Filippo Villani

De Johanne Boccacio poeta.

 

Edizione di riferimento

De origine civitatis Florentie et de eiusdem famosis civibus, l. 11 c. v.

[prima redazione: cd. A.]

Zeitschrift für romanische Philologie, 1903 (Bd. 27), p. 298 e sgg.

Sicut ex globo candentis ferri fabrilibus malleis verberato, in circuitum, tunsionis vi Maculate, multe emicant squame et in girum radiantes scintellant; ita, Dante primo, deinde Petrarcha, altissimis ingenij viribus obsoletam contundentibus poesim, ut ab ea seculorum multorum rubiginem excuterent, que turpiter illam carpendo corroserat, tanquam ex percusso silice, candentes scintille, spiritu affate poetico, in faces luminosas processerunt: Zenobius, de quo supra proxime mentionem habui, et hic Johannes, de quo nunc mihi habendus est sermo, feliciter evaserunt. Hic enim naturali patre Boccacio, industrio viro, natus est in Certaldi oppido,  qui octavo et decimo miliario distat ab urbe Florentia. His, dum puer sub Johanne, Zenobij patre, non plene gramaticen didicisset, exigente et impellente patre, lucri gratia mercature calculis servire coactus est; eaque de causa profectus peregre, cum nunc huc nunc illuc per regiones multas diutius pererrasset iamque ad annum quintum et vigesimum pervenisset iussusque foret Neapolim considere, una dierum accidit ut proficisceretur solus ad locum ubi Maronis cineres humati fuere. Cuius sepulcrum cum Johannes de fixo contuitu propensius miraretur, et quid intro clauderet atque ossium famam suspenso meditaretur animo, suam cepit illico deflere fortunam, qua cogebatur invitus mercaturis inprobis militare; subitoque Pieridum raptus amore, domi reversus, neglectis mercibus, flagrantissimo studio in poesim se concessit: in qua brevissimo tempore, nobili ingenio et ardenti discendi desiderio iugatis simul, mire profecit. Quod cum pater animadvertisset, inclinationem celi ratus in filio plus valere quam patris inperia, suis annuit studijs et quibus potuit favoribus iuvit. Johannes, ubi se liberum sensit, quicquid ad poesim expedirent cepit accuratissime vestigare; cumque cerneret ipsa vatum principia et fundamenta, que circa fabularum fictiones versarentur, propemodum fore deperdita, quasi fato, itineri datus, laboriosissimas non exorruit peregrinationes: multas siquidem variasque regiones tritissime peragravit, in quibus sollicitissime perquisivit quicquid poetarum posset haberi. Studia etiam greca difficili et pertinacissimo studio perquisivit, unde de re quicquam posset aurire; ususque est Leontio greco magistra, poesis argolice peritissimo. Et tandem quicquid longissimo studio potuit invenire, in unum conpegit volumen quod de genealogia deorum voluit nuncupari; in quo veterum poetarum fabule, miro ordine eleganti stilo, quidque moraliter per allegoriam sentirent, diggeste sunt: opus sane amenum utile et peropportunum volentibus poetarum fagmenta congnoscere, et sine quo difficile fuerit vel poetas intelligere vel vacare poetice discipline: misteria siquidem poetarum sensusque allegoricos, quos ystorie fictio vel fabulosa editio occulebat, mirabili acumine ingenij in medium et quasi ad manum perduxit. Cumque fluminum montium silvarum lacuum stangnorum e et marium nomina, que poetarum voluminibus inseruntur, seculorum libitaria discretio variasset, diversisque nominibus propterea vocarentur que legentis intellectum vel variarent vel suspenderent; librum conposuit 'de fluminibus et montibus' et reliquis supra dictis, in quo quibus quodque nominibus pro temporum cursu notaretur, explicuit: qui a multis erroribus antiqua lectitatibus possit eximere. Librum etiam fecit 'de casu virorum illustrium' et alterum 'de clarissimis mulieribus', in quibus tanta facundia et gravitate refulsit, ut priscorum altissima ingenia ea in re dicatur merito superasse. Edidit insuper metro eglogas sedecim pulcherimas et quam plures epistolas nexu vagas et alias que librato pede procederent, non parvi apud peritos pretij. Ostendunt sane que conposuit volumina, doctissimis pergratissima, quanti fuerit ingenij. Ipse quoque Petrarcha, cui amicissimus fuit, ita ut eorum mentes anima una in duobus corporibus crederetur, cum mire collaudat. Extant et quam plura eiis opuscula vulgari edita sermone, pleraque rithimis modulata, pleraque continuatione prosaica, in quibus lascivientis iuventutis ingenia paulo liberius evagavit; que, cum senuisset, ipse putavit silentio transigenda, sed non potuit, ut optaverat, verbum semel emissum ad pectora revocare neque ingnem quem flabello excitaverat sua voluntate re-stinguere. Debuit sane vir tantus vatum laurea coronari, seds tristis temporum miseria, que temporalium rerum dominos turpi fenore labefactaret, eiusque paupertas hoc penitus vetuerunt. Verumtamen que conposuit laureanda volumina pro mirto ederaque suis fuere temporibus. Stature fuit pinguiuscule sed procere; rotunda facie; naso paulinum depresso; labijs turgentibus aliquantulum; iocundus et ylaris aspectu, sermone faceto, et qui contionibus delectaretur. Amicos habuit maltos, sed neminem qui sue indigentie subveniret. Hic diem extremam obijt anno gratie .M.CCC.V. et.LXX., etatis sue sexagesimo secondo; et apud Certaldum in canonica sancti Jacobi sepultus est. Fecit et ipse suum ephytafaum tetrametrum, quod hic censui apponendum; qui tale fuit:

"Hac  sub  mole  iacent  cineres  atque  ossa  Johannis;

Mens  sedet  ante  deum,  meritis  ornata  laborum

Mortalis  vite;  genitor  Boccacius  illi,

Patria  Certaldum,  studium  fuit  alma  poesis

  Hijs autem Colutius Pieri, poeta facundus, bis senos addidit versus, qui latius, licet breviter, suas laudes exprimerent. Hij fuere:

«Inclite cur vates, humili sermone locutus,

De te pertransis? tu pascua carmine claroi

In sublime vehis, tu montum nomina tuque

Silvas et fontes, fluvios ac stangna lacusque

Cum maribus multo diggestas labore relinquis;

 Illustresque viros infaustis casibus actos

In nostrum tempus a primo colligis Adam.

Tu celebras claras [alto di-tamine] matres,

Tu divos omnes ingnota ab origine ducens

Per ter quina refers divina volumina, nulli

Cessurus veterum; te vulgo mille labores

Percelebrem faciunt: etas te nulla silebit».

[redazione definitiva: cd. B.]

De Johanne Boccaccio poeta.

 [Nell'intitolazione, a poeta seguono queste parole: et apologorum

poeticorum de dijs gentium planatore et genealogista, et de voluminibus

 per ipsum compositis tam versu quam oratione soluta.]

Sicut ex materia candentis ferri fabrilibus malleis verberato, tunsionis impetu, squame ignite emisse in girum, radiorum more, micantes scintallant; ita, Dante primo, Petrarcha deinde, altissimis ingenij viribus obsoletam contundentibus poesim, ut ab ea seculorum multorum rubiginem excuterent, que illam turpiter carpendo corroserat, tamquam ex percusso silice, illustres scintille, spiritu afflate poetico, in luminosas faces exarserunt: Zenobius, de quo supra proxime mentionem habui, et hic Johannes, de quo mihi nunc habendus est sermo, feliciter exarserunt. Huic pater fuit Boccaccius de Certaldo, oppido comi-tatus Florentie, homo morum decore celebratus, qui dum mercandi studio Parisius miraretur, ut erat ingenio liberali placidoque, ita, complexionis hylaritate, inclinationis facillime in amorem. Ea nature morumque indulgentia, in quamdam iuvenculam parisinam, sortis inter nobilem et burgensem, vehementissimo exarsit amore et, ut cultores operum Johannis volunt, illam sibi in coniugem copulavit, ex qua ipse genitus est Johannes. Is, dum puer sub Johanne magistro, Zenobij poete patre, non plene gramaticam didicisset, exigente et impellente patre, lucri gratia servire calculis cogeretur eaque de causa peregre profectus cum nunc huc nunc illuc per regiones multas diutius errasset, iamque ad annum octavum et vigesimum pervenisset iussusque foret Neapolim, in Pergula, considere; una dierum forte accidit ut proficisceretur solus ad locum ubi Maronis cineres humati fuere. Cuius sepulrrum cum Johannes defixo contuitu propensius miraretur, et quid intro clauderet atque ossium famam suspenso meditaretur animo, suam cepit illico et accusare et deflere fortunam, qua cogebatur invitus mercaturis sibi improbis militare; subitoque Pieridum tactus amore, ad domum reversus, neglectis ex toto mercibus, flagrantissimo studio in poesim se concessit: in qua brevissimo tempore, nobili ingenio et ardenti desiderio iugatis simul, mire profecit. Quod cum pater animadvertisset, inclinationem celi ratus in filio plus valere quam patris imperia, suis annuit studijs et quibus potuit favoribus iuvit. Johannes, ubi se liberum sensit, quicquid ad poesim expediret cepit accuratissime vestigare; cumque cerneret ipsa vatum principia et fundamenta, que circa fabularum fictiones versarentur, propemodum fore deperdita, quasi fato, itineri datus, laboriosissimas non exhorruit peregrinationes: multas siquidem variasque regiones tritissime peragravit, in quibus sollicitissime perquisivit quicquid poetarum posset haberi. Studia etiam greca difficili et pertinacissimo studio perquisivit, unde de re quicquam posset haurire, ususque est Leontio greco magistro, poesis argolice peritissimo. Et tandem quicquid longissimo studio potuit invenire, in unum compegit volumen, quod de genealogia deorum voluit nuncupari; in quo veterum poetarum fabule, miro ordine eleganti stilo, quicquid moraliter per allegoriam sentirent digeste sunt: opus sane amenum utile et peropportunum volentibus poetarum integumenta cognoscere, et sine quo difficile fuerit vel poetas intelligere vel vacare poetice discipline: misteria siquidem poetarum sensusque allegoricos, quos hystorie fictio vel fabulosa editio occulebat, mirabili acumine ingenij in medium et quasi ad manum perduxit. Cumque fluminum montium silvarum lacuum stagnorum et marium nomina, que poetarum hystoricorumque voluininibus inseruntur, seculorum libitaria discretio vel rerum eventus variasset, diversisque nominibus propterea vocarentur que legentis intellectum vel variarent vel suspenderent, librum conposuit 'de fluminibus et montibus' et supra dictis reliquis, in quo quibus quodque nominibus pro temporum cursu notaretur, expressit; qui a multis erroribus antiqua lectitantes possit eximere. Librum etiam fecit 'de casu virorum illustrium' et alterum 'de clarissimis mulieribus', in quibus tanta facundia, verborum elegantia et gravitate refulsit, ut priscorum altissima ingenia eo in tractatu non solum equasse dici possit, sed forsan et merito superasse. Edidit insuper eglogas sedecim pulcerrimas et epistolas quam plures, aliquas nexu pedum ligatas, aliquas solutas et vagas, non parvi omnes pretij penes doctos. Ostendunt sane que conposuit volumina, peritioribus pergratissima, silente me, quanti qualisque fuerit ingenij: Ipse etiam Petrarcha, cui ita fuit amicus, ut anima una in duobus corporibus putaretur, eum pro veritate, semoto calore amicitie, mire collaudat; et ipse Zenobius poeta arbitrium eligende sibi materie in ipso reposuit, ut suis versibus attestatur. Extant et quam plura eius opuscula vulgari edita sermone, pleraque rithimis modulata, pleraque continuatione prosaica, in quibus lascivientis iuventutis ingenio paulo liberius evagatur: que, cum senuisset, ipse putavit silentio transigendo, sed non potuit, ut opt-verat, verbum emissum semel ad pectora revocare, neque ignem quem flabello excitaverat sua voluntate restinguere. Debuit sane vir tantus vatum laurea coronari, sed tristis temporum miseria, que temporalium rerum dominos etiam turpi fenore labefactaret, eiusque paupertas hoc penitus vetuerunt. Verumtamen que composuit laureanda rolumina pro mirto hederaque suis fuere temporibus. Stature fuit poeta pinguiuscule sed procere; rotunda facie; naso supra nares paululum depresso; labijs turgentibus aliquamtulum, venuste tamen lineatis; centro in mento, dum rideret, decore de-fosso; iocundus et hylaris aspectu, toto sermone facetus et comus, [et] qui contionibus delectaretur. Amicos multos sua sibi diligentia comparavit, neminem tamen qui sue indigentie subveniret. Hic diem suum extremum obijt anno gratie MCCCLXXoVo, etatis sue sexagesimo et secundo; et apud oppidum Certaldi in canonica santo Jacobi honorifice sepultus est. Fecit et ipse suum epythafium tetrametrum, quod censuit apponendum: quod tale fuit:

iacent  cineres  atque  ossa  Johannis;

Mens  sedet  ante  deum,  meritis ornata  laborum

Mortalis  vite;  genitor  Boccaccius  illi,

Patria  Certaldum,  studium  fuit  alma  poesis".

 Ijs autem Coluccius Pierius, poeta facundus, bis senos addidit, qui fuere

 Inclite cur vates, humili sermone locutus,

De te pertransis? tu pascua carmine cloro

In sublime vehis, tu montum nomina tuque

Silvas et fontes, fluvios ac stagna lacusque

Cum maribus multo digesta labore relinquis;

Illustresque virus infaustis casibus actos

In nostrum tempus a primo collagis Adam.

Tu celebras claras alto dictamine matres,

Tu divos omnes ignota ab origine ducens

Per ter quina refers divina volumina, nulli

Cessurus veterum; te vulgo mille labores

Percelebrem faciunt: etas te nulla silebit".

© 2004

Indice Biblioteca

Biblioteca

Progetto Boccaccio 

Progetto Boccaccio

© 1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 01 settembre 2011