensura mensi fuerint, remetietur eis (Luc. VI), « ut qui gravius peccaverunt, gravius puniantur. »Potentes enim potenter tormenta patientur (Sap. VI). « Sed ordo non est in qualitate rerum, quia de aquis nivium transibunt ad calorem nimium [al. ignis] (Job I), ut subita contrariorum mutatio graviorum inferat cruciatum. Experimento cognovi, quod adustus, si frigidum statim adhibeat, ardentiorem sentiet cruciatum.

CAPUT IX.

De indeficientia tormentorum.

»Sicut oves in inferno positi sunt, et mors depascet eos (Psal. XLVIII). « Dictum est hoc a simili jumentorum, quae non radicitus evellunt herbas, sed summitates solummodo carpunt, ut iterum herbae renascantur ad pastum. Sic et impii quasi morte pasti, reviviscent ad mortem, ut aeternaliter moriantur. Ovidius:

Sic inconsumptum Tityi semperque renascens

   Non perit, ut possit saepe perire, jecur. (OVID. Pont., I, II, 41.)

Tunc erit mors immortalis, tunc vivent mortui, qui vitae sunt mortui. Quaerent mortem, et non invenient, quia vitam habuerunt et perdiderunt. Audi Joannem in Apocalypsi (cap. IX) dicentem: »In diebus illis quaerent homines mortem, et non invenient eam: desiderabunt mori et fugiet mors ab illis. « O mors quam dulcis esses quibus tam amara fuisti, te solam desideranter optabunt, qui te solam vehementer abhorruerunt.

CAPUT X.

Cur reprobi nunquam liberabuntur a poenis.

Nullus ergo sibi blandiatur, et dicat, quia »Deus non in finem irascetur, neque in aeternum indignabitur (Psal. CII), « sed »miserationes ejus super omnia opera ejus (Psal. CXLIV). « Quia cum iratus est, non obliviscetur misereri, nec quidquam eorum, quae fecit Deus, odivit (Sap. II). Assumens in argumentum erroris quod ait Dominus per Isaiam prophetam: »Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur in carcere, et post multos dies visitabuntur (Isa. XXIV). « Homo namque peccavit ad tempus, non ergo Deus puniet in aeternum.

O spes inanis, o falsa praesumptio! Non credat frustra errore deceptus, quod aliquo pretio sit redimendus, quoniam in inferno nulla est redemptio. Congregabuntur ergo peccatores in lacum, et claudentur in carcerem, scilicet in inferno, in quo sine corporibus usque in diem judicii torquebuntur, et post multos dies, postquam videlicet resurgent cum corporibus suis in novissimo die, visitabuntur, non ad salutem, sed ad vindictam: quia post diem judicii gravius punientur. Sic et alibi dicitur: »Visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum (Psal. LXXXVIII). « Praedestinatis ergo Deus irascitur temporaliter, quia »flagellat omnem Deus filium quem recipit (Hebr. XII), « de quibus illud accipitur: »Non in finem irascetur, « etc. (Psal. CII). Reprobis autem Deus irascitur aeternaliter, quia justum est, ut quod impius in suo praevaricatur aeterno, Deus ulciscatur in suo aeterno. Nam licet peccandi facultas illum dimittat, ipse tamen non dimittit voluntatem peccandi. Scriptum est enim: »Superbia eorum, qui te oderunt ascendit semper (Psal. LXXIII). « Nam non humiliabuntur reprobi jam desperati de venia, sed malignitas odii tantum in illis excrescet, ut velint illum omnino non esse, per quem sciunt se tam infeliciter esse. Maledicent Altissimo, et blasphemabunt excelsum, conquerentes eum esse malignum, qui creat illos ad poenam, et nunquam inclinatur ad veniam. Audi Joannem in Apocalypsi (cap. XVI) dicentem: »Grando magna descendit de coelo in homines, et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis, quoniam magna facta est vehementer. « Voluntas ergo damnati, licet amiserit potestatis effectum, semper tamen habebit malignitatis affectum, et ipsa erit in inferno supplicium, quae fuerat in mundo peccatum: licet forsan et ibi peccatum sit, sed non meritum poenae. Impius ergo quia semper habebit in se reatum ex culpa, semper sentiet contra [al. circa] se esse cruciatum ex poena, quia quod ipse per poenitentiam non delevit, Deus per indulgentiam non remittet. Ad magnam ergo pertinet justitiam judicandis, ut nunquam careant in gehenna supplicio, qui nunquam carere voluerunt in vita peccato. Voluissent utique, si potuissent sine fine vivere, volunt, qui nunquam desinunt peccare dum vivunt.

CAPUT XI.

Testimonia de suppliciis aeternalibus.

»Quis, inquit Isaias, poterit habitare de vobis cum ardoribus sempiternis? (Isa. XXXIII.) Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die et nocte, et non exstinguetur, sed ascendit fumus ejus in sempiternum (Isa. LXV). « Jeremias quoque ait: »Dabo vos in opprobrium sempiternum, et ignominiam aeternam, quae nunquam oblivione delebitur (Jer. XXIII). « Et Daniel ait: »Qui dormierunt in pulvere terrae, evigilabunt, alii in vitam aeternam, alii in opprobrium, ut videant semper (Dan. XII). « Salomonem quoque, »Mortuo, inquit, homine impio nulla spes erit de eo (Prov. XI). « Huic exemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam. Et Joannes apostolus: »Si quis, ait, adoraverit bestiam et imaginem ejus, hic bibet de vino irae Dei, et cruciabitur igne et sulphure: et fumus tormentorum ascendet in saecula saeculorum, nec habebit requiem die ac nocte, qui adoraverit bestiam et imaginem ejus (Apoc. XIV). « Confirmat haec Veritas, quae damnatos [al. damnandos] in judicio sententialiter reprobabit, dum dicet: »Ite maledicti in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). « Si secundum divinum judicium »in ore duorum vel trium testium stat omne verbum (Deut. XIX), « quanto magis in ore tot et tantorum virorum de proposita veritate constabit.

CAPUT XII.

De die judicii.

»Ecce ergo dies Domini veniet crudelis, et indignationis plenus, irae et furoris, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores ejus conterendos de ea; quoniam stellae coeli et splendor earum non expandent lumen suum, obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. Et visitabo super orbem mala, et contra impios iniquitatem eorum. Et requiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo. Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis tabescet et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt, quasi parturientes dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit: facies combustae vultus eorum (Isa. XIII). Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris, quia consummationem cum festinatione faciet Dominus cunctis habitantibus terram (Soph. I). Et superveniet repentina dies illa tanquam laqueus, in omnes, qui sedent super faciem orbis terrae (Luc. XXI). « Quoniam »sicut fulgur exit ab oriente et apparet usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis (Matth. XXIV). Dies enim Domini sicut fur in nocte ita veniet. Et cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habentis, et non effugient (I Thess. V). «

CAPUT XIII.

De judicium praecedente tribulatione.

»Praecedet autem tribulatio magna, qualis nunquam fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro (Matth. XXIV). Surget enim gens contra gentem, et regnum adversus regnum, et terrae motus erunt magni per loca, et pestilentiae, et fames, terroresque de coelo, et signa magna erunt. Et erunt signa, in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium, prae confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prae timore et exspectatione, quae supervenient universo orbi (Luc. XXI). Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem deducantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV). Tunc revelabitur homo peccati, filius perditionis, qui adversatur et extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus: quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui (II Thess. II). « Mittetur »Elias propheta, priusquam veniat dies Domini magnus et horribilis, et convertet corda patrum ad filios, et cor filiorum ad parentes (Malach. IV). « Cum quo veniet et Enoch, »et prophetabunt diebus mille ducentis et sexaginta amicti saccis. Et cum finierint testimonium suum, bestia quae ascendet de abysso, faciet adversus illos bellum, et vincet illos et occidet, et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus, ubi Dominus illorum crucifixus est. Et post tres dies et dimidium spiritus vitae intrabit in eos (Apoc. I). «

CAPUT XIV.

De signis judicium praecedentibus.

»Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum movebuntur: et tunc apparebit signum Filii hominis in coelo. Et tunc plangent super se omnes tribus terrae (Matth. XXIV) Reges terrae et principes, et tribuni et divites, et fortes, et omnis servus et liber abscondent se in speluncis et in petris montium, et dicent montibus et petris: Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni, quoniam venit dies magnus irae ipsorum. Et quis poterit stare? (Apoc. VI) Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos ejus a quatuor ventis et summis coelorum usque ad terminos eorum (Matth. XXIV). « Tunc »ipse Dominus in jussu et voce archangeli et in tuba Dei descendet de coelo (I Thess. IV). « Et »omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et procedunt boni in resurrectionem vitae, mali vero in resurrectionem judicii (Joan. V). Mors et infernus dabunt mortuos suos, qui in ipsis erunt (Apoc. XX). Ecce venit in nubibus, et videbit omnis oculus, et qui in eum pupugerunt: et plangent omnes tribus terrae (Apoc. I), et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et potestate magna, et majestate (Luc. XXI). « Veniet autem Dominus ad judicium, non solum cum angelis et apostolis, sed et cum senatoribus populi sui; unde ait Salomon: »Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI). « Sedebunt enim et ipsi »super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX) Aspiciebam, inquit Daniel, donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus quasi nix candidum, et capilli capitis ejus quasi lana munda, thronus ejus flammae ignis, rotae ejus quasi ignis accensus: fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei (Dan. VII). « Unde ait et Psalmista: »Deus noster manifeste veniet, Deus noster et non silebit ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. LXLVI) « ---»Nubes et caligo in circuitu ejus. Justitia et judicium praeparatio sedes ejus (Psal. XLIX) Et advocavit coelum desursum, et terram, ut discernat, populum suum (Psal. XLIX) « Nam »congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eas ad invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis; et statuet oves quidem a dextris, haedos autem a sinistris (Matth. XXV). «

CAPUT XV.

De potentia, sapientia et justitia judicis.

O quantus tunc erit timor et tremor, quantus erit fletus et gemitus; nam si »columnae coeli contremiscunt et pavent ad nutum ejus (Job XXVI), et angeli pacis amare flebunt (Isa. XXXIII): « peccatores autem quid facient? »Si justus vix salvabitur, impius et peccatores ubi parebunt? (I Petr. IV). « Propterea clamat Propheta: »Ne intres in judicium cum servo tuo, Domine, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII). Si enim iniquitates observaveris, Domine, quis sustinebit? (Psal. CXX.) « Quis enim non timeat judicem potentissimum, sapientissimum et justissimum? Potentissimum, quem nemo potest effugere, sapientissimum, quem nemo potest latere; justissimum, quem nemo potest corrumpere. »Si fortitudo quaeritur, robustissimus est, sapiens corde, et fortis robore; si aequitas judicii, nemo audebit pro me testimonium reddere; si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit, etiam si simplex fuero (Job IX) « ---»Ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt (Psal. CXLVIII).« Qui vocat stellas et dicunt; »Adsumus (Baruch. III). Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis (Psal. CIII); « cujus »voluntati nihil omnino resistit (Rom. IX); cui nullum verbum est impossibile (Luc. I); « cui »flectitur omne genu coelestium, terrestrium et infernorum (Phil. II). « Hunc ergo nemo potest fugere, sicut dicit Propheta: »Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero ad infernum, ades (Psal. CXXXVIII). « Ipse scrutatur renes et corda (Jer. XVII), cujus »oculis omnia nuda sunt et aperta (Hebr. IV). « Qui »pluviae guttas et arenam maris dinumerat (Eccli. I). « Deus scientiarum Dominus, praescius omnium, et conscius singulorum, occultus occultorum omnium indagator. Hunc ergo nemo potest latere, sicut dicit Apostolus: »Non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus (Hebr. IV). « Ipse est judex justus, fortis et longanimis (Psal. VII), qui nec prece, nec pretio, nec amore, nec odio declinat a semita rectitudinis, sed via regia semper incedens, nullum malum praeterit impunitum, nullum bonum irremuneratum relinquit . Hunc ergo nemo potest corrumpere, juxta quod dicit Psalmus: »Tu reddes singulis secundum opera sua (Psal. LXI). «

CAPUT XVI.

De divino judicio.

Quis autem non timeat illud examen, in quo idem erit, et accusator, et advocatus et judex? Accusabit enim dum dicet: »Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere. « Advocabit, cum subdet: »Quandiu non fecistis uni de minimis meis his, nec mihi fecistis. « Judicabit cum infert: »Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV). « Non erunt testes in illo judicio necessarii, quia tunc manifesta erunt »abscondita tenebrarum (I Cor. IV).  Nihil enim occultum, quod non revelabitur (Matth. X).  « Tunc erunt libri conscientiarum aperti (Dan. VII), et judicabunt mortui ex his quae scripta sunt in libris, secundum opera ipsorum: »Opera enim ipsorum sequuntur illos (Apoc. XIV). « Quantus erit pudor in peccatoribus! quanta confusio erit, cum eorum nefandissima crimina cunctis erunt liquida et manifesta! »Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Isa. LVIII). « Ab illa enim sententia nunquam poterit provocari [al. revocari vel appellari]. Quia »Pater omne judicium dedit Filio suo (Joan. XXII).  Qui claudit et nemo aperit, aperit et nemo claudit (Apoc. III).   Os enim Domini locutum est (Isa. LVIII). «

CAPUT XVII.

Quod nihil proderit damnatis.

Tunc non proderunt opes, non defendent honores, non suffragabuntur amici. Scriptum est enim: »Argentum eorum et aurum eorum non valebit eos liberare in die furoris Domini (Ezech. VII).  « »Flebunt et plangent omnes reges terrae, cum viderint [fumum incendii, propter timorem tormentorum eorum (Apoc. XVIII).  « Quid ergo facietis in die furoris Domini, in die visitationis et calamitatis, de longe venientis? ad cujus fugietis auxilium? » Unusquisque onus suum portabit (Gal. VI). « --- »Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII).  « O quam durum et districtum judicium, in quo non solum de factis, sed » de omni verbo otioso, quodcunque locuti fuerint homines, reddituri sunt rationem in die judicii (Matth. XII);  « in quo » usque ad novissimum quadrantem exigetur debitum cum usuris (Matth. XVIII).   Quis ergo fugere poterit a ventura ira? « (Luc. III.) ---» Mittet ergo Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, et alligabunt fasciculos ad comburendum, et mittent eos in caminum ignis ardentis. Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XIII),  « gemitus et ululatus [al. ejulatus], luctus et cruciatus, stridor et clamor, timor et tremor, dolor et labor, ardor et foetor, obscuritas et anxietas, acerbitas et asperitas, calamitas et egestas, angustia et tristitia, oblivio et confusio, torsiones et punctiones, amaritudines et terrores, fames et sitis, frigus et cauma, sulphur et ignis ardens in saecula saeculorum. Unde liberet nos Deus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

Indice Biblioteca Progetto Dante

© 1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 28 agosto 2011