Giovanni Boccaccio

(Elegia di Costanza)

Edizione elettronica di riferimento

http://rmcisadu.let.uniroma1.it/boccaccio/edcri.htm

Edizione critica

I
Verba puelle sepulte ad transeuntem

Tu qui secura procedis mente, parumper

siste gradum, quero, verbaque pauca lege;

in te si forte fuit cithereius heros,

senties, et merito, pietatis tela legendo

et pro me Iovi porriges hore preces.                                           5

 

Illa ego que claris fueram prelata puellis

in mea Parthenope positis urbe clara,

dulce iuventutis tempus fungebar in evo,

(necdum ter quinos etas mea viderat annos)

cui formam Phaphye, Charites tribuere decorem,                   10

 

quam Pallas cuntis artibus erudiit;

fuit et ut placuit michi Constantia nomen.

Sic tempus placidum non indiscreta trahebam,

et iam Cupido iuvenem paraverat ante

oculos et videram quem michi summe placebat,                      15

 

et ut ei dabam causam sic dabat amandi,

et simul et semel urebamur face potenti.

Hunc michi promiserant spes simul et alta Tonantis

soror et in brevi maritali iungere lege.

Et cum spectarem, fata prius mutavere                                     20

 

dantes consilium michi pro melle venenum:

tunc inimica mei subrexit Amtropos, heu,

et me subripuit subito de medio dira,

et pia sepulcro sum tumulata manu.

Hic locus, hec requies fata dedere superna;                               25

 

hic pulvis faciem nititur vastare decoram;

hic oculi nequeunt multa iam visa videre;

hic roseus color pulcra dimisit hora

et pallet misere pars unaqueque mei;

hic nigrent auro similes turpissime crines,                                 30

 

ordine relicto quem dabat apta manus,

que simul a mira Palladis arte vacat.

Torpent ad coreas pedes usitati veloces

et medio silet lingua sonora palato

nec dat ulterius voces dulcore repletas                                       35

 

in quibus utebar Caliopis modalus.

Hic iacet extinctus amor qui corda peruxit

et spe fugata vivit quem ante dilexi.

Quid plura? Sum nicil si iam pulcerima fui,

et mutor in cinerem morem sequendo priorum.                       40

 

Sic ergo respicias qualia te fata sequuntur:

nam vitare mortem nullus in orbe potest.

Set si te superi trahant ad scanna beata,

cum post me veneris legem solvendo communem,

da, lector, iuveni preces qui me diligebat:                                 45

 

ut lacrimare sinat vitam ducendo primevam,

ut sine mestitia domos adire beatas,

quas querit, possim spiritus de corpore latus.                          

Verba transeuntis ad puellam sepultam

Hic ego sum miser primus qui verba notavi

et legi versiculos qui mea danna ferunt.                                    50

 

Sed male, quod optas, possum, spetiosa puella:

ponere ploratus, te sine vita iacente;

set querar quare subito miserabile fatum

sic misere dii sua pietate relicta.

Hei michi cur novi, cur te, pulcerima, vidi?                              55

 

Si non novissem, non foret hic dolor.

Heu michi quid faciam? Plorabo semper ubique,

set non sufficiet cordi peiora querenti.

Quos gemitus summam nescio, que dingnia lamenta

in quibus ostendam doloris copia quanta                                  60

 

sit mei dolentis, cui peiora parantur.

O decora nimis, ubi nunc Constantia manes?

Cur michi non loqueris ut iam locuta fuisti?

Aurea cesaries, ubi nunc ridentes ocelli?

Hii sine luce manent et hec inculta vilescit;                               65

 

sidereus vultus, ubi nupta lilia rosis

esse videbantur, pallet, nec est ibi color;

os pariens rosam sub qua tegebantur eburni

ac nivei dentes est nubilosa modo;

cara iacet cervix et sedent humero colla;                                   70

 

poma mamillarum parvo suspensa tumore

(nullaque mollitie pendebant fracta, sed ipsa

durities propria singniabat singnia pudoris)

et que spectabant amplexus bracchia forte

dando suos meos, si misera fata dedissent,                                75

 

et manus anulis quam iam ornare credebam,

et que sub istis membra meliora putabam,

hic sunt sub duro lapide tecta simul.

Quid igitur agam? Me sine spe dimisisti,

me cruciat amor, me dolor ansiat, heu,                                     80

 

cum puto non unquam te revidere debere.

Nescio quo vadam, quid optem, quod deo petam:

mors sola michi placet, posquam tu mortua iaces,

cum sine te nequeam vitam deducere letam.

Pro te querebam vivere dum viva manebas:                             85

 

nunc sine vita iaces, quid michi vita valet?

Lux tua dolores medebatur ansie mentis,

et cruciatus quos dabat sepe Cupido

visa fugiebant yllari facie vere.

Nunc sine pace vigent mortis augendo dolores.                       90

 

Te si fata michi contraria subripuerunt,

saltim vidisse te morientem dedissent.

Forte dixisses: morior, carissime, vale!

Set non dederunt; utinam te mortuam darent

ut videre possem, et quos michi vita negavit                             95

 

mors daret amplexus: ora pallentia sepe

rigando lacrimis obscula dando piis,

o possem tumulo tecum recumbere tuo,

ut quos iunxit amor mors iungeret una sepulcro.

O dolor inmensus, pestis nephandaque dira,                            100

 

cur vivam sinis? Cur me non morte repellis?

Mors veni! Heu, miseris longo nil tristius evo.

Ve michi cui vita mors erit amodo certe:

dulce mori miseris si mors vocata veniret.

O celum! O superi! Quid feci, quid fecit ista                             105

 

ut morti data darer "non" et ego mori?

O Venus immensi deaque mater Amoris,

o nuptiarum dea Saturnia mangnia,

hanc michi coniungi promisistis ore divino

quam mors necavit: sic vox inritata deorum.                            110

 

Cur sua non venit etas ad debiles annos

plene senectutis? Quod si fieri negabant,

hoc dee fatales tempus quod michi dedere

ut viverem, supersecassent, adtribuendo

iuveni que iacet mortua cito nimis.                                            155

 

Quid, heu miser, agam virgo Constantia pande!

Heu, nunc, quod possum, fugiam lucemque deosque:

te sequar ut comes, et tecum ibo sub umbras.

Set si forte pia corporis umbra foret

nec doloris huius causa deserere vellet,                                      120

 

Didonis exemplo sibi fugam dabo velocem

gladio vel laqueo Blibidem sequarque dolentem.

Nam potius umbras volo visitare per undas

Cociti vel stigias, Ditis civesque videre

si michi Leda locum negaret ubi bearis,                                    125

 

quam sine te velim mundo manere dolendo.

Responsio puelle sepulte iuveni conquerenti

Parce tuam, iuvenis, fletu quassare iuventam

et fata merendo sollicitare mea.

Nil prosunt lacrime nec possunt fata moneri.

Viximus: hic omnis exitus unus habet.                                      130

 

Parce ita: non umquam similem experiare dolorem

et faveant votis numina cunta tuis.

Quodque michi eripuit mors immatura iuvente

id tibi victuro proroget ulterius.

Edizione Diplomatica Interpretativa Codificata

r1  Verba puelle ad tra(n)seuntem

 

r2  Tu q(ui) secura p(ro)cedis mente parump(er)                      (v.1)

r3 Siste gradu(m) quero verbaq(ue) pauca lege.

r4 In te si forte fuit cithereius heros.

r5 Senties (et) merito pietatis tela legendo

r6 Et pro me Iovi porriges hore preces.                                      (v.5)

r7 Illa ego q(ue) claris fuera(m) p(re)lata puellis

r8 In mea parthenope positis urbe clara

r9 Dulce iuventutis tempus fungebar i(n) evo

r10 Nec du(m) ter quinos etas mea viderat annos.

r11 Cui forma(m) phaphye charites tribuere decore(m).         (v.10)

r12 Qua(m) Pallas cu(n)tis artib(us) erudijt.

r13 Fuit (et) ut placuit michi co(n)stantia nomen.

r14 Sic tempus placidu(m) no(n) indiscreta traheba(m)

r15 Et ia(m) cupido iuvene(m) parauerat ante

r16 Oculos (et) videra(m) que(m) michi sum(m)e placebat     (v.15)

r17 Et ut ei daba(m) ca(usa)m sic dabat amandi

r18 Et simul (et).semel urebamur face potenti.

r19 Hu(n)c michi p(ro)miserat spes simul (et) alta tonantis

r20 Soror (et) in brevi maritali iungere lege.

r21 Et cu(m) spectare(m) fata prius mutavere                          (v.20)

r22Dantes (con)siliu(m) michi p(ro) melle venenu(m).

r23 Tu(n)c inimica mei s(u)brexit amtropos heu

r24 Et me s(u)bripuit subito de medio dira

r25 Et pia sepulcro sum tumulata manu.

r26 Hic locus hec requies fata dedere sup(er)na                        (v.25)

r27Hic pulvis facie(m) nititur uastare decoram

r28 Hic oculi nequeu(n)t multa ia(m) visa videre

r29 Hic roseus color pulcra dimisit hora

r30 Et pallet mis(er)e pars unaq(ue) mei.

r31 Hic nigrent au(r)o similes turpissime crines.                       (v.30)

r32 Ordine relicto que(m) dabat acta manus.

r33 Que simul a mira palladis arte vacat.

r34 Torpe(n)t ad coreas pedes usitati veloces

r35 Et medio silet lingua sonora palato.

r36 Nec dat ulteri(us) voces dulcore repletas.                            (v.35)

r37 In q(ui)b(us) utebar caliopis modulos.

r38 Hic iacet extinctus amor q(ui) corda p(er)uxit

r39 Et spe fugata vivit que(m) ante dilexi.

r40 Quid plura sum nicil si iam pulcerima fui

r41 Et mutor in cinere(m) more(m) sequendo prior(um).        (v.40)

r42 Sic ergo respicias qualia te fata sequu(n)t(ur)

r43 Nam uitare morte(m) nullus i(n) orbe potest.

r44 Set si te sup(er)i trahant ad scanna beata

r45 Cu(m) post me veneris lege(m) solvendo c(ommun)em

r46 Da lector iuueni preces q(ui) me diligebat                          (v.45)

r47 Vt lacrimare sinat uita(m) duce(n)do primeva(m)

r48 Vt sine mestitia domos adire beatas

r49 Quas querit possim sp(iritu)s de corpore latus.

r50 Verba transeuntis ad puella(m) sepulta(m)

r51 Hic ego sum mis(er) primus q(ui) uerba notaui.

r52 Et legi versiculos q(ui) mea danna ferunt.                          (v.50)

r53 Sed male q(uo)d optas possu(m) spetiosa puella

 

c. 60 recto b

 

r1 Ponere plorat(us) te sine uita iacente.

r2 Set querar quare subito mis(er)abile fatu(m)

r3 Sic misere dij sua pietate relicta.

r4 Hei michi cur novi cur te pulcerima vidi                               (v.55)

r5 Si no(n) novissem no(n) foret hic dolor

r6 Heu michi q(ui)d faciam plorabo semp(er) ubique

r7 Set no(n) sufficiet cordi peiora querenti.

r8 Quos gemit(us) sum(m)a(m) nescio que dingnia lam(en)ta

r9 In q(ui)b(us) ostenda(m) doloris copia quanta                     (v.60)

r10 Sit mei dolentis cui peiora parantur.

r11 O decora nimis ubi nu(n)c (con)stantia mane(s)

r12 Cur michi no(n) loqueris ut ia(m) locuta fuisti

r13 Aurea cesarie(s) ubi nunc ride(n)tes ocelli

r14 Hij sine luce mane(n)t (et) hec inculta uilescit                    (v.65)

r15 Sidereu(m) vultus ubi nupta lilia rosis

r16 Esse videbant(ur) pallet nec est ibi color.

r17 Os parie(n)s rosam s(u)b qua tege(n)bantur eburni

r18 Ac nivei dentes e(st) nubilosa modo.

r19 Cara iacet cervix  (et) sede(n)t humero colla.                      (v.70)

r20 Poma mamillar(um) paruo suspensa tumore

r21 Nullaq(ue) mollitie pendeba(n)t fracta se(d) ip(s)a

r22 Durities p(ro)pria singniabat singnia pudoris.

r23 Et que spectaba(n)t amplexus bracchia forte

r24 Dando suos meos si mis(er)a fata dedisse(n)t                      (v.75)

r25 Et manus anulis quas ia(m) ornare credeba(m)

r26 Et que s(u)b istis membra meliora putaba(m)

r27 Hic su(n)t s(u)b duro lapide tecta simul.

r28 Quid igitur aga(m) me sine spe dimisisti

r29 Me cruciat amor me dolor ansiat heu                                 (v.80)

r30 Cu(m) puto no(n) unqua(m) te revidere debere.

r31 Nescio quo uadam q(ui)d opte(m) qu(od) deo peta(m)

r32 Mors sola michi placet posqua(m) tu mortua iaces

r33 Cum sine te nequea(m) vita(m) deducere leta(m).

r34 Pro te quereba(m) vivere du(m) viva manebas                  (v.85)

r35 Nu(n)c sine vita iaces q(ui)d michi vita valet

r36 Lux tua dolores medebatur ansie me(n)tis

r37 Et cruciatus quos dabat sepe cupido

r38 Visa fugiebant yllari facie vere.

r39 Nu(n)c sine pace uigent mortis auge(n)do dolores.            (v.90)

r40 Te si fata michi contraria s(u)bripueru(n)t

r41 Salti(m) vidisse(m) te moriente dedisse(n)t.

r42 Forte dixisses morior carissime uale

r43 Set no(n) dederu(n)t utina(m) te mortua dare(n)t

r44 Ut videre(m) possem (et) quos michi uita negauit             (v.95)

r45 Mors daret amplexus ora palle(n)tia sepe

r46 Rigando lacrimis obscula dando pijs

r47 O possem tumulo tecu(m) recu(m)bere tuo

r48 Ut quos iu(n)xit amor mors iu(n)ge(re)t una sepulcro.

r49 O dolor i(n)mensus pestis nephandaq(ue) dira                  (v.100)

r50 Cur uiua(m) sinis cur me no(n) morte repellis

r51 Mors ueni heu mis(er)is lo(n)go nil tristi(us) euo

r52 Ve michi cui vita mors e(r)it amodo certe

r53 Dulce mori mis(er)is si mors uocata ueniret.

r54 O celum o sup(er)i q(ui)d feci q(ui)d fecit ista                    (v.105)

r55 Vt morti data darer (et) ego mori

r56 O venus in mensi deaq(ue) mater amoris.

 

c. 60 verso a

 

r1 O nuptiar(um) dea saturnia mangnia

r2 Ha(n)c michi (con)iungi p(ro)misistis ore divino

r3 Qua(m) mors necauit sic vox inritata deor(um)                   (v.110)

r4 Cur sua no(n) venit etas ad debiles annos

r5 Plene senectutis q(uod) si fieri negaba(n)t

r6 Hoc dee fatales tempus q(uod) michi dedere

r7 Vt vivere(m) super secasse(n)t adtribuendo

r8 Iuueni que iacet mortua cito nimis.                                       (v.115)

r9 Quid heu mis(er) aga(m) virgo co(n)sta(n)tia pande

r10 Heu nu(n)c q(uod) possu(m) fugia(m) luce(m)q(ue) deosq(ue)

r11 Te sequar ut comes (et) tecum ibo s(u)b u(m)bra(s).

r12 Set si forte pia corporis umbr foret

r13 Nec doloris hui(us) causa deserere vellet                             (v.120)

r14 Didonis exemplo sibi fuga(m) dabo veloce(m)

r15 Gladio vel laqueo blibide(m) sequarq(ue) dole(n)te(m).

r16 Nam poti(us) umbras uolo uisitare p(er) undas

r17 Cociti vel stigias ditis civesq(ue) videre

r18 Si michi leda locu(m) negaret ubi bearis                             (v.125)

r19 Qua(m) sine te velim mu(n)do manere dole(n)do.

r20 Respo(n)sio puelle sepulte iuueni co(n)quere(n)tj

r21 Parce tuam iuvenis fletu quassare iuuentam

r22 Et fata merendo sollicitare mea.

r23 Nil p(ro)su(n)t lacrime n(ec) possu(n)t fata moneri .

r24 Vixim(us) hic om(n)is exit(us) unus h(abe)t.                       (v.130)

r25 Parce ita no(n) unq(uam) simile exp(er)iare dolore(m)

r26 Et favea(n)t votis numina cunta tuis.

r27 Quodq(ue) m(e) eripuit mors i(n)matura iuve(n)te

r28 Id tibi victuro p(ro)roget ulteri(us).                                      (v.134)

....

r29 Quodq(ue) michi

Indice Biblioteca Progetto Boccaccio

1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 09 settembre 2011