Dante Alighieri

Ecloghe

IOHANNES DE VIRGILIO DANTI ALAGHERII
CARMEN

                Pyeridum vox alma, novis qui cantibus orbem
         mulces letilluum, vitali tollere ramo
        dum cupis, evolvens triplicis confinia sortis
         indita pro meritis animarum, sontibus Orcum,
 5      astripetis Lethen, epyphebia regna beatis,
         tanta quid heu semper iactabis seria vulgo,
         et nos pallentes nichil ex te vate legemus?
         Ante quidem cythara pandum delpbyna movebit
         Davus et ambigue Sphyngos problemata solvet,
10     Tartareum preceps quam gens ydiota figuret
         et secreta poli vix experata Platoni:
         que tamen in triviis nunquam digesta coaxat
         comicomus nebulo, qui Flaccum pelleret orbe.
         'Non loquor his, ymo studio callentibus', inquis.
15          Carmine sed laico: clerus vulgaria tempnit,
         et si non varient, cum sint ydiomata mille.
         Preterea nullus, quos inter es agmine sextus,
         nec quem consequeris celo, sermone forensi
         descripsit. Quare, censor liberrime vatum,
20     fabor, si fandi paulum concedis habenas.
         Nec margaritas profliga prodigus apris,
         nec preme Castalias indigna veste sorores;
         at, precor, ore cie que te distinguere possint
         carmine vatisono, sorti comunis utrique.
25     Et iam multa tuis lucem narratibus orant:
         dic age quo petiit Iovis armiger astra volatu,
         dic age quos flores, que lilia fregit arator,
         dic Frigios damas laceratos dente molosso,
         dic Ligurum montes et classes Parthenopeas,
30      carmine quo possis Alcide tangere Gades
         et quo te refluus relegens mirabitur Hyster,
         et Pharos et quondam regnum te noscet Helysse.
         Si te fama iuvat, parvo te limite septum
         non contentus eris, nec vulgo iudice tolli.
35     En ego iam primus, si dignum duxeris esse,
         clericus Aonidum vocalis verna Maronis,
         promere gimnasiis te delectabor ovantum
         inclita Peneis redolentem tempora sertis,
         ut prevectus equo sibi plaudit preco sonorus
40     festa trophea ducis populo pretendere leto.
         Iam michi bellisonis horrent clargoribus aures:
         quid pater Apenninus hiat? quid concitat equor
         Tirrenum Nereus? quid Mars infrendet utroque?
         Tange chelim, tantos hominum compesce labores.
45     Ni canis hec, alios ad te pendendo, poeta
         omnibus ut solus dicas, indicta manebunt.
              Si tamen Eridani michi spem mediamne dedisti
         quod visare notis me dignareris amicis,
         nec piget enerves numeros legisse priorem
50      quos strepit arguto temerarius anser olori,
         respondere velis, aut solvere vota, magister.

 

DANTES ALAGHERII IOHANNI DE VIRGILIO. 
ECLOGA I

               Vidimus in nigris albo patiente lituris
         Pyerio demulsa sinu modulamina nobis.
         Forte recensentes pastas de more capellas
         tunc ego sub quercu meus et Melibeus eramus.
 5      Ille quidem, cupiebat enim consciscere cantum,
         «Tityre, quid Mopsus? quid vult? edissere» dixit.
          Ridebam, Mopse, magis et magis ille premebat.
         Victus amore sui, posito vix denique risu,
         «Stulte, quid insanis?» inquam: «tua cura capelle
10      te potius poscunt, quanquam mala cenula turbet.
         Pascua sunt ignota tibi que Menalus alto
         vertice declivi celator solis inumbrat,
         herbarum vario florumque inpicta colore.
         Circuit hec humilis et tectus fronde saligna
15       perpetuis undis a summo margine ripas
         rorans alveolus, qui, quas mons desuper edit,
         sponte viam, qua mitis eat, se fecit aquarum.
         Mopsus in his, dum lenta boves per gramina ludunt,
         contemplatur ovans hominum superumque labores:
20      inde per inflatos calamos interna recludit
         gaudia sic ut dulce melos armenta sequantur,
         placatique ruant campis de monte leones,
         et refluant unde, frondes et Menala nutent».
         «Tityre,» tunc «si Mopsus» ait «decantat in herbis
25      ignotis, ignota tamen sua carmina possum
         te monstrante, meis vagulis prodiscere capris».
         Hic ego quid poteram, cum sic instaret anhelus?
         «Montibus Aoniis Mopsus, Melibee, quot annis
         dum satagunt alii causarum iura doceri
30      se dedit et sacri nemoris perpalluit umbra.
          Vatificis prolutus aquis, et lacte canoro
          viscera plena ferens et plenus ad usque palatum
          me vocat ad frondes versa Peneyde cretas».
          «Quid facies?» Melibeus ait: «tu tempora lauro
35      semper inornata per pascua pastor habebis?»
          «O Melibee, decus vatum, quoque nomen in auras
          fluxit, et insomnem vix Mopsum Musa peregit»
          retuleram, cum sic dedit indignatio vocem:
          «Quantos balatus colles et prata sonabunt,
40      si viridante coma fidibus peana ciebo!
          Sed timeam saltus et rura ignara deorum.
          Nonne triumphales melius pexare capillos
          et patrio, redeam si quando, abscondere canos
          fronde sub inserta solitum flavescere Sarno?»
45      Ille: «Quis hoc dubitet? propter quod respice tempus,
          Tityre, quam velox, nam iam senuere capelle
          quas concepturis dedimus nos matribus hircos».
          Tunc ego: «Cum mundi circumflua corpora cantu
          astricoleque meo, velut infera regna, patebunt,
50      devincire caput hedera lauroque iuvabit:
          concedat Mopsus». «Mopsus» tunc ille «quid ?» inquit.
          «Comica nonne vides ipsum reprehendere verba,
          tum quia femineo resonant ut trita labello,
          tum quia Castalias pudet acceptare sorores?»
55      ipse ego respondi, versus iterumque relegi,
          Mopse, tuos. Tunc ille humeros contraxit et «Ergo
          quid faciemus» ait «Mopsum revocare volentes?»
          «Est mecum quam noscis ovis gratissima» dixi
          «ubera vix que ferre potest, tam lactis abundans;
60       rupe sub ingenti carptas modo ruminat herbas;
           nulli iuncts gregi nullis assuetaque caulis,
           sponte venire solet, numquam vi, poscere mulctram.
           Hanc ego prestolor manibus mulgere paratis,
           hac inplebo decem missurus vascula Mopso.
65       Tu tamen interdum capros meditere petulcos
           et duris crustis discas infigere dentes».
           Talia sub quercu Melibeus et ipse canebam,
           parva tabernacla nobis dum farra coquebant.

 

IOHANNES DE VIRGILIO DANTI ALAGHERII. 
ECLOGA RESPONSIVA

                 Forte sub inriguos colles, ubi Sarpina Rheno
          obvia fit, viridi niveos interlita crines
          nympba procax, fueram nativo conditus antro.
           Frondentes ripas tondebant sponte iuvenci
 5        mollia carpebant agne, dumosa capelle
          Quid facerem? nam solus eram puer incola silve.
           irruerant alii causis adigentibus urbem
           nec tum Nisa michi nec respondebat Alexis,
           suetus uterque comes. Calamos moderabar ydraules
10       falce recurvella, cuncte solamina, quando
           litoris Adriaci resonantem Tityron umbra
           qua dense longo pretexunt ordine pinus
           pascua, porrecte celo genioque locali,
           alida myrtetis et humi florentibus herbis
15       quaque nec arentes Aries fluvialis arenas
           esse sinit, molli dum postulat equora villo,
           retulit ipse michi flantis leve sibilus Euri,
           quo vocalis odor per Menala celsa profusus
           balsamat auditus et lac distillat in ora,
20       quale nec a longo meminerunt tempore mulsum
           custodes gregium, quanquam tamen Archades omnes.
           Archades exultant audito carmine Nymphe
           pastoresque boves et oves hirteque capelle
           arrectisque onagri decursant auribus ipsi:
25       ipsi etiam Fauni saliunt de colle Licei.
           Et mecum: «Si cantat oves et Tityrus hircos
           aut armenta trahit quianam civile canebas
           urbe sedens carmen, quando hoc Benacia quondam
           pastorale sonans detrivit fistula labrum?
30       Audiat in silvis et te cantare bubulcum».
           Nec mora, depostis calamis maioribus, inter
           arripio tenues et labris flantibus hysco.
                  A, divine senex, a sic eris aller ab illo!
           Alter es, aut idem, Samio si credere vati
35       sic liceat Mopso, sicut liceat Melibeo.
           Eheu pulvereo quod stes in tegmine scabro
           et merito indignans singultes pascua Sarni
           rapta tuis gregibus, ingrate dedecus urbi,
           humectare genas lacrimarum flumine Mopso
40       parce tuo, nec te crucia crudelis èt illum,
           cuius amor tantum tantum complectitur, inquam
           iam te, blande senex, quanto circunligat ulmum
           proceram vitis per centum vincula nexu.
           O si quando sacros iterum flavescere canos
45       fonte tuo videas et ab ipsa Phillide pexos,
           quam visando tuas tegetes miraberis uvas!
           Ast intermedium pariat ne tedia tempus
           letitie spectare potes quibus otior antris
           et mecum pausare. Simul cantabimus ambo:
50       ipse levi calamo, sed tu gravihte magistrum
           firmius insinuans, nec quem sua deserat etas.
          Ut venias, locus ipse vocat: fons humidus intus
          antra rigat, que saxa tegunt virgulta flabellant;
          circiter origanum redolet quoque causa soporis
55      herba papaveris est, oblivia, qualiter aiunt,
          grata creans, serpylla tibi substernet Alexis,
          quem Corydon vocet ipse rogem; tibi Nisa lavabit
          ipsa pedes accinta libens cenamque parabit;
          Testilis bec inter piperino pulvere fungos
60      condiet, et permixta doment multa allia si quos
          forsitan inprudens Melibeus legerit hortis;
          ut comedas apium memorabunt mella susurri
          poma leges Niseque genas equantia mandes,
          pluraque servabis nimio defensa decore.
65      Iamque superserpunt hedere radicibus antrum,
          serta parata tibi. Nulla est cessura voluptas.
          Huc ades: huc venient qui te pervisere gliscent,
          Parrhasii iuvenesque senes, et carmina leti
          qui nova mirari cupiantque antiqua doceri.
70      Hi tibi silvestres capreas, hi tergora lincum
          orbiculata ferent, tuus ut Melibeus amabat.
          Huc ades, et nostros timeas neque, Tityre, saltus;
          namque fidem celse concusso vertice pinus
          glandifereque etiam quercusque arbusta dedere.
75      Non hic insidie, non hic iniuria quantas
          esse putas. Non ipse michi te fidis amanti?
          sunt forsan mea regna tibi despecta? Sed ipsi
          di non erubuere cavis habitare sub antris:
           testis Achilleus Chyron et pastor Apollo
80       Mopse, quid es demens? Quia non permittet Iollas
           comis et urbanus, dum sunt tua rustica dona
           hisque tabernaclis non est modo tutius antrum
           quis potius ludat. Sed te quis mentis anhelum
           ardor agit, vel que pedibus nova nata cupido?
85       Miratur puerum virgo, puer ipse volucrem
           et volucris silvas et silve flamina verna
           Tityre, te Mopsus: miratio gignit amorem.
           Me contempne: sitim frigio Musone levabo
          scilicet, hoc nescis? fluvio potabor avito.
90              Quid tamen interea mugit mea bucula circum?
          quadrifluumne gravat coxis humentibus uber?
          Sic reor: en propero situlas inplere capaces
          lacte novo quo dure queant mollescere crusta.
         Ad mulctrale veni si tot mandabimus illi
95     vascula, quot nobis promisit Tityrus ipse.
          Sed lac pastori fors est mandare superbum.
          Dum loquor, en comites, et sol de monte rotabat. 

DANTES ALAGHERII IOHANNI DE VIRGILIO
ECLOGA II

              Velleribus Colchis prepes detectus EOUS
        alipedesque alii pulcrum Titana ferebant.
        Orbita, qua primum flecti de culmine cepit,
        currigerum canthum libratim quemque tenebat;
 5      resque refulgentes, solite superarier umbris,
         vincebant umbras et fervere rura sinebant.
         Tityrus hoc propter confugit et Alphesibeus
         ad silvam, pecudumque suique misertus uterque,
         fraxineam silvam tiliis platanisque frequentem.
10     Et dum silvestri pecudes mixteque capelle
         insidunt herbe, dum naribus aera captant,
         Tityrus hic, annosus enim, defensus acerna
         fronte soporifero gravis incumbebat odori;
         nodosoque piri vulso de stirpe bacillo
15    stabat subnixus, ut diceret, Alphesibeus.
         «Quod mentes hominum» fabatur «ad astra ferantur
         unde fuere, nove cum corpora nostra subirent,
         quod libeat niveis avibus resonare Caistrum
         temperie celi letis et valle palustri,
20     quod pisces coeant pelagi pelagusque relinquant
         fiumina qua primum Nerei confinia tangunt,
         Caucason Hyrcane maculent quod sanguine tigres,
         et Libies coluber quod squama verrat arenas,
         non miror, nam cuique placent conformia vite,
25     Tityre, sed Mopso miror, mirantur et omnes
         pastores alii mecum Sicula arva tenentes,
         arida Ciclopum placeant quod saxa sub Ethna».
         Dixerat, et calidus et gutture tardus anhelo
         iam Melibeus adest et vix «En, Tityre,» dixit.
30            Inrisere senes iuvenilia guttura, quantum
         Sergestum e scopulo vulsum risere Sicani.
         Tum senior viridi canum de cespite crinem
         sustulit et patulis efflanti naribus infit:
         «O nimium iuvenis, que te nova causa coegit
35     pectoreos cursu rapido sic angere folles?»
         Ille nichil contra, sed, quam tunc ipse tenebat,
         cannea cum tremulis coniuncta est fistula labris,
         sibilus hinc simplex avidas non venit ad aures,
         verum, ut arundinea pueris pro voce laborat,
40     mira loquar sed vera tamen, spiravit arundo:
         Forte sub inriguos colles ubi Sarpina Rheno ;
         et tria si flasset ultra spiramina flata,
         centum carminibus tacitos mulcebat agrestes.
         Tityrus et secum conceperat Alphesibeus,
45     Tityron et voces compellant Alphesibei:
         «Sic, venerande senex, tu roscida rura Pelori
         deserere auderes, antrum Ciclopis iturus?
         Ille: «Quid hoc dubitas? quid me, carissime tentas?»
         «Quid dubito? quid tento?» refert tunc Alphesibeus:
50     «tibia non sentis quod fit virtute canora
         numinis et similis natis de murmure cannis,
         murmure pandenti turpissima tempora regis
         qui iussu Bromii Pactolida tinxit arenam?
         quod vocet ad litus Ethneo pumice tectum
55     fortunate senex, falso ne crede favori,
         et Driadum miserere loci pecorumque tuorum.
         Te iuga, te saltus nostri, te flumina flebunt
         absentem et Nymphe mecum peiota timentes,
         et cadet invidia quam nunc habet ipse Pachynus:
60     nos quoque pastores te cognovisse pigebit.
         Fortunate senex, fontes et pabula nota
         desertare tuo vivaci nomine nolis».
         «O plus quam media merito pars pectoris huius,»
         atque suum tetigit, longevus Tityrus inquit,
65     «Mopsus amore pari mecum connexus ob illas
         que male gliscentem timide fugere Pyreneum
         litora dextra Pado ratus a Rubicone sinistra
         me colere, Emilida qua terminat Adria terram
         litoris Ethnei commendat pascua nobis,
70     nescius in tenera quod nos duo degimus herba
         Trinacride montis quo non fecundius alter
         montibus in Sicuiis pecudes armentaque pavit.
         Sed quanquam viridi sint postponenda Pelori
         Ethnica saxa solo, Mopsum visurus adirem,
75     hic grege dimisso, ni te, Polipheme, timerem».
         a Quis Poliphemon» ait «non horreat» Alphesibeus
         «assuetum rictus humano sanguine tingui
         tempore iam ex illo quando Galathea relicti
         Acidis heu miseri discerpere viscera vidit?
80            Vix illa evasit: an vis valuisset amoris
         effera dum rabies tanta perferbuit ira?
         Quid, quod Achemenides, sociorum cede cruentum
         tantum prospiciens, animam vix claudere quivit?
         A, mea vita, precor, nunquam tam dira voluptas
85     te premat, ut Rhenus et Nayas illa recludat
         hoc illustre caput, cui iam frondator in alta
         virgine perpetuas festinat cernere frondes».
         Tityrus arridens et tota mente secundus
         verba gregis magni tacitus concepit alumni.
90          Sed quia tam proni scindebant ethra iugales,
         ut rem quamque sua iam multum vinceret umbra
         virgiferi, silvis gelida cum valle relictis,
         post pecudes rediere suas, hirteque capelle
         inde, velut reduces ad mollia prata, preibant.
95          Callidus interea iuxta latitavit Iollas,
         omnia qui didicit, qui retulit omnia nobis:
         ille quidem nobis, et nos tibi, Mopse, poymus.

 

Biblioteca progetto Dante

© 1997 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 26 gennaio 2011