Giovanni Boccaccio

Scripta breviora

Edizione di riferimento:

(G. Boccaccio, Opere latine minori, a cura di A. F. Massθra, Bari, Laterza, 1928)

I. Allegoria mitologica.

II. De vita et moribus domini Francisci Petracchi de Florentia.

III. Vita sanctissimi patris Petri Damiani.

IV. Cenni intorno a Tito Livio.

I.

ALLEGORIA MITOLOGICA.

Vultum rudis nature et etatis primeve chaos respexit ab arce summa saturnius heros, et ipsius nature lites dirimere sancto cogitamine precedente disposuit: et iam deorum mansionibus actatis ectheri Mulciferi regna contiguans, ac illi Iunonis domos subposuit, et amphytrites lymphas domui sotiavit Plutonis, que nullum alium terminum nisi centrum tangendo, gravis inter leviora pendebat. Et spirante Minerva dedit gurgitibus terminos, et arride superficiem virenti veste coperuit, ac diversis plantis et prothoplausti semine quadrupedumque decoravit, et Nerei castra replevit animalibus vitam trahentibus ex humore, et ales tribuit saturnie regioni, et cum iam inexcruptabili providentia nidum Lede ante Latone filios infinitis luminibus decorasset, sibi sotiavit deos natura nobiliori creatos. Cum igitur de Elyso discederet Prometheus, aurea cepit etas, que simplicitate vallata, glande pino herba rivulisque contenta, sub naturali regimine usque ad Licaonis peccatum, qui obsidem missum de gente molossa, undis prunisque paratum, diis voluit dare cibum, vitam duxit liberam absque duce. Sed cum iam de centro ad superficiem venisset Herinis, et sibi sceptrum arriperet potestatis, vias malitie patefecit, propter quod mota sunt celestia regna, et Iovis patuit ira, nam ipso mandante Notus alis madidis cepit cursum, et Aquiloni clausum fuit iter ab Eolo. Processit igitur ille vultu caligine occupato; gravis nimbis canisque capillis evolat furiosus, gestans in fronte nubes; sinus pennasque rorantes extulit in excelsum, et celum nubibus clausum aperuit laniando, et effusis ymbribus super terram tridentis terminos ampliavit. Sed cum forte non sufficeret istud ire, ceruleus frater in alvo commotus evomit extra fontem, in tantum quod omnia pontus erant, nec montium ulla cacumina videbantur; solus in cymba parvula Deucalion cum Pirra vitam aiutorio Parnasi stelliferi sunt potiti. Sed ultio sumpta iracundie flammas expulsit, et factus est Iuppiter mansuetus, propter quod rectoris pelagi mandato tortilis bucina fuit a Tritone pulsata, et ad ipsius sonum unda in proprio gurgite rediit unaqueque. Et sic viventes montis cacumina reliquerunt, et ad templum Temis sollicite accedentes, cuius fastigia turpi musco pallebant intrarunt, et desolati generis repletoris accepto consilio, lapidibus postergatis in pristinum rediere, non tamen aureos mores sed argenteam vitam secuti; Liei patris munera cognoverunt, et Argon litora Lenni, teucrorum menia et frixeum vellus vidit, gustavit arrida sanguinem, et classica seva pulsarunt; quesierunt anguipedes celum, ac discordiarum dea convaluit, et absconsa pericula pretiosa caliditatibus variis sunt reperta. Et sic argentum in ere revolvitur per subcessum. Hinc Olimpus aperitur et sacra manu canones conceduntur, quorum virtute populi deorum regna sequentes artantur; Phoroneus etiam lacedemonibus prebet leges, ut malitiis obvient obcursuris. Sed quid? Offitium Megere prevalet inter cunctos, et quos iam Pluto suis astutiis a principio ad stigias umbras traxerat et trahebat, seminata zizania spe salutis suis operationibus occupabat: et ad flumen Flegeton instantissime decurrebant. Non erant igitur vires deucalionidum, qui iam de ere ad ferrum pervenerant, tales quibus Ditis regna dimissa possent ad alta suis meritis convolare; sed illius pietatis ineffabili gratia, qui propriis manibus plasmaverat Prometheum, via salutis omnibus est parata. Ipse enim aperiens suas delitias, nobis concessit thesaurum cariorem, et saturnia regna restaurans, Astree virginis gladium reparavit, castasque leges in sui robore duraturas, vagantes in loco debito recollegit, et sibi ortulum statuit admirandum, in quem eas posuit et dimisit, et ipsum ut malignantibus tolleretur accessus, clausit voce sancta, et inde in stipite fructuoso se nobis tribuit in salutem, et reversus ad patrios lares, dimisit in eo validissimum protectorem, cuius probitatem tritonia Pallas circumvadit studio vigili sotiata. Hec enim ligonem manu discreta pertractans, improbas radices evellit, plantat utiles atque nutrit, aperit vias rivulis et clarissimis eorum liquoribus, meatus puros preparat per directum, et luxuriantes flagellos resecat curva falce. Pullulant igitur ibi germina, dant post flores arbores fructum, et cane messes ampliant semen suum. Discurrunt tempora longiora, et inter populum sacris ymbribus dealbatum, pharao novus oritur, cuius cor obduratum prodigia non retractant: sed suo lateri iurgantium comitiva connectit, et castra pacis nititur debellare. Ex averso Gedeon fatigatur cum suis, qui naturali ingenio cum modestia sunt potiti, circa fluvium declinantem ad salum: querit enim cum suis concordie terminos conservare; intrant ortulum, legunt flores et Pallas dat eis Moysen ostensorem, ut eo ostendente florum virtutes varias operentur, et suis emulis tramite recto resistant. Sed bona faciens ibi Palladi sotiatur, et viridarii terminos circumvadens, Appollinis luce previa de consensu sotie novos palmites plantat veteres elicendo. Nam cum iam Delphycus combustam semitam pertransisset, et sibi post terga animal veneniferum dimisisset, Chyronis bracchia lucidans, et Arturus Pliades et Calixto et Cynosura vigerent, in tantum quod Cythereie aculeos extinguissent, Gedeonis agmina laboribus se subderunt, suas luces in pecudibus retractantes. Ille florum antiquorum varietates ostendit, qui fuit de aqua latus; sed novis intenti frugibus novos quesiere labores, quod renuit assummere almus pater circa alia impeditus. Summunt igitur isti sibi consilium, querunt vias ut sua desideria compleantur, fugit intentionis perfectio, et eis clauditur omnis iter, nec audet aliquis assummere tale onus. Sed dolore repleti parthenopensium tecta tenentes anxii videbantur, sed Pheton surgens de partibus Aquilonis, eis apparuit ut Cilenus Ulixi, sibi florem tribuens propter quem Circis pocula non gustavit. Ipsi vero videntes eum, patris fame recoliti accesserunt, et in conspectu eius prostrati dixerunt: – Si miseris est licitum aliquid suaderi, te per superos adiuramus o Pheton, quod pias aures nostris vocibus non extollas. Tu enim filius stellarum principis porrectorisque lucis amene, nutritus inter montis Elicone Musas, in operationibus validis roboratus, a patre non devians, nobis digneris ostendere florum generis novi virtutes, circa quas noster animus anxiatur. – Infigit igitur Pheton oculos in petentes, et eis voce humili sic est orsus: – Michi vester aspectus vestri cordis angustiam declaravit, et pia fecit viscera cordis mei. Idcirco vestre sotietatis intuitu, suscepit anima preces vestras, et ad tanti laboris fastigium me disponam. Ascendam igitur celos, et lares adibo paternos, et michi currum ipso concedente inextinguibilis lucis assummam, vobisque petita monstrabo. – Ceperunt ideo dicere desolati: – Misit dominus de monte suo sancto Syon aiutorium plebi sue! – et ut in Ligurgi dolentis presentia ignote Ysyphyli gaudio pleni filii subrexerunt, sic isti dimissa mestitia gratulantes, se labori cupidi paraverunt. Quesivit ergo Pheton Solis regalia tecta, et in ipsius se presentia presentavit; vidit enim eum in solio eminenti, sotiis variis circumdatum: nam ibi dies mensis et annus et equales hore et secula permanebant. Cui etiam astabat ver novum florente corona; ibi nuda estas spicea serta gerebat, et uvis sordidus autumpnus ferebat pampineum dyadema, post cuius terga sedebat glacialis hyemps canos yrsuta capillos. Ipse enim claris lucente smeragdis velatus purpurea veste, oculis cuncta videntibus, sobolem vidit adesse, cui: – Pheton, quid hac – ait – arce petisti, queve tibi vie causa fuit? – Cui ille refert: – O inmensi lux publica mundi Phebe pater, turba iacet in terra, desolationis gravamine impedita, que me per tua numina adiuravit, ut sibi tua luce sui erroris nebulas declararem; idcirco si michi huius nominis usum Climenes recte concesserit prebe donum. – At ille: – Quod vis pete munus et illud me tibi tribuente referes. – Et cum, quod iam sibi promiserat, et obtinere iuramento firmasset, Pheton ait: – Presta, pater, ut possim tuum deducere currum. – Cui ille respondit: – Fili, non est tua tuta voluntas; magna enim petis que tuis viribus non conveniunt: sors tua mortalis est, nec est mortale quod optas. Tu nescius ignorare affectas donum. Ignorasne quod via prima sit ardua, et illius equi mane enituntur recentes? nescis etiam quia celo media est altissima via? nec noscis ad occeanum vires esse necesse robustas cum moderamine multo? Non enim in via putes invenire lucos amenos, nec deorum urbes placidas et proceres, nec delubra divόm servitiis deputata. Ibi enim cornua Tauri, arcus hemonios et ora violenti Leonis invenies, necnon et bracchia Scorpionis seva videbis et alia. Siste igitur et tua corrige vota, ne tibi funesti videar muneris actor. – Sed monitis ille repugnat, et currum petiit iterato. Annuit pater ut potuit leto corde, et tollens iuvenem offert suis oculis vulcania munera. Habebat enim currus ille aureum axem, aureus erat temo, necnon et rotarum aurea curva, cuius radiorum erat argenteus ordo, et per iuga grisoliti relucebant et undique gemme. Quem cum magnanimus Pheton aspiceret, vigil Aurora a nitido ortu patefecit fores purpureas, et rosarum atria plena stellas fugavere nitentes, et novus Lucifer oritur vocans diem. Videns ideo pater terras mundumque rubescere, et extreme Phebeie cornua vires perdere, imperat velocibus Horis equos iungere. Faciunt iussa celeres dee, et quadrupedes ambrosie suco saturos ignemque vomentes ab altis presepibus ducunt, eis frena sonantia imponentes: et continuo pater ora nati sacro medicamine fecit patientia flamme, et radios comis imposuit. Fulget tenebris aurora fugatis, et nox humidas metas in hesperio litore positas tetigit, quando imprudens Pheton gratias egit patri, et iuvenili corpore currum occupat; nec sedit sed signo Plutonis insidias repellente audacissime fronti iunxit, et in manibus sibi datas accepit habenas. Interea Pirous Eous Ethon et Phlegon flammigeris innitibus auras implent, et pedibus repagula pulsant. Novorum phariseorum caterva nimis intenta videns radios nebulas penetrasse, contenta circa novos flores curam non modicam adhibebat, ut virtute radiorum illius eorum virium notitiam acciperet expressarum. Ergo equi corripuere viam, et motis per aera pedibus, dabant solito terris radios turpiores, nec ut moris erat in suo tramite peragrabant: nam ductor indoctus nunc magis nunc minus debite regebat habenas, propter quod nunc saltitando nunc vero retroeundo absque ordine ascendebant; nec in consuetis locis eis moram debitam dimictebat. Unde inspectores admiratione non modica sunt repleti, sed tamen cogitantes quod novus aderat rector, et quod in ascensione durum non modicum erat iter, inter se forte dixerunt: – Cum medium circumferentie summet quia planum, modo debito ducet currum. – Ascendit igitur iste; sonipedes leve pondus agnoscunt, et iugo solite gravitatis carentes, sicut sine pondere naves curve per equora lambunt, et hinc inde levitate feruntur, taliter onere insueto dant equi vacuos in aere saltus, et tritum spatium derelinquunt. Cur ipse non inmerito pavescendo, se timide locavit in curru, et ubi sibi commissas habenas flecteret ignorabat omnino. Tunc primo gelidi Triones caluere, et nisi Mulcifer vetuisset, equore tingi tentabant equi, et glaciali polo frigida Serpens, pigra prius frigore nimio calefacta, novas ex fervoribus sumpsit iras, et si via fuisset, inde Bootes creditur quod fugisset. Hoc Pheton infelix a summo ecthere intuens, sibi subito genua intremuere timore, et suis oculis aborte sunt tenebre, et iam mallet equos nunquam tetigisse paternos. Et sicut vento precipiti agitata pinus freno gubernatoris dimisso fertur in undis, sic ille miser per aera se ferebat, et se revolvens in girum, sibi multum celi videt post terga relictum, pars maior ante oculos, et animo metitur utrumque, et modo denotat ortum, nunc vero occasum quem fata sibi contingere non permictent. Stupet nec frena remictit in totum, nec avidos equos potest suis viribus retinere; nomina ignorat equorum, quid mandet nescit et suam in se presumptionem dannando pererrat. Mirantur terrigene aspectantes, et lucem plenam ambagibus attingentes, nedum florum sapores accipiant, ymo ab eis potius se absentant. Non itaque manet ille sed ambulat, et Libre equinotium iam dimissum, in obcursu aspicit Scorpionem, qui flexis undique lacertis et caudam porrigens in spatium ampliorem, aspicientibus minabatur. Cum hunc Pheton attingeret, et nigri veneni sudore roratum aspiceret, cuspidem timuit ultra modum, et formidine plenus male sumpta frena dimisit. Vagantur equi nunc celum pulsando, nunc terras ardoribus devastando, et usque ad infimam puerorum doctrinam, flamme misere descenderunt, et scissa caloris causa terra inferis patuit. Miserrime Pheton! Dedit igitur Iovi mater gigantium preces, quas ille rector Olimpi suscepit aure pia, et summam petiit arcem, unde fulmina solitus est iactare, et ira furoreque commotus, fulmen misit in aurigam, cuius animam expulit atque rotas, et sic ignes compescuit igne. Ille igitur cadens ab Eridano est receptus, cuius truncum hesperie nayades sepulcro piissime commiserunt, et sic in anxietate priori florum querentes naturam subito reintrarunt. Discant a simili omnes sibi tales labores assummere, quod fines rei cuique peroptandos possint attingere sine dampno. Nam si viveret Pheton, nedum curra paterna, sed radios timoris causa quis dubitat quod fugisset? Et Marsia potius ligonem quam cytaram, membrorum expoliatus vagina, vellet sine dubio agitasse; necnon etsi spiraret Aragnes, lanificia nedum faceret, sed talium recordatione timeret; et Nyobes Iunonis nomen caneret cum honore. Leo enim arte superatur a pardo: sed si contra vires porrigit superatur. Maneat igitur unusquisque in sua vocatione tanquam Aaron, nec sibi magistri formam assummat qui non novit esse discipulus, si Phetontis ruinam cupit miserabilem evitare, etc.

II.

DE VITA ET MORIBUS

DOMINI FRANCISCI PETRACCHI DE FLORENTIA.

Franciscus Petracchi poeta, vir illustris ac vita moribusque et scientia clarus, sedente Benedicto XII pontifice maximo gloriosissima fama per orbem floruit universum. Hic apud Aritium XII kalendas augusti ex ser Petracco patre, Letta vero matre natus est, post autem christianorum iubileum XIII anno IIII; sed postmodum apud Florentiam opulentissimam Etrurie civitatem, ex qua parentes eiusdem longis fuerant retro temporibus oriundi, in copiosa fortuna a Musarum ut puto fuit uberibus educatus. Sed cum causa seditionum multiplicium florentinorum civium nobiles aliqui, ser Petracco amicitia atque consanguineitate coniuncti, tanquam hostes reipublice exilio dannarentur, idem ser Petraccus una cum filio puero et uxore sua ac pariter tota domo, sibi suisque proscriptionem voluntariam ascribendo, relicta patria alpes transabiit appenninas, Avinionique secessit, quo Franciscus ab ipsa pueritia celebri fultus ingenio in liberalibus artibus studuit didicitque. Demum cum etate iam esset adultus, Bononiam Lombardie nobilem studiisque florentem petiit civitatem, ibique sub diversis doctoribus iura civilia audivit, in quibus dum assiduo studio laboraret, Apollo, prescius sui vatis futuri, eiusdem mentis archanum lepido Pyeridum cantu carminibusque cepit demulcere divinis; ob quam causam legibus iam neglectis, ad Parnasi culmen cepit dirigere gressus suos. Quod dum pater referentibus pluribus audisset, nati futuram gloriam ex ceptis debite non repensans, cum etiam animo quam etterna temporalia potius affectaret, nequicquam astris avidus obviare, indignans quodammodo ipsum ad lares proprios revocavit; et cum illum studiorum talium obiurgatione multimoda momordisset, aiendo: "Studium quid inutile tentas? Meonides nullas ipse reliquit opes", eum suo imperio oneratum, leges auditurum secundo Montem misit illico Pesulanum. Sed iubentibus fatis, quibus de facili non obstatur, Pyeridum corus egregius illum indissolubilibus amplexibus circumdavit, egreque ferens quem ab infantia educarat, et cui per ipsum fama candidior servabatur, eidem a legum perplexitate vitabili et rabidi fori latrabilibus iurgiis raperetur, cesarum sanctiones ac iurium consultorum tabulas indignanter abstulit ab eodem, suis luminibus e vestigio apponendo, quid smirneus vates impellente Apolline de Ulixe graysque reliquis plectro mirifico demonstrarit; quid Terrentius Culleus placida infestante Talya meretricum lenonum iuvenum et servorum actus describendo reliquerit; quid Maro divino dotatus ingenio, pastorum scenicos ludos, arvorum necessarios cultus, troadum clades et arma victosque penates et lacrimas morientis Elysse cantando narraverit; quid Flaccus lirica suavitate permotus ac acerbitate satyrica decantarit; quid Naso Elicona spirante fingendo peregerit; quid Lucanus urgente Caliope fervida tuba altisona clangendo perflaverit; quid Statius, quid Iuvenalis, quid etiam alii plures mirto edera lauroque conspicui, virtute pariter ac fama mirabiles, heroyco cantu reliquerint discedendo. Ipse quidem nec abiecta studio revocavit, nec apposita studendo efficaciter vilipendit, sed iam dictos accipiens autores, ac in suos doctores etiam et magistros, sic totus ardore castalio inflammatus, se poesi patre etiam ignorante donavit, ut nichil vel modicum aliud cogitaret; in qua qualis evaserit, verbis explicare non opus, eo quod ipsa ipsius opera luce clarius manifestant. Que quidem talem tantumque perhibent nisi fallor, quod si oppinio phylosophi samiensis veris posset rationibus sustineri, animas hominum scilicet reverti ad alia corpora, iterato in hoc Virgilium omni imbutum dogmate rediisse, non dubito dicerent qui cognoscunt. Hinc vero morales est phylosophos diligenti studio ymitatus, et maxime M. Tullium Ciceronem et egregium Senecam cordubensem, in tantum quod iam locutione et moribus alterum istorum possit merito iudicari. Sed hic vates dulciloquus suum post hec cupiens ingenium exercitare et operibus etiam experiri, dum adhuc iuveniles anni fervescerent, humana vitans consortia cepit solitudine delectari, petiitque inter montes arduos umbrisque arborum perpetuis occupatos, vallem quandam quam incole nec inmerito "Vallem Clausam" nominant ab antiquo, que non hominum artificio sed nature magisterio multis est delectabilibus exornata, quod ipsemet heroyco carmine, caliopeo modulamine mensurato, fratri Dyonisio de Burgo theologie magistro describit pulcerrime politeque; ibique a fonte perpetuo limpidis undis fluens amplissime Sorgia fluvius summit originem emanando. Hoc igitur loco hic poeta egregius, ne de infossi talenti culpa redargueretur a posteris, plura opuscula tam metrica quam prosayca elleganter ac floridissime decantavit, et inter alia memoratu dignissima, opus suum illud magnum et mirabile cui Affrica nomen imposuit, eo quod maioris Affricani gesta in eodem heroyco metro monstrentur, ingenio divino potius quam humano creditur compilasse. Attamen ne hominum notitia solitudine nimia privaretur, determinatis temporibus se ad romanam curiam conferebat, in qua amicitia summorum pontificum regum atque procerum tam gallorum quam etiam ytalorum, aliorumque quamplurium usus est, et potissime Benedicti pape XII, Petri de Columna cardinalis et Roberti Ierusalem et Sicilie regis et Azonis de Corigio militis, cum quo patre iam mortuo Neapolim Campanie urbem veniens eius opere primo ad predictum Robertum regem aditum habere dignatus est; in conspectu cuius tam elleganter suam ac poetarum priorum scientiam commendavit, ut cum summam incliti regis gratiam acquisisset, eidem avido laudabilia cuncta noscendi, omnibus aliis theologie phylosophieque studiis derelictis, poetarum studium quod ante vilipendebat assummeret: sibique in preceptorem ipsum Franciscum dummodo ibidem vellet remanere instantissime postulavit. Sed ipse cum ad maiora iam animum direxisset, et honestissima tanti offitii renuntiatione premissa, a predicto rege clam primo, secundario vero coram suis proceribus in facultatibus variis esset examinatus in poetica, et gratissime cum omnium intelligentium audientiumque assensu approbatus existeret, cum Azone amico suo iam dicto ad inclitam Romam citato venit itinere, quo a senatu populoque romano gloriosissime iam receptus, non minus sua operante virtute quam hoc preces pro eodem regie exponentes, in poetam egregium a senatoribus est assumptus. Quorum alter, dominus videlicet Ursus de Ursinis miles ac Anguilarie comes clarissimus, VI ydus aprilis, anno vero Incarnationis dominice MCCCXLI, inditione autem VIIII et etatis sue anno XXXVII, in urbe romana celsoque Capitolio coram omni clero et populo, florida ab eodem, ac prolixa in Musarum exaltatione mirifica, ac a predicto domino Urso in laureandi poete laude sermocinatione premissa, eum in poetam laurea corona solenniter coronavit; eique tam sue clarissime professionis quam etiam romane civilitatis privilegium multa ac integra dicacitate completum et bulla aurea suis signis, olim toto orbi metuendis pariter et verendis, insculpta prout decuit roborarunt. Quod quidem ibidem fieri non ante contigerat a coronatione dignissima Statii Pampinei Surculi tolosani, qui anno ab Urbe condita DCCCXXXIIII sub Domitiano Cesare creditur coronatus. Cum quanta hoc romanorum civium letitia tam nobilium quam etiam plebeiorum factum contigerit, non opus est verbis, facile quidem potest ab unoquoque presummi: id nempe omnibus visum puto, iam multo ante lapsa felicia tempora ac regna saturnia rediisse; ipse tamen quamvis tenuissime respectui veritatis, ne sui ipsius laudes rescribere videretur, Iohanni Barrili de Neapoli militi in quadam epistola metrica designavit. Habita igitur laureatione predictus cum Azone de Corigio Parmam ivit, ibique secum integra amicitia iunctus, per aliquale tempus est commoratus, et moratur usque in hodiernum. Insuper iste Franciscus quantumcunque scientia sit excellens, non minus morum claritate refulget. Nam quanquam solitudine ut iam supra monstravimus delectetur, quod ipsemet in quadam egloga sua cui nomen Argus testatur amplissime, se pastorem solivagum ac etiam Silvium vocitando, fuit tamen et est homo moribus et loquela civilis, et unicuique iuxta sui conditionem amicabilis placabilis et communis; habitu vero honestissimus, et ut hoc iuxta sui votum plenius et commodius uteretur, ac aptius posset mundanarum rerum sollicitudines evitare, vitam assumpsit et habitum clericalem, usus tamen parvis et modicis ac ab animarum cura solutis beneficiis, maxima a summis pontificibus sibi benivolis ac ultro eadem illi offerentibus renuendo, et potissime presulatus, ne forsan Scillam fugiens assummendo, amplectens nimia rueret in Caribdim. Statura quidem procerus, forma venustus, facie rotunda atque decorus, quamvis colore etsi non candidus, non tamen fuit obscurus, sed quadam decenti viro fuscositate permistus. Oculorum motus est gravis, intuitus letus et acuta perspicacitate subtilis; aspectu mitis et gestibus verecundus quamplurimum; risu letissimus, sed nunquam cachinno inepto concuti visus; incessu moderatus, prolatione placidus et iocosus, sed rara locutione utitur nisi interrogatus, et tunc verba debita gravitate pensata sic interrogantibus profert in patulo, ut ad audiendum attrahat etiam ydiotas, et eosdem per longissima spatia durante sermone, sine tedio ymo cum delectatione multiplici, ut ita loquar teneat irretitos, in tantum ut sint qui hunc audiendo concedant, verum a cantibus syrenarum sotiorum ducis naricii naves fuisse submersas, dum se a dulcedine prolationis istius quodammodo comperiant fore captos. Et alii sunt qui firma teneant fide, quod dudum eedem apes que Platoni Ambroxioque dormientibus parvulis melle labia delinirunt, huic tymo cyrrensi sature etiam parvulo delinissent, si hoc potest, ut videntur homines credere, argumentum esse future dulcedinis in loquendo. Et ultra, quod est mirabile dictu, in tantum aliis sua prevalet affabilitas inter cunctos, ut que ceteris solet famosis sue fame presentia derogare, huic auget ut apparet, eo quod de eo contrarium evenisse quampluries iam est visum. Nam nonnulli probissimi, quod ipsemet propriis auribus audivi, fide interposita iuramenti, firmarunt nichil de hoc homine respective veritate pensata, famam per orbem gerulonum oribus reportare. Quid de ipsius ingenio referam? Nil ei ambiguum nil obscurum, sed omnia illi patent clara lucida et aperta; si vera loquor sui testificentur effectus. Memoria vero illum divinum potius quam humanum autumo reputandum, nam ab ipsa prothoplaustri creatione primeva usque ad hodiernum, quicquid et per quoscunque reges principes populos seu gentes et ubicunque actum sit, tanquam sibi presentia cognovisse ac memorasse demonstrat. Phylosophorum vero doctrinas morales naturales atque theologas ut sumpserit teneatque, ipsius gesta verba scriptaque iam repandunt. Cibo et potu temperatus, nam vulgaribus semper usus est. Mundiciis corporalibus magis ne videretur ab aliis deviare viventibus, quam appetitu concupiscibili impulsus est decoratus. In musicalibus vero, prout in fidicinis et cantilenis, et nondum hominum tantum sed etiam avium, delectatus ita ut ipsemet se bene gerat et gesserit in utrisque. Patiens tamen extat, et posito raro ac ultra rationis terminos irascatur, cito quidem revertitur. Veridicus plurimum et fidelis; religione christianissimus et in tantum, ut vix nisi ab expertis et cognitis crederetur. Libidine sola aliqualiter non victus in totum, sed multum potius molestatus; sed si quando ipsum contingit succumbere, iuxta mandatum Apostoli, quod caste nequivit explere, caute peragendo complevit. Et quamvis in suis quampluribus vulgaribus poematibus, in quibus perlucide decantavit, se Laurettam quandam ardentissime demonstrarit amasse, non obstat nam prout ipsemet bene puto, Laurettam illam allegorice pro laurea corona quam postmodum est adeptus, accipiendam existimo. Quid opus est verbis? Nichil enim potest de virtutibus et scientia huius poete respective ad veritatem meus calamus explicare. Scripsi quidem magis audax quam discretus, et ideo reliqua maiora multo quam posita cum hiis que etiam exotidice demonstravi, viro sufficientiori ac stilo pariter altiori scribenda relinquo. Gloriosus iste poeta usque in hodiernam diem plura composuit opera memoratu dignissima. Nam primo et principaliter opus illud egregium compilavit, in quo heroyco carmine ac oratione arte multiplici admiranda, Scipionis primi gesta in cartaginenses potissime et Annibalem eorum ducem penosque reliquos mira virtute tam animi quam corporis operando tractavit, cui eo nomen imposuit Affrica, quia de Africani et in Affrica rebus gestis loquatur ut plurimum, intitulavitque illud Roberto regi amico suo de quo supra iam diximus; et quamvis predicti libri adhuc ab eo nemini copia concedatur, tamen a multis visus homericus reputatur. Insuper edidit dialogum quendam prosayce tam mira ac artificiosa sermonum pulcritudine decoratum, ut appareat liquido, nil eum quod Tullius arpinas noverit latuisse. Demum eglogam quandam composuit, cui nomen est Argus, in qua mortem predicti regis amici sui deflet, illum Argum et se Silvium nominando, tangendo etiam veras regis laudes sub figmento, ostendendo non solum Virgilium in buccolicis ymitasse, sed potius cum eodem stilum syragusani Theocriti assumpsisse. Ultra etiam scripsit pulcerrimam comediam, cui titulum imposuit Philostratus, et si dicerem illum Terrentii vestigia persecutum, timeo ne dum omnibus palam erit, que adhuc modicis visa latet, ductori ductum legentes extiment et merito preponendum. Si que summo pontifici, que fratri Enee de Senis viro probissimo, que etiam multis aliis diversis de causis et a semet ipso composuerit opuscula, quibus libri titulum non donavit, conarer exprimere, "Ante diem clauso componet vesper Olimpo": et idcirco ne tedeat prolixitas in legendo, que desunt scrutantibus honestius credidi relinquendum.

III.

INCIPIT VITA SANCTISSIMI PETRI DAMIANI HEREMITE

ET DEMUM EPISCOPI HOSTIENSIS

AC ROMANE ECCLESIE CARDINALIS.

 [§ I]

Et primo qualiter ab irata matre post eius ortum derelictus,

ab eadem mitigata sit fere mortuus reassumptus et alitus.

 Petrus cognomento Damianus, verus monacus ac heremita indefessus et ultimo hostiensis episcopus, scientia atque sanctitate conspicuus; ab honestis parentibus genitus ex urbe Ravenna extitit oriundus. Cuius, ut summamus a primevo exordium, antiquus humani generis hostis, prenoscens qualis adversus eum pugil iam natus esset, cum nondum animam nuperrime ab eiusdem creatore corporeo carceri alligatam, et ob id minime temptationum capacem seu peccatis aptam cognosceret, tenere vite paravit insidias, ut eo subtracto in multos in posterum baccaretur licentius; egitque suggestione nefaria, ut cum is ex pluribus fratribus ultimus nasceretur et educaretur a matre, ex illis grandiusculis unus egre ferret tenui substantie patris ex crebris matris puerperiis multiplicarentur heredes, et ob id obloqueretur in illam. Que impatientissime ferens obiurgari a filio, femineo furore percita, non in male meritum iras advertit, sed in innocuum exasperata moriturum reliquit infantem. Nec vagienti ob ieiunium diutinum iam longe mors aberat, cum hinc fames, inde frigus et reliqua circum incommoda destitutum urgerent anxie: sed ex alto in servulum suum Dominus respiciens, qui neminem in oportunitatibus deserit qui confidat in illo; uti satis arbitrari potest, ne is infans absorberetur a morte qui senex multos e mortis faucibus sublaturus erat, actum est nutu suo, ut domestica mulier domesticique presbiteri coniunx periclitantis domum intraret eoque perveniret nescia ubi iam parvuli vires deficiebant inedia. Que cum adverteret infaustum facinus irate matris in filium, commota aliquamdiu dignis redargutionibus et inde suasionibus piis flentem ad pietatem pristinam revocavit, solerterque fomentis variis una cum matre in vires infantuli vitam tenuem revocarunt.

[§ 2]

In extremam fere deductus inopiam Petrus adhuc puer

compertum forte denarium potius oraturo sacerdoti largitur

quam sue satisfaceret egestati.

Actum igitur ne quasi ex utero transferretur ad tumulum, Christi preco futurus labentibus annis in solidiorem devenit etatem. Verum non acquiescens mortalium mentium seductor inveteratus, divine bonitatis radios quos, quasi sol alter exurgens, erat etas maturior propalatura mortalibus, tetra caligine obfuscare seu omnino sub querelis indeficientibus intollerabilis egestatis immergere conatus est. Nam, cum ei nondum puberi naturali lege qua cuncta depereunt parens subtraheretur uterque, ex fratribus uni curandus alendusque relictus est. Incertum nunquid hic qui eo iam nato matrem obiurgaverat an alius fuerit, esto eum illum fuisse rerum processus insinuet. Nam is, seu sua suadente diabolo nequitia seu infeste puero coniugis eiusdem malignitate seductus, adeo defectu vestium et tenuitate ciborum misere sevire cepit in fratrem, ut illum, non servili tantum sed hostili potius more, algore nimio et extrema fere extenuaret inopia. At ille, etsi etate tener robusto tamen animo, quasi in futuram ditaretur austeritatem, cuncta infractus tollerabat illata. Nec latuit, nam parvulus in re parvula demonstravit: nam reperto publice forte denario, et illum ut in aliquod esibile spenderet seu puerilis innata rerum aviditas seu forsan acris indigentia suaderet, obsistens cupidini, potius pro salute patris sacerdoti oraturo concessit; quo uno tam parvo opere, et salubri consilio satisfactum est et ostensum qualis castri maligni oppressor et in pauperes erogator excresceret.

[§ 3]

A gregibus servandis ad studium sapientie Petrus transfertur

in quo brevi tempore evasit homo mirabilis claritatis.

Excrescente demum in dies fratris, imo verius hostis iniquitate, eo usque ventum est, ut, tanquam puer inutilis aleretur, gregibus armentisque servandis inter servos rure religatus esset, ubi sub divo tenui contectus centuculo et persepe inter vepres et arbusta, nunc asperis in dumibus nunc in lubricis vallibus armenta cogens, dies trahebat ad vesperas, et vilipensus, cadentibus pleno celo imbribus et impetuosa rabie circumspirantibus ventis vix a veteranis pastoribus tugurio suscipiebatur quandoque. Quod Dei nutu sentiens frater alter nomine Damianus, a quo postmodum illi cognomen exortum est, homo pius et timens Deum, calamitati parvuli fratris compassus a servili officio et homine tam iniusto indignans illum eripuit, et fraterna diligentia oportunis refocillatum in liberalibus instruendum tradidit, in quibus iam alacriori applaudente fortuna, bone indolis puer non solum cum admiratione doctorum repente profecit, sed tante claritatis evasit iuvenis, ut etiam auditores habere plurimos et in facultatibus instruere mereretur; nec solum doctrina sua famosus emicuit, sed amplissimis etiam divitiis abundans effectus est.

[§ 4]

Caducis mortalium rebus animadversis,

ut Deo militet Petrus accingitur.

Opulentia ergo et insigni secularium disciplinarum claritate refulgens inter cives etiam exteros, Petrus iam ab omnibus cognomento "Damianus" dictus et cognitus, ut eo perveniret etate provectus quo iamdudum puer nimis advertens, sacro monstraverat omine, factum est ut forte die quadam, dum secum collectus rerum causas per intrinseca rimaretur nature, eo usque procederet, ut etiam quanta et quam assidua circumvolutione bona mortalium agitentur adverteret, et consideratione integra prospectaret superborum regum ruinas, urbium et ingentium populorum strages et singularium hominum labores irritos et inanes; quos inter tristes gemitus, querelas dissonas, languores assiduos, et neminem sua sorte contentum, et postremo hos ab ubere matrum, illos a florida iuventute, alios a senectute marcenti gladio fulmine aquis seu tabescente morbo consumptos agnovit, nec ante quam vite finem posuisse laboribus, ex quibus nil stabile nil laudabile nil penitus eligibile preter Dei dilectionem: et eius vacare servitio optimo consilio iudicavit. Quam ob rem, post longam rerum omnium ac diligentem examinationem, blandas divitias non solum spernere, sed tanquam mentium bonarum seductrices et hostes abicere et crucem suam summere et Christi omnino vestigia imitari disposuit; verum primo ingressu, perterritus ne, si repente ex delitiis ad extremam austeritatem transitum faceret, forte deficeret, et ne rudis tiro Deo militantium castra ad que hanelabat intraret, paulatim agendum ratus est, et stantibus perituris fulgoribus occulta severitate primos sensualitatis impetus infringere adortus est; et abiecta qua utebatur interula linea, sub splendida veste cepit gestare cilicium, hinc crebris ieiuniis, summis vigiliis et per noctes stratum suum rigare lacrimis et orationibus vacare continuis, nec minus ex quesitis iusto labore substantiis egenis opitulari, pauperibus frangere panem suum et sine intermissione eisdem pia et honesta parare convivia.

[§ 5]

Petrus ob retentam, dum esset in cena, gucturi spinam vexatus se

ut delitiis perituris cautius uteretur premoneri cognovit.

Porro, etsi iam satis circa commendabile propositum perseverans constantis animi appareret, stabant tamen et obsequentium ordo et cubiculum muliebriter stratum, cenacula, mense non minus artificiosis quam copiosis epulis referte, preterea ager fertilis, villici et huiuscemodi, ex quibus vita mollior, labor lentior, quies somnusque in pulvinaribus tranquillus et delitiosa convivia procedebant. Sed ut omnis, que adhuc inter blanditias temporalium rerum circa gulam et sensus reliquos supererat, abiceretur contagio, a Deo levi castigatione moneri visus est. Nam, cum in mensa sedens se primo, pauperem secundo pasceret pane, tam infesta gucturi eius adhesit piscis appositi spina, ut ei et in iudicio assistentium exitium minaretur; nam nec ad inferiora demictere nec ad superiora revocare suis conatibus aut cuiusquam ingenio posse videbatur: et sic, dum, fere letali labore angeretur, memor factus divinarum monitionum et potissime quod Christum in pauperes honoremus, advertit se ea in parte, agente Deo, qua peccaverat et merito plecti, monerique minus dignum esse imperatori suo, quem pascebat in paupere, panem apponi furfureum, cum ipse mundissimo uteretur, iussitque e vestigio ut sibi qui pauperi et pauperi qui sibi panis fuerat appositus portaretur. Mirabile dictu! Adhuc singultans, acri dolore vexatus, commesturus si permicteretur assurgens, ut illum quam cito gustavit, et spina prosiluit et iam liber, postquam liberatori Deo gratias egit, eo portento cognovit non per delitias ad superos iri, quin imo eas esse mortis eterne causam admoneri. Et ideo hac unica castigatione a Deo correptus est, ut omnes omnino deinceps, et potissime ad gulam spectantes, horreret.

[§ 6]

Optat solitudinem Petrus,

et iam futuris commilitonibus de adeunda colloquitur.

Paulatim igitur et iam amicis etiam advertentibus, suppeditatis temporeis voluptatibus et ad tollerantiam cuiuscunque asperitatis ingentis animi vir duratus, allectusque insuper a suavitate quadam incomparabili divine contemplationis iam habite, ad solitudinem, ut posset licentius tam dulci bono vacare, desiderium omne direxit. Nam, uti mediis in urbibus dissoni multitudinis mores, motus assidui, familiaris rei et persepe publice cura impediunt et splendores mundanorum fallacesque cupidines etiam fortium hominum mentes uncis adamantinis retrahunt retractasque falsis suasionibus detinent et implicant laqueis, sic urget in contrarium solitudo: ibi quidem, celo teste, inter apricas umbras et antra naturalia plena cum libertate vivitur solutisque secularium curis vagatur impune, et, quod optimum est, dum solum herba viridi et floribus variis picturatum conspicis, dum argenteos fontes rivosque per decliva sonoros intueris, per frondosa nemora garrulas aves voculis et modulamine quodam incognito musicis audis cuncta complentes, baccisque silvestribus et fontano liquore reficeris, eo, etiam si nolis, traheris quo pia mens cupit, ut eorum scilicet auctori famuleris, imo dum eidem famularis certissima libertate fruaris, necnon relicto inter spelea corpore nonnunquam usque ad eius divinitatis solium traheris, huius gloriam prospecturus. Nec obstat quod sepius dixere quidam, sanctam scilicet rusticitatem sibi prodesse solum. Quis tam demens est, qui non satius extimet in silvis soli sibi prodesse, quam, dum studet in aulis, quod aliis bonum sit sibi obsit? Ergo, cum sacer homo solitudinem sapienter optaret, toto animo orare Deum sepius cepit, ut sibi eo monstrante aperiretur qua callem deberet arripere, ut quo cupiebat solutis disiectisque terrestrium cupiditatum vinculis posset liberius pervenire. Cui tam pia oranti non defuit Deus. Ecce enim post dies paucos itineris affuere duces: peroportune quidem ex heremo Fontis Avellane duo insignes sanctitate viri obvii facti sunt, quos ille, cum iamdudum celebrem heremi famam novisset, comiter atque benigne susceptos tanquam ad hoc missos alloquitur eisque etiam propositum detegere, desiderium aperire, consilium petere auxiliumque probatorum virorum cepit suppliciter implorare. Illi vero e contra propositum commendare, solitudinem suadere, ad contemptum temporalium hominem animare, se ad oportuna pro virili paratos offerre; quibus superaccensus Petrus cum tota mente suasus cum suasoribus in unam iret sententiam, illi celestes, ut ita loquar, homines, gratias agentes Deo, Petro licentiam petiere: a quibus cum vix posset avelli nec longiusculam potuisset impetrare moram, dimissurus eisdem argenteum attulit vasculum oravitque ut illud domno abbati suo, si liberet, offerrent. Hii vero, quibus iam solida divitiarum celestium voluntas erat mentemque sui superioris agnoverant, placidis verbis dicere se tanti ponderis vas non posse deferre. Ille instare; cui Deo dicati homines postremo dixere: – Si tanta tibi cura est, ut tui intuitu aliquid patri deferamus nostro, prebe aptius nostre professioni munusculum. – Qui ad se rediens et generositatem mentium istorum considerans ac videns eos que plurimum mortales appetunt audere contemnere, iam divinum animum pectoribus gestare ratus, ut affectionem suam portarent rogavit, nec absque lacrimis, quasi discerptum cor a visceribus asportarent, abeuntes dimisit in pace.

[§ 7]

Post expertam in cellula solitudinis austeritatem

confert se Petrus ad heremum.

Is igitur, cum monacorum heremi duros vite tractus latius audisset, etsi in nullo perterritus, noluit tamen de se tantum confidere quin prius auditorum aliqualem a se ipso experientiam summere arbitraretur: salutare consilium, ne forte contingeret ut malus sue fortitudinis arbiter inceptum nescie, verecunde oporteret obmictere. Clam ergo mediis in locis palustribus cellulam ab omni humano consortio separatam ingressus, quadraginta diebus vitam omnem heremi exoptati mirabili austeritate expertus est, fidensque, etsi sui, plurimum tamen divini suffragii, ne a suis impediretur, abdicatis temporalibus omnibus clam ex cellula evolavit ad heremum, quo, cum mentem suam reserasset senioribus, benigne susceptus, indutus monasticis, uti sub tanta severitate militandum Deo sit, etsi non tiro, a veteranis tamen instruitur; cui cepto adeo ardenter institit, ut etiam instructores et alios quoscunque duratos quibuscunque gravioribus anteiret, et brevi tam opere quam apparentia verus evaderet monacus.

[§ 8]

Petrus obediens iter cum superiore capessit

suisque positis vestibus cultioribus rediit sordidatus.

Cum esset cunctis Petrus et amabilis et mirabilis, instante oportunitate magister eius sumpturus iter illum itineris elegit in sotium, iussitque ut quotidianis paululum splendidiores vestes indueret et equum conscenderet. Ille instare precibus ne monacus eques incedere aut ad cultiorem habitum cogeretur; sed urgente obedientia, cuius iugum etiam usque ad mortem induerat, non absque mentis rubore permaximo iussis maioris sui obsecutus est. Arbitrabatur enim indecens heremitam coram populum nitida in veste et pedibus alienis incedere: seque more seculari excultum monstrari digito, rideri et haberi pro ludibrio extimabat. Verum redeuntes, ne attritis severitate penitentie sociis appareret nitidulus, eis iam tendentibus Senas ad beati Vincentii cenobium, cui vicina rupes iamdiu "Petrapertusa" cognomen indiderat, captata causa, a degentibus ibidem monachis, relicta nitida veste, sordidiori indutus magistrum secutus est seque suis restituit sordidatum.

[§ 9]

Petrus ingenti studio sacris litteris eruditus

multos instruit doctrina pariter et exemplo.

Quid tandem? Cum abstinentiarum ieiuniorum vigiliarum lectionum orationum et huiusmodi tanta sit eius heremi lege sua austeritas supprema, ut vix hominum imbecillitatem attingere posse videatur, non solum in lege punctim servanda vires exercuit, quin imo in tantum etiam loci sanctiones abstinentiis vigiliisque et aliis superare conatus est, ut nisi ipsius fuisset cognita caritas, hostis potius sibi ipsi quam heremi monacus haberetur; nec a tam arduo opere iussu aliquo refrenari potuit, donec non patiente natura in egritudinem cerebri deficientis incurreret: a qua liberatus tandem, etsi cautior, non tamen mollior effectus, post peractas maiorum iussiones sese, ne pars aliqua temporis otiosa deflueret, et studiis sacrarum litterarum tam vigilem solertemque dabat, ut divina opitulante gratia, que longe magis piis orationibus quam lectionibus assiduis litterarum profunditates consuevit ostendere, post brevem temporis tractum etiam apud exteros longe clarior quam dudum in secularibus haberetur. Cuius cum ingentis facundie atque sanctitatis eximie fama personaret ubique, actum est ut a Guidone venerabili pomposiano abbate, qui inter nemora et palustria Padi loca centum vel ultra monachis presidebat, instantissimis precibus impetraretur, et in Pompose monasterio ductus religiosos viros per biennium doctrina mirabili et exemplo instrueret et doceret: et ad cenobium revocatus hac eadem de causa ad iam dictum beati Vincentii claustrum monacorum micteretur instructor.

[§ 10]

Petrus in suorum presulem sublimatus

monasteria construit plura.

Ceterum, ut paucis multa perstringam, ab ipsis Ligurie moritibus, ex quibus oriri creditur ytalus Appenninus, ad extremos Brutios ad quos usque et siculum fretum eius longitudo protenditur, ullis in claustris antris cavernis seu quibus mavis solitudinibus montanis monacum heremitam seu religiosum virum, absit ut sanctitate maiorem dixerim, sed nec parem ullo evo Petro potuisset facile reperiri; quo merito factum est ut, ad monasterium revocatus, cum de egrotantis abbatis sui salute monachi desperarent, omnes eum paribus votis successorem exposcerent. Qui, non quidem laborem renuens sed insufficientiam expavescens et gloriam fugiens presulatus, omnino renuere, asserens se orare solitum ut ante Christi tribunal sue anime satis congruam posset ostendere rationem, cum satis vidisset se ad id sine divino suffragio non posse sufficere, et idcirco alienarum et plurium multo minus; monachi vero instare precibus, quibus non iuvantibus eo usque perventum est, ut etiam in extremis sui monasterii presul laborans illi suppremas ageret preces ne dilecti gregis curam et fratrum vota renueret, oportere asserens hominem Deo servientem proximorum utilitatibus se ipsum exponere, et in hoc integram caritatem consistere, animam suam ponere pro amicis. Quibus Petrus devictus, lacrimans annuit, nec longa mora abbas in Domino clausit diem; quo pie defuncto, iuxta sacras Ecclesie sanctiones pastoris assumpsit officium. Quod cum vigilanter et summa cum humilitate exequeretur et iam suo iudicio in solida atque stabili base, que quidem Christus erat, mentes fratrum locasset, visum sibi est illos sibimet ipsis paululum linquere, non ut vacaret otio sed ut super quinque commissa talenta totidem addita posset Domino resignare, et sacrum germen Deo in solitudinibus militatum, si posset, in prolem fertilem et amplissimam propagare. Nulli ergo parcens labori, primo in camerinensi diocesi secus suam vicinam rupem fundato oratorio piis faventibus christianis sub priore et regula fratres ibidem congregavit; inde in perusino agro in Montem Pergium tendens, reperta cellula in qua dudum Romoaldus vir sanctissimus, concivis suus, Deo prestasse obsequium fatebatur, similiter commoda heremitis loca disposuit, idemque apud Gamunnium fecit in faventino; hinc haud a Gamunnio longe monasterium quod Acereta vocant construxit, sic et quod Murcianum dicitur in ariminensi, necnon et in eugubino quod Camporeianum ab incolis nuncupatur, se interim sepissime ad illud in quo rudimenta militie primo persolverat et cuius etiam ducatum susceperat conferens, ne quos solertes dimiserat contingeret torpore sopiri. Sic insuper que construxerat, si aliis oportunitatibus teneretur, nunc nuntiis, nunc legatis et nonnunquam epistolis visitabat.

[§ 11]

Vivi fontis aqua in vinum vertitur sitienti porrecta.

Sancti igitur viri labores piissimi, etsi non omnes cursimque narraverim, quantum Regi summo grati fuerint, non uno tantum miraculo, quin imo multis, eo adhuc vivente, benignus gratiarum largitor ostendit; ex quibus aliqua inseruisse operi huic honestum fore arbitratus sum. Sitiente ergo ante alia viro Dei apud Gamunnium, iussus frater ex propinquo fonte, dum aquam putat, suave vinum attulit, obiurgatusque quod aqua petita fontis ex penu vinum attulerit nec se purgans auditus, missus alter ex fonte attulit illud idem; quod mirantibus cunctis assistentibus ipse humili corde Deo gratias agens et eo quasi iubente, ubi recentes optabat aquas, vinum cum sociis bibit, sitique sedata cunctis in virtutem obedientie iussit ne quis ausus esset se vivo cuiquam eventus huiusmodi aliquid reserare.

[§ 12]

Infestus miles ex vase Petri vinario vinum haurire non potuit,

quod humilis pauper exausit illico.

Similiter cum vini vasculum amico sacerdoti commendasset, contigit ut, per agrum in quo illius seu ecclesia seu domicilium residebat, equitum turma discurreret, qui seu itineris labore seu estu temporis nimio siti coherciti, ad deponendam presbiterum petierunt. Is vero negare se vinum habere preter viri Dei plenum vasculum, illudque illicentiatus tangere non audere; dux vero omnium, insolens et stipendiariorum more frendens, cum Petrum insuper haberet exosum, turbidus suis iussit ut e vestigio vi vinum subriperetur; nec mora: cucurrere ministri scelerum, non in malum proni sed appetentes, et deductis obstaculis quasi vinum omne fusuri, nec arte nec vi guttam unicam exausisse potuere. Sic sepius non absque admiratione experti, postremo frustrati sitibundique cum duce suo equites abiere. Qui fere adhuc abierant, cum pauper superadvenit homo precibus orans presbiterum ut Dei intuitu sibi siti pereunti subveniretur. Sacerdos quod nuperrime contigerat retulit, precantique concessit ut et ipse experiretur nunquid sibi liberalior Deus vini custos effectus quam militibus esset. Accessit ergo humilis pauper ad vas, nec primum manum apposuit, et ecce soliditate laxata qua velut rubrum mare transeuntibus filiis Israel steterat, vinum sese exposcenti concessit: ingens imo incomprehensibilis Dei virtus, que dum superbis resistit, se humilibus exibet liberalem.

[§ 13]

Petrus exurienti socio portiunculam panis concedit

et cibariorum futuram copiam vaticinatur.

Is insuper, tendente in occasum die, a silva cum fratre socio rediens, panis quadrum, cum plus non extaret, cum oleribus ambobus invenit appositum; qui hoc comperto exurienti socio inquit: – Tolle tibi, carissime frater, panem hunc omnem; ego oleribus solis pascar; et hanc tenuem cenam patienter ferto: prestante equidem Deo cras abundantia rerum restauraberis. – Et sic factum est, ut die sequenti variis ex locis ab amicis Dei tanta cibariorum copia micteretur, ut in dies plusculos quotquot ibidem erant sobriam vitam trahentes, non tantum ad sufficientiam sed abundanter haberent. Verum, nisi fallor, longe maiora supersunt.

[§ 14]

Puer per noctem piscem portans ad heremum ex altissima rupe

profundam cadens voraginem Petri merito evasit illesus.

.    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .    .

IV.

CENNI INTORNO A TITO LIVIO.

 T. Livius inter ceteros cuiuscunque evi scriptores clarissimus hystoriographus fuit. Hic, ut nonnullis placet, anno secundo olympiadis CLXXX Patavi ex clara familia honestisque parentibus natus est. Qui cum iam doctrinis eruditus et etate provectus esset, Romam se conferens et equestri ascriptus ordini, ad scribendas romanorum hystorias animum apposuit, visisque eorum annalibus et scriptorum qui se precesserant voluminibus, et superfluis omissis, tanta cum fide ac veritate et elegantia stili, tam solida atque succiplena oratione tamque decora atque pellucida continuatione CXLII libros scripsit, ut nil medium aut finis tam ingentis operis a principio differre videatur. Sumpsit enim initium ab urbe condita et in id usque tempus protraxit hystoriam, in quo Drusus Tiberii Cesaris frater, bellum adversus germanos gerens, cruris fractura mortuus est, quod circa olympiadem CLXXXXIII Octaviano Augusto imperante gestum creditur. Et sunt qui existiment eum Patavi tantum scripsisse ac Romam librariis seu bibliotecarum custodibus decadas misisse, nec quenquam eo scribente secum conferre potuisse; alii vero non Patavi tantum, sed Rome aliquando seu ruri, apud quod haud longe Roma sibi solitariam mansionem delegerat. Huius tam celebris splendidaque longe lateque fama fuit, ut ab extremis orbis partibus nonnullos ad se tanquam divinum hominem visendum adeo ardenti desiderio pellexerit, ut venientes neglecta Roma tunc rerum domina, si abesset, illum extra perquirerent, ut liquido vir sanctissimus atque doctissimus Ieronimus romane Ecclesie presbiter cardinalis in proemio Biblie in eius eximiam laudem testatur dicens: "Ad T. Livium latteo eloquentie fonte manantem ex ultimis Hispanie Galliarumque finibus quosdam venisse nobiles legimus, et quos ad contemplationem sui Roma non traxerat, unius hominis fama perduxit. Habuit illa etas inauditum omnibus seculis celebrandumque miraculum, ut urbem tantam ingressi aliud extra urbem quererent". Demum, cum LXXVII sue etatis annum ageret, anno Tiberii Cesaris IIII Patavi vite ac labori subtractus est, et ibidem cives sui sepultum volunt, producentes lapidem unum ab agricultore agrum secus civitatem altius solito fodiente diebus nostris compertum, in quo he leguntur littere: " V. F. T. LIVIUS LIVIAE T. F. QVARTAE L. HALYS CONCORDIALIS PATAVI SIBI ET SVIS OMNIBVS ", quas in suum epytaphium sculptas credunt. Is autem lapis, vetusta purgatus carie et litteris in primam formositatem redactis, iussu incliti viri Iacobi de Carraria tunc Patavi imperantis, apud monasterium Sancte Iustine virginis in pariete vestibuli ecclesie affixus in hodiernum usque videtur.

Indice Biblioteca

Biblioteca

Progetto Boccaccio

Progetto Boccaccio

© 1996  Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 06 settembre 2011