Dalle
Vite scriptorum illustrium latine lingue
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
I. viij.
(Cd. Museo Civ. di Padova CRM 247, c. 56a).
Edizione di riferimento:
Zeitschrift für romanische Philologie, 1903 (Bd. 27), p. 298 e sgg.
Hoc ferme in genere colligende historie que ad miseriam pertineret, Johannes Buccatius etiam versatus est: dicendi namque studio delectatus iste prodesse omni diligentia posteris vigilavit. Orosio inferior annos ad viiijc fuit, quippe vixit cum Petrarca Buccatius: illo tamen senescente, hic studio ac etate florebat. (Imperabat Boemorum rex Carolus, nominis eius quartus Caesar: Sigismundi pater hic fuit, eius ipsius quem nuper papa Eugenius coronavit.) Buccatium ante omnia historia oblectavit: scribens autem collegit ex novis et antiquis historiys illustrium virorum infelices casus, eosdemque libris novem accurate ac breviter memoravit. Mulieres item claras que omnibus superioribus seculis digne usque nominatione fuissent, libro uno amplexus est. Librum quoque de foeminis impudicis fecit. Deorum item genealogiam, ingens quidem ac utile studiosis ad poetas interpretandos opus, quindecim libris absolvit. Scripsit etiam de montibus de silvis de fontibus de lacubus de fluminibus de paludibus de maribus famosis libris septem. Hec latine ac perite. Sermone autem patrio atque suavi complura volumina edidit fabulis pulcherrimis ac multis plena. Decades preterea tres T. Liviy patrium in sermonem vertit. Patria vero sibi que florum Tuscie flos est, Florentia fuit; sed plurimum Neapoli regia in aula obversatus est.
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
|
|
|
© 2004 - prof. Giuseppe Bonghi -
E-mail
Ultimo aggiornamento: 31 marzo 2004 |