Johannes Boccaccio

Giovanni Boccaccio

Carminum quae supersunt

 

Edizione di riferimento

(G. Boccaccio, Opere latine minori, a cura di A. F. Massèra, Bari, Laterza, 1928)

I. A Checco di Meletto Rossi.
II. A Checco di Meletto Rossi.
III. A Francesco Petrarca.
IV. All'arcivescovo Giovanni Visconti.
V. A Zanobi da Strada.
VI. In calce alla Comedia di Dante.
VII. All'Africa del Petrarca.
VIII. Autoepitafio.

I.

A CHECCO DI MELETTO ROSSI.

Postquam fata sinunt armis furialibus omnem

Ytaliam bellis miseram lustrare potenti

bistonidum cui sacra calent altaria Marti,

talia cum minime deceant nos timpora mirto

cingere temptantes latices gustando sacratos

fontis castalii, restat per opaca virentum

ire decens nemorum veteres spectando latebras

Aonidum cantuque gravem leviare laborem,

ultima dum pateant tantarum condita rerum.

1      Ergo, si cera gracilis compacta cicuta

est tibi vel buxus fortasse argutior, ipse

carpe viam primus nunc, Menala grataque nymphis

Arcadie montana petens saltusque liceos:

vel, si forte animo staret magis ire per arva

1     sicilidum typhea gravi, mirande, sub Ethna,

i, sequar, et raucum solvet mea fistula carmen,

dum tua cantando primos det tibia versus.

Nosti equidem, mi Meris: amant alterna Camene;

curaque pastorum vel magna Dyonidis arma

2     sint calami limen nostri non alta valentis

decantare magis. Nobis quoque cognita Paphos:

et Veneris flammas sevosque Cupidinis ictus,

nam placido Galatea michi suspiria vultu

lasciviens prestat, nec diros opprimit ignes;

2     et si forte pecus non sit mea cura, capelle

iamdudum stabant. Hominumque deûmque labores

Mopso relinquamus, cui frontem nectere lauro

vidimus: ipse deos iam cantat vertice sistro.

Me quoque texentem silvestri vigmine septam

spectat opus quo tendo citus. Sed iam tuus opto

ut tibi sint faciles satyri driadesque puelle

et superûm veneranda cohors, longumque per evum

pascua rura pecus rivos umbrasque recentes

conservent tribuantque simul gratamque Dyonem,

ut possis cunctos albo signare lapillo

quos tibi fata dies prestabunt candida mundo.

Nunc igitur valeas, Meris mi digne; memento

quandocunque tui poteris festando Menalce,

cui si quando velis quicquam rescribere contra,

en moror ipse modo quo nobis otia Faunus

prestitit ac umbras habito quas fecit apricas.

II.

A CHECCO DI MELETTO ROSSI.

Tempus erat placidum, zephyrus quoque missus ab antro

eolio frondes flores et gramina glebis

mulcebat lenis. Tunc silvis omnia leta

pace quiescebant; pastores ludus habebat

vel sonnus facilis; paste sub quercubus altis

ac patulis passim recubabant lacte petulcis

ubera prebendo natis distenta capelle.

Delphycus interea summum scandebat Olimpi

et minimas tantum formabat corporis umbras,

otia cum subito rupit vox improba meste

Testilis, – O! – clamans – que te dementia cepit?

Quid sequeris diros montana per ardua, Faune,

ursos setigerosque sues fulvosque leones?

Non te cura tui retinet? non parva tuorum

edis mista cohors cornu ludentibus ultro

natorum? non matris amor? non coniugis? heu heu!

non te cura tenet pecudum quibus ipsa recenti

vigmine composui septam? Dic, obsecro, nescis

qualis in hos rabies circumstrepat alta luporum,

insidie quorum nondum quater ubere lac tu

ex his mulsisti postquam patuere? Quid ergo?

Me, dic, posse putas tantis obstare periclis?

Femina sum trepidans, paucis sotiata molosis! –

Ultima reddebat fundis ex vallibus echo.

Deditus ipse tamen ludis, per pascua flores

grandia querebam, serto iam fronde parato

consertare volens. Animum sed clamor hanelum

traxit, et e manibus flores cecidere reperti;

florilegum liqui studium, que Testilis alte

dixerat accipiens, mecum post dicta revolvens;

hinc oculis silvam repeto, totamque sonantem

audio, nil aliud cernens. Sed Meris, ut opto,

affuit: et baculum forsan de stipite querno

gestabat leva, capud intectumque galero,

nescio quid meditans secum. Sed tunc ego primus

inquio: – Mi nemorum fulgor, salveris, o Meri!

En optate venis. Si quis nunc nunctia nostris

rumor inest silvis. Nostin que Testilis ire? –

Risit tunc Meris; post hec sic ille: – Menalca,

salve! – inquit – Tu solus ades, cui iurgia non sunt

Testilis et Fauni notissima. Pande sed, oro,

quid solus peragas tanto in discrimine silve, –

– Serta michi lauri pulcre distincta iacinto

querebam, servanda tamen, dum fistula gratos

nostra ciet modulos Mopso, cui timpora lectis

nectere concessum pastoribus. Hec michi grata

munera carminibus servantur, dummodo fatis

hoc placeat. Sed si qua meis prestanda fides est

verbis, iuro tibi: nunc iurgia magna dolentis

Testilis ignoro. Sed tu modo pone galerum

et baculum, mecumque sede, lucemque severam

hanc fugias rogito; sunt nobis dulcia poma,

lac pressum mellisque favus cererisque polenta.

Hic nemus et gelidi fontes et mollia prata,

hic edere viridis tectum nigrisque corimbis

antrum, quo magnus condam residebat Aminctas.

Et quamvis cantare vetes, nemus omne cicadis,

dedecus in nostrum, milvis corvisque relictum

affirmans gravitate tua; neque ipse negabo;

non tamen interea nos hic requiescere fas est

torpendo, tanquam virtus subfulta favore

fortune vigeat, seu forsan blanda requirat

ora virûm: virtus per se valet ipsa vigetque.

Si nostros montes colles vallesque recusant

versus, quid nobis Mopso Musisque canamus?

Hec etenim vive spirant in culmine sacri

Parnasi, sanctumque nemus fontemque sonorum

observant Cirreque iugum desertaque rura:

non, testor, victe. Quid parvi temporis usum

Pyeridis prefers? Ideo, Meri, ha! nisi fallor,

tempus ad hoc veniet, nobis cecinisse iuvabit.

Sed quia profuerit tibi forsan nolle Camenis

deservire, gregem expectans inmergere lymphis

dum calor arva tenet, sit. Nullis denique cantes

hortabor precibus; saltem quesita recense. –

Consedit Meris turbata fronte parumper.

– Ipsene – ait – Musis sistam servire, Menalca?

Absit: nam prius ex imo de fluctibus orni

Neptunni surgent, venient ad pabula tigres

innocue, pascet pavidus lupus ipse capellas,

quam michi non animo Musis servire moretur,

quanquam cura gregis parvi per plana vagantis

me teneat multum. Stipula sed premere versus

nunc tempus prohibet, dum talia, qualia nuper

ipse petis, maneant; que si vis, tolte, docebo. –

– Dic, age, mi Meri: et nam, nunquid arundine versus

decantare decens vel non, servabimus. – Ille:

– Ut bene quam grandis fuerit, si nostra meretur

musa, tibi pateat silvis venerabilis Argus,

pastorale decus, paucis presummere verbis,

dum cupias, tendo, demum venturus ad omne

quod queris. – Tunc ipse: – Volo. – Sic ille resumpsit:

– Nescio si montes unquam nemorosaque plana

nosti que gemino resident contermina ponto

ausonico, magno condam disiuncta Peloro

tyrrhenoque freto, Sylle locus atque Caribdis.

Hic Argus pastor, merito cantandus ubique,

vivus erat silvis. Niveos hunc mille per arva

et montes collesque leves camposque per omnes

audivi servare greges, et pabula cunctis

et rivos umbrasque simul prestabat apricas.

Nec melius quisquam frondes novisse salubres

aut soles imbresque graves seu flumina dira

et pecori fetuque novo fertur; quia novi,

hoc ideo refero; nec rerum reddere causas

Silvanus potuit melius, non maximus Athlas

cognovit celum potius, non poma dracone

pervigili servata magis. Que plura requires,

dic, bona pastori? Non Argum vivere talem

invenies, totas si lustres undique silvas.

O! tibi si quanto tangebat carmine colles

exprimerem, vix ipse feres. Nam iudice certent

Anthiopa satyroque satus, qui menia Thebis

imposuit plectro, vel magnus tracibus olim

vates dulciloquus, silvas qui traxit et annes.

Ysmenus Dirceque ferent: si saxa revulsit

hic muris cythara, divos disvelleret Argus;

Ysmarus et Rodope dampnabunt vocibus Orphea.

Quid tibi nunc referam? Noster, cui tura paramus,

amfrisius pastor vix quiret tendere secum

vocibus aut calamo vel nervis. Aspice quantus

ergo fuit silvis Argus, cui nemo secundus!

Hunc igitur mors seva tulit, que singula vincit.

Nec rediturus abit: silvas carosque relinquens

pastores gratosque greges, se condit in astris.

Fleverunt montes Argum, flevere dolentes

silvarum colles cripte longique recessus,

et satyri faunique leves, nymphe driadesque

et tauri pecudesque breves grandesque molosi;

 stagna lacus fontes rivique et flumina queque,

cerulei latices flevere, et flevit Apollo

et Mopsus Phytiasque suus vel magnus Ydeus:

cespite qui viridi tumulum struxere peremnem

per lacrimas Argo, foliis ac floribus omnem

 complentes, tumuloque super post addere carmen

intendunt, ne nulla quidem deduceret etas.

Sed tu quid defles? Oro, responde, Menalca,

ante magis tendam. Dic, Meris si tibi cure est. –

– Quidne fleam queris? Que narras, ipse ego novi,

confiteor; nec cuncta refers que noverat Argus.

Ex grege nempe fui pulcro, sed iunior olim;

hunc igitur demptum lacrimor. Sed tu modo perge

quo tendis, mi Meri, rogo. –Tunc ille secutus:

– Hic armenta boum, pecudes parvasque bidentes

et montes silvasque et pascua ruraque cuncta,

heu! condam moriens iuveni commisit Alexi,

qui male dum cautus armenta per arva trahebat,

in gravidam fortasse lupam rabieque tremendam

incidit: et Phebe radios tunc nube tegebat,

1     unde levis iuvenis nullo cum lumine lustrum

nescius intravit; cuius sevissima guctur

dentibus invasit, potuit neque ab inde revelli

donec et occulto spiraret tramite vita.

Hoc fertur. Multique ferunt quod silva leones

nutriat hec sevasque feras, quibus ipse severus

occurrit venans mortemque recepit Adonis.

Si tibi cuncta velim que tunc gessere propinqui

pastores narrare, dies non, solis ab ortu

usque domum sature redeunt cum nocte capelle,

sufficeret spatio. Sed postquam Tytirus ista

cognovit de rupe cava que terminat Hystrum,

flevit et innumeros secum de vallibus artis

Danubii vocitare canes durosque labore

pastores cepit; linquensque armenta suosque

saltus infandam tendit discerpere silvam,

atque lupam captare petit flavosque leones

inmanesve feras, quarum iam mitis Alexis

egregius sanguis forsan per guctura fluxit,

ut penas tribuat meritis: nam frater Alexis

Tytirus iste fuit. Nunquid vidisse furentem

mente tenes nuper lato venabula ferro

gestantem manibus, multos et retia post hunc

portantes humeris, iaculis multisque sagiptis

et canibus fultos, ira rabieque frementes,

hac olim transire via silvamque per omnem? –

Tunc ego: – Sic memini; sed que nunc Testilis ire? –

– Ecce tene. Multi per devia Tytiron istum

pastores nostri, canibus sumptisque, secuntur,

inter quos Faunus noster iam carpere colles

18   cernitur; inde dolet tristem solamque relictam

Testilis in silvis cernens se: namque luporum

insidie plures estant, prout ipsa fatetur. –

His dictis, animus qui iam torpore rigebat

subrexit, floresque mens sertumque reliqui,

18   aiens: – Meri decus, Faunum post ire paratus

sum: sed, dum venio, minge tu, care, capellas. –

III.

A FRANCESCO PETRARCA.

ILLUSTRI VIRO FRANCISCO PETRARCE LAUREATO.

Ytalie iam certus honos, cui tempora lauro

romulei cinxere duces, hoc suscipe gratum

Dantis opus doctis, vulgo mirabile, nullis

ante, reor, simili compactum carmine seclis;

nec tibi sit durum versus vidisse poete

exulis et patrio tantum sermone sonoros,

frondibus ac nullis redimiti. Crimen inique

fortune exilium; reliquum, voluisse futuris

quid metrum vulgare queat monstrare modernum,

causa fuit vati: non, quod persepe frementes

invidia dixere truces, quod nescius olim

egerit hoc auctor. Novisti forsan et ipse,

traxerit hunc iuvenem studiis per celsa nivosi

Cyrreos mediosque sinus tacitosque recessus

nature celique vias terreque marisque,

aonios fontes, Parnasi culmen et antra,

Iulia Pariseos dudum serusque britannus.

Hinc illi egregium sacro moderamine virtus

theologi vatisque dedit, simul atque sophye

agnomen, factusque fere est gloria gentis

altera florigenûm meritis tamen improba lauris

mors properata nimis vetuit vincire capillos.

Insuper et nudas coram quas ire Camenas

forte reris primo intuitu, si claustra Plutonis,

mente quidem, reseres tota montemque superbum

atque Iovis solium, sacris vestirier umbris

sublimes sensus cernes, et vertice Nyse

plectra movere Dei Musas ac ordine miro

cuncta trahi; dicesque libens: – Erit alter ab illo

quem laudas meritoque colis, per secula, Dantes,

quem genuit grandis vatum Florentia mater

atque veretur ovans; nomen celebrisque per urbes

ingentes fert grande suum duce nomine nati. –

Nunc, oro, mi care nimis spesque unica nostrum,

ingenio quanquam valeas celosque penetres,

nec Latium solum fama sed sydera pulses,

concivem doctumque satis pariterque poetam

suscipe, perlege, iunge tuis, cole, comproba: nam si

feceris, ipse tibi facies multumque favoris

exquires; et, magne, vale, decus Urbis et orbis.

IOHANNES BOCCACCIUS DE CERTALDO FLORENTINUS.

IV.

ALL'ARCIVESCOVO GIOVANNI VISCONTI

IN NOME DEL LEONE FIORENTINO

Nescis posse meum, que sit mea gloria nescis.

V.

A ZANOBI DA STRADA.

Si bene conspexi que scribis carmina, vatum

iam decus et patrie fulgor, venerande, secundus,

tempus dulce trahis, dum mens invicta periclis

proposito stat firma sacro, dum cernere libros

non piget, et falsum spernis sapienter inepti

iudicium vulgi paucisque indulta revises

ornamenta ducis, que sunt calcaria cordi.

Hec te ne ledat, possit ne ledere, quanquam

Germanum germana phalanx stet turgida circum

insultans armis! Faciant spectare palantes

in segetes pecudumque greges armentaque passim

nunc ferro nunc igne; gemant quibus acrior instat

cura lucri! Michi, care, labor fuit alter iniquus

iamdudum, dum seva Canis iniuncta Leoni

stella malum finiret iter: stetit obvia febris

incauto michi dura nimis nil tale timenti;

cum qua per menses luctatus ad omnia vires

exposui, memorans Alcidis prelia quondam,

dum fuit Anteus libicis prostratus arenis.

Et victor persepe fui, dum premia vite

sperarem si victor eram: sed fortis et instans

hostis in ambiguum, renovatis viribus, ingens

plus solito surgebat ovans, cui sistere durum

iam reputans, mortem volui, si fata dedissent.

Et cecidi, victusque fere inremeabile limen

usque adii mortis: sevus sed terruit horror

ingentis baratri, nam, dum specularer avaras

attonitus latebras completas murmure tristi,

expavi, traxique pedem vestigia flectens,

ut potui, et celo rediens; viresque resumpsi

inde novas, vicique malum summoque labore

perdomui tandem. Et posito michi debile robur,

et compos vix ipse, vicissim carmina cudo

te duce: quis vati versus non prestet amico?

Hec alias narrare libet; nunc vertere cursum

est animus quo cepta trahunt. Tibi tramite, dicis,

ire placet medio, priscorum facta recusans

et nova gesta virûm. Laudo; nec degere canens

est opus, ipse refers, nec desunt acta diebus.

Hesperiam geminam Karolo vincente videbis

francorum perferre iugum, gallosque comatos;

hinc etiam modicum supra si plura revolvas,

adveniet coram perlucida turba proborum,

ni tibi quod cantes dederit memorabile Clio:

vandalus impatiens sedis regesque Ticini,

vinilus invasor Latii gottusque severus,

bellaque samnitum dum surgeret Umbria contra,

mille vacant, si cuncta velis discurrere gesta,

splendida sumpta tibi quo possunt reddere serta

aut alias maiore sono protendere lauros.

Fac, age, tange chelim: contemnunt otia frondes

peneide, damnatque cohors veneranda sororum

Castalidum. Nos turba minor suspensa tenemus

ora quidem, si forte cadat de fonte propinquo

quid sapidum, aut cupidas nobis quod mulceat aures.

Quid, breviter videant homines. Tu denique prudens

multa vides, et pulcra sedens nunc cernere debes

librorum in medio quos servant claustra Cassini.

Fac, age, tange chelim: tempus fugit ocius aura,

nec redeunt flavi quos circum tempora crines

iam canos traxere dies, gravis atque senectus.

Hec ego dum scripsi, semper clarissimus ille

affuit orator michi legum doctor amicus

Loisius, sic velle ferens et scribere mandans.

IOHANNES BOCCACCIUS.

VI.

IN CALCE ALLA COMEDIA DI DANTE.

 Finis adest longi Dantis cum laude laboris:

gloria sit summo Regi matrique, precamur,

quos oro celsas prestent conscendere sedes

dum supprema dies veniet morientibus egris.

VII.

ALL'AFRICA, DEL PETRARCA.

VERSUS DOMINI IOHANNIS BOCCACCII

AD AFFRICAM DOMINI FRANCISCI PETRARCE

Ytalie sublimis honor, generosa Petrarce

Affrica Francisci soboles, quid nescia dormis?

Non sentis convexa poli, non sydera secum

quod tibi permittant fatum pugnantia? quodque

iam patres veneti, quis coram dicere causam

te fortuna iubet, iuris posuere tribunal,

inque fori medio sedeant, crepitentque furentes

in celum flamme damnatis, credo, papiris

supplicium, rostrisque fremant hinc inde patroni

vocibus et strepitu complentes omnia circum?

Horridus hinc nigris squalens per colla colubris

Livor edax clamore petit solvaris ut igne,

hoc tibi confirmans rigidum voluisse parentem,

dum fuit in terris illi lux ultima; necnon

attica iura velint validique potentia moris

legis habere locum, iubeant tabuleque quiritum.

Parte alia Pietas deflet sociata querelis

innumeris, dulcesque simul stant ordine secum

orantes Muse lacrimis precibusque senatum,

ne pereant tot gesta virûm sanctique labores

amplaque doctiloqui vatis nunc carmina flammis.

Incerti resident patres et murmure multo

discutiunt, cui danda fides et credere dictis

iure queant, hostine tuo seu forte Camenis.

Et tu, incerta tui, torpes quasi nescia? Surge

surge, precor precor, ipsa tibi sis causa salutis,

dum dubii pendent, dum nondum robore quicquam

censores firmant, superi dum tempora prestant.

Excute letiferam pestem viresque resumme,

pellito segnitiem, longo squalore cathenas

iam fragiles infringe manu postesque revelle

valvarum, tristesque domos et carceris umbras

linque fuga celeri: custos nunc ille severus,

qui solers multos caros tibi sustulit annos,

est absens, abiitque volens meliora secutus.

Quid mussans differs? Non spectas, impia tecum,

quot doleant timeantque tibi? Circumspice, queso,

quot pereant misere, si tu neglecta peribis.

Ytalie renovatus honor museque latine,

laurea tarpeia digitis assumpta sub arce

romuleis gratumque decus veneranda poesis,

ingenium celeste patris grandesque labores,

inclita fama virens orbi iam cognita toto,

heu! flentes ibunt tecum tua fata sub umbras!

Stat procul emissus montis violentus ab antris

Sorgia, divolvens ingentia saxa cavernis,

mugituque gravi nebulis oppletus in agros

funditur, ac hominum fructus et culta colonûm

turbatus, tua damna timens, prevertit et aufert.

Ceruleum caput e vitreis Thetis erigit undis,

nayadum sociata choris, toto cum gurgite deflens

quos tibi nunc ignes audit crepitare propinquos:

nam te nascentem nemorum per opaca sub umbras

suscepisse suis ulnis et lacte cibasse

et servasse refert, verique crepundia testes

margine gramineo demonstrans, atque parentis

pretendit mansura diu vestigia magni,

que iuxta movisse animum viresque dedisse

tinnituque sibi gracili tenuisse canenti

concentum, pulchram dum te quoque gigneret olim.

Albula sic fluvius, populus sic omnis et omnes,

heu! proceres Urbis circum Capitolia frendunt

et tibi seva timent, cunctum convitia flentes,

teque vocant suadentque fugam votisque precantur

ut te surripias igni sanctisque tuorum

te manibus credas longos victura per annos,

in sedesque velis tecum revocare priores

ausonias musas septemque revisere colles

atque pio cantu saltem recreare ruinas,

tollere si nequeas, et priscum nomen avorum.

Ex urna veteri, cuius tu grandia cantas

bella, viri cineres emittunt mixta querelis

verba, quibus requiem poscunt humilesque perorant,

non igni mandare velis quam carmine famam

ethereo renovas, iterumque per invia mundi

exilio religare senem, clara atque trophea.

Euboice rupes et circum litora Baias,

syrene scopulus, Bacho gratusque Vesevus

emittunt omnes gemitus tibi, diva, timentes;

marmoreosque inter lapides sculptumque sepulcrum

tritones referunt, sit vox audita Roberti

magnanimi regis repetens promissa Petrarce,

ut sua sis nomenque suum per secula serves,

concessos memorans letos pro munere honores.

Sed dic: non audis, medio nunc carceris, egram

dum nudam viduam solam miseramque dolentem

se dicit natumque vocat Florentia frustra?

Si caput extuleris, fessam flentemque videbis,

carpentem manibus sparsos hinc inde capillos,

pectora tundentem pugnis ac ora rigantem

unguibus infestis, pulla sub veste sedentem,

pulvere respersam putri, Parcasque sorores

et celum sydusque malum crinemque resectum

ante diem Trivie lacerantem et numina dictis.

Te solam cupiens, sperans te posse dolores

composuisse suos, quid, si te sentiat, oro,

in cinerem versam, facturam credis amentem?

In mortem furibunda ruet, nigrasque vocabit

orans Eumenidas rapiant maculentque per umbras

quod fueras factura suum, si vita fuisset,

perpetuum nomen. Poteris, dic, obsecro, mentem

non flexisse piis lacrimis precibusque vocantis?

Sis facilis matri, reliquos si forte recuses,

teque sibi natisque velis seclisque futuris

reddere: carpe fugam volucer dubiosque relinque

euganeos montes; timeas non, hercle! necesse est.

Te quoque castalio servabunt vertice Muse

Pyerides vatumque chorus, te grandis Apollo

inde sacris cum iure tuo tutabitur armis.

Inclita Pariseos optatam pluribus annis

te vocat, et manibus tensis suplicanter adorat

esse velis secum, cum sit vetus hospita vatum

pervigil et servet studiis monimenta priorum;

te civem natamque suam pulchramque sororem

Roma petit, viresque parat, si ledere tentet

te frigius quisquam vel quemvis audeat alter;

teque latina rogat legum Bononia nutrix,

ut venias longo requiem positura labori.

Ne spernas, posito sibi sint incognita Nyse

culmina vel superos calamis in bella movere;

sit potuisse satis dites spectare togatos

inter avaritie scopulos orchestra tenentes.

Quid memorem celebres reges, quidve oppida passim,

qui cupiunt ut salva velis consistere secum?

Si tibi sola sinus pandat Florentia mater,

egregium magnumque sat est: non clarior ulla

est ytalis patria, non equa potentia cuiquam;

hec animas, hec arma virûm sumptusque datura est.

O mea, si facies, centum miraberis urbes

letitia florere nova populosque canentes

sacra Iovis magni Phebique peana, corollis

ornantes aulas et te super astra ferentes

vocibus altisonis: resonabunt undique versus

Aonidum cytharis; virides, que pallet, amicas

emittet laurus frondes, ac Sorgia lenis

fonte cadet placido campis; iuvenesque quirites

in priscos rediisse dies dum forte putabunt,

templa deûm plausu, ludis sertisque theatra

complebunt festisque choris de more vetusto.

Linquet et ausonium bustum gravidasque paludes

Scipiades Romamque suam sanctumque senatum

consurgens repetet, niveos iterumque iugales

ducturus iunget neglectos orbe triumphos;

fulgorique suo si sentiat, esse Robertus

hoc decus annexum, dulci cum pace quiescet.

Quid referam multas? Patrie decus omne resurget

sospite te, et tetro polito squalore coronam

etruscam capiti ponet vestesque resummet

purpureas, omnisque ruet post obvia, neptem

susceptura suam totis amplexibus. Ergo

frigida quid torpes? quid differs vota tuorum?

Rumpe moras felixque veni, sanctumque poema

pande tuis aperique, precor, fac pande secreta,

ut videant omnes ytali iuvenesque senesque,

hesperus et gallus, studiis tardusque britannus

germanusque ferox, Hyster veteresque liburni

et quecunque sedent gelido sub sydere gentes

quem tu "conspicuum meritis belloque tremendum",

diva, refers, serique queant novisse nepotes

terribiles classes et vela sequentia flatu

ordinibus certis et iusti vindicis iras

in meritos, que pressa prius victricibus armis

litora, quas validas urbes aut oppida capta,

quas actas pariter predas, byrseaque arva

atque hominum strages exustaque castra Siphacis;

et noscant penos undantes sanguine campos

puniceo, luscumque ducem remeare coactum

in patrios agros sevo sub marte gementem,

sidonias arces, flammis ferroque subactas,

necnon et tyrios fractos tractosque cathenis

captivos reges ac letos inde triumphos.

Tuque, pater, qui regna tenes nunc celsa Tonantis

et dulci frueris Christo, fac fautor ut assis

nunc nate ceptumque pium tu numine firmes.

Adde animos, ostende fugam retroque sequentes

pellito, ne possint carmen violare voraces

quod divum iam fronte gerit; quesoque benignus

ignoscas si, ut iussa minus serventur amici,

hortor sollicitus. Nosti sic Cesaris olim

edicto magni pariter frustrata Maronis

in decus et laudem divine Eneidos: et tu

principia imperium mecum laudare solebas.

VIII.

AUTOEPITAFIO

Hac sub mole iacent cineres ac ossa Iohannis,

mens sedet ante Deum meritis ornata laborum

mortalis vite; genitor Boccaccius illi,

patria Certaldum, studium fuit alma poesis.

Indice Biblioteca

Biblioteca

Progetto Boccaccio

© 1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 11 settembre 2011