Dal
Fons memorabilium universi,
parte V, I. I.
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
(cd. laur. Aed. 172.)
I (c. 69b)
Edizione di riferimento:
Zeitschrift für romanische Philologie, 1903 (Bd. 27), p. 298 e sgg.
BOCCATIVS de Certaldo, quamquam sollertissimuss mercator fuerit, hoc uno tamen est meo iudicio memorandus, quod Johannem,[1] poetam celebrem meo secuto, genuerit. R[espice] eodem li[bro] .vij., ubi agitur de Johanne Boccatio.[2]
II (cc. 214d- 215a).
JOHANNES, cuius agnominatio est Boccatius, fuit de Certaldo, poeta nobilis evo meo. Huic Boccatius pater est, acutus et perspicax in mercantijs; qui, dum mercandi studio Parisius moraretur, amavit vehementer quandam iuventulam parisinam, quam, prout diligentes Johannem dicunt (quamquam alia communior sit opinio), sibi postea uxorem fecit; ex qua genitus est Johannes. Qui cum non plene Florentie gramaticam didicisset, cogente patre, lucri causa se contulit ad mercantias et, dum iam 25 annum ageret, mittitur Neapolim ut moretur. Sed, cum quadam die venisset ubi Maronis cineres dicebantur positi motus gloria tanti viri, omnino[3] flexit animum ad poesym; cuiius animi ardore conspecto atquievit pater. Ipse vero, cum statim mirabiliter profecisset, non contentus latinis litteris Leoncium magistrum argolice poesis secum Florentie sumptibus suis tenuit quousque Homerum de greco transtulit in latinum eumque etiam grecis litteris erudivit. Edidit post hec 'geneologiam deorum', opus quidem laboriosum et utile volentibus poetarum figmenta cognoscere. Scripsit 'de montibus silvis fontibus fluminibus lacubus stagnis paludibus et maribus' libellos utiles. Scripsit 'de casibus virorum illustrium' et 'de mulieribus claris'. Metro vero scripsit eglogas 16. In lingua materna fecit opera infinita, que, quia lascivientis iuventutis[4] sunt, libenter in senio combussisset[5] ni iam per universam Italiam coaluissent semina. Fuit stature proceris atque pinguis, aspectu hillaris, sermone facetus et qui colloqui letaretur. Tandem in Certaldo patria sua moritur anno gratie 1375, etatis vero 63, ibique in canonica sancti Jacobi sepultus. Cuius epithaphium tale de se ipse fecit:
Hac sub mole iacent cineres atque ossa Johannis;
Mens sedet ante deum, meritis ornata laborum
Mortalis vite; genitor Boccatius illi,
Patria Certaldum, studium fuit alma poesis.
Colucius Pyerius hos bis senos[6] adiunxit pro gloria vatis amici sui:
Inclite cur vates humili sermone locutus
De te pertransis? Tu pascua carmine claro
In sublime vehis, tu montum [7] nomina tuque
Silvas et fontes, fluvios ac[8] stagna lacusque
Cum maribus multo digesto labore relinquis;
Illustresque viros infaustis casibus actos
In nostrum tempus a primo colligis [9] Adam.
Tu celebras claras [alto dictamine][10] matres,
Tu divos omnes ignota ab origine ducens
Per ter quina refers divina volumina, nulli
Cessurus veterum: te vulgo mille labores
Percelebrem faccint, etas te nulla silebit.
Note
______________________________
[1] Il cd. Jovannem, ma Johanne al v. 3.
[2] Queste poche righe, fino a genuerit, furono pubblicate solo dal Mehus, o. c., p. cclxiv.
[3] Il cd. oĩa = omnia, corretto come nel testo tanto da Me che da Ba.
[4] Il cd. iuventis.
[5] Il cd. combusisset.
[6] Il cd. serenos, che Me corresse ter senos, senza riflettere che i vv. del Salutati son 12 e non 18.
[7] Il cd. montium
[8] Il cd. at.
[9] Cd. collicis.
[10] Le due parole tra parentesi mancano nel cd., e furono restituite dal Mehus nella stampa.
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
![]()
|
|
|
© 2004 - prof. Giuseppe Bonghi -
E-mail
Ultimo aggiornamento: 31 marzo 2004 |