Giovanni Boccaccio

Carmen bucolicum

Edizione di riferimento:

G. Boccaccio, Opere latine minori, a cura di A. F. Massra, Bari, Laterza, 1928

I.

GALLA

AD INSIGNEM VIRUM APPENNINIGENAM

DONATUM DE PRATOVETERI DILECTISSIMUM AMICUM SUUM

IOHANNIS BOCCACCII DE CERTALDO

BUCCOLICUM CARMEN INCIPIT IN XVI DISTINCTUM EGLOGIS;

QUARUM PRIME TITULUS GALLA EST,

COLLOCUTORES AUTEM DAMON ET TINDARUS.

DAMON.

Tindare, non satius fuerat nunc arva Vesevi

et Gauri silvas tenera iam fronde virentes

incolere, ac gratos gregibus deducere rivos

quam steriles Arni frustra discurrere campos?

Quid stolidus moneo? Prudens es. Dic tamen, oro,

que te cura gravis iussit superare nivosas

alpes et fluvidas valles transire coegit?

TINDARUS.

O Damon Damon, quantum sibi quisque beavit

qui potuit mentis rabidos sedare tumores

et parvas habitare casas, nemora atque remota!

Quod nequeam, dure de me voluere sorores.

Hinc igitur tauros curo deducere silvis

Alcesti: sic atra iubet voluitque cupido.

Sed quid tristis ades? Fervet nunc limpidus aer

et fugiunt virides inter spineta lacerti.

Quid tu solus agis? quid pascua torrida queris?

DAMON.

Ne rogites: stat corde mori; mors ipsa quietem

sola dabit fesso. Mors est inimica laborum.

Tuque tuus facito sis, fac quoque semper amores

effugias volucres, et diras sperne pharetras.

Quo fortuna trahet miserum, moriturus abibo.

TINDARUS.

Esne tui compos? Paulum requiesce sub antro;

est equidem veteris michi grandis copia bachi.

Perge, precor, Phorba, crateras fronde corona;

en pendant ansis patulam, si cernis, ad alnum.

Interea que dira lues michi pandito, Damon,

te cruciet: leviat mentes recitasse dolores.

DAMON.

Quis neget? Audieram solitum cantare Menalcam.

Ast ego si dicam, mecum lacrimaberis ipse.

TINDARUS.

Sic volo. Quem letis tantum dicemus amicum?

DAMON.

Nympha fuit silvis totis pulcherrima nostris;

et quantum lauro cedit funesta cupressus,

cupresso mirtus bicolor, mirtove mirice,

Tindare, huic tantum cedit Galathea Miconis.

Hec facilem placidis quondam me cepit in annis

has inter fagos, pulchris comitata napeis.

Heu! quibus hec oculis, roseo suffusa rubore.

impulit in pectus flammas quibus uror, et auxit

blanda nimis! Nobis volucres nunc ferre sagictas,

nunc solita et catulos, nunc retia tendere cervis,

dissuadere truces ursos ac dentibus apros

ne sequerer sevos, lata et venabula furtim

surripere, ut vacuo lenes apponeret arcus.

Indignor memorans: quercus michi testis amorum est.

Amplexus centum cui iunximus, oscula centum,

nunc alios, oblita mei, sic temperat ignes,

ut moriar: permitte mori; moriemur amando!

Sed videant silve montes arbusta fluenta,

et memores nymphe reddant pro munere munus.

TINDARUS.

Absit, mi Damon! Nimium falluntur amantes.

Quid nosti cur ista feras? Stat sepe sub umbra

ignis. Dum pallet iuvenis, tum fervet Adonis.

DAMON.

Erras, non sic est: fraus hec notissima nobis.

Antrum grande manet silvis sub colle virentis,

Montis Ugi, quo forte greges contraxerat Egon,

et pastos gracili solus refovebat avena.

Huc ego dum, Phytia pecori custode relicto,

errans advenio; sic me malus ardor agebat;

presensi timuique dolos. Nam mixta puellis

Galla choros antro festos lasciva trahebat;

nec secum Egoni quicquam cur luderet antro.

Pamphylus interea dum cogeret inde capellas

ad salices, tacitus meditans sub rupe sedebam

sedebam invisus. Petiit verum ille secreta salicti,

et stipula doctus pariter fidibusque canoris

carmen inauditum cepit. Tunc sistere silvas

cantu et stare capros et ludere saltibus edos

vidisses. Quid multa feram? Iam certus amorum

in longum tenuit, donec lasciva per umbras

venisset iuvenis. Timidos quis fallet amantes?

Venit et illa quidem catulis sociata duobus,

illis illudens manibus succinctaque ramis,

voce ciens comites, ne forsan longius iret

Pamphylus. At postquam coram lenique sub umbra

ylicis argute consedit, et ylice teste

pastorem flagrans cepit spectare canentem,

o! sibi quos oculos, actus quos quosque reflexus

reflexus auricomi capitis, quos risus quosque rubenti

obtulit amplexus facie! Vix illa profecto

abstinuit, quin visa prius se conderet altis

in silvis. Nec plura loquar. Mors, eripe flammas.

TINDARUS.

Nequicquam lacrimas fundis. Narrare solebat

Tytirus, heu! nobis quondam. dum dulcior etas:

- Non lacrimis satiatur amor, non rore cicade,

non cythiso pecudes eque nec prata fluento. -

Quid facies igitur? flebis? Quas sordidus ulmis

abstulit autumnus cernis ver reddere frondes;

et zephyrus placat quas undas turbidus auster

miscuit; et pandos delphynes ludere sepe

vidimus in pelago quod sorbserat ante carinas.

Sic peragit fortuna vices: nunc livida vultu

prosternit miseros, relevat nunc fronte serena.

Est reditura dies qua dicas, non tibi primus

pastorum silvis sit: fletus hos pone, precamur.

Nam si non redeat, sunt et medicamina mille:

carmine sevus amor sacro revocatur et herbis;

carmina sunt nobis, et gratas novimus herbas.

Iamdudum veterem Phorbas iam portat hyacum.

DAMON.

Cum capreis pascetur ovis, lupus acer ybisco,

gurgite cum vultur vivet, cumque ethera piscis,

cum freta sulcabit vomer, cum pascua navis,

tunc servare fidem incipiet lasciva puella;

carmine tunc Gallam revocabimus, arte vel herbis.

Ydalium petii culmen sanctumque Cytheron

et Paphi mirteta dolens, oscillaque ramis

suspendi, pia thura dedi, precibusque potentes

tentavi nymphas, votis superosque vocavi;

postque preces supplex ingentia munera misi

in cassum: crudescit amor, crudescit et ipsa.

TINDARUS.

Heu michi! nequicquam defers Amarillidis olim

castaneas, Phorba, nobis, bromiumque vetustum.

Frons cecidit viresque animi; precordia dirus

urit amor misero: saxis, heu! verba movemus.

Attamen expecta si cesserit impius ignis.

DAMON.

O quantum natura parens tibi, Pamphyle, rerum

posse dedit nemori! Tu sertis nectere flores,

tu cantu recreare greges fluviisque quietem

ponere, tu validas ornos cautesque movere

novisti, et mulcere deos et flectere montes:

o quantum! Neque sevus amor sua iura negavit

ipse tibi; nam velle tuo, ni fallor, habenas

nunc manibus, nunc mente regis, quod forte Tonanti

non licuit quondam, silvis dum captus amaret.

Quis, nisi tu, placidam fusca sub veste per arva

Egonis Gallam nuper traxisset in antrum?

quisve inter salices et densa vepreta volentem?

Te, Silvane pater, precor hec: fac cernere possim

quos pectit croceos crines per tempora canos,

et rugis roseas plenas pallescere malas,

et tacitis nemorum iaceat neglecta sub umbris,

ut ludam tremulos gressus oculosque gementes.

Hoc si forte neges, patiaris ut ultima saltem

me rapiat mors atra, meo positura quietem

fervori, corpusque tegant sub cespite sicco

pastores miseri, signent et carmine bustum.

TINDARUS.

Trux amor, et iuvenum semper certissima pestis.

Heu! cecidit. Lymphas manibus portate recentes,

o pueri, si forte queam revocare dolentem.

II.

Pampinea

EXPLICIT GALLA EGLOGA PRIMA; INCIPIT EGLOGA II, CUI TITULUS

PAMPINEA, LOCUTORES AUTEM PALEMON ET MELAMPUS.

PALEMON.

Quid merui? Duris fustemne securibus olim

concessi, Silvane senex, aut fontibus ursos

segnes immisi, nymphas lesurus agrestes,

ut crucier misereque trahar moriturus in arvis?

Nunc tacet omne nemus; subeunt vineta cicade,

omne pecus radios cessat, cantare volucres

desistunt, et colla boum disiungit arator

fessus et umbrosos querit per rura recessus.

Me miserum male sanus amor per devia solum

distrahit, et longos cogit sine mente labores

ut subeam, victusque sequar vestigia nondum

cognita Pampinee. Dixi "sequar" inscius, imo

perscruter; nec cura potest retinere peculi

quin montes celsos densosque per invia lucos

discurram, tristisque ferar referarque ferarque

quo iubet ire furor, prospectans undique nunquid

venantum turmas videam, nubemque per arva

pulveream, seu capras vertice pulsas

currere et auritos lepores; si demere campis

retia, si sparsos eque revocare ministros

atque canes spectem. Sed frustra lumina tendo:

nusquam Pampineam video, vestigia nusquam.

Pampineam, o! quotiens nequicquam vocibus usque

in celum totis clamavi vallibus imis,

"Pampineam" et totiens valles dixere sonore!

O! quotiens deceptus ego surgentia longe

arbusto aggeribus zephyro concussa putavi,

utque iubebat amor redeuntem credidi, et ultro

obvius in vacuum veni! Sic dirus amantes

fecit amor pronos ac omnia credere iussit.

Silvestres nymphe, colui quas sepe per umbras,

dicite cur homini reliquis animantibus alma

indulgens natura minus. Nam cetera possunt

indulgere suo, nimium si fervet, amori:

stant ducibus pecudes, tauro dilecta iuvenca;

turtur in arboribus socium, sociumque columba

turribus insequitur: pastori grata voluptas

tollitur; atque fugit miseros quos pulchra puella

traxerat in casses saviis et murmure dulci.

Quid, dulces satyri, faciam, faunique potentes?

quid faciam? quid pulchra iuvant armenta? quid antra?

quid nemora aut valles? Uror sine mente sub umbra;

sole sub ingenti tristis tremor occupat artus.

Hinc amor infestat dubium, timor arguit illinc,

ne vel dura silex ictu vel belua morso

leserit incautam, vel fessam seva viarum

asperitas grandisque labor fortasse moretur;

vel, quod fata vetent, non quis temerarius illam

traxerit invitam rapiatque per oscula mentem.

Novimus, insidias posuit persepe Cupido

silvarum in latebris, et longa silentia ruris

non sine labe manent. Quis nigras ire per umbras

succinctam et genibus nudam ventoque solutis

crinibus inspiciet nympham, mirtique virentis

conspicuam serto, qui non rapiatur in ignes

extemplo veneris, rapiatque quod optat in usum?

Dant aditus vires animis et opaca viarum.

Preterea non Egla fuit, non culta Neera

pulchrior; ac posito modicum sit fusca, quis alter

aptior est silvis color? His quoque Iuppiter olim

sepius in lucis captus, sic Phebus et Argus.

Sed nullus timor iste michi: nunc atria celi

celicole servant; dubium non rufus Alexis

aut Coridon donis soliti hanc tentare vicissim

detineant: potuere deas iam flectere dona.

Heu michi! cuncta meis obsunt venientia votis!

Exitium stabulis lupus est, sic messibus imber,

fructetisque novis grando, fetisque capellis

est boreas: michi sevus amor, quo distrahor uror

impellor crucior volvor rapiorque ferorque,

nec scio quid faciam; verum hec sententia cordis,

hanc animam exuere et placide hec dare membra quieti.

Heu michi! nonnunquam hos cornix expulsa labores

dixerat a quercu, sed mens hec leva neglexit.

O nostrum predulce decus, qua parte vagaris

hos inter montes? que te, mea, lustra ferarum

accinctam pharetra retinent? quas incolis umbras,

quave iaces longo forsan nunc victa labore?

O! utinam fortuna michi tam grata fuisset,

ut comes ire tibi possem! Quis retia cervis

ponere me melius, quisnam venabula porcis,

quis canibus dare lora magis, quis flectere retro

cornea dicteis olim lassata sagictis

et duros arcus validis curvare lacertis

ac telis agitare capros cognovit agrestes?

Nasilus in silvis docuit me nempe remotis.

O! michi si tantum cupido Phebeia faveret,

ut minimos inter pueros, dum solis ab estu

aufugis, unus ego possem numerarier unquam:

putre solum lymphis premerem, iuncoque palustri

tum specus omne latus strarem; post gramina pomis,

lacte novo et veteris bachi cererisque canistris

ornarem iussus; prestarent inde mirice

seu mirtus vel lenta salix in cespite lectum.

O! tibi quot flores, violas quot quotque rubentes

narcissos ferrem! Quis flores non det amanti?

Inde graves animis didici depellere curas

et tenues somnos lepido revocare susurro

fabellisque novis, demum prohibere latratus

voce canum, et culices facie removere flabello.

Hec faceret Coridon, faceret vel rufus Alexis,

seu quem tu sequeris Glaucus quemque ipsa bubulcis

preponis campisque tuis? Cur ergo petenti

surripis optatos vultus? cur dulcia differs

oscula? cur tantos fugiens frustraris amores?

Quesivi persepe, miser! qua parte napeas

pastoresque pios ires; respondit Opheltes:

Pampineam Glaucus nuper deduxit in antrum:

tu montes et fusca petis nunc lustra, Palemon.

Heu miser! impulsus cecidi cessique dolori,

et victus iaceo scabrose vallis in imo.

Delia, virgineum potuit si flectere pectus

Endimion, si sepe tuas celebravimus aras

sique tibi lentos fagis suspendimus arcus,

in me flecte tuas iras, me confice telis.

Quid prodest placidum calamis superaddere carmen?

quid labor assiduus? quid saltus ire per altos?

Excepit segnis Glaucus quem vepribus altis

excivi studio leporem, captoque potitur.

Ast ego delusus plorans effundo querelas

has inter cautes et saxa ruentia ripis

exesis, quas aura velox per inane resolvit:

O veteres quercus, ylex annosa nemusque

perpetuum, voces miseri Palemonis amaras

suscipite, et morte hos agiles mollite dolores!

En clausere dii, nymphe clausere procaces

supplicibus votis aures, clausere semones.

Si qua igitur vobis pietas sub cortice duro est,

irruite, et grandi misero sub pondere mortem

ferte, precor, si dulce fuit sitientibus olim

exoptasse leves pluvias, servasse virentes

a pecorum morsu frondes, ramisque bipennes

obstasse; hec est sola meos que possit amores

et male complexos quondam dissolvere nexus.

Quid michi vita magis? Glaucus bona nostra moratur,

is tenet atque trahit. Quid vitam tristis in annos

extendis lacrimans? Negligis quid perfida tantum,

mors orata. Veni, venias precor, impia, nostros

exime quos nequeo iuvenis iam ferre furores.

Advenies tandem? Sed tu que dulcia falce,

dum tibi solus eram, signabas cortice fagi

furta, mens deflens, dum cogerer ire, recessus

amplexuque morans, summum iam munus amantis

tolle volens: facito iuvenis ne tempora perdas.

En redeunt flores, redeunt et gramina pratis;

tempora non redeunt, que dudum stulta Liquoris

in vacuum flevit moriens, ac obsita canis.

Nos morimur dum, dira, iubes, peiora futuris

linquentes, credo; flebit mea Testilis usque

vivet, et ornabit bustum lacrimosa corollis.

Tu flores titulumque necis concede dolenti,

si quondam placui, si te ferventer amavi.

Ast michi quod restat lucis te consequar, atque

dum montes silvasque coles et roscida rura,

ipse colam montes, silvas et roscida rura.

Hec secus umbrosas ripas qus defluit Arnus

lenis ad alpheos, prostratus mente Palemon

deflebat lacrimans: ast ocior Hesperus edos

egit ut ad septas traherem caprosque Melampus.

III.

Faunus

EXPLICIT PAMPINEA EGLOGA II; INCIPIT EGLOGA III, CUI TITULUS EST

FAUNUS, COLLOCUTORES PALEMON PAMPHYLUS ET MERIS.

PALEMON.

Pamphyle, tu patrio recubas hic lentus in antro,

dum fremit omne nemus pulsum clamoribus egre

Testilis, et parvi vacuus nunc omnia pendis?

PAMPHYLUS.

Cantarus attrita nimium, puto, lapsus ab ansa

terruit hunc. I, siste sues, ne gramina campis

evellant rostris, et silvas mitte sonantes.

PALEMON.

Marcidus externo credis tibi forsan hyaco

alloquar in somnum presso? Auribus accipe voces,

si patitur torpor, patitur si grata Licisca.

PAMPHYLUS.

Pace precor nostra sedeas, ac ista sinamus;

ignaroque apri, queso, percepta, Palemon.

PALEMON.

Tempus erat placidum; pastores ludus habebat

aut somnus lenis; paste sub quercubus altis

ac patulis passim recubabant lacte petulcis

ubera prebentes natis distenta capelle.

Ast ego serta michi pulchro distinguere achanto

querebam, servanda tamen, dum fistula gratos

nostra ciet versus Mopso, cui tempora dignis

nectere concessum, lauro et vincire capillos;

ocia cum subito rupit vox improba meste

Testilis, O! clamans que te vesania cepit?

Ursos quid sequeris montana per ardua, Faune?

Non te cura tui retinet? non parva tuorum

edis mixta cohors cornu ludentibus arvis

natorum? non matris amor? Dic, obsecro, nescis

qualis in hos rabies circumstrepat atra luporum

allobrogum? Credis tantis obstare periclis,

femina sum, possim paucis sociata molosis?

PAMPHYLUS.

Semper in adversos saltus fractasque ruinas

ire cupit Faunus, monstra atque minantia mortem

querere. Quid tandem? Tenuit vox ire volentem?

PALEMON.

Hoc ego querebam veniens. Sed Meris, ut opto,

ecce venit tardus baculoque innixus adunco,

nescio quid secum meditans. Salveris, amice!

En optate venis. Quis nostris, obsecro, nuper

rumor inest silvis? Nostin que Testilis ire?

MERIS.

Quid petis? Est usquam crebras qui nesciat iras

Testilis et Fauni? Nequeunt subsistere quercus,

depereunt fesse frondes clamoribus, et tu

si cantet phylomena petis, si ruminet hyrcus.

PAMPHYLUS.

Sepius has quondam memini risisse querelas.

Sed tu, Meri decus nostrum, modo pone galerum

et baculum, mecumque sede lucemque severam

hanc fugito. Nulle veniunt de montibus umbre;

alta crepidinibus terre petiere lacerti.

Hic nemus et gelidi fontes et mollia prata,

hic hedere viridis tectum pictumque corimbis

antrum, quo magnus quondam requievit Amintas;

et pariter calamis una cantabimus omnes.

MERIS.

His ego cantabo silvis? Nemus omne cicadis,

dedecus in nostrum, milvis corvisque relictum est.

PAMPHYLUS.

Quid tandem? Corvos observent mente subulci;

nos equidem nobis Mopso Musisque canamus,

et placidum gremio servabunt sydera carmen.

PALEMON.

Cura gregis parvi, quem forsan mergere lymphis,

dum calor arva tenet, cupit, hoc nunc carmine Musis

et nobis placuisse vetat: sine, queso, revisat

delirus Cidypem tenuesque recenseat edos.

MERIS.

Est Cidypes nobis niveos que contrahat agnos

in fontem cythisumque paret, vaccisque salicta;

et surgent celse salso de gurgite pinus

ante quidem, et blande venient ad ovilia tygres,

atque leo cervas fugiet, lupus atque capellas,

quam michi non animo Musis servire. Sed ecce,

si tibi tantus amor silvarum nosse tumultum,

expediam paucis, postquam consedimus antro.

Nescio si montes unquam nemorosaque plana

nostis que gemino resident contermina ponto

ausoniis, magno quondam disiuncta Peloro.

His Argus pastor, merito cantandus ubique,

vivus erat campis. Flavos hunc mille per arva

audivi servare greges; nec plenius usquam

et soles imbresque graves frondesque salubres

et pecori fetuque novo, seu flumina, quisquam

cognovit, tantusque fuit, dum carmine valles

tangeret, ut noster, Nyse cui summa dicamus,

amphrisus pastor vix quiret tendere secum

vocibus aut calamis vel nervis. Horrida tandem

parca virum rapuit meritisque recondidit astris.

Fleverunt montes Argum, flevere dolentes

et satyri faunique leves, et flevit Apollo.

Ast moriens silvas iuveni commisit Alexi,

qui cautus modicum dum armenta per arva trahebat,

in gravidam tum forte lupam rabieque tremendam

incidit impavidus nullo cum lumine lustrum

ingrediens; cuius surgens sevissima guctur

dentibus invasit, potuit neque ab inde revelli

donec et occulto spirasset tramite vita.

Hoc fertur. Plerique volunt quod silva leones

nutriat hec dirasque feras, quibus ipse severus

occurrens venans mortem suscepit Adonis.

Si nunc cuncta velim que tunc gessere propinqui

pastores narrare, dies non, lucis ab ortu

usque domum sature redeunt cum nocte capelle,

sufficeret spatio. Sed postquam Tytirus ista

cognovit de rupe cava que terminat Hystrum,

flevit et innumeros secum de vallibus altis

Danubii vocitare canes durosque bubulcos

infrendens cepit; linquensque armenta suosque

saltus infandam tendit discerpere silvam,

atque lupam captare petit flavosque leones,

ut penas tribuat meritis: nam frater Alexis

Tytirus iste fuit. Nunquid vidisse furentem

stat menti ferro nuper venabula acuto

gestantem manibus, multos et retia post hunc

portantes humeris, ira rabieque frementes,

hac olim transire via silvamque per omnem?

PALEMON.

Calcidicos hystrosque refers. Quid, queso, tenenti

Eridanum secus arva queunt inferre laboris?

MERIS.

Ecce tene. Multi per devia Tytiron istum

ex nostris, canibus sumptis telisque, sequuntur,

inter quos Faunus, quem tristis et anxia fletu

Testilis in cassum revocat, clamoribus omnem

concutiens silvam: tendit tamen ille, neglectis

fletibus atque suis. Pulvis patet, aspice colles.

PAMPHYLUS.

Semper in adversum fertur male sanus, et egre

fert Faunus requiem. Veniet, ni sibilus austri

nunc aures fallit, tempus quo Testilis ibit

Hesperi in amplexus; dabitur nec posse volenti

sistere. Sed redeat cupio melioribus astris!

PALEMON.

Quis queat ardores iuvenum compescere frenis?

Apta quies senibus, sedeant in limine matres.

Naritius nullas potuit preponere laudes

quesitis peregre. Tibi si mens antra nemusque

est servare, precor, cum sim post ire paratus,

pasce greges nostros: et donec forte revertar

in silvas, nemeam Crisidem tu solus habeto.

PAMPHYLUS.

I felix, factumque putes rediturus, amice.

IV.

Dorus

EXPLICIT FAUNUS EGLOGA III; INCIPIT EGLOGA IIII, CUI TITULUS EST

DORUS, COLLOCUTORES AUTEM DORUS MONTANUS ET PHYTIAS.

MONTANUS.

Quo te, Dore, rapis? nemorumne per herbida capros

scrutaris seu forte boves? Consiste parumper;

nondum tecta quidem fumant, non Hesperus ardet.

DORUS.

Da veniam, Montane, precor, fugiamque iubeto.

Quod petis, hoc prohibet casus, nam cuncta pavesco.

MONTANUS.

Dives abis, si cuncta times; requiescere mecum

hic fessus poteras. Nam si non tecta ligustris

antra michi videas, est nobis ignis et umbra:

et quanquam steriles agri sint, proxima capris

pascua non desunt; est grandis copia lactis

et veteris bachi nobis et farris acervus;

nec tibi quis tuscus prestabit tutius antrum.

DORUS.

Ha! miserum rides; nescis quibus ipsa reservet

te fortuna dolis. Pastorum pascua quippe

nec bona nunc quero; magnum michi tuta latebra.

PHYTIAS.

Si potius nil, Dore, petis, quid summere differs

oblatum? Spectare potes de vertice campos

alpheos tuscosque greges alpesque remotas

et ligurum saltus, Rhodanum rubrosque galeros

metiri, ac egram mentem revocare quiete.

Montani laudanda fides. I, summe. Quid obstat?

DORUS.

Si laudas, faciam. Sperabam posse tumores

ponere quo placidus fesulanis defluit Arnus;

nam priscam tu sepe fidem cantare solebas

florigenm, dum leta fuit fortuna, meorum.

PHYTIAS.

Sic fateor: dammas nemorum vidisse luporum

rebus in adversis animos sumpsisse, labantem

prostravit mentem, et timeo quoscunque recessus.

MONTANUS.

Sic est. Intremus. Postquam successimus antro,

tu dic, care puer, nobis, quibus anxius ultro

sic fugias; medioque cibos Galathea parabit.

DORUS.

O tibi si memorem quantis inimica fatiget

me fortuna malis, non si per pascua tygres

immanes videas fetas agitare iuvencas,

in iugulumve rapi tauros, celoque maligno

omne pecus captum tristique putrescere tabo,

sic immite feres: utinam modo fata dedissent,

immemor ipse forem! Nam, dum mecum acta revolvo,

vix lacrimas cohibere queo, vix aspera verba.

MONTANUS.

Quin tu pande, precor: magnos audire labores

non sumus insoliti, grandisque invictaque cordi

mens sedet, et nulli cedit, michi crede, labori.

DORUS.

Que volsci coluere prius campanaque rura,

lucanos saltus, samnitum pascua, rupes

et montes brutios calabrmque aspreta levesque

iam Dauni campos, peligno et flumina grata

olim Argus tenuit; princeps his omnibus unus

Argus pastor erat, cui fas complectere cuncta

viribus ac oculis, calamis et flectere quercus.

Hic abiit celoque senex se condidit alto,

defletus modicum. Verum presagia vatum

predixere quidem: Lacrimas quas demitis Argo,

inferias poscet. Post hunc miserandus Alexis,

qui gregibus nimium durus silvisque molestus

imperitans, abiit crudeli funere pulsus.

Munere post Phytie pulchra est michi iuncta Liquoris,

et sub me septas Argi tenuere nepotes,

quas inter clarosque lacus pecorosaque tempe

calcidici veteres silvam posuere coloni

a Cumis, qua nulla prior dum floruit; in qua

dum nos iurgantes pueros agitaret Erinis,

ecce celer quondam patriis Poliphemus ab arvis

progenitus nostris et nostro sanguine, ripis

altus in extremis Hystri, puto, lacte ferino,

quo iaculo incertum, certo mutilatus ab ictu

parte sui, iusta rabie succensus et ira,

irruit ut torrens qui hybernis imbribus auctus

monte cadit celso et rumoribus omnia complens

hec arbusta rapit, quatit hec, ruit atque superbus

in rupes et saxa trahens ingentia volvit.

Nec sevo lacerasse prius sub vindice sontes,

nec post innocui Paphi fedasse cruore

sydereos vultus, truncum et iecisse cadaver,

aut vinclis gratos nymphis onerasse puellos,

immitis potuere gravem minuisse furorem.

Exuit infaustos ungues truculentior angue

frendens, et pomis foliis et cortice nudat

fructeta, et vitreos perturbans sanguine fontes,

dentibus infringens ramos pictasque volucres

murmure disperdens claustrisque repagula frangens;

omne pecus mungit, decerpit, vellera tondet,

absorbet natos, miseras eviscerat agnas:

si peiora nequit, rescindit cornua tauris.

Vix Cereri sacras quercus, vix antra Lyceo

intacta est passus; satyros nymphasque vetustas

et faunos lucis pepulit. Sic astra ferebant!

MONTANUS.

Sic magnis prisci finem dare tristia rebus

iurgia cantabant nobis quandoque bubulci.

PHYTIAS.

Quid lacrimis, Montane, mades? ubi pectus herile?

MONTANUS.

O Phytia, fateor, quisnam sibi ponere leges

sic potuit prout ipse facis? Sum carneus, hercle!

Hec hodie, dum falce Lycas virgulta secaret,

intento gregibus Coridon narrabat Aminte;

etsi nulla fides illis, sum flere coactus:

quid veris faciam? Dorus sed cepta sequatur,

et me linque meis lacrimis: satiabitur istis,

heu! pietas et certa fides quibus angor amicus.

DORUS.

Dum ruit omne decus nemorum, tunc ordine nullo

pastores pariterque greges armentaque passim

diffugiunt timidique ruunt; loca namque ministrat

ipse pavor: petit hic colles, petit ille cavernas

lustraque silvarum. Plures se iungere monstro

sunt ausi, et prestare fidem; quibus ipsa dem vis,

si qua est, ut fertur, statuet pro munere munus.

Obscenas sevi pregnans vix squalida Nays

evasit tremebunda manus, onerata gemella

prole, per umbrosam noctem magalia tentans

passibus incertis. Lacrime non sponte tepentes

quas tu Montani, Phytia, sic ante monebas,

adveniunt; nec plura quidem iam dicere possum.

MONTANUS.

Nec mirum: sed dura animum, mi Dore, precamur,

nec taceas reliquum. Iuvit narrasse labores.

PHYTIAS.

Quis neget optatum iuveni? Mos nempe gerendus

Montano; dic, Dore, precor; nunc cura peculi

nulla tibi, trahimusque moras in vertice tuto.

MONTANUS.

Quid Paphus, queso, cui centum brachia, centum

fama refert oculos, cui tanta licentia fandi

in superos hominesque fuit? Non cuspide lata

occurrit monstro? Quid tunc furibundus Asylas?

quid pecudum custos Phorbas? quid Damon amicus?

quid tu? quid Phytias? quid Pamphylus atque Molorcus?

ac alii tecum tangentes alta boatu

sydera, iactantes vario sermone palestras

atque pedum cursus, cestus et fortia facta?

DORUS.

Iam satis ostensum. Phytias in litore solus

invictus mansit, qui nunc peregrina per arva

me profugum sequitur. Stabat mens currere contra

ingens, et lectas pharetra de more sagictas

abstuleram, nervusque levem iam flexerat arcum;

sed tenuit non sana fides numerusque meorum

tunc nullus, Phytiasque boans: Quo tendere frustra,

stulte puer, tentas? Nequicquam flectere fata

nitimur. Hoc celo placuit; sic Iuppiter equus

viderat, et pensis dederat sua iura futuris.

Hinc natale solum silvas armenta domosque

liquimus, ac tenui lembo diffugimus ambo

infandam monstri rabiem; nec defuit usquam

dux fidus, placideque tulit quoscunque labores.

Nos turbo fluctusque maris Thelamonis ad oras

impulit, inde tuos errantes venimus agros.

MONTANUS.

Ut vestros doleo casus, sit silva perennis

hec nobis, parvumque pecus. Quod si tibi cure,

summito: tu ducas. Sed, si michi nuntia veri

ylice ab excelsa cornix fuit, ecce parantur

multa tibi graviora satis, reditusque propinquus.

Spes te sepe trahet sterilis; quicquid modo perdis,

vinces cunctando: sed non tibi delphyca laurus

sertum leta dabit, donec tu manibus unum

falce caput tribues pro cunctis. Nos quoque, diras

si tibi, Dore, placet faciles transire querelas,

mittamus, Bachoque sacrum celebremus honorem.

En Galathea vocat: redeunt cum matribus agni,

et nox cerulea iam terras denigrat umbra.

V.

Silva cadens

EXPLICIT DORUS EGLOGA IIII; INCIPIT EGLOGA V, CUI TITULUS EST

SILVA CADENS, COLLOCUTORES AUTEM CALIOPUS ET PAMPHYLUS.

CALIOPUS.

Pamphyle, tu placidos tecum meditaris amores

Calcidie, viridi recubans in gramine solus;

ipsa dolens deflet miseras quas nescio silvas.

PAMPHYLUS.

Unde, precor, nosti? Sis mecum: Phebus in altum

tollit equos; prosunt umbre, michi crede, capellis.

CALIOPUS.

Sicilidum saltus et florida rura Pelori

forte pererrabam; vox venit tristis ad aures.

Attonitus tum firmo gradum, prospecto frequenter

si videam flentem. Video. Quid lilia falce

secta loquar, floresque malo iam sole reflexos?

Cespite sic nudo lacrimis oppleta iacebat

illa suis, questusque graves ex ore trahebat.

PAMPHYLUS.

Heu michi! quid vivo? Iam tacte fulmine pinus,

et pecudes prostrasse canes, noctisque per umbram

ex septis ululare lupos audisse, nefandum

prodigium dederant. Sed dic, quas, obsecro, voces

illa dabat deflens? Tua presto stat tibi merces.

CALIOPUS.

Quas ego concepi, referam. Tu, dulcis Aminta,

nunc oculos gregibus prestes servesque, precamur,

ne si damna satis faciant fortasse capelle,

hyrsutus Corilas, Bavio mittente, lacesset

hyrcos interea morsu vel terreat agnos.

PAMPHYLUS.

Ne dubites, saxis sistet baculoque iuvabit.

CALIOPUS.

Illa diu postquam faunos nymphasque vocavit

in cassum, pectusque manu pulsavit et ora,

vocibus assiduis syrene in litore fractis

Parthenopes residens, misere singultibus inquit:

Non fuit ausonicis campis, me iudice, silva hac

letior aut maior, nulla atque capacior evi.

Hec fagis celum tangebat et ylice multa,

quercubus insignis, viridi spectandaque lauro

ac cedro crebra, funesta et pulchra cupressu.

Non adeo quondam formosa Libistridos ursis

horrida, cui cessit magnorum Ercinia nutrix

silvestrumque boum gelido sub cardine celi,

Ydaque iudicio Paridis memoranda puellis,

bebritiumve nemus cessit, cessitque erimantum.

Floribus hec ramos et prata virentia semper

pingebat croceis roseisque et mille colorum,

colchida dum primum siccaret vellera Phebus.

Quid referam claros leni per gramina cursu

serpentes rivos fontesque lacusque recentes

antraque perpetuis non arte recondita tophis?

Hac picte nidos cuncte fecere volucres;

psytacus exustis usque huc accessit ab arvis,

captus amore soli, sic et pulcherrima fenix.

Nec fuit Ytalie que ferret silva leones

hanc preter: mites tulit hec iraque verendos,

ut taceam lepores, cervos et dente minaces

apros et capreas et grandes viribus ursos.

Hec niveas habuit pecudes, quibus inclita tantum

vellera prestabant reliquis, quantum aurea poma

glandibus aut sorbis. Referat quis grandia quantum

dudum armenta boum pavitque et texerit umbra,

quantum lactis eis fuerit, que copia prolis,

pascua dum magnus servabat Tytirus olim?

Heu michi! cognovit Ciclops. Ast Tytirus ille est

qui primus pecori leges nemorique salubres

carmine cantavit, quarum nec clarior usquam

copia docta fuit legum nec prisca tulere

secula maiores, auro dum floruit etas

sanguine, si veri quicquam primeva vetustas

insculptum liquit fagis vel robore duro.

Me miseram! memini letis quibus ipsa choreis

saltantes vidi satyros facilesque napeas

floribus ornatas et sertis fronde revinctis

esculea, et gratos silvis expromere versus

nunc stipulis auctos, fidibus nunc arte canoris.

Sed quid tot refero? Complectar ut omnia paucis,

quantum cana salix alno quantumque mirice

quercubus et celsis cedunt, vepreta cupressis,

huic omnis tantum cedebat silva nemusque.

Pro superm virtus! quantum hec modo tempora distant

a priscis, quantumve malis dat Iuppiter astris

arbitrii! Fortuna quidem, quos ante fovebat

leta nimis, pavidos secum revoluta fatigat.

Plangite, silvani veteres, heu! plangite mecum.

Delapse quercus, grandes cecidere cupressus,

esculus exarsit summissis undique flammis,

pinus nulla sedet, virides albescere lauros,

heu! video, et bicolor passim iacet undique mirtus;

aret et omne solum pallens, arbustaque nuda

frondibus in nichilum tendunt; abiere volucres

antraque pastorum video deiecta, recessus

incultos, muscoque putri pallescere fontes

et nitidos rivos turpi sordescere limo,

ac circum ripas calamos crevisse palustres.

Quod meritum? quod triste nefas? quod crimen avitum

vel fortasse tuum potuit tot superis iras

iniecisse tua cum clade? Miserrima quis tam,

quis tam dira deus permisit lapsa? quis orco

eduxit pestes in te? quis, queso, labores

excudisse tuos potuit tristesque ruinas?

O ruber ortorum custos, cui pulcher achantus

aggere surgebat viridi canumque ligustrum,

et quem puniceo quondam cum flore roseta

et molles viole stabant et lilia circum

ybleusque thymus, nigra et vaccinia tecum

crescere sunt solita, an cernis quam creverit uncus

carduus, et vacuus surgat paliurus in ortis,

ulvaque vel saturis onagris suspecta cicuta?

Ha! faunm pietas, fertis, dryadesve sorores,

qus stipula totiens frondes virgultaque movi,

hoc spectare nefas? Video sine vitibus ulmos;

vix hedere vivunt. Solitos flavescere campos

en vacuis plenos prospecto horrescere avenis;

piscosique lacus, pontus fluviique quiescunt;

cortex nullus inest, resonant nec litora tonsis,

et passim video sparsas, heu! vasta per arva

infectas tabo pecudes morbisque capellas,

pastoresque graves per sordida lustra ferarum

dispersos, turpique fuga nemus omne relictum est.

Alcestus trepidans abiit, tremebunda Liquoris

in dubium liquit silvas evecta per altum.

Omne decus periit, luctusque laborque supersunt.

Plangite, silvani veteres, heu! plangite mecum.

Silva decus nostrum periit, pereamus et ipsi.

Hec ubi dicta dedit, manibus lacerasse capillos

implicitos vidi; tandem quasi victa resedit.

PAMPHYLUS.

Heu miser, heu! video que sit sibi causa doloris:

indignum facinus lacrimis revocare putabat

previsum dudum superis, et pensa sororum.

Errat stulta nimis: celo parere necesse est.

Sed tu, dum fleret, nullis solatia verbis

perdita tentasti placidis reparare querentis?

CALIOPUS.

Non equidem, ne forte malus Poliphemus adesset

indignans: celeri sed te per pascua passu

quesivi. Tu verba dabis, tu nubila purga.

PAMPHYLUS.

Quid tibi mercedis statuam? que dona labori?

De grege nil possum; calamos accepit Opheltes.

Sunt michi crescentes catuli, quos seva Licisca

lacte domi nutrit; summas quem duxeris ipse.

CALIOPUS.

Dum grandes faciam. Sed tu modo quere gementem

dilectamque tibi; pecudes mulsurus abibo.

VI.

Alcestus

EXPLICIT SILVA CADENS EGLOGA V; INCIPIT EGLOGA VI, CUI TITULUS

EST ALCESTUS, COLLOCUTORES AUTEM AMINTAS ET MELIBEUS.

AMINTAS.

Pastores transisse nives et frigora leti

sub divo veteres stipula modulantur amores;

esculeas hedera nectunt de more corollas,

crateras Bromio statuunt et vina salutant

cantibus, et multo protendunt carmine sacrum.

Tu, Melibee, quidem plangoribus omnia solus

confundis. Que tanta tibi nunc causa doloris?

MELIBEUS.

Silva vetus cecidit, lapsa est, cui prefuit Argus;

custodes abiere gregum, periere sequaces.

Nostris an vivat nobis Alcestus in oris

incertum, et clausas disiecit belua septas.

AMINTAS.

Parcendum lacrimis, nam trux Poliphemus abivit.

Alcestus rediit nobis, rediere vagantes

pastores oviumque greges, rediere priores,

letitiaque virent silve vallesque resultant;

omnis ager pubet, redeunt sua sydera pratis,

frondes arbustis, edis quoque cornua surgunt,

cornupetant campis lunata fronte iuvenci,

Massicus et Gaurus florent, pulcherque Vesevus

innovat arbustis vites, stauratque Falernus

ulmis iam colles, stringit Vulturnus et undas:

surge ideo, letumque diem psallentibus auge.

MELIBEUS.

Lenta fides magnis semper prestatur, Aminta,

nec facile annosum falsis risisse subulcum est.

Pan deus a silvis oculos avertit et omne

sevit in Alcestum dira vertigine celum.

Quis daret, heu! celeres pennas? quis, queso, volatum?

quisve iras superm posset placare repente?

I, letis te dede, precor, sertisque corona,

meque meis lacrimis sinito miserisque querelis.

AMINTAS.

Si Corinna meo sedeat, Melibee, sub antro,

vera loquor: vidi Cyrceum vertice flammis

fulgentem in reditu; sic et Garganus et ingens

Appenninus heri fumabant culmine summo

letitia, et, multis quod forsan credere durum,

Ethna quidem plausu fumos convertit in ignes.

Et si nulla fides dictis, hunc suspice collem

quam vireat, squalentem olim pallore. Quid ultra?

His oculis, iuro, calcantem litora vidi

euboica et matrem amplexu pulchrasque sorores

suscepisse pio, letis ac oscula dantem.

MELIBEUS.

Quid verbis opus est multis, mi dulcis Aminta?

Floribus ut Titan nocturno frigore lapsis,

dictannus capreis pecorique favonius egro,

utque salus arvis estu sitientibus imber,

sic cordi tua dicta meo. Te, summe, precamur,

Phebe pater, te, leta Pales; da cepta secundent.

Non silvis unquam, nunquam pastoribus usquam

illuxit tam grata dies. Tu cespite vivo

erige propter aquas nobis altaria, Phorba,

et lauro et sertis hedere mirtoque corona;

inde et ydumeas fer palmas, postque bidentes

in sacrum niveas deduc ac omnia serva.

Tu mestas pecudes herbis et fonte, Lycophron,

et calamis refove: nosti quam turpis Orion

leserit has dudum, lacrimis dum tempora flerem.

Nosque diem celebrem cantu deducere, Aminta,

et delubra dem festis ambire choreis,

credo, decet: viridis foliis ornatus olive,

tu primus sacrum gracili perflabis avena;

ast ego, populea redimitus fronde, secundus

carmina cantabo. Stipulis et carmine docti

ambo sumus, nobis nemo nunc prevalet agris

in siculis, ni forte gravis certaret Yollas:

hic alios superat quantum vepreta cupressi.

AMINTAS.

Ergo alacres dignum calamis et carmine festum

cantemus; tu primus eris, tu carmine maior.

Esculeo dudum descriptos cortice rastro

Phyllidis incipies, vel quos mage duxeris, ignes,

seu magis Alcesti laudes: non dignior ullus;

seu magnos Phytias quos pertulit ante labores,

qui meruit versus qua Stilbon flabat avena.

MELIBEUS.

Phyllis in agresti se iactet cespite ludens;

expectet Phytias, cui credo magna paratur

posteritas, si vera sonat deus ethere levo;

nos tamen Alcesto dignas per secula voces,

ut dabitur, cantare decet: cantabimus ambo;

Libetrides nostrum tollant ad sydera carmen.

AMINTAS.

Ecce, puer, placida pariter residemus in umbra,

et superis gratos mittunt altaria fumos;

ruminat omne pecus, pueri campique quiescunt.

Quid trahis in longum conceptos iam tibi versus?

MELIBEUS.

Alcestum postquam silvis abstraxit amatis

fatorum predura lues, flevere dolentes

Parthenopes nymphe, nec vidit Daunia sulcos,

vitibus obstupuit Bachus, periere iuvence,

Vulturnusque senex ingentia saxa revolvens

excessit ripas, luteus demissus ab urna;

montibus obtectum nebulis fumoque cacumen

vidimus, et valles ululatu flere dolenti;

tunc, quos clara dedit tellus, rugire leones

non ausos, laqueosque graves sentire coactos

venantum primo, lyncis quoque lumen ademptum.

Ha! quantum potuit de te fortuna, quibusque

casibus in dubios te traxit seva meatus!

Ast ego, Phebe decus celi, posuisse labori

Alcesti finem et patriis post reddere silvis

dignatus, meritos nymphe tibi semper honores

carmine perpetuo resonent precor, atque bubulci.

AMINTAS.

Non thymus est apibus, non agnis lenis ybiscus,

non cythisus capris, quantum tua carmina nobis.

Nunc ego restituam silvis silvisque tenebo.

Plaudite iam colles, et vos iam plaudite, montes:

redditus est nostris Alcestus, redditus antris.

Litora iam plausu surgant et flumina certent

nunc plausu complere polos. Hic spernere terras

occiduas, solisque vias celumque serenum

cernere et obliquos Phebes mirarier orbes

cepit, et Astream silvis revocavit abactam:

hic tauris carru iunget cervisque leones

armentisque lupos, serpentum sibila sulcis

auferet et meritos Musis concedet honores.

Plaudite iam colles, et vos iam plaudite, montes:

redditus est nostris Alcestus, redditus antris.

Dum mare fluctivagos pisces tellusque tenebit

quadrupedes, aer volucres et sydera Olympus,

Alcestus silvis pastoribus atque puellis

sit lumen semperque decus, nec limina Ditis

conspiciat; moriens, superis sit Delphycus alter.

Plaudite iam colles, et vos iam plaudite, montes:

redditus est nostris Alcestus, redditus antris.

Nos agnam mactare decet, nos cernat ovantes

Alcestus, taurumque sibi, dum tempora victor

umbrabit lauro: veniat lux illa, precamur,

et suris vinctis saltabimus inde coturno,

elicietque sonos stipulis tyrenus Asylas:

astabunt coram Damon Phytiasque canentes.

Plaudite iam colles, et vos iam plaudite, montes:

redditus est nostris Alcestus, redditus antris.

Vix, Alceste decus nostrum, vix credere fame

post nos ruricole poterunt, sed cortice duro

posteritas tua facta leget; te populus ingens,

te corilus sculptum, servabit te quoque fagus,

dum fluet Eridanus, dum montes vallibus umbras

prestabunt, dum grata salix, dum gratus ybiscus

nascetur capris. Crescent ea nomina quantum

ipsa quidem fagus crescet. Mirabitur Arnus

atque colet, gratis linquens tua facta futuris,

Plaudite iam colles et vos iam plaudite, montes:

redditus est nostris Alcestus, redditus antris.

 

MELIBEUS.

Munera quis statuet pro tanto carmine digna?

Dulce viris quantum rusco prefertur amomum

atque rubis mirtus, laurus vel dignior alga,

tantum ego tu superes dicam cantando Menalcam,

et calamis. O! quantus eris, si prestet Yollas

te stipula perflare sua! Tunc saxa movebis.

Est michi conspicuum insignis quod condidit olim

Ylas spartanus, quamvis duo vasa fuissent,

dum placido nobis victus concessit amore.

Horum aliud nuper rapuit gratissima Phyllis;

tu reliquum, quanquam tanto sit munus agreste,

suscipe, sed noscas nulli tetigisse labellum.

AMINTAS.

Sat video te cogat amor, dum munera tanti

concedis puero: non parva teneret Yollas.

Tu ne sperne, precor, baculum quem cyprius olim,

dum iuvenis frigias agitaret arundine dammas,

concessit Lycidas sumptum de rupe Camandri,

nodis insignem, nec non et cuspide fulva.

Sed sta, care, precor, modicumque adverte: quid, oro,

personuit silvis echo? Non, oro, latratus

concipis ipse canum? grandis non ille Melampus?

non gregis, heu! custos latrat? non illa Licisca?

Est equidem, nosco: timeo ne sevus ovili

nunc lupus insultet, seu belua senior; ibo

ut videam, et manibus tollam ne ledat hiulcus.

Tu venias queso, si te fortasse ciebo.

VII.

Iurgium

EXPLICIT ALCESTUS EGLOGA VI; INCIPIT EGLOGA VII, CUI TITULUS

EST IURGIUM, COLLOCUTORES AUTEM DAPHNIS ET FLORIDA.

DAPHNIS.

Florida, quid stertens commissum linquis ovile?

Non satius fuerat dixisses: Servet amicus

hoc saltem Daphnis recubas dum victa lyeo?

FLORIDA.

Tu servare gregem nosti, fur pessime Daphni,

cum veteres flectas fagos immersus hyaco?

DAPHNIS.

Non ego quod vidi nuper, dum septa Phaselis

crinibus exires sparsis et veste soluta,

clam dicam: te tristis amet sine mente Lupiscus?

FLORIDA.

Vir gregis impulsus rabie michi fugerat illuc.

An tibi liquissem, quem sevo vulnere capros,

alphei in medio nemoris, fetasque capellas

carpentem vidi? Quanquam plangore Phaselis

posceret in vacuum, tu per dumeta trahebas

infestus curva preaptas falce bidentes.

DAPHNIS.

Nonne ego quo libuit poteram deducere nostras?

FLORIDA.

Portasti tecum, credo. Quid, pessime, "nostras"?

Circius aut misit, seu forte Ercinia mater?

Quid fuit alpheis tecum? Vetus extat origo

his quidem ab Ellaida, tibi tristis et aspera patrem

barbaries inculta dedit. Quid, pessime, "nostras"?

DAPHNIS.

Quid Galathea, precor, faciet, cum talia Lusca

audet, et infando deturpat gucture Daphnim?

Belua, me nemorum nuper pecorisque magistrum

silvicole fecere senes, omnisque potestas

arbitrio commissa meo est. Quos Yndus inundat,

quosve Pyreneus collis seu celifer Athlas

quosque tenet Rhodopes silvis aut abluit Hebrus,

quosve niger garamas ferventibus urget harenis

arceo pastores; et tu, male sana, superbis!

FLORIDA.

Et quos iam celo dederat decepta vetustas,

merserat aut orco, pariter dixisse decebat,

cum tibi sit parvus nemorum vix angulus unus,

iure cui possis fragiles iniungere leges.

Yndos Mosa secat, getulos abluit Albis,

atque tuas, Tybris, Rhenus nunc sulcat harenas!

I, decus arthoum, theutonos lude bilingues;

nos titulos vacuos et lentos novimus arcus.

DAPHNIS.

Quid "titulos"? Non, orba, vides quibus ipse molosis

progrediar septus? Lauros Galathea reservat;

ornet et ut pexos nobis aliquando capillos,

flectere serta manu cepit. Tunc anxia dices:

"Nos titulos vacuos et lentos novimus arcus"!

FLORIDA.

O miserum! tibi serta comis Galathea virentis

imponet lauri? Tedas extinguere flammas

tunc dicam, referetque diem tunc Hesperus et sol

inducet veniens umbras. Qui primus honores

hos tulit in silvis, poterit deposcere taxos

et lauri tristes porcis exponere frondes,

si te gestantem videat. Michi numina prestent

ante diem moriar, latiam quam cernere danem

sauromate possim crinesque caputque prementem.

DAPHNIS.

Quid tantum, delira, tumes? quod iussit Apollo

tu renuis? Melius fuerat componere lites,

et quos iamdudum nostris antiquior etas

exhibuit sertis flores, tu candida letos

prestares, ut sacra tuis Iovis ales ab alto

invigilet gregibus removens vulpesque luposque.

FLORIDA.

Hac ego te semper cognovi retia cervis

aut capreis laqueos, mediis in vallibus, arte

tendere, cum iaculo valeas nil, optime Daphni;

blandiris, cecamque putas includere claustris.

Nosceris; errasti. Nec tu, quibus inscia quondam

omne nemus septasque dedi taurosque caprosque

amplexusque mens ac oscula leta; nec illa

secula volvuntur nobis: nec vertitur ordo

qui dudum, quo grandis erat per compita Daphnis.

Absit et ut credam, de te modo sentiat, acer

qui fueras predo, tam sancte summus Apollo,

iusserit ut lauro tua cingas tempora sacra.

Sed cedam. Memini puerum dixisse Goliam

esse polos superm, campos mortalibus esse

concessos, quos quisque sua dicione teneret.

Libera sum mulier, nullo sociata marito,

et thalamis ultro renuo iurique fugali;

sunt vires animique manent, arcusque trucesque

custodes ovium, peperit quos seva Licisca;

et moriar potius quam iactem lilia corvis.

DAPHNIS.

Libera tu mulier? Quasi non viderimus ipsi

quot mechis prostrata iaces! Carecta Phaselis,

si tu forte neges, servant vestigia sulcis.

Venales tibi, stulta, manus mercede parasti:

hos fortes arcus, iacula hos tutosque recessus

esse putas? Fex nempe virm servique fugaces

sunt, quos dirus amor seu forsan tristis egestas

e silvis pepulit nostris. Non, hercle! sagictam

eximerem pharetra: loris virgisque fugabo.

Ast tu summe colum calathosque, et pensa puellis

impartire tuis, et pascua linque bubulcis.

Spirantes tymbre tibi sint, mea Florida, cure,

atque roseta tuis aperi et violaria pande;

collige iam flores, pueris compone corollas

et natis occide sues, convivia pone;

da spatium barbas pectant, da stringere vestes,

da laqueis ambire femur, da tempora ludis,

da vitreos fontes, quorum testantibus undis

incedant compti; radios et findere Phebi

permitte, ut possint animos assummere grandes,

dum tenues ydolo, segnes se corpore cernent;

da graciles stipulas, umbras compone recentes,

sterne leves algas, nymphas immisce procaces,

da vina et somnos et vesca papavera lentis,

pelle canes silvis, arbustis pelle cicadas:

sed tandem videas miseris quid feceris, hercle!

Nos frigius lusit pastor, nos sprevit Osyris,

non impune diu; nec tu, si spreveris, inquam.

FLORIDA.

Sic faciam, dum grata quies, dum floridus annus,

dum virides silve stabunt celumque serenum,

invidus ut doleas. Sed quid male sanus amores

obicis indecores? Nemo, stolidissime, credet:

mos vetus est mechis matronis turpia castis

obiecisse quidem; testis michi maxima quercus

sacra Iovi, quia falsa refers. Ast, inclite, quid tu?

quid "frigius pastor"? quid dicis: "sprevit Osyris"?

"non impune", miser? Quasi iam nemus omne canopum

videris et mysios colles vallesque Camandri

cum vix agnoscas, tibi celsos elicis ignes.

Hec stolidis stipula referes aliquando napeis,

dum tu pannonos victos cantabis agrestes.

Nec taceas nuper signatum limen ab angue,

segnicieque tua pactum ex ferrugine sertum

in campis henetm. Sunt hec purganda priusquam

excidium fagis, Daphni, septisque mineris

inflatus rabie. Satius tibi vertere passus

orbis in extremum, quo tu mulieribus arces

erigis ac onagris compenis septa comatis,

vinitor et tensos resecat tibi vitibus antes.

DAPHNIS.

Me miserum! raucis veni contendere ranis.

Te natis commendo tuis. Hi pectere crines

et faciem purgare tuam vestesque novare

et mores ornare tuos laudesque levare

noverunt. Primi facient, ni fallor, ut Arnus

nuntiet alpheis quoniam tua colla superba

calce premam victor, vacuatis sanguine fibris.

FLORIDA.

Hesperidum michi poma dedit thirinthius heros,

asseruitque graves egris hec ponere somnos

freneticis. His ergo tuo postremo medebor

fervori: magnos memini pressisse furores.

Insuber atque ligus post hec tua somnia solvent.

VIII.

Midas

EXPLICIT IURGIUM EGLOGA VII; INCIPIT EGLOGA VIII, CUI TITULUS

EST MIDAS, COLLOCUTORES AUTEM SUNTDAMON ET PHYTIAS.

DAMON.

Tolle pecus, Phytia: nescis quibus inscius arvis

nunc sedeas. Midas si te vel forte Lupisca

viderit! Errasti; dubium quis promptius ultro

irruat in predam seu Servet durius actam.

PHYTIAS.

Quid verbis laceras grandes, venerande, bubulcos?

quid, Damon, suades fesso? Dum iussit egestas

hunc domini servare greges, hanc pensa Minerve

ducere per noctes, potuit fortasse timeri.

Nunc illis armenta boum per gramina servat

Aufidus, et vitulos deducit ab ubere marsus.

Non hostis venio; vult Midas ipse, daturus

pascua, si qua fides, fontesque umbrasque recentes.

DAMON.

Coge pecus, dum tempus adest: ni fallor, amara

qua nolis venisse dies, michi crede, futura est,

et promissa quidem tenues dispersa per auras

in nichilum venient. Sed tu quid, stulte, putabas

hos magnos habuisse greges, ni fraude parassent?

Non hominum iusti quid possint ferre labores

novimus, et quantum septis augere peculi?

PHYTIAS.

Me miserum! deceptus, inops, per saxa, per estus,

en iterum revocandus eras, grex anxie; nusquam

comperies quo grata quies tibi prestita fetus

gramine permittat leto deponere. Damon,

Pana deum testor, non herbida prata nec amnes

exhausti natale solum patriosque recessus

Archadie ut sinerem fecere, et querere campos

pastoris nimium cupidi, trucis atque Lupische.

Sola fides fallaxque nimis spes, alta Vesevi

atque sinus Gauri virides fontesque lacusque

ut peterem, potuere. Tamen, dum tristis Orion

alta tenet noctis prohibens cantare volucres,

sta, precor, atque doce miserum quo iure Lupisca,

quo Midas rapiant armentaque maxima ducant.

DAMON.

Nympha decus nemorum placidis residebat in arvis

euboicis nuper, clara viduata mitella.

Hanc ardere quidem cepit, cum ferret ad urbem

lac pressum Midas, pecudum et de more cadentum

exuvias: cepto favit fortuna furori.

Nam gravis ere domum fervens dum forte redibat,

cespite pro viridi prostravit munere victam.

Hec huius iam capta leves e pectore curas

expulit ac animos immisit fervida grandes.

Cumque diem functus terras dimitteret Argus

et levo tandem fato cecidisset Alexis,

extemplo callens hic sese miscuit altis

pastorum rebus, dyrceaque semina passim

omnia complevit iactans; cumque impia virtus

in se discordes armasset cuspide fratres,

prosiliens avidus Midas pecudesque bovesque

occupat insidiis, et ne sibi tuta deessent

abdita, Melalcem studio coniunxit Ameto.

Quos postquam miseros undis retraxit avitos

in campos, lauro et flavos vincire capillos

et querno fecit dextras ornare bacillo,

primum se divm titulis immiscuit altis,

cum pridem placido vix esset cognitus Arno.

PHYTIAS.

O felix iam sorte sua! Quis plura requirat?

Imperat ex servo, merces conflavit in aurum.

DAMON.

Saxeus es, Phytia. Video, coluisse napeas

et nemorum faunos eque nymphasque puellas

thure pio credas, qui surripit undique capros;

claustraque si frangat, felicem dicis avarum.

PHYTIAS.

Imo equidem dico: nemo, nisi Iuppiter equus

iusserit, in celsos usquam conscendet honores.

DAMON.

Te Phytiam rebar: silve fecere Ligurgum,

et superm mentem, video, cessere subulco

sulphurei colles et pascua grata Lyeo!

PHYTIAS.

Sum Phytias, Damon, Phytias sum pastor et archas,

et calamis didici pastas mulcere capellas,

non mores hominum, sacra et monimenta Ligurgi.

Tu miserum ridere potes: tibi grandis Apollo

concessit cytharam, Pomona cadentia pomis

arbuta; sic temnis summo de culmine lapsos.

Sepe vices rerum verti cantabat Amintas

iam senior! Lacrimas mecum mors equa resolvet.

DAMON.

O Phytia, consiste, precor, mentemque resumme.

Ante polos lyntres sulcabunt, nerea currus

orbita, frondoso pandum delphyna Pelorus

vertice suscipiet nantem, quam Damon amicum

contemnat Phytiam. Sed tu modo respice verum:

huius quippe fuit mos semper vertere vultus,

quodque velit validis se nolle infingere signis.

Hinc, servus, pratis viridi contectus in herba,

serpere et incautas cauda vincire capellas

atque edos morsu solitus lacerare tenellos;

sed postquam vires auxit, compressa cathella,

insurgens coram, tauro qui ludat in ervo

persimilis cornu, celsas infringere pinus,

sternere prevalidas quercus silvasque boatu

terribili complere, leves pervertere septas

cepit, et horrendus rabie leo vertere magnas

in circum bubulas ursosque arcere frementes.

Quis putet? Et Bavio subtraxit subdolus hyrcos

pregnantesque boves, et pingues carmine tauros

eduxit stabulis, rauco latrante Melampo.

Quot faunos quondam, nymphas quot lusit agrestes,

quot satyros ficto calamis per devia cantu!

Seque Mecenatem magnumque deumque vocari

gliscit, et invitas dum servat rupe Camenas,

ascreum putat esse senem silvasque movere

castalias et plectra dei sacrasque sorores.

Quis queat insanos ausus, quis dicere sevas

et nemorum pecorumque simul iuvenumque ruinas

quas dedit, et pariter secum trux inde Lupisca?

Hec siliquas porcis et gramina subtrahit agnis,

emungit miseras turpi squalore iuvencas

ac matrum parvos subducit ab ubere natos,

terque die pecudes premit et ter vellere nudat,

si possit, tristique levem consistere lunam

carmine compellit celo, et sibi fascinat edos.

Nec vacat hec somno; virides ambire per agros

nocte etiam videas, et magnos vertice Gauri

enumerare greges. Quid multa? Hec omnia radit.

Ac ut nulla sinat silvis intacta vel agris,

arte nova pueros annosa per antra canentes

in venerem rapit illa suam, nudatque sequentes.

PHYTIAS.

Fur Midas igitur, mechus scelerumque satelles!

O facinus! Meretrix anus est et avara Lupisca!

Que nuper glandes oleasque legebat in agris,

nunc celum violat verbis et fascinat agnos.

Quid tunc Melalces? tacuit? quid dixit Ametus?

DAMON.

Assensere: Dei sic ira et crimen inultum

permisit miseri laqueo pereuntis Alexis.

PHYTIAS.

Heu! trepidans horresco solum suspectaque divis

pascua. Quid faciam? Minui post verba videntur

nempe greges; dominam noverunt prata Lupiscam.

Ast ego quid merui? Nolebam vertere vepres

in lauros, fateor, neque celsum extollere Olympum

degeneres calamis, divos cantare subulcos.

Hoc tam grande malum? Non rebar. Lusus et insons

distrahor hinc pauper: videat Pan, deprecor, equum.

E quercu veteri nuper michi garrula cornix

hos cecinit lapsus; vetuit sed dira cupido

noscere, et in dubios deduxit ab aggere campos.

Nec Coridon dudum silvis cantare solebat

sic letis, dum tantus erat sub tegmine lauri.

DAMON.

Non Coridon, miserande, tibi, non fistula nota

qua steriles, vobis blandus, cantabat amores;

sensi ego quam tenues conflaret gucture versus

et modulos stipula, laqueos dum poneret arvis.

PHYTIAS.

Quid faciam, Damon? fugiam, dic, litus ineptum?

DAMON.

Summe quod in tristi veteres cecinere bubulci.

PHYTIAS.

Malo rudes habitare casas nemorosaque tesqua,

parrasii lambant malo iam saxa Lycei

he pecudes, quam pingue solum stimphalidis agri

tot plenum curis. Mecum cantabit Amiclas

rupe sub exigua tutus, cantabit et ingens

Silvanus placida componet pace furentes,

ylice sub prisca, bilem stolidamque dyonem.

DAMON.

Nil melius: pecudes pridem dum forte lavarem,

omnis erat varia plenus vertigine gurges;

hinc sensi monitus venturi turbinis iras,

et Mide casum pariter pecorisque ruinam:

et repetet glandes veteres oleasque Lupisca.

Sunt in secessu nobis florentia rura

et gratum nymphis antrum, quod fronde recenti

sternet amica tibi Glaucis, mellisque parabit

inde favum: venias; quas conspicis, arbitror, umbras,

ante locum teneas, protendent arbuta longas.

PHYTIAS.

Tende igitur, veniam: teneat sua prata Lupisca.

IX.

Lipis

EXPLICIT MIDAS EGLOGA VIII; INCIPIT EGLOGA VIIII, CUI TITULUS

EST LIPIS, COLLOCUTORES AUTEM BATRACHOS ET ARCHAS.

BATRACOS.

Quis, precor, es, nostris in silvis exterus hospes?

ARCHAS.

Archas eram quondam pastorque, et nominor Archas,

incola Parthenii montis, nunc ductus in oras

has casu; video pecudes armentaque passim

pinguia, sed steriles agros et pascua nulla.

BATRACOS.

Miraris fortasse, senex, nam causa latens est.

Nunc, ni cura vetet, nostris succedito claustris

et requiem longo paulum concede labori:

et que sit tibi causa, precor, prepone viarum.

ARCHAS.

Sic ego parrasios umbris persepe viantes

suscepi fessos: prospectat gratus Apollo

in meritos. Sed prima refer que causa latens sit.

BATRACOS.

Sunt in semotis colles silveque patentes

herbis insignes et grandia pascua rivis

irrigua: has celeri contendunt undique cursu

quas habeo fetas vacce, redeuntque volentes

uberibus plenis, que post pendentia natis

prebent et tenues cogunt pinguescere lacte.

ARCHAS.

Est memoranda quidem grandis solertia vaccis.

Ast ego visurus cupiens Arnarillida veni.

BATRACOS.

Archades en nostram norunt Amarillida, queso?

ARCHAS.

Quis fuit in terris qui non Amarillida norit?

BATRACOS.

Quid secum tibi, care senex? Non cura sacrorum:

despicitis dori tracesque altaria nostra.

ARCHAS.

Circius, aiebant, veniet sumpturus honores

quos vetus athletis dederat victoribus etas.

Hac ego deductus fama vincire capillos

pastori vidi. Post hec quis cultus agrorum,

qui mores essent, qui ritus, queve bubulcis

artes servandi pecoris lactisque premendi,

que nemorum leges, avidus cognoscere veni.

BATRACOS.

Et nobis quidam nuper referebat etruscus

ornatum arthoum sertis, sed lenta ferenti

prestita quippe fides: obstabat inertia Circi.

ARCHAS.

Sic, hera, sic factum: verum narrabat etruscus.

Circius arripuit sertum; fuit Albula testis.

BATRACOS.

Inde novos alpes emittunt vertice fumos;

hinc lupa cum geminis pressantibus ubera latrat,

et vulpes ambire domos gallosque timentes

adverto, tristesque malas ululare per umbras

audio pastores rutulos et cuncta timere.

Cinnama nunc filices pariant et balsama taxus

sudet cyrnensis, tristisque cicuta sabeos,

postquam romuleis sic visum, prestet odores!

ARCHAS.

Indignans loqueris, video: tibi Circius egram

commovit bilem; nolles redimitus adesset.

BATRACOS.

Quid non indigner? Potuit fors invida mundo

crinibus arthois ytalas imponere lauros.

ARCHAS.

An possunt edos forsan saturare petulcos,

vel quid maius habent ytale quam syrmia laurus?

BATRACOS.

Non equidem nostros sentis satis, Archas, honores.

Has frondes pharetris Phebus victricibus olim

ac cytharis, lauro facta iam Dane, dicavit;

hinc veteres ytalis sacras fecere triumphis.

ARCHAS.

Que, precor, acta virm, quorum tam fulgida merces?

BATRACOS.

O! longum narrare, senex. Sed pauca reportes

Parthenii silvis volumus sacroque Lyceo.

Linternus lybicas pestes revocavit ab arvis

ausonicis, fecitque potens has fundere virus

in colles proprios, stomachis et mella falerna

immisit legesque suas servare coegit.

Rusticus arpinas sulcavit vomere montes

cyrtheos latio, grandesque olidosque per altum

hyrcos in Tyberim traxit, domuitque superbos

cymbrorum tauros et currus fregit inanes.

Hircanas tygres cursu superavit Opheltes,

armenosque equidem devictos arte leones

et curvos Syrie pressos sub fasce camelos

assyriosque greges et quos Eritrathalasson

litore servabat ratibus devexit in umbram

Tarpeii lapidis, cilicesque per alta volucres

cepit et in spolium rostrum portavit et alas.

Allobrogis heduisque bobus belgisque iuvencis

frontibus imposuit Daphnis virtute capistros,

et solitos errare iugis et ludere flexu

pastores tanto contrivit robore fessos,

ut iuga demissa faciles cervice subirent.

Gryphes yperboreas rapientes unguibus olim

quos nobis vitulos servabat maximus Hyster,

privavit pedibus iuvenis Corigillus aduncis.

Smirneus pastor, venetusque et grandis etruscus

meonios dudum tauros ytalosque leones

et tyrios apros stipulis domuere canoris.

Quid tam multa loquar? quid frustra cuncta revolvam?

Hesperidum qui poma tulit, qui duxit hyberas

in Latium vaccas, qui vellera longa britannis

abstulit aut frixo nudavit vellere colcos,

et niveos meruere Iovis conscendere currus

et plebis plausus et tempora cingere lauro;

his Quiris veteri sancivit lege coronas.

ARCHAS.

Magna refers et laude quidem memoranda perenni.

Sed quid turbaris? Possunt meruisse nepotes

quod nequivere patres. Est magnus Circius, hercle!

BATRACOS.

Heu! michi dic, quando meruit, precor, iste nefastus

Circius, ut segnis nostros ambiret honores?

Huius avos memini venisse securibus altas

cesuros silvas latias, latioque molosis

infestos pecori; cui nunc mea nescia mater

sponte manu facili lauros concessit avitas.

Heu! quantum potuit celi vis plurima! Quondam,

dum pastor luscus confringeret omnia ferro

et nostras mactaret oves impunis et antra

byrseo victor misere consummeret igne,

non potuere duces flecti, cogente periclo,

ex gemino pastore gregis pereuntis ut alter

esset campanus, cui par labor atque suorum

exitium fuerat. Nunc unus Circius, hostis

barbarus immanis, meritis nec laude refulgens,

omnia solus habet, silvas pecudesque bovesque

ac insigne decus pastorum nobile sertum.

ARCHAS.

Erras; hoc latii quondam voluere coloni.

BATRACOS.

Confiteor; sic sepe dolor divertit inertes.

Non veterum si fusca quidem sed sacra parentum

hunc pietas miserum potuisset cernere finem,

Martius in stigias umbras se sponte dedisset

precipitem; senoni pardo nec credo dedissent

inferias patres animas cum sanguine silve,

et reor in vacuum iuveni cantasset et anser;

nec genitor genitusque parem sibi summere cladem

curassent, canibusque dari lanianda latinis

viscera. Quid repetam sanctus pulchrosque labores,

felices anime? Vitam pulchrumque cruorem

fudistis Rheno! Sibi fert Ercinia mater

insignes titulos, et per spineta nepotes

distrahit, heu! nostros; cedunt nunc sydera cymbris.

ARCHAS.

Quid veteres renovas, Batracos, nunc flendo querelas?

Dalmata pannonus graiusque et pessimus hostis

affer iamdudum iuga, que portaverat ipse,

imposuit vestris tauris, traxitque per arva.

Quid tandem? Silvis fuit hec et gloria nostris.

BATRACOS.

Quid "nostris"? Forsan vestros non novimus agros?

ARCHAS.

Crede equidem, nostis, sed non meminisse potestis

dum genus egregium campis effulsit Aminte

et cecidere trabes ex yndo culmine nigre,

et dum meoniis dixerunt iura colonis

limpidus Eurotas quondam pulcherque Aracinthus:

sed demum surrepta tuos devenit ad agros.

Nil sub sole novum: rapuistis, nunc rapit alter.

Sed tibi quid tanti, letos si summat honores

Circius aut viridi circumdet tempora lauro?

BATRACOS.

Egon erat latiis pastorum maximus et quem

preferrent homines cunctis mortalibus olim.

Parte alia Daphnis post hunc pregrandis, in ipsum

insultans, turbavit agros. Hos quisque secutus

pro votis. Egonis ego, quia iustior esset,

partes intravi, quod propter credita semper

hostis eram Daphnis. Cui postquam Circius heres,

pertimeo, non forte velit renovare vetustas

iras maiorum memorans, vertatque secures

in silvas, gregibusque lupos immisceat acres.

Me miseram! que, queso, michi nunc tuta latebra?

quo fugiam? quo tristis eam? Michi terra dehiscat;

impia me coget genitrix intrare lupanar.

Me miseram! Furias educet Circius orco

inclitus hoc serto: corvi per inane volantes,

heu! rostris ventura sonant presagia veri.

ARCHAS.

Debilis esne adeo, quin possis ferre priores

insultus? Facili solvuntur membra labore

rhenicolis; septas quo possis robore valla,

fac circum fossas et magnis cinge rubetis;

assint pastores sudibus, prepone molosos,

da pueris fundas ac obstrue sentibus arctos

introitus: persepe dii iuvere labores.

BATRACOS.

Imbellis michi turba manet mollisque per umbras;

aspicis ut sterili nupsit me mater agello,

cui nec litus adest nec grandis defluit amnis

nec prerupta soli patiuntur devia currus.

Hincque meum robur iuvenes transcendere montes

coguntur pedibus, gregibusque referre iumentis

pabula: si veniant, timor usquam nullus adesset.

ARCHAS.

Erige, fac, vires et firma robore mentem.

Vidi ego deflentem lacrimis Amarillida nuper,

quam tu sponte putas cupido posuisse coronam,

et nullis silvam letari floribus usquam.

Fistula non cecinit, non era sonantia; Tybris

effluxit tacitus undasque retraxit in alvum,

atque graves tacuere senes, tacuere palestre

et tacuere nurus pariter, clausumque Lupercal

constitit et nullis monstravit gaudia ludis.

Post, dum sedisset scanno iam Circius alto,

conspicuas serti frondes prenubilus auster

eripuit sonituque gravi devexit ad arthos.

O monstrum! Frondes dum defert ille per auras,

exarsere quidem, tenuisque per alta favilla

vix est visa viris. Tunc qui pregrandis habetur

archadibus pastor confestim dixit Aruntes:

Hic iter in silvas faciet tibi, Rhene, propinquas,

in quibus ipse diem claudet, condetque sepulcro

quod tam grande rapit nomen putridumque cadaver;

vel si iterum veniat, quia flexit fiamma parumper

in reditum fumos, faciet memorabile nullum.

BATRACOS.

O nostris mea sacra Pales gratissima silvis,

fac firmes omen: repetat sua lustra bicornis

belua, nec nostros infestet cuspide campos.

En tibi, quam gemini sugunt mactabitur agna,

tuque, senex Archas, cui tantum cernere cure,

sis mecum: nox atra venit; iam sydera celo

surgere, nonne vides? abiens permittit Apollo.

X.

Vallis opaca

EXPLICIT LIPIS EGLOGA VIIII; INCIPIT EGLOGA X, CUI TITULUS EST

VALLIS OPACA, COLLOCUTORES AUTEM SUNT LYCIDAS ET DORILUS.

LYCIDAS.

Dorile, seu pluvias terris immittat Orion

aut Amon flores vel Cancer rure cicadas,

auferat aut frondes Chyron, te fronte recurva

semper conspicio tristem lacrimisque madentem.

Quis dolor iste tuus? Periit tibi vitis in ulmo?

DORILUS.

Iuppiter a celso prospectans cardine campos

prostravit feriens ignito fulmine fagum

his celebrem silvis: sonitu perterrita tellus

ingemuit, tremuere greges ac arbuta dumis;

pastores sese comperta fraude vicissim

in caveis clausere malis. Cui rustica cessit

libertas, turbare greges, disperdere capros

cepit. Crisifabro Iunoni sacra paranti

abstulit optatam frustra per tempora Rufam,

lascivusque mei formosam Phyllida ruris

eripuit Phytie nostro: quam magna supersunt

centauris obscena quidem, si dicere vellem!

Utque alios mittam, nostros damnavit amores

illecebris, pedicas ac antra carentia sole

imposuit, nulla mirto nec leta corimbis.

Hec tristis ploro. Sed tu fabrilia tractas,

centuculo tectus, nigra et fuligine tinctus?

LYCIDAS.

Vera igitur tulerat fusca sub valle Menalcas

adveniens. Per Pana deum, non sordida ledunt

munera Plutarci quantum mala vota furentum

quos genui calamos inter ranasque palustres!

DORILUS.

Tune, precor, meus es Lycidas? Te nempe Podarcem

credebam. Quam leta dies! Spes lapsa resurgit;

tu celum campos fluvios armentaque nobis

restitues. Quernas superisque tibique coronas

post aras statuam! Placidam contingere dextram

mittito, quin subeas antrum. Non lacte tepenti

castaneis nucibus pomis bromioque fovebo;

omnia subtraxit Polipus: michi panis et unda,

algaque dat somnos mollis. Sic vivere divos

audivi in terris. Nec dedignere, precamur;

saltem que turbant faciem purgare tenebras

his poteris lymphis, et fessos inde cubili

hoc recreare artus; medio revocabimus ignes.

LYCIDAS.

Erras. Prisca vides, non me, vestigia nostri.

Non ego plus vester, postquam cillenius Argus

surripuit virga radios ex ethere raptos

et crinem secuit Trivie iam falce dicatum.

DORILUS.

Ha miserande puer! Periit spes alta salutis,

incertusque mei moriar, nomenque sub umbras

auferet atra dies. Pecudes ad prata Miconis

nunc Ylas pellit, manibus nunc ubera pressat;

hic cythisum salicesque novas frondesque recentes

apparat ac agnos recreat matresque per herbas;

hic alter mersat rivis et vellera tondet;

ille suos cantat calamis invisus amores

et corilos faciles mulcet celsasque cupressus.

Me solum miserumque tenet sine crimine vinctum,

heu! Polipus, dum seva tero nunc ocia planctu.

LYCIDAS.

Castalie, dic, oro, puer, docuere sorores

te lacrimis transire diem? Quis nectere mentes

atque pios animos potuit vincire ginestis?

quis prohibet meliore tui quin parte peragres

gnosiacos saltus et menala pascua? quisve

pastores Yde videas fontesque bicornis

Parnasi et lauri dulces per culmina silvas?

Ha scelus infandum! Sic nondum vivere nosti

annosus tecum? Secum superavit Olympum

olim Argus, qui iura dem viditque deditque;

pastores frigios orbatus lumine Mopsus

et danaos cecinit; sic Tytirus arva latina

non vidit, rutulus dum tinxit sanguine Turnus.

Has lacrimas nobis sinito, cui nulla potestas

ni damnosa manet: memor es, dum pascua solus

hec tenui, quam grandis eram? Nunc tristis egestas

arguit atque iubet miseris solatia prestem.

DORILUS.

O Lycida, fateor, dure solamina vite

de te tot merui nunquam. Sed pande, precamur,

quis tibi Plutarcus, quas valles, quosve recessus

nunc habites, Archas divos postquam abstulit ignes.

LYCIDAS.

Spelunca in medio stat Trenaros, inscia Phebo,

qua vehimur celo vetiti, cui limine primo

pervigil insultat canis ater et atria servat.

Blanditur cauda intranti morsuque fatigat

tentantes reditum, ni princeps iusserit. Inde

et lucos silvasque vides fluviosque lacusque.

Atra loci facies nebulis fumoque palustri;

perpetua sordent vallis fuligine rupes.

Semper hyemps glacialis inest, nox semper opaca;

cecus adest ignis, nemorum nec stipite vivus,

arte tamen superm. Nec credas leta Pelori

pascua vel campos tyrios Libanive roseta,

tymbreos colles, iuga vel ridentia achanto,

Eridanique leves undas et amena colamus:

late sardoniis et taxo prata, locique

omnes conspicui vepribusque et vimine torto.

Implicite miseras reddentes flentibus umbras

insurgunt silve; ceno sanieque fluentes,

in medio maculant olidi de vertice rivi.

Non ibi sunt celeres capree cervique fugaces;

serpentum locus ille ferax pestisque nefande

telluris lybice, quorum nunc verbere caude,

nunc acri morsu, nunc nexibus angimur egre.

Syrene in scopulis vobis silvisque napee

cantantes aures mulcent ramisque volucres:

ast nobis aliter resonare per omnia valles

mugitu valido, turpes et frendere porcos

dentibus et sevos rabie rugire leones

audires, tristesque sonos ut reddat et echo.

DORILUS.

Quid dicis, Lycida? Potuit natura vel alter

visceribus terre tam diram condere sedem?

LYCIDAS.

Quidni? Cuncta potest qui silvas fecit et astra.

Sed paulum consiste, precor; peiora sequuntur.

Plutarcus scopulo residet, Fusca atque marita,

frondibus umbrati nigris et vellere pullo.

Stant squalens circum scabies morbique caduci

omnes et pecoris pestis certissima frigus

et sicce febres ac horrida mortis ymago.

Has inter colubris hyrtus squamisque cruentis

trux pastor miseros leviat nec pectine pastos,

nec calamis mulcet, sed cornu territat umbras

atque greges surgens scopulo, et clamore sonoro

irritat furias, vepretaque mandat amena

lustrari taurosque iterum per inania verti.

Quot gemitus vox ista levet, tibi sydera pandent

si numeres, seu fulva sali monstrabit harena.

Concutit inde polos et sevo murmure replet

Iuppiter iratus silvis ac fulmina vibrat;

quassateque ruunt nubes, et grandine multa

frangitur omne nemus, nodosaque robora rumpit

ventorum vis magna furens. Quid multa? Dolentes,

heu! quot tunc pavidos inter spineta videres

currere et oppositas sentes contundere dorso,

precipitesque duri celsis ex rupibus ultro!

Ast postquam Dyomedis equas, Gerionis et acres

iussit inire canes, omnis per devia turba

convenit, ac ydris agimur; tristesque ministri

componunt turmas avidi penasque minantur.

Nec pecudes credas: tauros hic arguit atros

et summa de rupe truces impellit ad ima;

convocat hic torvos angues, et fuste preusto

in glaciem cogit squamosaque tergora frangit;

isque lupos igni de vertice culminis alti

deicit. O! quotiens hos inter lapsus et ipse!

DORILUS.

Siste, precor, Lycida. Quid? tu devolveris, oro,

immixtusque lupis e summo montis in ignes?

Quid sceleris? que dura trucem sententia movit?

LYCIDAS.

Heu michi! iamdudum pecudes rapuisse Miconis

et, scelus infaustum! pueros traxisse per umbras

in vetitam venerem, melior dum vita maneret,

has sedes tribuere michi sub vindice fusto.

DORILUS.

Alcidem memini monstrum traxisse trifauce

cecropiumque ducem ex imo iam vallis opace;

vis rogitem, si forte queam quandoque movere,

Pana pium retrahat te nostras mitis in auras?

LYCIDAS.

Dorile, ne facias; nequicquam tangere Olympum

iam precibus posses aut irrevocabile fatum.

Actum est de me deque illis quos iustus in orcum

Archesilas misit quondam. Nunc desine; quorsum

contendo veniam, et reliquos tibi carmine signem.

Setigeros trahit ille sues fortisque frementes

illidit scopulis et membra trementia quassat;

summo alius studio ducit de monte molosos,

tabo et marcentes cogit gustare paludes;

immanes ursos ex lustris pellit ad undas

is tardosque onagros, et ferro tranat adunco;

fascinat hic lynces, demum per devia vertens

atque fame longa miseras hinc inde molestat.

Nequicquam tibi cuncta velim mala pandere versu:

vivimus inviti mortem per aprica cientes.

Nunc memor esto tui; fugientia sydera Phebum

adventare monent, michi nec fas cernere. Tandem

tunc Polipus, quercum dum scandet forte palumbas

perquirens, michi crede, ruet, nostrosque tumultus

adveniens auget, sic ducunt fila sorores,

teque tuis linquet campis: sic vincula solves.

DORILUS.

Numen honoratum silvis, Pan, te precor, assis,

et veniat lux illa michi: tibi pinguior agnus

ex grege quippe tuas ultro ferietur ad aras,

quas statuam, ludosque traham tibi carmine sacros.

XI.

Pantheon

EXPLICIT VALLIS OPACA EGLOGA X; INCIPIT EGLOGA XI, CUI TITULUS

PANTHEON, IN QUA LOQUITUR AUCTOR, INTERLOQUUNTUR AUTEM

MIRTILIS ET GLAUCUS.

AUCTOR.

Est tibi Phebus amor, Clio, quem lata per arva

insequeris, noctesque fugis fuscosque recessus;

Phebus amat lauros, quas inter sepe labores

deposuit sacros: nec te sedisse parumper

has subter virides, fervent nunc arva, pudebit.

Decantanda michi veniunt tua carmina Mopso;

sis fautrix, mecumque chelim tu tange Arethuse:

Mopsus enim pellet nebulas a carmine flabris.

Rupis in absconso, Berecinthia, montis agrestem

en tibi texebat septam sociatus Aminta

Glaucus, et ardentes lenibant murmure curas.

Ecce secus Tybrim fulvos per prata iuvencos

ac olidas virga cogebat pulchra capellas

Mirtilis, et Glaucum placida sic voce precatur:

MIRTILIS.

Glauce pater, si lenta salix tibi vimina prestet

usque opus inceptum peragas, si semper Amintas

subsidium prestans his tecum vivat in antris,

sis lenis nostrisque fave, mi candide, votis:

suscipe quos cernis tauros, has tolle capellas;

cornibus insignis frons illis, spargere harenam

spectabis pedibus, lactisque has esse feraces;

da fontes cantuque fove, da pascua cunctis.

GLAUCUS.

O nimium dilecta michi, iam, Mirtilis, ecce

non cythisum salicesve vides, non aspera dumis

sunt spineta meis; humiles ex vallibus agnis

herbas porto senex paucis. Nam spernimur altis

in silvis Rhodopes; me spernunt archades omnes.

Preterea, Cacus si viderit, omnia passim

distrahet in iugulum, dum tristes impleat iras.

MIRTILIS.

Heu! satis hinc video: refugis, mi Glauce, quod optem,

immemor Alcidis nostri, qui carneus olim,

cortice dum parvo vectus torpentia circum

litora Iordanis spectares nunquid ad hamum

venisset piscis studio detentus inani,

te traxit gregibusque suis prefecit amatis.

An tibi quos gessit soli gessisse labores,

stulte, putas? Cunctis voluit prodesse creatis.

Tolle igitur: novi quantum tibi prata favoris

iam servent; hec leta magis quam dudum Aracinthum

viderit Amphyon seu natus Apolline colles

Ysmari et Amphrisum Phebus vel thessala pastor,

prospicies pecori. Nec desunt munera cantu.

Stat bicolor mirtus qua tu sub rupe sonantis

Tarpeie michi vinctus eris, nostrosque per omne

tempus in amplexus venies. Quid carmina servas?

Dic, age; iam patulas aures armenta revolvunt;

et tu, magne comes, stipulis fac dicta secundes,

ut sonet omnis ager: tibi sit mea laurea munus.

GLAUCUS.

Mirtilis, en vincor; dabimus tibi carmina. Aminta,

expedias calamos: surgant ad sydera versus.

AUCTOR.

Inde pium summa reserans dulcedine pectus,

sic cantare Iovem cepit genitumque sacrumque

flamen, ut ethereo resonarent carmine valles.

Hinc quibus una tribus deitas connexa moretur

legibus explicuit, silvis plaudentibus; inde

quis terras undasque maris celumque serenum,

nocturnos ignes dederit superosque priores

et Phebi radios, Veneris Trivieque reflexus;

fluminibus valles qua lege et litora ponto,

qua flores pratis et densis arbuta lucis

sint concessa prius; quo post hec ordine campis,

montibus ac celsis fluviisque animalia surgant

atque ferant gressus; qus se per inane volucres

viribus extollant, qus se reptilia sulco

proserpant humili, qus sulcent equora pisces;

quis mentes parcasque viris, quis semina glebis

crediderit primus, sevus quis sanguine terras

innocuo primus macularit, et inscia primus

iussit ut in silvas irent armenta gregesque;

quis primus placidas pecori componeret umbras,

quisve ferox primus ferrum molliverit igne,

quisve prior stipulis dederit discrimina vocum.

Acrius hinc culpam cecinit Lycaonis avari,

turbatumque Iovem terris, silvasque ferasque

et pecudum genus omne simul sub gurgite mersum,

et cimba tenui vectum cum semine rerum

Deucaliona pium, pariter natosque nurusque.

Hinc lapides iactos hominum reassummere formas,

atque giganteam rabiem, cui ponere Olympum

vertice pindareo parvum, vel Pelion Osse;

deiectos colles tandem vanosque superbi

balatus pecoris, colles saltusque petitos

narrabat varios pastoribus atque capellis;

Archipatris pugnas sublataque cornua tauris,

Silvanoque sacrum, quod nondum viderat etas

ulla, pium, magnos servans sub cortice sensus;

qualiter hinc etiam campos liquisset avitos,

et magni promissa Dei partumque secutum

post risum sterilis vetule, grandesque paratus

ut genitum iussu superm mactaret ad aras.

Orbatos hyrcos merito flammasque typheas

e celo lapsas silvis vacuasque paludes,

et Cinaram bromio captum vigilasse duabus

monstrabat natis; aris tum numine raptum

inter se varios claros genuisse gemellos;

hinc siliquas quibus egra fames compressa furentis

est apri, fraudesque pie Sophronidis orbo,

agnum prepositis dum finxit pellibus hyrcum;

exilium pastosque greges munusque receptum

et reditum claudi, visos et in astra volatus,

et luctam in somnis habitam Stilbonis agrestem

et clunem tactum pariter nomenque secundum,

pastorumque dolos et sevas crimine flammas

invidie, puerumque datum memphitibus auro,

visa Pharath nexusque graves dubiosque solutos;

hincque pelusiacis prefectum messibus Argum

pinguibus, et steriles quo restaurasset aristas

iure vel effetos Memphim traxisset amicos,

tristeque servitium superm post fata nepotum.

Inde Foroneum quem sustulit Ysis ab amne,

nyliacas pestes et nectos gurgite capros,

errores duros, damnatas sydere harenas

ac inopes campos, nimium querulosque subulcos,

et saxo latices lapsos et ab ethere panes,

iussa Iovis dum tecta sibi, dum sacra parari

vellet, et absconsos alta sub nube recessus,

celso et ydumeo descriptas vertice leges,

illisas scopulo postquam conflatus Osyris;

vulnera serpentum, serpentis et irrita visu,

et, canibus campis telis arcuque fugatis,

agros post equa concessos sorte colonis.

Pastorum veteres cantabat et inde palestras,

serta ducum, baculos, sedes et frondea tecta

cespite pre viridi, structum de marmore templum

et morbis assumpta malis armenta gregesque,

pingue solum fuso grandi persepe cruore,

aggere nudatas silvas et vellera rapta

orbatumque ducem pecoris per compita Tygris;

dispersosque greges septas complesse forenses,

orsa dem sensu complexa et somnia vatum,

sacra hominum polluta malis reducesque magistros,

ac ulmis frustra cecinit post premia fixa.

GLAUCUS.

Substitit hic paulum sumpturus pectore vires

exhaustas cantu Glaucus; post: O ! precor, inquit

romulides, maiora canam; date carmina, nymphe.

AUCTOR.

Inde satum Maia celo per nubila lapsum

cepit, et in Danis tegulas penetrasse canoras;

cumque patris iussu sacros narrasset amores,

consensu primo Danis, mirabile dictu!

virginis in gremio verbum sine semine carnem

factum cantabat, magnum super omnia! nec non

virginis infractum decus inde fuisse pudoris

virginei nascente Deo. Fides ista, precor, sit.

Hinc pedibus pulsare solum cantusque movere

vidisses satyros festasque agitare choreas,

et faunos nymphasque simul latiasque puellas

floribus et minio sertisque virentibus omnes

insignes, dextris et tangere cimbala doctis;

et dulci quodam tinnitu psallere celum

ac fulgore novo totum splendescere, et ultro

tum varios pratis circum diffundere odores

atque novis radiis flavum fervescere solem

et placidam Phebem fratri coniungere currus;

rore polos humidos, et claro Iuppiter imbre

arentes quondam placide perfundere terras;

ludere capreolos, cantu dulcesque volucres

arbustis certare, ignes emittere montes,

letari valles, grandes insorgere cautes;

surgere tum dumis ramos bicoloris olive,

serpentes hederas, lauros et crescere palmas.

Quid cedros Libani, crinitas dicere pinus

litoris adriaci, quid vites usque Falerni,

quarum antes gemmas effeti fundere visi,

molliri sentes valide, iuncique palustres

extolli et salices vitree? quid cuncta repandam?

Omnia letitia gaudent et carmine certant.

Solus in absconso Plutarcus tristior antro

flet misere, stauratque domos et limina sera

firmat, ut in cassum temptet post vulnera Codrus

ingressum, sevasque iubet vigilare sorores.

Ipse tamen Glaucus, dum cerneret omnia secum

letari, faciles fundebat pectore voces;

et sese ceptis referens, cantabat odoros

pastores puero portantes thura sabeos

advenisse quidem celeri ad presepia passu,

sydere dante viam montana per ardua claro.

Huncque per exustas latum referebat harenas

virginis in gremio genitricis ad usque canopos,

et rabidum fugisse lupum, mestosque dolentum

balatus ovium cesos ob nequiter agnos;

hincque globos legum solventem voce Ligurgum

pastorum in medio puerum, gesta atque priorum.

Inde Nathan fluvio lotum monstrasse futuris

quo lavacro porcos mundaret sorde vetusta;

in bromiumque thetim versam, pulsosque carones,

compositos ignes ventos fluctusque tumentes

Asclepii iussu, manesque umbrasque sepultas

ad superos remeasse iterum firmabat; et huius

ostensum dudum quibus artibus usque dolentes

purgentur vicio pecudes, oleumque veternum

quo lapse iuvenum firmentur robore vires.

Inde Palem glandes, quas nusquam terrea quercus

gesserit in vitam, posuisse labantibus egris

in cenam pueris, et iussa extrema dedisse

Actheona pium, cecinitque hunc fraude Menalce

post epulas, lotis pedibus precbusve peractis,

obiectum canibus, quos inter pessima passum

plurima cantabat, mortique dedisse tropheum

de se, iam nimiis laceratum morsibus, ob quod

conscissos lapides tractosque in viscera fontes,

concussos motu montes lucosque revulsos,

ethere et in terris sparsas in luce tenebras,

territa per silvas pecora atque armenta ducesque,

auditum mugire solum, veteresque parentum

surrexisse animas tumulis silvisque revisas.

Herculis hinc durum monstrabat voce laborem,

hostia dum scopulis firmata refringere Cachi

est ausus, raptosque boves excerpere furi:

necnon interea subdebat in ordine cantu,

post triduum laceros artus consurgere vivos

Ypoliti, et silvis iterum gregibusque revisum

insignem lauro et palmata veste triumphi:

mirum grande nimis, sed quid non Iuppiter ingens,

dum voluit, potuit? Post hec, ad sydera motu

ascendisse suo Phebum, clarosque relictis

infusos ignes sociis quos traxerat ante;

hosque per Arturum missos serosque britannos,

ethiopas fuscos et Gangis fulgida rura.

GLAUCUS.

O tibi, nympha decus, quot surgere leta per agros

purpureos flores et candida lilia cernes

mixta simul croceis! quot surgere leta per agros

templa dem, sacras laudes et munera cernes,

et quos pulchra coles campos replerier omnes

elysios et dulce solum regionis avite!

Hinc Codrus veniet, postquam resoluta iacebit

igne novo tellus, agnis seponere capros,

atque dabit rebus finem requiemque bubulcis.

Sed iam tempus adest rivos claudamus, Aminta.

AUCTOR.

Dum cecinit Glaucus, tacuit sine murmure Tybris;

Mirtilis auratos frugum fluviique recentis

immemores tenuit tauros, quos flumine vivo,

iam Glauco reticente, simul se mergier undis

spurciciem veterem tergentes, atque renatos

misceri sese gregibus per pascua Glauci

vidisses, plausuque novo concedere carmen.

Hesperus occeanum cantu detentus Olympo

respuit et seras concessit montibus umbras.

Ite domum, pueri, pastas revocate capellas;

ipse legam lauros: vati vos plaudite, colles.

XII.

Saphos

EXPLICIT PANTHEON EGLOGA XI; INCIPIT EGLOGA XII, CUI TITULUS

EST SAPHOS, COLLOCUTORES AUTEM CALIOPES ET ARISTEUS.

CALIOPES.

Quid, puer, has inter lauros, stultissime, queris,

nunc has nunc illas carpens? Temerarie, nescis

sacrilegum violare nemus, nisi conscia Quiris,

optatas frondes merito concesserit ante?

ARISTEUS.

O scelus! ex minimis tris forsan captus odore

excerpsi. Seu nympha loci seu sis dea, nostras

excute tu quercus ac omnes collige glandes.

CALIOPES.

Cogis ut in risum veniam. Sic, obsecro, quercus

equiparas lauris? Non illas Iuppiter olim

extulit in tantum, quanquam sibi prisca dicarit

illas religio. Nescis, stolidissime, porcis

serventur glandes et laurea serta poetis,

quos nemori fontique sacro pulchrisque Camenis

et cytharis plectrisque suis prefecit Apollo?

ARISTEUS.

Ergo sacrum Phebi nemus hoc, pulcherrima virgo?

Nescius optatum teneo. Quis denique prestet

quo visurus eam laudatam carmine Mopsi

egregiumque gregem vatum nymphasque canentes?

CALIOPES.

Quid queris, nemorisque mei quid conspicis umbras?

ARISTEUS.

Ut videam Saphon. Nostin? Da, nympha, recessus

qus nunc lenta diem vertat ludendo per herbas.

CALIOPES.

Quid tibi cum Saphu, cum sis puer atque subulcus?

ARISTEUS.

Heu! quid? Quid iuveni credis cum virgine pulchra?

Uror et amplexus cupio, turmasque reliqui,

invisam ut videam, nec quorsum querere novi.

CALIOPES.

Tu cupis amplexus Saphu? Nunc sydera lambant

quos trahis ipse sues, volitentque per ethera vulpes,

grux trahat ac anser pariter per rura quadrigas!

Si memini, tu nuper haras mundare solebas,

et scabiem morsusque canum seu vulnera veprum

nunc manibus purgare palam, nunc gurgite turpi,

unguine nunc vario succisque potentibus atque

galbaneis fumis nigrique bituminis offa;

viribus ellebori stillaque dolentis amurce

vel potu tristes alvi depellere sordes,

ac herbis variis formare volutabra porcis:

et nunc Saphon amas? Expectet te quoque Pallas!

ARISTEUS.

Erras; Argus erat. Sed quid non Saphon amarem?

Me Galathea diu, me quondam Phyllis amavit,

et mollis lanugo genas nunc serpere cepit,

tradidit et calamos, nobis Pan doctior olim

et cantus docuit; nec plebis fece creatus:

Cyrenes genitrix est nobis, thessala nympha.

Nomen Aristeus; glandes et mella vetusti

archados accipio nemoris: te nosse putabam.

CALIOPES.

Nunc ego te teneo. Sic est, novisse decebat.

Ysmarius tu grandis eras, tu Critis es Yde!

Non ego te vidi pridem vulgare canentem

in triviis carmen, misero plaudente popello?

ARISTEUS.

Vidisti, fateor. Non omnibus omnia semper

sunt animo. Puero carmen vulgare placebat.

Illud Lemmiadi claudo concessimus; ast nunc

altior est etas, alios que monstrat amores.

CALIOPES.

Ecastor! memini, nuper dissolvere linguam

vix poterat Bathos; subito nunc culmina poscit

Parnasi, stolide captus fervore dearum,

factus Aristeus. Sed quid non fecit Olympus?

ARISTEUS.

Quid loqueris nunc ipsa tibi? Da, nympha, precamur,

virginis antra mee; crucior, me fervor adurit.

CALIOPES.

Querere credo putes Phyllim seu forte Lupiscam,

quas nemorum pomis trahitis quandoque per umbras.

Hec dea, magna quidem, paucis et cognita dudum.

ARISTEUS.

Meonius pastor potuit vidisse Tonantis

consortem natasque duas sub quercubus altis,

exuviis nudas; quid non ego cernere Saphon?

CALIOPES.

Sic illis visum. Dic, tu quo noveris illam?

ARISTEUS.

Minciadem Silvanus heri, qua Sorgia saxo

erumpit Vallis currens per devia Clause,

convenit, placidaque simul sedere sub umbra

ylicis antique. Quos postquam fronde virenti

umbrasse esculea frontes et carmine vidi

certantes ambo ferrent super ethera cantum,

accessi: et tacitus mediis vepretibus altis

delitui, porcis Gethe siliquisque relictis.

Laudibus hi Saphon, resonantibus undique saxis,

vocibus et calamis pariter, super astra ferebant.

Miratus, fateor, confestim a Phyllide mentem

diverti, sensique novos ambire furores

intentum modulis pectus; captusque repente

exquiro Saphon, cupiens quibus ipsa moretur

antra videre oculis. Quid si tu forsitan esses?

Nam gestu facieque deam verbisque fateris.

CALIOPES.

Non ausim, iuvenis, Saphon me dicere, cum sim

obsequiis iniuncta suis. Si inspexeris illam,

longe aliud dices. Verum tibi maximus instat

ante labor. Nimium celsos intratis amores

precipites, cum turpe nimis sit vertere gressus.

ARISTEUS.

Quid Saphos, si tanta tibi reverentia vultus?

Non equidem silvis Phyllis, non Delia celo

pulchrior. Ast nobis nomen, pulcherrima virgo,

pande genusque tuum, si nostras venit ad aures.

CALIOPES.

Caliopes vocitor, magni Iovis inclita proles,

castalii nemoris custos fontisque sonori;

ut reor, omnino vestris incognita silvis.

ARISTEUS.

Imo equidem memini: grandis sic ante canebat

Minciades, grandisque simul Silvanus in antro.

Tu silvas resonare doces, tu maxima Saphu

voce refers concepta sacri tibi pectoris hausta.

Sed dic quas teneat sedes pulcherrima Saphos.

CALIOPES.

Panis nata dei celsum tenet optima Nyse

Saphos, gorgonei residens in margine fontis.

Huius sydereos oculos faciemque serenam

concessum paucis dudum vidisse bubulcis;

laurea serta tegunt et velum frontis honeste.

Cuius in obsequium circumsumus inde sorores

Pyerides omnes; sibi cantat pulcher Apollo.

ARISTEUS.

Quid montes habitat Saphos? quid respuit urbes?

quid faciem formosa tegit renuitque videri?

CALIOPES.

Hec, sibi dum vigilat, nemorum meditatur honores,

atque sedens fuscos Plutarci visitat ortos,

concipiens nigre fletus et dissona silve;

vel pelagi secreta notat lucosque sub undis,

Phorcinidumque choros trahit et persepe napeas;

vel petit elysios colles et gramina leta

conspicit et placidos flores frondesque virentes

ac avium cantus et pulchri sydera celi,

visaque sublimi complectitur omnia plectro,

et viridis complexa libri sub tegmine ponit.

Anne putas, vulgus stolidum seu garrula turba

auritos tondens asinos permitteret ista?

Non equidem; clamore gravi, dum stringeret hyrcos,

omnia turbaret. Montana ergo ocia dulci

pace sibi plena expetiit mea fulgida diva;

et quia quos querit frustra lasciva puella

Chyroni, flores pedibus calcamus euntes

vere novo, Saphos celso se condidit antro

atque sacros lauro texit castissima vultus.

ARISTEUS.

Vidi ego conflantem carmen celeste Aracintho

pastorem celebrem primo, tandemque cicuta

sublatum; et latiis se pulsum vidit ab arvis

qui penos septis contriverat ante leones.

Sat vidisse oculis semel est mirabile quodque.

CALIOPES.

Sic est, sic sanctum nimio contemnitur usu.

Preterea vultu quidam carpsere minaci

innocuam, maculisque piam depingere frontem,

si possent, ausi, que postergasse necesse est.

ARISTEUS.

Imo age, nympha, precor; maculas ostende nefandas.

CALIOPES.

Mendacem et stupris fedam morumque ruinam

hanc plures dixere deam, scenasque colentem

dixerunt alii mimamque ambire theatra;

soccos nonnulli damnant veteresque coturnos;

hi, superm fidibus dicunt quia cantet amores

et facie ficta gestus designet avitos,

pellendam patria, quasi regnans occupet urbes;

syrenam vocitant alii lucrique voracem,

cum nequeant renuantque suos cognoscere cantus.

His etiam commota, volens sua culmina servat.

ARISTEUS.

Dum porcam Cereri, Bacho dum cedimus hyrcum,

forte graves vino ludentes talia quidam

eructant curanda parum, pereuntque per auras.

CALIOPES.

Non sic conati nemorum maculare priores.

ARISTEUS.

Qui, precor? An sano tanta est insania cuiquam?

CALIOPES.

"Ericolas" tales merito dixere veterni.

ARISTEUS.

Non satis accipio qui sint. Tu, credo, Platoni,

nympha, putes nunc verba loqui magnove Ligurgo:

rusticus et paucis assuetus, nympha, rudisque.

CALIOPES.

Qui nuper raptas pecudes ex ore luporum

dentibus excerpunt, magnos audentque boatus

vendere simplicibus; qui sese noscere causas

infecti pecoris, fontes herbasque salubres,

et celi mutare vices nemorumque fatentur;

qui superm sedes describunt voce superbi,

et sentire dem sensus causasque moventes

in silvas fulmen, sacra atque piacula dicunt.

ARISTEUS.

Quid, precor, agricolis est cum pastore? Per agros

ille boves terram cogit rescindere aratro,

hic cogit virga pecudes in pascua; cogit

vinitor ut certo consistant ordine vites,

lac premit iste manu quod sumpsit ab ubere pingui

rancidulus: nil ergo videt de iure bubulci

rusticus, et pastor nescit de more bufulci.

Nullum sorte sua contentum liquit Erinis;

hinc peragunt rixas tauri sevique leones.

Sed da, queso, viam qua possim lenius alta

scandere Parnasi Saphonque videre canentem.

CALIOPES.

Turbavere quidem vestigia longa viarum

et nemorum veteres rami cautesque revulsi,

implicite sentes pulvisque per ethera vectus;

velleris atque fames et grandis cura peculi

neglexit latos montis per secula calles.

Hinc actum ut, scrobibus visis, in terga redirent

iam plures peterentque suos per pascua fines.

ARISTEUS.

Non ego convertar facilis, nam sepe nivosi

conscendi rupes pedibus scopulosque Lycei.

Omnia continui superant, michi crede, labores.

CALIOPES.

Vicit et ingenium vires: non talia quivit

exuperare labor. Frustra sudavit in altum

ferreus Arpinas, calamis et voce sonorus.

ARISTEUS.

Mens illi non ista fuit, nec carminis ardor.

Nascimur in varios actus, quos optima virtus

si sequitur, facili ducetur ad ultima cursu.

CALIOPES.

Si tibi tantus amor fontis Saphuque videndi,

accipe consilium: nam quenquam ducere nobis

ipsa quidem vetuit Saphos, et lege perenni.

Solus inaccessum potuit conscendere culmen

nuper Silvanus, nobis nec carior alter

Minciadis post fata fuit; non pastor Opheltis,

aonii pecoris stragem qui carmine pinxit.

Hunc adeas; dabit ipse tibi quibus usus amicis

et quibus ipse viis conscendit culmen amatum.

ARISTEUS.

Ibo quidem, et geminos mecum portabo suellos,

Silvanum si forte queam divertere donis.

XIII.

Laurea

EXPLICIT SAPHOS EGLOGA XII; INCIPIT EGLOGA XIII, CUI TITULUS

LAUREA, COLLOCUTORES AUTEM SUNT DAPHNIS STILBON ET CRITIS.

DAPHNIS.

Ocia nunc celebras, Stilbon, mirabile visu!

et qui scabrosas ambire sueveris alpes,

candidulos manibus tractans hinc inde lapillos

torrentis vitrei, recubas iam segnis in umbra.

STILBON.

Rupe sub hac celsa nuper versutus Amiclas

forte recensebat capros et pulchra Phaselis

frondosas salicum carpebat ab aggere virgas

falce, gregum raris cupiens innectere septis.

Hi fessum tenuere pecus, tenuere magistrum,

et quos debebant edos michi forte dederunt.

Sed tu quid valles peragras, qui lentus in antris

nunc calamis, nunc voce deos mulcere solebas?

Ardua non rapidi librat, dic, Phebus Olympi?

DAPHNIS.

Librat. Non homini semper datur equa voluptas.

His umbris equidem tecum refovebo capellas

quas habeo fessas, dum scendat mitius astrum.

STILBON.

Imo age, da rivos hyrcis umbrasque capellis,

et mecum, mi Daphni, sede: placideque, precamur,

dic que te cure curvatum fronte fatigent.

DAPHNIS.

Gargaphias memini valles, dum sibilus aure

is me lenis agit: zephyrus sic omnia circum

complebat. Tunc ipse meam cantare solebam

Elpida, qua silvis visa est nec pulchrior ullis.

STILBON.

Elpis nota michi, sed non, quam forte recenses;

hec Crisidis comes: et tua que fuit, obsecro, Daphni?

DAPHNIS.

Incola Parnasi, Nyse sociata napeis.

STILBON.

Cecus amor, cecique sumus quicunque sequentes!

Aonias colit iste deas, quibus ultima rerum

pauperies coniuncta manet semperque manebit,

celitibusque diis prefert suadente Dyone!

Silvestres bacas dat laurus et alga cubile,

pallentesque legunt versus et murmura criptis.

Tytirus ismenus Tybris cantavit ad undas

pastores tyrios et fractos vulnere tauros

argolicos, victusque fame post vendidit agnam,

nec potuere sitim latices sedasse Talie.

DAPHNIS.

Sunt olee molles et poma recentia mensis

addita nunc vestris et strata cubilia fronde

silvis in mediis, servat dum Nursia ludum;

sed qui meonias aurum faciebat harenas

ac dives latius potator parthicus auri

quas habuere dapes, dum flexit nubila vultus?

Vivimus immunes, monstri nec pendimus iras,

contenti paucis, lauroque innectere crines.

STILBON.

Rara refers equidem, duris et debita fatis.

Si vacat, enumera quot pavit Taurus Aminte,

quotque greges Mopso Pindus, quot Menalus Argo,

quot Polibo Eurotas, Phorbanti quotque Erimantus;

Alcidis numera pompas tumulosque canopm:

deficiet tempus; fulgent monimenta priorum.

Vos stolido montes fertis volitasse boatu

saxaque dyrcetum, fluvios undasque sequaces

in fontes rediisse suos quercusque revulsas,

castaliis nymphis cythara cantantibus olim.

DAPHNIS.

Sic orbare procos Crisis hec male cognita novit,

dum voluit miseros. Sed, ne vertantur in iram

iurgia, cantemus carmen sub iudice certo.

Tuque ligus, tyrenus ego: tibi fistula collo,

suntque michi tenues stipule; cantabimus ambo.

STILBON.

Credis ut effugiam forsan? Michi tradidit Hermes

compertos calamos; sumus et cantare parati,

archadios quanquam dicas habuisse magistros.

Et quod non audes, munus certaminis ipse

deponam vitulam, qua non est pinguior ulla

armentis, etiamsi clamitet inde noverca.

DAPHNIS.

Est michi grex parvus, nec possum munera tanti.

Dux gregis est hyrcus: tibi sit, si victor abibis.

STILBON.

Te dignum ponis munus; non, hercle! recuso.

Est michi quam credas ars maior; victor abibo.

Sed quis erit, queso, iudex certaminis huius?

DAPHNIS.

Non video in ripa purgantem vellera Critim

nunc ovium, lappasque gregis tribulosque levantem?

Criti, tibi dico, nobis nunc, quesumus, assis,

et nostros animo medius fac collige versus.

Ardua res agitur, magno sub munere, nobis.

CRITIS.

Dicite, namque adero donec sua vellera siccet

hoc pecus. En sedeo; dulces dat parvulus amnis

tinnitus medios inter labendo lapillos,

atque tacent volucres. Stilbon, tu dicito primus,

hinc Daphnis: vicibusque suis det carmina quisque.

STILBON.

Hos calamos tibi, sacra, damus, si vicero, quercus.

DAPHNIS.

Tuque, virens semper, nostros, mea laurus, habeto.

STILBON.

Noster amor Crisis est, nostros levat ipsa labores;

ipsa vias nemorum florum distincta corollis

ostendit, stipulisque meos describit amores

frondibus, ut videam veniens quod pergat in antrum.

DAPHNIS.

Currit in amplexus, quotiens libet ire per umbras

etherei nemoris, nostros mea lesbia Saphos:

atque volens pario lapidi michi carmina celte

imprimit et duris mandat mea nomina tophis.

STILBON.

Carpatie valles servant sub iudice Protheo

mille michi vitulos, totidem pinguissima Cyrnos

hyrcos cum gregibus nutrit; premit ubera Dilos,

congerit Alopis census onagrosque fatigat.

DAPHNIS.

Menalus et nobis lunata fronte iuvencos

bis totidem; his fontes Silvanus monstrat et herbas,

Parnasusque biceps Musis cantantibus auget

lanigeras agnas et grandia premia servat.

STILBON.

Iungere delphynes, magnas et cogere frenis

balenas nullos voluit docuisse Thalasson

nos preter, quos sepe manu superasse sonoros

tritonas vidit, natas et vincere Phorci.

DAPHNIS.

Ponere nos docuit fines aliquando Thalasso

Phebus, et agrestes phytonas vincere telis

et stipulis grandes in rixas vertere divos,

dum nemus omne suum lustramus pectine vates.

STILBON.

Massicus arva serit, servat Garganus aristas,

vina ligus noster, dicteus retia tendit,

mella dat ybleus suppletque armenta britannus,

et, si thura petam, Libanus dabit optima nobis.

DAPHNIS.

Quis celum primus dederit, quis sydera celo,

quis frondes silvis prestet, quis semina rerum,

fortunas nemorum cantataque damna tropheis

designat radio Pallas pulcherrima nobis.

STILBON.

Novit yperboreus que gignat maximus Athlas,

quidque ferat Meroe fervens Scathinavia novit

nostro opere; ac undas volucres miscemus Hybero

Gangis, et ethyopum boreas cognoscit harenas.

DAPHNIS.

Ferrea vox nobis, annis invictaque laurus.

Cantaber hinc noscat facimus quos non videt yndos,

ac orco mersos superas revocamus ad auras,

et magnum placidis superamus cantibus annum.

STILBON.

Palmite pampineo Cereris sacra cinget Eleusis,

Cinthius aut rapiet buxos et timpana Bachi,

ac olidus paphie Veneri mactabitur hyrcus,

si Mopsi calamis tenuis superetur Amiclas.

DAPHNIS.

Dum cingent ulmos hedere parientque corimbos,

margine Penei dum surgent undique lauri,

litore dum bicolor nascetur mirtus amato,

a tenui Bavio grandis vincetur Amiclas.

STILBON.

Phorcinidum leti naute cantamus amores,

at tristi torpent scrobibus cum murmure vates;

Eolus inde favet, ceptis favet inde Palemon;

Libetrides rident versus, rident Aganippe.

DAPHNIS.

Heroum leti vates cantamus honores,

at nautas miseros scopulus terit, unda fatigat;

Libetrides servant carmen, servant Aganippe;

Eolus inde rapit miseros, rapit inde Palemon.

STILBON.

Scis flevisse deas fidibus stipulisque canoris,

confractis parva ventis surgente favilla;

romuleus Mavors quandoque volumina mille

solvit et in cineres iussit volitare papiros.

DAPHNIS.

Romuleus nuper cilices dispersit Amintas,

montanos faciens solitos innare carinis;

sic ligurum veniet qui calcet colla superbus

anguis, et eripiat male partos undique capros.

CRITIS.

Iurgia pastorum non est compescere parvum:

et tu dignus eras vitula, tu dignus et hyrco.

Sat dictum, pueri: duras componite lites;

ibo ego nunc agnis tonsurus forfice lanam.

XIV.

OLYMPIA

EXPLICIT LAUREA EGLOGA XIII; INCIPIT EGLOGA XIIII,

CUI TITULUS OLYMPIA, COLLOCUTORES AUTEM

SUNT SILVIUS, CAMALUS, TERAPON ET OLYMPIA.

SILVIUS.

Sentio, ni fallor, pueri, pia numina ruris

letari et cantu volucrum nemus omne repleri.

Itque reditque Lycos blando cum murmure; quidnam

viderit ignoro: cauda testatur amicum.

Ite igitur, iam clara dies diffunditur umbris,

precantata diu; quid sit perquirite, quidve

viderit inde Lycos noster, compertaque ferte.

CAMALUS.

Dum nequit in somnum miserum componere pectus,

imperat ex molli recubans, heu! cespite mestus

Silvius, et noctis pavidas lustrare tenebras

vult pueros, longo fessos in luce labore.

SILVIUS.

Camale, dum primos terris prestabit Hyberus

nocturnos ignes, currus dum Delia fratris

ducet ad occasum, dum sternet cerva leones,

obsequium prestabit hero sine murmure servus.

O Terapon, stabuli tu solve repagula nostri;

pone metum: videas catulus quid viderit, oro.

TERAPON.

Festina, fac, surge, senex! Iam corripit ignis

iam veteres quercus et noctem lumine vincit;

uritur omne nemus, fervens iam flamma penates

lambit, et occursu lucis perterritus intra

festinus redii. Lambit iam flamma penates!

SILVIUS.

Pastorum venerande deus Pan, deprecor, assis;

et vos, o pueri, flammis occurrite lymphis.

Siste parum, Terapon, paulum consiste. Quid istud?

quid video? Sanusne satis sum? dormio forsan?

Non facio! Lux ista quidem, non flamma vel ignis.

Nonne vides letas frondes corilosque virentes

luminis in medio, validas ac undique fagos

intactas? Imo nec nos malus ardor adurit.

TERAPON.

Si spectes celo, testantur sydera noctem:

in silvis lux alma diem. Quid grande paratur?

SILVIUS.

Sic natura vices variat, noctemque diemque

explicuit mixtos terris; nec lumina Phebe

nec solis radios cerno! Non sentis odores

insolitos silvis, nemus hoc si forte sabeum

fecisset natura parens? Quos inde recentes

nox peperit flores? quos insuper audio cantus?

Hec superos ambire locos et pascua signant.

OLYMPIA.

Salve, dulce decus nostrum, pater optime, salve!

Ne timeas, sum nata tibi. Quid lumina flectis?

SILVIUS.

Nescio num vigilem, fateor, seu somnia cernam,

nam coram genite voces et dulcis ymago

stant equidem: timeo falli, quia sepe per umbras

illusere dii stolidos. Nos claustra petamus.

OLYMPIA.

Silvi, quid dubitas? an credis lympia patrem

ludat et in lucem sese sine numine divm

prebeat? Huc veni lacrimas demptura dolentes.

SILVIUS.

Agnosco: nec fallit amor, nec somnia fallunt.

O nimium dilecta michi, spes unica patris,

quis te, nata, deus tenuit? Te Fusca ferebat,

calcidicos colles et pascua lata Vesevi

dum petii, raptam nobis Cibelisque sacrato

absconsam gremio, nec post hec posse videri;

quod credens merensque miser, mea virgo, per altos

te montes umbrasque graves saltusque remotos

ingemui flevique diu multumque vocavi.

Sed tu, si mereor, resera quibus, obsecro, lustris

te tenuit tam longa dies? Dic, munere cuius

intertexta auro vestis tibi candida flavo?

que tibi lux oculis olim non visa refulget?

qui comites? Mirum quam grandis facta diebus

in paucis: matura viro michi, nata, videris!

OLYMPIA.

Exuvias quas ipse michi, venerande, dedisti,

ingenti gremio servat Berecinthia mater;

has vestes formamque dedit faciemque coruscam

Parthenos, secumque fui. Sed respice nunquid

videris hos usquam comites: vidisse iuvabit.

SILVIUS.

Non memini vidisse quidem: nec pulchrior, inquam,

his Narcissus erat, non talis denique Daphnis

qui dryadum spes leta fuit, non pulcher Alexis.

OLYMPIA.

Non Marium Iulumque tuos dulcesque sorores

noscis, et egregios vultus? Tua pulchra propago est.

SILVIUS.

Abstulit effigies notas lanugine malas

umbratas vidisse meis. Iam iungite dextras,

amplexusque meos ac oscula leta venite

ut prestem, satiemque animam! Quas, Pan, tibi laudes,

quas, Silvane, canam? Pueri, nudate palestras

et ludos agitote patrum. Stent munera fagis

victorum suspensa sacris, paterasque parate

spumantes vino, letum cantate Lyeum

et sertis ornate lares; altaria surgant

cespite gramineo; Trivie mactate bidentem

candidulam, Noctique pie sic cedite fulvam;

fer calamos pueris, Terapon, fer serta puellis.

OLYMPIA.

Sunt, Silvi, calami, sunt serta decentia nobis,

et, si tanta tibi cura est deducere festum,

ignotos silvis modulos cantabimus istis.

SILVIUS.

Imo, silva silet, tacitus nunc defluit Arnus

et silet omnis alter: pueri, vos atque silete.

OLYMPIA.

Vivimus eternum meritis et nomine Codri,

aurea qui nuper, celso dimissus Olympo

Parthenu in gremium, revocavit secula terris;

turpia pastorum passus convitia, cedro

affixus, leto concessit sponte triumphum.

Vivimus eternum meritis et nomine Codri.

Sic priscas sordes, morbos scabiemque vetustam

infecti pecoris preclaro sanguine lavit:

hincque petens valles Plutarci septa refrinxit,

in solem retrahens pecudes armentaque patrum.

Vivimus eternum meritis et nomine Codri.

Morte hinc prostrata, campos reseravit odoros

Elysii, sacrumque gregem deduxit in ortos

mellifluos victor lauro quercuque refulgens,

optandasque dedit nobis per secula sedes.

Vivimus eternum meritis et nomine Codri.

Exuvias in fine sibi pecus omne resummet;

ipse, iterum veniens, capros distinguet ab agnis,

hosque feris linquet, componet sedibus illos

perpetuis celoque novo post tempora claudet.

Vivimus eternum meritis et nomine Codri.

SILVIUS.

Sentis, quam stulti latios cantare putamus

pastores calamis, perdentes tempora vocum!

Menalios vidi iuvenes per dorsa Lycei,

treitium et vatem solitum deducere cautes

carmine, nec quenquam possum concedere tanti,

ut similem natis faciam. Que guctura! quo vox!

quis concentus erat! stipulis quis denique flatus!

Non equidem nemoris custos regina canori

Caliopes, non ipse deus qui presidet antro

gorgoneo equiparet. Flexere cacumina quercus,

et tenues nymphe tacitos petiere regressus

in lucem, mansere lupi catulique tacentes.

Preterea, o iuvenes, sensistis carminis huius

celestes sensus? Nunquam michi Tytirus olim

cantavit similes, senior nec Mopsus apricis

parrasius silvis: sanctum et memorabile totum est.

Virginibus nivee dentur mea cura columbe,

ast pueris fortes dederat quos Yschiros arcus.

OLYMPIA.

Sint tua; nil fertur quod sit mortale per oras

quas dites colimus; renuunt eterna caducum.

SILVIUS.

Quas oras, mea nata, refers? quas, deprecor, oras?

Nos omnes teget illa domus, somnosque quietos

herba dabit viridis cespesque sub ylice mensam;

vitreus is large prestabit pocula rivus;

castaneas mites et poma recentia nobis

rustica silva feret, teneros grex fertilis edos

lacque simul pressum. Quas ergo exquiritis oras?

OLYMPIA.

Non tibi, care pater, dixi, Berecinthia mater

exuvias gremio servet quas ipse dedisti?

Non sum que fueram, dum tecum parvula vixi,

nam numero sum iuncta dem; me pulcher Olympus

expectat comitesque meos; stat vertere gressus

in patriam: tu vive, pater dulcissime, felix!

SILVIUS.

Heu! moriar lacrimans, miserum si, nata, relinquis.

OLYMPIA.

Pone, precor, luctus; credisne refringere fatum

nunc lacrimis? Omnes silvis quotcunque creati

nascimur in mortem: feci quod tu quoque, Silvi,

post facies. Noli, queso, lacerare deorum

invidia eternos annos; tibi crede quietem

post funus, laudesque pias michi reddito celo,

quod moriens fugi mortem nemorumque labores.

Separor ad tempus; post hec me quippe videbis,

perpetuosque trahes mecum feliciter annos.

SILVIUS.

In lacrimis oculos fundam tristemque senectam.

Heu! quibus in silvis post anxia fata requiram

te profugam, ex nostris bis raptam viribus oris?

OLYMPIA.

Elysium repeto, quod tu scansurus es olim.

SILVIUS.

Elysium, memini, quondam cantare solebat

Minciades stipula, qua nemo doctior usquam;

estne, quod ille canit, vestrum? Didicisse iuvabit.

OLYMPIA.

Senserat ille quidem vi mentis grandia quedam,

ac in parte loci faciem: sed pauca canebat,

si videas quam multa tenet, quam pulchra piorum

Elysium sedesque dem gratissima nostrum.

SILVIUS.

Quos tenet iste locus montes? quibus insitus oris?

Que non Minciades vidit seu sponte reliquit,

da nobis. Audire fuit persepe laborum

utile solamen: veniet mens forte videndi.

OLYMPIA.

Est in secessu pecori mons invius egro,

lumine perpetuo clarus, quo primus ab imis

insurgit terris Phebus, cui vertice summo

silva sedet palmas tollens ad sydera celsas

et letas pariter lauros cedrosque perennes,

Palladis ac oleas optate pacis amicas.

Quis queat hinc varios flores, quis posset odores

quos lenis fert aura loco, quis dicere rivos

argento similes mira scaturigine circum

omnia rorantes, lepido cum murmure flexus

arbustis mixtos nunc hinc nunc inde trahentes?

Hesperidum potiora locus fert aurea poma;

sunt auro volucres picte, sunt cornubus aureis

capreoli et mites damme, sunt insuper agne

velleribus niveis claro rutilantibus auro,

suntque boves taurique simul pinguesque iuvence,

insignes omnes auro, mitesque leones

crinibus et mites gryphes radiantibus auro.

Aureus est nobis sol ac argentea luna,

et maiora quidem quam vobis sydera fulgent.

Ver ibi perpetuum nullis offenditur austris,

letaque temperies loca possidet. Exulat inde

terrestris nebula et nox et discordia rerum.

Mors ibi nulla manet gregibus, non egra senectus,

atque graves absunt cure maciesque dolorque;

sponte sua veniunt cunctis optata. Quid ultra?

Dulcisono resonat cantu mitissimus aer.

SILVIUS.

Mira refers; sanctamque puto sedemque deorum

quam memoras silvam. Sed quisnam presidet illi?

Et comites, mea nata, refer ritusque locorum.

OLYMPIA.

Hac in gramineo summo sedet aggere grandis

Archesilas, servatque greges et temperat orbes:

cuius enim si forte velis describere vultus,

in cassum facies: nequeunt comprendere mentes.

Est alacer pulcherque nimis totusque serenus,

huius et in gremio iacet agnus candidus, ex quo

silvicolis gratus cibus est, et vescimur illo;

inde salus venit nobis et vita renatis.

Ex his ambobus pariter sic evolat ignis,

ut mirum credas; hoc lumen ad omnia confert:

solatur mestos et mentis lumina purgat,

consilium miseris prestat viresque cadentum

instaurat, dulcesque animis infundit amores.

Stat satyrum longeva cohors hinc undique supplex,

omnis cana quidem roseis ornata coronis,

et cytharis agni laudes et carmine cantat.

Purpureus post ordo virm venerabilis, inquam,

et viridi cunctis cinguntur tempora lauro.

Hi cecinere Deum stipulis per compita verum,

et forti sevos animo vicere labores.

Agmen adest niveum post hos, cui lilia frontes

circumdant; huic iuncta cohors tua pulchra manemus

natorum. Crocei sequitur post ordo coloris

inclitus, et magno fulgens splendore sonora

voce dem laudes cantat regique ministrat;

quos inter placido vultu cantabat Asylas,

dum silvis assumpta prius sum monte levatis.

SILVIUS.

Ergo, precor, noster montem conscendit Asylas?

Emeruit, nam mitis erat fideique vetuste

preclarum specimen: faciat Deus ipse revisam!

Sed dic, tene, precor, novit dum culmen adires?

OLYMPIA.

Imo equidem applaudens iniecit brachia collo,

et postquam amplexus letos ac oscula centum

impressit fronti, multis comitantibus, inquit:

Venisti, o nostri soboles carissima Silvi!

"De Libano" nunc "sponsa veni" sacrosque hymeneos

cantemus, matremque viri, mea neptis, honora

meque trahens, genibus flexis, quo pulchra sedebat

Parthenos, posuit. Leta hec suscepit in ulnis

ancillam, dixitque pie: Mea filia, nostris

ecce choris iungere piis sponsique frueris

eternis thalamis, et semper Olympia celo,

que fueras terris Violantes, inclita fies

inque dedit vestes quas cernis. Si tibi narrem

quos cantus tunc silva dedit, quos fistula versus

pastoris lyrici, credes vix; omne per antrum

insonuit carmen montis, tantusque refulsit

ignis, ut exuri dixisses omnia flammis,

et totum rosei cecidere per aera flores.

SILVIUS.

Que sit Parthenos nobis superadde, precamur.

OLYMPIA.

Alma Iovis genitrix hec est et filia nati,

splendens aula dem, celi decus, inscia noctis,

ethereum sydus, pastorum certa salutis

spes custosque gregum requiesque optata laborum.

Hanc fauni nympheque colunt, hanc grandis Apollo

laudibus extollit cythara dominamque fatetur;

que residens solio patris veneranda vetusti

a dextris geniti tanto splendore refulget,

ut facie silvam montem collesque polosque

letificet formosa nimis, cui candida circum

agmina cignorum volitant matremque salutant,

luminis eterni sponsam genitamque cientes.

SILVIUS.

Et vos quid, pueri, plaudunt dum gucture cigni?

OLYMPIA.

Nos pueri legimus flores factisque corollis

cingimus intonsos crines letisque choreis

ambimus silvam fontes rivosque sonoros,

et mediis herbis ludentes vocibus altis

Parthenu placide meritos cantamus honores

et geniti laudes pariter. Quis gaudia silve

enumerare queat, quis verbis pandere? Nemo.

Induat ut volucres pennas quibus alta volatu

expetat et videat, opus est: sunt cetera frustra.

SILVIUS.

Sunt optanda quidem: sed quis michi Dedalus usquam

qui tribuat pennas agiles nectatque lacertis,

ostendatque viam facilem doceatque volatum?

OLYMPIA.

Pasce famem fratris, lactis da pocula fessis,

assis detentis et nudos contege, lapsos

erige, dum possis, pateatque forensibus antrum:

hec aquile volucres prestabunt munera pennas,

atque Deo monstrante viam volitabis in altum.

SILVIUS.

Quo tendis? quo, nata, fugis, miserumque parentem

implicitum linquis lacrimis? Heu! cessit in auras

ethereas, traxitque simul quos duxit odores.

In mortem lacrimis ibo ducamque senectam.

Vos, pueri, vitulos in pascua pellite: surgit

Lucifer et mediis iam sol emittitur umbris.

XV.

Phylostropos

EXPLICIT OLYMPIA EGLOGA XIII; INCIPIT EGLOGA XV,

CUI TITULUS PHYLOSTROPOS, COLLOCUTORES AUTEM SUNT

PHYLOSTROPUS ET TYPHLUS.

PHYLOSTROPUS.

Lusimus et sertis nimium nymphisque vacatum est;

instat hyemps, sydusque malum, mi Typhle, minatur

exitium pecori: non cernis summa Cephei

iam texisse nives et silvas ponere frondes?

TYPHLUS.

Quid montes spectem? Video flavescere campos,

et cantu rauce quatiunt arbusta cicade.

PHYLOSTROPUS.

Falleris. Ast veniant segetes cantentque volucres:

nonne puer Yacintus erat, puer et Ciparissus?

Florebat iuvenis, cecidit dum pulcher Adonis,

et victor florebat herus calidonius apri.

Exarsere novi pratis iam frigore flores,

et cereris grando plenas vacuavit aristas.

Est mutanda quidem sedes, dum tempora cedunt.

TYPHLUS.

Quis neget incautos quosdam cecidisse puellos?

Ast ego si varios timeam quos astra minantur

armentis casus, nusquam michi pascua tuta.

Hic gelidi fontes, hic pascua pinguia. Quid plus?

Celum mite satis pecori, corilique frequentes,

glandifere quercus et celse vertice pinus;

novimus hic omnes saltus et lustra ferarum.

Quid potius queram? Dissolvet more vetusto

sol glaciem pelletque nives, frondesque redibunt.

PHYLOSTROPUS.

Hesperidum tibi poma Crisis fontesque Ticini

spondet et apricas penei litoris umbras,

murmure sic blando, et lacrimis versuta Dyones,

heu! pedibus laqueos et collo vincula nectit.

Si sors illa tuum feriat caput impia, que iam

pervigilem lucis Daphnim subtraxit et Argum,

cognosces lacrimans quid nunc mea verba resultent.

TYPHLUS.

Quid tandem, si vita placet? Sunt ocia nobis

exoptanda diis, et spes maiora reservat.

PHYLOSTROPUS.

Non prius humentem cantu secedere noctem

excubitor premonstrat avis, quam: Surgito, Typhle!

inquit amica Crisis Pete pascua, solvito septas!

Surgis iners, gelidas tenebrosa per invia valles

innixus baculo queris tectusque galero.

Hinc imbres quatiunt miserum, lubricumque fatigat

inde solum; nunc terga tibi, nunc pectora nudat

infestus boreas, pelles iniuria vincit

etheris adversi. Veniet sed mitior estas:

insomnes noctes, radios dabit illa diurnos,

intentos stimulis culices; et mungere capras,

lac palmis pressare tuis, fluvioque lutosos

nunc purgare greges manibus, nunc vellera lappis.

Quas animo fesse pecudes morboque iacentes

iniciant curas taceo: spes omnia suadet.

Nam tibi parta domi requies stratumque cubile,

seu validas nemorum superare securibus ulmos,

carpere seu messes, seu terram vertere rastris

cogeris, in reditu. Sunt hec, precor, ocia, Typhle,

exoptanda diis? Non te Crisis optima linquit

insudare iocis iuvenumque intrare palestras;

non, dum sacra diis fumant altaria ruris,

femina nulla minus voluit pensare labores,

non ut grata tue servet male parta quieti,

sed mechis quos ipsa novos exquirit anela.

TYPHLUS.

Quos nequit amplexus sibi summere, damnat iniquus

invidus extemplo. Quot mechos, queso, puelle

usquam novisti, mordax Phylostrope? Narra.

PHYLOSTROPUS.

Quod nolles audisse petis. Quot sydera celo,

testantur veteres fagi, testantur et antra

silvarum flammas Crisidis, cripteque scrobesque;

quotque lupis misere nudos canibusque reliquit.

TYPHLUS.

Ex multis unum saltem, si dicere plures

forte piget, numera; Crisidis iam pande lupanar.

PHYLOSTROPUS.

Non piget, et clades pariter narrabimus, ut quis

sit finis videas mechis, cultoribus atque.

Auro qui nuper Pactoli tinxit harenas

et frigios pavit vitulos, dilexit, et atro

tandem succubuit potato sanguine tauri.

Tymbreique ducem pecoris non dente molosus

ex ulnis huius movit, silvasque ruinis

argolicis turbo delevit missus ab antris?

Pastorem eoum, cui Ganges grandis et Yndus

potavere greges et longus culmine Taurus

pavit, in arthoos flexus seu versus in austrum,

e gremio Crisidis carpsit sus feta caputque

sanguine respersit putrido, truncumque cadaver

exhibuit scithicis corvis milvisque ferisque.

Silvarum predo pregrandis et arbiter olim

pharsalicus Crisidem tenuit; post liquit amatam,

adversis haustis deceptus iaspide succis.

Nec tu Dametam gratum vidisse negabis

infande iuveni: cui dum Pan iussit abiret

exul in externos agros, concessit eunti

nec lacrimas, ommitto greges, non, pessima, vestes,

sed solum nudumque solo canibusque reliquit,

ni pia tunc gremio Cibeles cepisset amico:

et miserum risisse senem potuere subulci.

Quid numerem multos? Dudum Crisis impia nobis

obtulit obscenos, quercus has inter, amores.

TYPHLUS.

Me miserum! quotiens ursis et ab ubere natos

eripui, quotiens tremulis pendentia ramis

mala tuli Crisidi, quotiens pullosque palumbis

subtraxi, cursuque pedum iaculisque coronas

quesivi mechis, video. Nunc pulchra Dyones

sola meas placido servabit pectore curas.

PHYLOSTROPUS.

Corporis exitium fugies mentisque ruinam,

si blandam fugias nimium sevamque Dyonem.

TYPHLUS.

Quid meruit quia blanda fuit? Dilexit amantem.

PHYLOSTROPUS.

Quid meruit? Cernis quot gignant arbuta frondes?

Tot mala, tot mestis dedit ista pericula silvis.

Hec Nysi crinem dicteos iecit in agros,

Pasiphen tauro stravit Mirramque nefandis

ignibus incendit, privavit vellere Phasim

quondam dyrceo, flammas contorsit in Ydam,

lumina turbavit Mopso; sic Cyrcis honores,

abstulit Alcidi clavam. Quid multa recensem?

Plura petis? Satis ista quidem: tu nescius erras,

dum lacrimis credis, dum summis et oscula diris

delinita malis. Has pestes mitte, precamur;

hostes pelle, precor, diros, ne forte morentur

sedibus his captos, pluvius dum surgat Orion.

TYPHLUS.

Auribus ecce lupum teneo: quos damnat amores

hos cupio, timeoque dolos et temporis ortum.

Premia quis linquat Crisidis? quis grata Dyonis

basia et amplexus ac dulces reprobet ignes?

quisve nives imbresque graves celumque superbum

perferet, et ventos et duras etheris iras?

Sed quid dimoveor? Nunc primum perdere frondes

vidimus has fagos, nivibusque albescere montes.

Que tulit Alcidamas, que passus grandis Osyris,

non ego ferre queam? Stipulis et carmine vitam

ducere consilium: Crisis assit et alma Dyones;

illa legat flores, imponat et altera sertum.

PHYLOSTROPUS.

Decidet iste calor; pratis armenta peribunt;

infames stolidum rapient per devia nymphe,

teque Trinos Penosque trahent Thlipsisque Lipisque

in scotinas silvas, famuli pastoris Averni.

TYPHLUS.

Etatis placidos ludos, dum credis, amice,

teque simul perdis. Memini, cantabat inesse

pastor Epy, silvis quondam famosus apricis,

interitum menti pariter cum corpore cunctis.

PHYLOSTROPUS.

Typhle, precor, sanusne satis? Dic, improba credis

dicta senis damnata diu, cum dicat Ariston

et samius cantet pastor cantentque bubulci

omnes romuleos qui mulcent pectine saltus,

eternas hominum mentes a numine lapsas

ethereo? firmetque Soter, qui sanguine silvas

infectosque greges pridem purgavit, in altum

scandere non sontes et letis sedibus uti,

sic alios post fata focos intrare typheos?

Hos ego, si possem, mecum, mi Typhle, volebam

effugeres rupesque novas scopulosque videres.

TYPHLUS.

Quid faciam? Ridenda michi, Phylostrope, suades:

certa sinam, non certa sequar? Quis, queso, sequatur?

PHYLOSTROPUS.

Quid certum, dic, Typhle, tenes? Rapit omnia tempus:

quas Amon vestit silvas, denudat Orion,

et sub sole cadit quicquid sub sole creatum est.

Verum ego perpetuos fontes umbrasque perennes

ut videas teneasque loquor, pestesque furentes

Chyronis fugias preponens firma caducis.

TYPHLUS.

In siculis Arethusa iugis hec pascua servat?

PHYLOSTROPUS.

Non equidem, nostris nemus hoc plus distat ab oris.

TYPHLUS.

Quis colit hoc igitur? Trax forsan, forte canopus?

PHYLOSTROPUS.

Surgit silva virens celi sub cardine levo,

aspera dumetis et saxo infixa rubenti.

Presidet insignis magnusque Theoschyrus illi

pastor, et emissos lambunt de rupe liquores

selecte pecudes pauce domitique iuvenci,

ac herbas tenues carpunt quas undique prestat

ipse lapis, dum longa quidem ieiunia solvant

quod mortale solum fecit per inania pingue.

TYPHLUS.

Quid frustra signare locum nemus atque laboras?

An visurus ego veniam, Phylostrope, silvas

huius, queso, senis, cuius rapuisse iuvencam

iamdudum memini, leges ritusque suorum

iam pedibus calcasse meis manibusque nefastis

carpendas porcis olim iecisse Dyonis?

Non veniam; timeo vires irasque frementis.

Preterea in saxum fecundas ducere capras

precipis, ut pereant macie scabieque geluque!

Non faciam; potius nostris est vivere silvis.

PHYLOSTROPUS.

Non hominis mores nosti; miserebitur ultro

si dicas peccasse, sibi veniamque preceris.

Quid Glaucus fecit, quid post hunc magnus Amintas?

Sed sine deveniam quo tendit sermo priorum,

et demum, si iure potes, premissa refelle.

Hinc faciles scandunt scabrosi culmina montis,

letaque comperiunt que dixi pascua fronde

fontibus ac umbris longoque patentia tractu;

non ibi fessa gelu pereunt armenta, nec auster

aut pinguem boreas adversis flatibus orbem

concutiunt, non dira lues astrumve malignum

infundunt pestes: zephyrus sacer omnia mulcet.

O! tibi si referam quas nutriat illa puellas

silva parens, nymphasque deas dryadesque frequentes,

illico damnabis Crisidem turpemque Dyonem;

sponte quidem dices: Satyros dimitto iocantes

et faunos cantusque avium placidosque colores

herbarum florumque simul. Tu forte videbis.

TYPHLUS.

Iam cupio: sed, queso, refer quis sibilus auri

detulit ista tue, seu si tu forsan adisti.

PHYLOSTROPUS.

Archades ac ytali firmant priscique sicani

pastores, quibus ante datum conscendere culmen.

TYPHLUS.

Que nova lux oculis venit, Phylostrope, nostris!

Iam foveas et putre solum rupesque cadentes

insidiasque graves et sevi gurgitis iras

et pecoris pestes video, nymbosque minantes.

Assis, pulchra Pales, supplex tua numina posco.

Optime, da veniam, pater, oro, Theoschyre, lapso.

Heu michi! quo fugiam? Gelidas has linquere valles

infectosque greges cupio, silvasque remotas

querere, si possim duras fregisse cathenas

quas posuere truces pedibus colloque puelle.

PHYLOSTROPUS.

Vir nuper fueras Poliphemi tractus in antrum

obicibus fractis, et nunc es femina mollis.

Frange trabes animo forti postesque revelle,

reddito teque tibi; pueris aliena sinamus,

et nostro meliora gregi nobisque petamus.

TYPHLUS.

Me quoque terret iter durum vertexque levatus;

deficient vires. Non est presummere sani,

quod non perficias, hominis; desistere mens est.

PHYLOSTROPUS.

Nondum fregisti laqueos: tua lumina circum

obscene volitant volucres; obsiste, repelle:

est iter in primis durum, parvoque labore

vincitur inceptum. Vires prestabit eunti

ipse Soter; nunc surge, precor; sol vergit in undas.

TYPHLUS.

Urgeor, insistam; tu primus summito callem.

Laurea, sis felix, et vos estote, capelle;

imus ut ex syrio carpamus litore palmas.

XVI.

Aggelos

EXPLICIT PHYLOSTROPOS EGLOGA XV; INCIPIT EGLOGA XVI, CUI TITULUS

EST AGGELOS, COLLOCUTORES AUTEM APPENNINUS ET AGGELOS.

APPENNINUS.

Angele, quis, queso, pecus hoc, fortassis Apollo

vallibus Amphrisi pavit, dum pastor honores

perdidit ethereos? Videas, non invidus illud

fascinet et pereat: metuunt mala murmura pingues!

ANGELUS.

Appennine, reor, tibi pinguis ludit in arvo

taurus, et umbroso recubant sub colle Lycei

nunc paste feteque boves; sis letus et, oro,

parcius ignoscas miseris: fortuna secundis

invidet, et celsas excerpsit turbine fagos.

APPENNINUS.

Peccavi, fateor. Sed tu que pascua queris

cum grege tam modico? Fallor? Ter quinque capellas,

nec plures, per rura trahis; consistere mecum

si libet, hic poteras; vepreta hic grata capellis,

hic fontes, hic antra novis iam tecta corimbis.

ANGELUS.

Iussus in id venio, non solum Iungere parvum

hic pecus hoc vestris, ast ut tibi largiar omne:

nil equidem maius potuit nunc mittere pauper

Cerretius. Dic, oro, senem novistis etruscum,

hos inter montes et pinguia pabula, nostrum?

APPENNINUS.

Iam vidisse senem memini, nostrisque sub antris

nonnunquam duros solitum recreare labores;

dumque ravennatis ciclopis staret in antro

et fessus silvas ambiret sepe palustres,

vidimus, atque henetm dum venit cernere colles.

Sed pecus hoc claudum, servans vix pellibus ossa,

quid michi? Silvano decuit misisse; videret

et morbi causas, leta et medicamina morbis.

Non archas siculusve fuit, non ysmarus olim,

non ytalus pastor, cui tantum iuris in agris

alma Pales dederit. Fauni nympheque sedentes

assurgunt homini; silve placidique recessus

antraque pastorum, fontes, quid multa? deorum

tecta patent tusco, et patuere silentia Ditis.

Angele, huic potuit pecus egrum mittere noster.

ANGELUS.

Erubuit munus tam parvum mittere tanto

pastori, sueto tauros deducere regum

sydereosque greges, quanquam nil sanctius usquam

diligat aut optet celsis preponere silvis:

si calamis, si voce canat, si forte susurro

murmuret ipse, sibi semper Silvanus in ore

Cerretii resonat, semper Silvanus ubique,

et pater et dominus, spes grandis et unica semper;

teque fidemque tuam colit, Appennine, secundum.

Nunc ego per dulces nuper tua cura napeas,

Appennine, precor, parvum ne respue munus:

sunt tenues, fateor, nec multum lactis habentes,

sed predulce quidem; pomisque favisque Menalce,

si gustent latii, si gustes ipse parumper,

prepones. Queso, parvum ne respue munus.

APPENNINUS.

Da sordis causam; dabitur fortasse mederi.

ANGELUS.

Pascua sunt nobis Cerreti montis in umbra,

heu! sterili nimium, nullis frondentia lucis;

nec salices capris surgunt, nec surgit ybiscus.

Lambere muscosas silices rarumque vetustis

immixtum conchis serpillum carpere cogit

egra fames miseras; illis hinc squalida pellis,

hinc macies tristisque color seteque cadentes;

Elsa brevis fluvius post his precordia saxum

fecit, et attonitas vacuavit sanguine fibras.

Tu pingues facili facies, ceptoque favebit

consiliis herbisque suis Silvanus et undis.

APPENNINUS.

Invitis nobis tenet hec nunc pascua vester

Cerretius. Scabris quidnam grandevus in arvis

inserit aut sevit? Quid credit, solvere rastris

exhaustas glebas grandique labore colonm

emunctas prosit? Timeo non seva Dyones

occupet insanum. Senis est dimittere mores

nonnunquam iuvenum; lusit Galathea potentem

viribus, enervem faciet quid lusca Dyones?

ANGELUS.

Absit; nulla seni talis nunc cura, doletque

obsequio quondam nimiumque vacasse Liquoris.

Sed quid vis faciat, patrios ni spectet in agros?

Nil gregis est illi, nec sunt sibi pascua, si sit;

torpendum est igitur seu vomere vertere glebas.

APPENNINUS.

Angele, iam nosti, non omnia novimus omnes:

teque latet, video, quoniam persepe remotum

Cerretium dudum vel viva voce vocarit

Silvanus, carosque greges tacitosque recessus

quos ligurum saltus, quos servant pascua ruris

Anseris antiqui, quos servant pinguis et ingens

Euganeus venetmque palus prestare paratus.

Que cupias maiora, precor? Venere sicani

dicteique duces, cyprii magnique quirites

et satyri faunique omnes nympheque deeque

hunc inter fedas undas audire canentem;

Panque deus calamos posuit stupefactus amicos:

et pauper noster longum sprevisse videtur!

Quid, si tantus amor, quid, si reverentia tangit,

negligit oblatum? Veniat, durosque relinquat

agrestes patriisque sinat dare semina sulcis.

ANGELUS.

Ignaros quotiens, heu! fallit ceca voluptas!

Dixisti nuper: "Non omnia novimus omnes",

et merito. Nostro seva si rusticus Amon

peste boves mediis pingues consumpsit in arvis,

pectoris ardentis multum sibi cessit Apollo.

Quem tacitum mitemque vides et rura colentem,

noluit Egonis nuper describere dulces

pellibus is pecudum quos ipse canebat amores,

dum maiora legit, dum se maioribus aptum

extimat. Et dudum, dum fervidus omnia campis

sol raperet, sacra Cereri consedimus ambo

ylice sub viridi; tunc primus verba facesso,

convenioque senem: Dic, inquam cernere concas

has putres sterilique solo decerpere credis?

Quid non Silvanum sequeris iam sepe vocatus?

Ille diu corilos tacitus prospexit, et inde:

Omnia qui profert nil dat, michi maximus Egon

iam dixit. Midas pridem, dum fortior etas,

iusserat illud idem: cuius dum credulus intro

festinus silvas, Gaurum Baiasque saluto

fontibus insignes, et pascua credo parari,

non tauris, parvo pecori parvoque subulco,

hospes suscipior placidi Stilbonis in antrum.

Ast Midas patitur; nec tandem pabula dantur,

nec vocor ut veniam sumpturus prandia secum.

Miror et indignor pariter, mecumque revolvo:

Quid nunc, si lucos intrassem iniussus apricos,

aut si maturis tenuissem messibus apros,

vel si vinetis olidos crescentibus hyrcos

liquissem? Nullis veniebam candidus undis,

postquam despicior sic accersitus et insons.

Pascua sint Mide que spectat lata Vesevus,

meque meus tenuis letum prospectet agellus.

Flecto gradum volucer repetens vestigia retro.

Menalios persepe lupos ursosque coegit

in laqueos exire suos sudoribus Archas,

post hec captivos nemori solvebat aperto,

iam satur. Heu! votis misere sic angimur omnes,

et si succedant satis est: hinc linquimus ultro.

Quid, si Silvanus faceret? Non dulcius esset,

queso, mori? Tentare deos stultissima res est.

Pan nobis pregrande dedit, nec spernere munus

est animus: paucis contentor munere Panis.

Silvestres corili pascunt, dat pocula rivus,

dant quercus umbras, dant somnos aggere frondes,

cetera si desint, lapposaque vellera tegmen

corporis effeti, quibus insita dulcis et ingens

libertas, que, sera tamen, respexit inertem.

Conticui. Quis iure queat prevertere dictum?

Tu tamen interea parvum iam suscipe munus.

APPENNINUS.

Sat dictum. Fiat, sit nostrum. Claudicet esto,

nam pregnans video, prolem sperasse iuvabit

et cepisse novam. Surgunt ex montibus altis

sydera; sis mecum. Nostro hoc tu iungito, Solon.

EXPLICIT AGGELOS EGLOGA XV ET ULTIMA.

IOHANNIS BOCCACCII DE CERTALDO AD APPENNINIGENAM

SUUM BUCCOLICUM CARMEN EXPLICIT FELICITER.

Indice Biblioteca Progetto Boccaccio

1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 09 settembre 2011