Jannotii Manetti

vita Johannis Boccacci poete fiorentini incipit feliciter.

(dal cd. S, cc. 40b-47b.)

Edizione di riferimento:

Zeitschrift für romanische Philologie, 1903 (Bd. 27), p. 298 e sgg.

Johannes Boccaccius, egregius sui temporis poeta, ita Petrarcę in poetica successissne visus est, ut ipse Danti Paulo ante successerat. Nam, sicut Petrarca septem sopra decem ętatis annos natus erat quando Dantes ex hac vita decessit, sic ante Boccaccium per novem annos nascens eius nativitatem pręcesserat. In hac itaque vicissitudinaria horum pręstantium poetarum successione, huiusmodi acerrima eorum ingenia ideo ijsdem pęne temporibbus ex ipsa natura pullulasse arbitrar; ut in quo humanum genus per mille circiter annos destitutum fuisse videbatur, in eo quasi oportune post tot sęcula aliquantisper dedita opera restauraretur ne poetica ab hominibus omnino recessisse crederetur si diutius in tenebris iacuisset. Johannes igitur cognomento Boccaccius a Boccaccio patre e Certaldo quodam propinquo Florentinorum oppido oriundo, viro imprimis honesto atque mercatore, nascitur, quemadmodum ex pluribus scriptorum suorum locis et epitaphio suo quod ipse dictaverat evidentissime apparet. Ut autem post infantiles parentum indulgentias puer discendi per ętatem capax fuit, a genitore, vetusto maiorum more, ludo litterarum deditus, sub Johanne grammatico, Zenobij cuiusdam non ignobilis eius temporis poetę patre, Florentię erudiebatur, donec paterna congregandę pecunię cupiditas ipsum vel paululum eruditum ex florenti pęne discendi cursu mutata voluntate revocaverit: quę usque adeo vehemens fuit ut eum vix prima litterarum elementa, quamvis acri ingenio pręditus esset, percipere permiserit. Unde ex ludo grammatici circa primos pueritię suę annos ad scolas arithmetici iuxta florentinam consuetudinem traducitur. Inde, paucis post annis, nondum adolescentiam ingressus, ut ipse testatur, cuidam maximo eorum temporum mercatori traditur, ut in mercatura erudiretur. In hac institoria arte cum memorato illo mercatore per sex annos commoratus se nihil aliud egisse quam inrecuperabile tempus incassum contrivisse confirmat, quoniam suapte natura ab huiuscemodi questorijs artibus abhorrebat ac litterarum studijs aptior videbatur. Quo circa rursus e taberna institoria ad cognitionem iuris pontificij non iniussu patris, ut cetera invitus, in canonicum gymnasium detruditur: quod Petrarcę in iure civili itidem in eius vita contigisse diximus. Huiusmodi igitur iuri cognoscendo a patre destinatus totidem fere quot in mercatura annos magna cum molestia frustra consumpsit: nihil enim in illis studijs se profecisse dicit, quod has pontificum sanctiones atque quascumque ineptissimas comentationes mens sua indignabunda multum admodum fastidiret. Proinde ubi per ętatem sui iuris effectus esse visus est, statuit quoquo modo huiusmodi studia dimittere et ad poeti-cam, cęteris posthabitis, se conferre: quod, repugnantibus et patre ac clarissimo quodam pręceptore suo et nonnullis eius familiaribus, postea fecit. Nec mirum cuiquam videri debet si nec reverentia patris nec pręceptoris auctoritas nec amicorum preces ipsum contenere potuerunt quin pontificia iura dimitteret et ad poeticam se conferret: quoniam ad ipsa poetica ita natus erat, ut pęne ab ipso deo factus ad hęc sola fuisse videretur atque a cęteris omnibus abhorreret; quod ut evidentius appareat, nonnullas sententias suas, certa quędam ac fidelia tantę aptitudinis testimonia, in medium adducemus. Ipse quippe in ultimo 'genealogiarum' libro  de universali studiorum suorum cursu loquens, cum se a patre primum arithmeticę mox mercaturę deinde memorato iuri lucrandi gratia traditum memoraverit, postremo, ma-tura pęne ętate - hic enim verbis utitur -, cęteris omissis poeticę operam dedisse scribit: ad quam suapte natura ita natum fuisse testatur, ut nondum septimum ętatis annum ingressus, quo quidem tempore nec poemata per se ipsum capere nec poetas ab alijs audire potuerat, quin immo vix prima litterarum elementa perceperat, nonnullas, mirabile dictu, fabellas composuerit et, quod mirabilius est, ante quam poemata intelligere posset, propter sin-gularem tamen quamdam fingendi aptitudinem poeta vulgo ab omnibus vocabatur. Et paulo post, «iam fere - inquit - maturus ętate ac mei iuris  effectus, nullo suasore, nullo pręvio doctore, quin immo patre repugnante et huiusmodi studia velut frivola et inutilia damnante, poetas dumtaxat aggredi non dubitavi; nec ambigo, si florenti ętate hęc ipsa poetarum studia attigissem, quin unus inter celebres poetas tandem evasissem». Hęc propterea ab eo dicta fuisse constat, ut se suapte natura ad poeticam natum apertius posteris demonstraret. In his igitur vatum studijs, cęteris aliarum artium omissis, ita assidue versatus est, ut, quamvis multa alia pręter ipsa poemata sibi admodum placerent, omnibus tamen posthabitis sola poetica retinuerit. In mathematicis quippe sub Andalone quodam, ianuensi viro eius temporis omnium in iIlis artibus peritissimo, aliquot annos audivit. Sacros quoque sanctarum scripturarum libros libentius avidiusque perlegit. Et quamquam hęc omnia peravide legeret, retentis tamen vatum dumtaxat studijs, postea dimisit. Huiusmodi ergo vatum cognitioni per hunc modum sero nimis addictus, dici non potest quantum brevi tempore cum corpore tum animo ela boraverit, ut per assiduam quamdam veterum poetarum lectionem ac multiplicem librorum latinę linguę transcriptionem in certam misteriorum suorum notitiam facilius perveniret. Quo circa, cum libros non haberet, nec unde emere posset, tenuitate patrimonij cogente, sibi suppeteret, multa non modo veterum poetarum sed oratorum etiam et hystoricorum volumina, quicquid pęne in latina lingua vetustum inveniri potuit, proprijs manibus ipse transcripsit, adeo ut copiam transcriptorum suorum intuentibus mirabile quiddam videri soleat hominem pinguiorem, ut eius corporis habitudo fuit, tanta librorum volumina proprijs manibus exarasse, ut assiduo librario, qui nihil aliud toto fere vitę suę tempore egisset, satis superque esset, nedum homini circa cognitionem humanarum et divinarum rerum propterea occupatissima ut cogitationes suas litteras postea mandaret; quod a poeta nostro egregie factum esse constat, ceu posterius apparebit. Nec hac nostra latinorum librorum copia, vel inopia potius, contentus, gręcas litteras discere concupivit, ut per earum cognitionem in his quę latinę linguę deesse videbantur pro virili sua opitularetur: in quo quidem Petrarcam, ut arbitror, imitatus, plus alienę linguę quam ipse consecutus est. Etenim sicut ille Barlaam, Basilij cęsariensis monacum, litterarum gręcarum imprimis peritissimum, audire voluit ut suo insatiabili legendi desiderio per gręcorum librorum lectionem penitus satisfaceret, quando latine legens satiari non poterat; sic iste Leontium quemdam Pilatum thessalonicensem, peregregium primo memorati monachi discipulum, max virum eruditissimum atque in omni gręcorum facultate doctissimum, triennium, duro gręce legeret, publice ac privatim audivit; siquidem hunc e Venetijs longe alio contendentem suis consilijs, mutato eundi proposito, Florentiam ubi habitabat pollicitationibus suis revocavit, illum  namque in propriam domum ab initio honorifice suscepit susceptumque postea diuturnum hospitem habuit atque ita curavit, ut publica mercede ad legendum codices gręcos publice conduceretur: quod ei primo in civitate nostra contigisse dicitur, ut gręce ibidem publice legeret. Non multo post, malori gręcarum litterarum aviditate tractus, suis sumptibus, quamquam inopia premeretur, non modo Homeri libros sed nonnullos etiam codices gręcos in Etruriam atque in patriam e media, ut aiunt, Gręcia reportavit: quod ante eum nullus fecisse dicebatur, ut in Etruriam gręca volumina retulisset. Huiusmodi veteres duorum tam insignium poetarum gręcarum litterarum primitię quasi seminarium quoddam extitisse videntur, quod uberiorem postea terram nactum gradatim adeo in dies pullulavit, ut temporibus nostris florens uberrimos iam fructus pepererit. Id ut evidentius appareat, gręcorum studiorum progressum, oportunum dicendi locum in presentiarum nacti, paucis ab origine repetemus. Ante Petrarcę tempora, postea quam latina lingua remittere paulatim pristinas vires suas cępit, nulla pęne in Etruria gręcarum litterarum mentio a nostris hominibus per multa secula habebatur; sed qui tunc erant homines, suis contenti disciplinis, aliena non quęrebant. Petrarca igitur primus ex nostris peregrinas litteras attingere conatus, sub Barlaam monaco, Gręcorum omnium - ut diximus - eius temporis peritissimo, erudiebatur; et nisi ei, iam discere incipienti, importuna pręceptoris mors invidisset, non forte, ut ipse de se loquens modeste dicit, sed procul dubio pręsingulari quadam ingenij ac memorię excellentia multum admodum profecisset. Hunc Boccaccius, ut arbitror, imitatus, a Leontio quodam thessalonicensi, litterarum gręcarum in eadem tempestate doctissimo, triennium eruditus, nonnulla percepit, multo plura - ut ipse testatur - percepturus si diutius vagus pręceptor, veteri maiorum suorum ritu, in eodem dicendi proposito perseverasset: tantum tamen exinde hoc suo disciplinę tempore reportavit, ut inter cetera Yliadem atque Odisseam, pręclara Homeri poemata, intellexerit; verum etiam nonnullos alios poetas ab exponente magistro percipiens multa suo egregio 'genealogiarum' operi oportune admodum inseruerit. Non multo post Boccaccij obitum complures docti homines una emerserunt, qui universum latinę linguę campum fiorenti ętate longius pervagati, recenti Pelrarcęg et Boccaccij, doctissimorum hominum, exemplo, gręca ipsa adoriri non dubitarunt. Unde vehementi eorum discendi desiderio satisfacere cupientes, doctissimum quemdam verum constantinopolitanum, nomine Emanuelem, e Constantinopoli, ubi degebat, Florentiam usque, non sine magnis variarum rerum pollicitationibus, accersiverunt, accersitumque privata et publica mercede aliquot annos discendi gratia eo usque retinuerunt, quoad plures exinde doctiores emanaverunt. Quid plura de gręcis studijs dixerim? cum eorum ortum progressumque longius enarrasse videamur quam ab initio putaramus. Hic est ille Einanuel Chryssoloras a quo multi peregregij discipuli primitus profuxerunt, qui postea peregrinam Gręcorum linguam non modo per Etruriam sed per nonnullas etiam nobiliores Italię partes quasi novum litterarum semen ita disperserunt, ut parvo post tempore, paulatim crescens, iam usque ad nostram ętatem mirum in modum germinasse videatur. Sed quorsum hic tam multa de litteris gręcis daset quispiam? Quorsum? Ut totum hoc, quicquid apud nos gręcorum est, Boccaccio nostro feratur acceptum, qui primus pręceptorem et labros gręcos, a nobis per longa terrarum marisque spatia distantes, proprijs sumptibus in Etruriam reduxit. In huiusmodi ergo humanitatis studijs usque ad extremum vitę sine intermissione versatus, multa litterarum suorum monumento reliquit, quę omnia, bifariam scripta, apud nos extant; quędam enim materno, quędam vero latino sermone edita habentur. Materna quoque partim carmine, partim soluta oratione bipartita cernuntur. Hęc omnia, quamquam ab adolescente scripta fuisse constat, tanto tamen lepore tantaque verborum elegantia condita conspicimus, ut latinarum litterarum expertes homines, modo mediocri ingenio pręditi, magna quędam sermonis sui lepiditate plurimum capiantur: proinde fit, ut suo illo lepido dicendi genere imbuti plerumque elegantes appareant. Scripta latina item bifariam sunt: alia namque versibus, alia vero prosa oratione dictavit. Buccolicum quippe carmen per sexdecim eglogas egregie distinxit, ac nonnullas etiam epistolas carminibus edidit. Reliqua omnia soluta oratione composuit: siquidem 'de casibus virorum illustrium' ad Carolum Cavalcantem, egregium equestris ordinis virum ac regni Sicilię pręfectum, libros novem scripsit; 'de montibus et fluminibus, stagnis ac lacubus et maribus' nonnulla litteris mandavit; 'de mulieribus claris' ad dominam Andream de Acciarolis, Altę Villę comitissam, librum unum; postremo pręclarum 'genealogiorum' opus, in quindecim libros quam probe partitum, ad Ugonem, inclitum Hyerusalem et Cypri regem dedicavit: quod inter omnia opera sua, consensu omnium, principatum tenet. Cum igitur originem atque studiorum suorum progressum hactenus pertractarimus, reliquum est ut formam et habitudinem corporis sui ac domesticos mores eius paucis deinceps absolvamus. Habitudo corporis sui obesa fuisse dicitur, statura procera; rotundiori facie, hilari et iocundo aspectu, sermone ita facetus et comis, ut singulis eius verbis, dum loqueretur, summa urbanitas appareret. In amores usque ad maturam fere ętatem vel paulo proclivior. Paupertate plurimum propterea offendebatur, quod expeditam studiorum suorum viam inde prępediri cernebat, qua quidem sibi ad culmen, ut cupiebat, emergendum erat, illam satiricam sententiam crebro expertus:

"Haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat

Res angusta domi'

Plurima itaque paupertatis adversus gloriam eius impedimenta, paupertatem ipsam abigere non valens, assiduis, quantum fieri potuit, diurnis nocturnisque laboribus vel tollere vel saltem minuere, enixius curavit. Quo circa multa librorum volumina proprijs manibus transcripsit, ut per hanc pęne assiduam codicum transcriptionem magno legendi, quo tenebatur, desiderio aliqua ex parte satisfaceret. Plurimorum quę ab eo transcripta fuere, testis est non ignobilis bibliotheca quam Nicolaus Nicoli, vir apprime eruditus, in basilica sancti Augustini, multis post obitum Boccaccij annis, suis - ut dicitur - impensis hędificavit; ubi postea omnes poetę libros, una cum operibus ab eo latine editis, egregie condiderunt, ut perpetuum quoddam maxime ac pęne incredibilis in transcribendis codicibus diligentię testimonium posteris extaret. Suapte natura adeo indignabundus erat, ut quamquam tenuitate patrimoni vehementer angeretur, cum nullis tamen terrarum principibus commorari vel paululum tolleraret: ex quo factum esse arbitror, ut, numquam rebus suis contentus, pluribus scriptorum suorum locis statum suum vehementius deploraret. Ad extremum huiusmodi tam studiosa vita functus, sexagesimo secundo ętatis suę anno gloriose obijt. Sepultus est Certaldi honorifice in basilica sancti Jacobi, lapide quadrato hoc epigramate, quod ipse dictaverat, insignito:

 Hac sub mole iacent cineres atque ossa Yohannis,

Mens sedet ante deum meritis ornata laborum

Mortalis vitę; genitor Boccaccius illi,

Patria Certaldum, studium fuit alma poesis.

 Quę quidem carmina. cum Colucio Salutato, viro eruditissimo, prę singulari quadam poetę excellentia nimis humilia viderentur, duodecim sua prioribus illis in hunc morum adiecit:

Inclite cur vates, humili sermone locutus

De te pertransis? tu pascua carmine claro

In sublime vehis, tu montum nomina tuque

Silvas et fontes, fluvios ac stagna lacusque

Cum maribus multo digesta latore relinquis

Illustresque viros infaustis casibus actos

In nostrum ęvum (!) a primo colligis Adam;

Tu celebras claras alto dictamine matres,

Tu divos omnes ignota ab origine ducens,

Per ter quina refers divina volumina, nulli

Cessurus veterum; te vulgo mille labores

Percelebrem faciunt, ętas te nulla silebit".

© aprile 1998  prof. Giuseppe Bonghi

Indice Biblioteca

Biblioteca

Progetto Boccaccio 

Progetto Boccaccio

© 1996 Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici Italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 01 settembre 2011