VITA del Cardinale Pietro Bembo

Descritta in latino

da Monsignor Giovanni della Casa

ed ora per la prima volta recata in italiano con annotazioni

 

Edizione di riferimento

VITA del Cardinale Pietro Bembo Descritta in latino da Monsignor Giovanni della Casa ed ora per la prima volta recata in italiano con annotazioni, PESARO, Dalla Tipografia Nobili 1832

[3]

Quando Roma e il mondo cattolico

erano in festa

per la promozione alla sacra porpora

del reverendissimo padre

Giuseppe Maria Velzi

dell′ordine de′ predicatori

mæstro del sacro palazzo

Annesio Nobili tipografo

pieno della comune letizia

al suo protettor vero

in argomento

di servitù di gratitudine di riverenza

offeriva il presente comentario

che

Monsignor Giovanni della Casa

nel secolo XVI spose in latino

Giuseppe Ignazio Montanari

voltava in italiano

PETRI  BEMBI  VITA.

Petrus Bembus Venetiis natus est, annis post Christum ortum MCCCCLXX patrem habuit Bernardum Bembum, hominem, cum vetere mobilitate, tum doctrina, tum etiam dignitate clarissimum; nam res Venetum publica a certis nominatim familiis administratur: eæ claræ habentur: reliqui cives; quamquam sunt eorum multæ amplæ honestæque familiæ, neque genus suum magnopere extollunt, et in sua quique re gerenda occupati, civitatis precurationem fere non attingunt. Inter eas familias Bembi antiquissima stirpe orti, cum omni tempore in rep. floruerunt, ampli [6] in primis, illustresque numerantur. Erat præterea Bernardus suo etiam privatim nomine, propter juris scientiamo qua plurimum excellebat, apud civitatem multum admodum gratiosus; et propter summam prudentiam, multiplicemque rerum usum, propterque vitæ gravitatem, magna in homine erat auctoritas. Hic cum a sua civitate ad populum Florentinum legaretur, qua in legatione obeunda biennium domo abesse Venetorum legibus cogeretur, faciendum sibi esse existimavit, ut Petrum filium, quamquam admodum is tum puer erat, secum educeret; propterea quod Florentinorum instituta parum a Venetorum moribus illo tempore abessent: non dum enim sub unius dominatione illorum erat respublica, sed nobilitatis fere arbitrio regebatur; et, quod ea civitas prestare ingeniis creditur, acui puerum, in quo jam tunc præclara indoles elucesceretr volebat: tum Italicam lin[7]guam, qua non elegantissime Veneti, illis præsertim temporibus, uterentur, emendari in illo, Fiorentinorum hominum consuetudine, existimabat posse: nam omnium Italiæ nationum commodissime eam loqui civitatem autumant. Nec vero patris consilium filii fefellit industria: sic enim excitatum puerile Bembi ingenium Florentiæ est, sic teneræ pueri aures, animusque puro ac dulci illo Etruscorum sermone imbutus, ut jam inde a prima adolescentia, multa cum Latine, tum vero Thusce a se scripta ediderit, quibus nihil hominum auribus politius, nihil omnino elegantius, aut suavius accidere possit. Jacebat omnino temporibus illis eloquentia: inquinate enim loquebantur; nullus erat verborum delectus, nullum scriptorum discrimen. Nam et ipse negligebatur Cicero, vel contemptui potius erat; et Cæsarem propter historiam modo cursim et negligenter legebant, Terentium, [8] Virgilium, bonos ceteros, in ludo tantum, idque perpauci, ediscebant: post puerilem illam disciplinam sumebat eos in manus nemo: duros, obscuros, asperos scriptores adamabant; consectabanturque abditas, abstrusasque historias aut fabulas; qui iis ineptiis referti essent auctores, ii eruditi numerabantur: itaque unus Ovidius de veteribus in honore erat. Ergo, si verum quærimus, nihil ante Bembi ætatem Latine scriptum octingentis ipsis annis, aut eo amplius est, quod Romam illam veterem redoleat; aut magnopere lectione dignum sit; solœcismum enim vitabant, quantum quidem ex arte grammatica didicerant, idque ipsum haudquaquam semper: id unum præstare qui poterant latine loqui sese putabant: nulli qui purus ille incorruptusque veterum Romanorum sermo esset noverant, ac ne suspicabantur quidem. Par erat atque idem eorum error, qui Italice scribebant: qui cum duos ha[9]berent scriptores, mea quidem sententia, vel cum Latinis, vel cum Græcis conferendos: nam alterius versus et suavitatis plurimum habent et dignitatis; et variis ingenii, aut etiam artis luminibus referti sunt, et animum sæpe permovent atque impellunt; ut de amore ne Græcus quidem quisquam melius; alterius oratio dulcis, copiosa, polita, ornata, mollis, faceta, rem ante oculos ponens, ut geri ea, quæ legas, non narrari videantur. Hos cum haberent auctores duos, utrumque in suo maxime genere excellentem, scribebant ipsi inepte, abiectissimis verbis, nullus erat ocationis ornatus, nullæ homine erudito dignæ sententiæ, nulla compositionis, aut numerorum ratio. Licet in manus sumere, quæ tunc multi scriptitarunt, præter unum Politianum, illumque ipsum minus dulcem, minus omnino elegantem, quam ut legisse Petrarcæ lectissimos versus videatur; ceteros ad unum indignos [10] dicas, qui in scriptorum numero habeantur. Unum scurrile vigebat genus; in eo sane ridiculi nonnulli; sed ipsi quoque multis in locis inertes ac languidi. Hanc igitur inter erroris atque inscitiæ caliginem Bembus ad veterum scriptorum tamquam lumen ac lucem respexit primus, primusque ab hominibus, magnis quidem hortationibus, magno suo labore, multis reclamantibus ac repugnantibus, impetravit, ut Ciceronis, ut Virgilii, ut Cæsaris similes sese in dicendo, quam Apuleji, Macrobii, Statiique esse mallent; cum contenderet oportere, qui scriberent, eam dicendi formam, quæ optima esset, habere animo et cogitatione comprehensam; ad eam tamquam ad exemplum aliquod orationem scriptionemque suam dirigere; Demosthene autem, aut Cicerone perfectius in dicendo aliquid promere se posse qui profiterentur, sua quidem sententia nimium subire oneris; nimium suis [11] fidere viribus; quorum etiam jam olim errore ac temeritate factum esse existimabat, ut malos multos scriptores haberemus: nam, cum nonnulli a Cicerone discedere, suique plane esse vellent, cum aliter, atque ille, dicere studerent, quoniam is perfectus absolutusque esset; deterius, dicere cogebantur. Hæc Bembus cum dictitaret, cumque etiam litteris mandaret, ægre ille quidem, sed multis tandem persuasit, spretos ac repudiatos antea scriptores optimos illos, repeterent; propositosque sibi ad imitandum haberent. Quo quidem Bembi labore, quibusque præceptis, quantum eloquentia adaucta sit, cuivis facile est noscere; si ea, quæ ante hanc illius disciplinam scripta sunt, cum hujus ætatis scriptoribus conferantur. Ea obita legatione domum Bembus cum patre rediit, jam bonarum artium studiis incensus, jam eloquentiæ, ac scribendi magno quodam amore flagrans. Itaque in Si[12]ciliam usque ad Constantinum Lascarem Græcarum litterarum causa profectus, trienniumque ibi commoratus est; tantumque ingenio, labore, assiduitate profecit, ut Græcæ non modo optime sciret, sed etiam polite locuculenterque scriberet: atque in Sicilia cum esset, Latine de Etnæ incendiis scripsit ad Angelum Gabrielem: qui liber, ab eo editus in manibus hominum eruditorum non sine aliqua laude versatur. Post eam peregrinationem celeriter Bembus assecutum est, ut maxima apud omnes Italiæ civitates, tum apud exteras etiam nationes, ejus esset ingenii admiratio: ita enim, uti res est, sic homines statuebant; perdifficile factu esse unum atque eundem duabus linguis tam scite, tamque ornate copioseque uti posse; quodque pauci uno in sermone umquam præstiterunt, ut præclare scriberent, id ab adolescente Bembo et in Latina et in Italica oratione effici omnibus, qui [13] de hiis studiis aliquid judicare possent, permirum videri necesse erat: præsertim id ipsum in utraque lingua et prosa oratione et versibus, id quod Ciceronem ipsum expertum, sunt, qui negent assequi potuisse. Ac miramur profecto interdum, quid causæ sit, cur, cum operatorii poeta maxime finitimus sit, negent fieri posse, ut idem orator bonus, idem egregius poeta evadat; idque non homini modo existimatione, sed etiam re ipsa comprobatum esse, nullos enim, aut certe perpaucos utramque facultatem adepto videmus: sed cum diuturno studio, magnisque lucubrationibus utraque egeat non suppetit ad utramque tempus, atque otium: et quoniam longa exercitatione, assiduoque usu consuescimus aut oratorie dicere, quod vitio maxime datur versus scribentibus, vel poetice, quod contra in prosæ orationis scriptoribus vitiosum in primis habendum est: si quis utrum[14]que studium copularit atque conjunxerit, magnæ cujusdam intelligentiæ, acrisque judicii est, præstare alterum genus, ne incurrat in alterum. Præterea oratorum, poetarumque ingenia atque naturæ contrariæ propemodum inter se sint, oportet: hi enim ratione atque humanitate reguntur; illos, furoris afflatus ac divinitas quædam impellit: atque omnino proximis, conjunctisque in rebus facilior a recto declinatio, ac lapsus est, reprehensio vero vel insignior: creat enim errorem similitudo: et cum varia tum est, celeriter, propter rei similis comparationem ac propinquitatem, inversio animadversa internoscitur ac reprehenditur. Neque ii tamen nos sumus, qui aut Ciceronis versus valde improbandos existimemus, aut Platonem atque Æschinem ( utrumque enim versus in adolescentia scriptitasse memoriæ proditum est ) malos, contemptosque fuisse poetas credamus. Post [15] Siliciensem illam peregrinationem, perpaucis interjectis annis. Ferrariam Bembus pater Prodominus missus est: eum magistratum, malum in primis atque honorificum, illis temporibus Veneti, virtute belli partum, victoriæque tamquam insigne, gerebant in aliena civitate. Eo quoque cum patre filius exiit: sicque eo in oppido perdiu fuit, ut cum ab eo omni juventute, ab omnique nobilitate plurimum coleretur, tum vero Herculi Estensi, maximo ac fortissimo viro, qui in ea civitate imperium obtineret, Lucretiæ Borgiæ, quam in matrimonio Alphonsus habebat, gratus in primis, acceptusque esset. Per idem tempus, cum annos natus esset haud amplius XXVI eos sermones, qui Asulani ab eo inscripti sunt, confecit; opus omnium pigmentorum flore atque colore distinctum. Fæminas omnino cum adolescentibus de amore loquentes amoenissimis quibusdam in hortis facit, ita [16] lectissimis verbis festive ac venuste ita sententiis copiose atque ornate, nihilut ejus oratione cum uberius, tum vero suavius modulatiusve esse possit. Eos libros tanta hominum, mulierum etiam medius fidius approbatione et tamquam plausu exceptos recentes esse meminimus, ut extemplo cuncta eos Italia cupidissime tectitarit atque didicerit: ut non satis urbani, aut elegantes ii haberentur, quibus Asulanæ illæ disputationes essent incognitæ. Erat per id tempus Urbini Guidusubaldus Feltrius, vir maxime spectata, maximeque nobilitata virtute: is suæ civitatis tenebat imperium; atque cum eo Helisabetha Francisci Gonzagii, qui itidem civitati imperabat, soror, nupta erat: cujus de mulieris laudibus mira quædam litterarum monumentis, cum ab aliis multis, tum etiam ab hoc ipso Bembo mandata sunt. Ac datum est profecto Urbinatum civitati, ut non suos domi modo prin[17]cipes omni genere laudis claros atque insignes habeat, sed etiam, ut ex alienis civitatibus mulieres, quas illi in matrimonium duxerint, letissimæ fere, præstantissimæque illi feminarum omnium obtingant: tam præter eam, quæ a me appellata est, Helisabetham Gonzagiam; habuit Franciscusmaria hujus Guidiubaldi pater ex eadem familia uxorem Eleonoram, quæ proximis diebus mortua est, omni muliebri laude præter ceteras ornatam atque illustrem. Nec vero de Victoria Farnesia, quando in huic sermonem venimus, sileri ullo modo potest quamquam invitus facio, ut de eis, qui nunc sunt, dicam aliquid, cujus quidem mulieris modestia ac pudor ingenuus illud profecto præstitisset, quod Periclem ajunt dixisse, primam in muliere laudem esse, ut ne de virtute quidem illius ulla ad viros fama emanet: sed nulla ratione occultari tanta primariæ feminæ virtus potest, quin ad [18] viros quoque emergat, ac suo ipsa splendore se prodat. Fortunatus igitur Guidusubaldus cum sua illa animi magnitudine atque æqualitate, suaque illa prudentia; tum vero hac tali conjuge, vitæque socia. Sed cum Urbini quemadmodum dicere incoeperam, Guidusubaldus atque Helisabetha Gonzagia essent, hominum excellentium peramantes, perque hospitales, conveniebant ad eos ex omni Italia, ut quisque præstanti aliqua in arte præcelleret: eo cum Bembus quoque forte venisset, præcipuo præter ceteros in honore haberi cœptus est; multa enim habuit Bembus, quæ, ad hominum animos conciliandos, plurimum valere consueverunt; nam et in forma summa quædam oris species ac dignitas inerat, et in statura ac proceritate decor, mira præterea in moribus suavitas quædam lenitasque amabilis; dulcisque cum sermo, tum tota vitæ, victusque consuetudo mitis ac clemens: ad ea [19] cum præclara ingenii vis ac natura accederet, expetebatur, scilicet, unus omnium, maxime ab illustri illo virorum, feminarumque conventu: quibus rebus efficiebatur, ut multum domo abesset, Urbinique fere viveret; quam rem multum etiam vicinitas adjuvabat, atque ultro citroqne Pisaurum quidem usque perfacilis atque expedita navigatio: ita factum est, ut minus domi honores assuesceret admirari, minusque ambitionibus implicitum animum haberet. At vero id pater reprehendere, graviter ferre, ac prope patrio jure, ut uxorem duceret, ut rempublicam capesseret, atque ex ordine magistratus peteret, imperio cogere: fit enim fere, ut qui in libera civitate, præsertim clara atque opulenta, vivant, omnia ad honores referri putent oportere, id unum consectentur et expetant, ut dignitates, ut magistratus adipiscantur: si quæ sint laudes, quæ alio pertineant, eas aut non agno[20]scunt, aut leves atque inanes judicant: atque hæc liberorum populorum consuetudo, quamquam per se ipsa, vique sua fortasse minus probanda est. Nec enim compendii, honorisve causa, si ad veram illam rationem dirigas, petendi magistratus sunt, civibusve aliis ullo studio, aut ulla contentione prœripiendi; sed unius reipublicæ ratio habenda est, ejusque unius utilitati, salutique serviendum; ut dignioribus concedamus; et sæpe delatus nobis major aliquis, aut magistratus, aut imperium, aut curatio, si minus ei rei gerendæ nos idoneos sentiamus, accipiendus non sit, aut etiam deponendus: nec enim errare patriam, pati æquum est. Sed, quoniam non vivitur cum perfectis hominîbus, percomode popularis hæc ambitio cecidit: honorum enim cupiditate incensi, non ad suum se quisque format atque instituit arbitrium, sed ad populi, civitatisque judicium, consilia, mo[21]res, vitam, voluntatemque instituunt; dantque operam, non ut sibi ipsi, aut aliis fortasse quibusdam probati sint; sed, ut populo, civitatique, a qua honores scilicet expetant, placeant: ita fit, ut una, eademque perpetuo permaneat civitatis forma, atque una, eademque sit omnium civium communiter disciplina; neque singulorum privatim studiis, voluntatibusque variatis, reipublicæ quoque ratio atque institutio vertatur atque mutetur; quam quidem cautionem, prudentiamque, una, præter ceteras omnes, Venetorum civitas semper adhibuit; ut domesticos suos mores diligentissime retineret, essetque plane sua, neque quicquam exterum infundi in civitatem, aut ulla infici se peregrinitate pateretur. Cum igitur Bembus pater in eum cursum, quem tenuerat ipse, quemquem summa cum laude, plausuque confecerat, filium induceret atque  compelleret; ille con[22]tra, alia spatia, cursusque alios animo agitaret, quamquam patri obsequi suadebat pietas, civium consuetudo hortabatur, propinqui, necessariique efflagitabant; tamen sic animo cogitabat, cuius ipse gloriæ cupidus esset, eam ad se non a suis modo civibus, sed ab omnibus etiam gentibus ultro deferri, prehensandum sibi ejus rei causa neminem esse, supplicandum nemini, nullius suscipiendas inimicitias, nemini os lædendum; unam enim esse, ex omni laudum genere, ingenii gloriam, qua, sine ulla cujusquam querela, perfrui, ad extremum usque, homines soleant: honores imperitæ modo multitudinis testimonium præseferre, ingenii laudem ac famam, etiam intelligentium hominum habere comprobationem: nec vero aut voluntatum mutationem, aut fortunæ temeritatem extimescere; sed stabilem, firmamque etiam ad posteros commendationem habere: postremo permul[23]tos omnibus ætatibus exoriri, quorum opera, pro sua cuiusque parte, respublica geri possit; at, cujus ingenii monumentis civitas ornetur, ne multis quidem sæculis unum extare, aut alterum: satis vero iam Bembos, magnos honores in republica, ad illustrandam familiæ dignitatem esse consequutos; satis nobilitatam, majorum suorum rebus gestis, suæ memoriam stirpis esse; quando et vetustissima templa a suis jam olim gentilibus constructa, ea scilicet, quæ Juliano dedicata sunt, Bemborum nobililatem illustrent, et pietatis sint testes; et Francisci Bembi ejus, qui, multos annos ante Patriarcham Venetiis institutum, sacrorum antistes ac pontifex fuit, memoria, gentis vetustatem ostentat; tum maritima imperia, clarissimæque Francisci itidem Bembi victoriæ; tum Marci, qui a Cypriis interfectus est; aliorumque multorurn ob rempublicam susceptæ calamitates, interitus[24]que, Bemborum et virtutis, et in patriam caritatis testimonia sunt: nec vero ne in præsentia quidem defuturos, qui stirpis, gentisque gloriam tueantur atque adaugeant; habere se se Carolum fratrem, in quo mirificam ingenii indolem, maximam virtutis spem inesse intelligat; esse præterea cum alios nonnullos, tum Joannemmatthæum Bembum summa itidem virtutis et ingenii spe præditum adolescentem. Et vero hic quidem, nec Bembi de se judicium fefellit, et multis, magnisque in rebus domi, forisque perutilis reipublicæ civis est, semperque fuit: nam Carolus, priusquam patriæ prodesse per ætatem potuisset, extinclus est: unam hanc litterarum atque ingenii laudem minus illos adhuc esse adeptos: eam se in suam gentem inferre cupere, ac propemodum etiam se id perficere, ac præstare posse compertum habere: sin honores sectari velit certo scire, minus eam sibi [25] rem ex sententia successuram; quam invitus suscipiat, et injucundam existimet; et multa præterea a natura impedimenta habere se, sibi ipse sit conscius: nam et blandiri ei qui possit, quem portasse minus aut probet, aut diligat, pudore sese quodam ingenuo impediri; et existimationem suam vulgi voluntati, comitiorumque casibus et tamquam undis, quotannis commissi esse, propter animi quandam aut libertatem, aut, si quibus ita videtur, fastidium, pati non posse: nullam autem omnino rem facilem esse, quam invitus facias. Scire sese illam alteram honorum atque ambitionis incertam, ac periculorum plenam viam, plus fortasse utililatis, plus apud parvi, angustique animi homines splendoris polliceri; sed eam se sequi malle, quæ plus veræ solidæque dignitatis habeat: ut enim fructuosos fundos parare utilius sit, voluptarios autem, atque animi modo causa institutos honestius ac [26] magnificentius; sic illam ambitionis rationem uberiores in vulgus fructus fortasse ferre, hanc certe bonarum artium ac litterarum institutionem, plus apud præclara hominum ingenia magnificentiæ, plus honestatis ostendere: ac, ne multa nihil ægrius factum est, multis filii contentionibus, multa contra patris, matris quoque Helenæ Marcellæ, primariæ feminæ, castigatione, sæpe etiam obiurgatione, quam, ut ne «singulare ac prope divinum Bembi ingenium, ad bonarum artium studia atque ad has mansuetiores musas natum, vulgo atque imperitæ multitudini proderetur. Sed pervicit tamen, ut, per parentes ac necessarios, perque cives sibi suos aliquando vitam in litteris agere, idque unum, relictis rebus, curare sibi liceret. Sed paucis post annis dum sese Bembus libris, litterisque obruit, dum solitudines, recessusque sibi pro foro, sibi pro curia, proque comitiis per summum [27] otium, summamque tranquillitatem habet; Joannes Medici Cardinalis, is cui Leo X nomen postea inditum est, Pontitex Maximus Romæ creatur. Mos, consuetudoque Pontificum est, ut si quid publicæ privatæve rei incidat, quod prolato opus non sit, quodque secreto per litteras agi oporteat, si quando, aut regibus, aut civitatibus respondendum, aut si quid postulandum ab iis sit, si quid denique paulo majoris negotii implicitum cum aliquo est, id, quasi per familiares epistolas, transigant: eas litteras cera obsignant; nam publicis decretis in plumbo Signum st: earum litterarum scribendarum negotium datur hominibus, ob scribendi prudentiam, atque elegantiam, eruditissimis; ob muneris, locique dignitatem, gravissimis atque honestissimis; ob autem rerum pondus ac magnitudinem, summa fide, summaque precitate præditis: ii magna cura ac diligentia conquiruntur, [28] magnis præmiis evocantur. Eum Leo morem cum vehementer, probaret, cumque ad dignitatem pertinere arbitraretur, diligentissimeque eum retinere vellet, sine ulla dubitatione Bembum accersiri, eique numeri, negotioque præponi jubet. Magnam in spem, magnam in dignitatem vocabatur Bembus: munificentissimus enim Leo, liberalissimusque et habebatur et erat: ipsi autem res erat familiaris pertenuis; vix ut necessarius sumptus suppeditaret, idque ipsum magno Caroli fratris, quem sui amantissimum, observantissimumque habebat, labore atque industria: confluebant præterea ad Leonis famam ac bonitatem, ut quisque in quaque  excellebat arte, aut disciplina; ut propemodum homini erudito, Roma abesse, turpe esset. Huc accedebat reprehensores suos convincendi Studium quoddam; cum quanti suæ illæ artes fierent, quas illi nulli rei esse dicerent, quasque [29] tamquam nugas ac deliramenta, sæpe Bembus obiicerent, ostendendi magna data est occasio: nec vero a suo vetere instituto, aut a litteris abduci sese propterea arbitrabatur, quippe, qui ad scribendum invitaretur, qua una in re omnis sibi cura atque opera posita semper fuisset. Proficiscitur Romam Bembus cum annos natus esset tres et quadraginta; præponiturque epistolis Pontificis Maximi nomine scribendis; eoque in munere gerendo datur illi socius, et tamquam collega, Jacobus Sadoletus is, qui postea cardinalis factus est. Scripsit eorum uterque eas epistolas cum plane latine, quod ante id tempus neque acciderat ulli, nec adeo fieri posse ullo modo homines existimabant, ac, si verum quærimus, ne cogitabant quidem: nostri enim homines, sæpe etiam transalpinæ nationes, sic latine scribebant, ut suæ quisque civitatis tamen loquendi formam, consuetudinemque retine[30]ret; ac latinis verbis, quamquam ne id quidem usque quaque, gallice nihilominus, aut italice, nescio quo pacto, loquerentur: sed eæ epistolæ cum plane latine a Bembo, Sadoletoque scriptæ sunt; tum vero summa a doctissimis, exercitatissimisque hominibus adhibita est elegantia, summaque dignitas; id quod ex iis libris intelligere licet, qui a Bembo editi, epistolas a se Leonis X nomine scriptas continent. Cum itaque Pontifici Bembus, homini nec natura hebeti, nec in scribendo rudi, cumulatissime satisfaceret, magno ab eo honore afficiebatur: tantum porro in illum suæ liberalitatis Leo contulit, ut, qui Romam pauper tandem venisset, suis ex fructibus sestertia amplius CXX caperet, Pontificis plane beneficentia dives factus. Fuit ætas, tempusque illud humanitatis suavitate nimia prope quadam perfusum; ut delectationum multarum studia sæculi illius licentiæ, propemodum [31]  omnium permissu, concessa essent: nec enim ne voluptatum quarumdam blandimenta nimium severe aspernabantur, sed multa ad oblectationem, multa ad ludum data erant cujusque ordinis, cujusque ætatis hominibus: nec vero religioni habebatur, honestos, gravesque homines in hortis visos esse; aut paulo liberiore in convivio, symphonic cum caneret, et mulieres accumberent, interfuisse, quam quidem sæculi illius nimium plana profusam hilaritatem, eorum temporum, quæ sequuta sunt, tristitia, vehementer corripuit, magnoque opere castigavit: quo magis vereor, id quod dicturus sum, ne multis secus, atque est, de Bembo, existimandi aliquid det loci. Sed quoniam nobis susceptum id est, ut de illius vita, non de laude, dicamus, ne hoc quidem reticendum nobis esse arbitrati sumus. Ac fit fere, ut mores, consuetudinesque locorum, aut ætatum, pro [32] ratione sibi, proque disciplina homines habeant: denique, quod fieri vident, licere putant; atque id, quod in præsentia minus reprehenditur, in posterum quoque tolerabile, concessumque fore arbitrantur, atque omnino apud omnes gentes, etiam quæ natura gravia sunt, fieri consueverunt moribus leviora. In ea igitur morum, sæculique licentia eximia forma mulier quædam perpulisse Bembum dicitur; neque, diu resistentem, continere eum se a lapsu potuisse, præsertim qui nullis dum sacris initiatus esset: verum ea, ut temporibus illis lapsio, ut hac ætate fortasse labes, eum habuit eventum, ut magno, si modo naturam audire volumus, fructu compensaretur. Suscepit enim ex ea muliere liberos tres; qui ut nominentur a me, res propemodum postulat, nec ipsi nolunt; Lucilium, Torquatum, et Helenam Bembam, feminam lectissimam, quæ cum Petro Gradenigo primario adole[33]scente nupta est: cui etiam liberos ex sese peperit, totiusque orbis terrarum præclarissimam civitatem civibus nobilissimis auxit: ut, si qui sunt, qui in eo Bembum gravius accusandum censeant, meam illi quidem ad suam sententiam adscribant licet; sed ii tamen se meminerint id improbare factum, quod infectum esse, optare certe non audeant. Nec vero in litteris moda scribendis Bembi fidem atque eruditionem Leo periclitatus est; sed etiam in rebus agendis hominis prudentiam, sollertiamque plurimum adamavit. Itaque cum conspirare adversus Galliæ regem cum Cæsare Maximiliano, cumque Hispaniarum rege catholico, ita reipublicæ temporibus postulantibus, cogitaret; misit de ea conspiratione Bembum ad Venetorum senatum, qui eam magnopere civitatem hortaretur, uti a Gallorum, quibus cum consenserat, amicitia discederet, ac sese cum Pontifice, reliquisque con[34]spirationis auctoribus, ducibusque foedere et societate conjungeret. Habita est a Bembo in Venetonim senatu ea de re oratio pergravis sane perque vehemens, quam etiam scriptam reliquit; perlegant eam nostri homines; nihil italice scriptum, gravus ornatiusve ea oratione, dicent esse. Tenebatur præterea impendio magis Bembus studio signorum antiquorum, idque genus rerum reliquarum, credo, quod eam pulchritudinem, ordinem partium convenientiam, quam mente atque animo in scribendo unus cerneret præ ceteris, iis etiam minus liberalibus in artibus cum propemodum agnosceret, paulo magis commovebatur, atque omnino fingendi pingendique artem poeticæ ex altera parte ajunt respondere: illa enim animorum, hæ sensuum mulcendorum magistræ: quamquidem ingenii doctrinæque causam, ii, qui nostra ætate eousque harum rerum cupiditate efferuntur atque [35] insaniunt, magno ut propterea ære in alieno sint, cum afferre homines sine ingenio, sine litteris non possint, quam morbi furorisque sui rationem allaturi sint, ipsi videant: quid enim attinet, cum animum partim per se, vique sua turpem rudemque, partim malevolentia, invidia, perfidiaque inquinatum gerent: domum modo atque hortos, villasque, tot versuris faciendis, tot frustrandis, fraudandisque creditoribus, affabre factis signis ex marmore, aut ex ære ornatas habere? cumque in dictis factisque honestam faciem numquam, ne in somnis quidem, aspererint, decorem pulchritudinemque tanto in ære ac lapidibus opere adamare? equidem nec domum, nec villam, nec vero oppidum unquam, non modo exornatum, sed ne satis quidem mundum dixero, ubi illi cum ea fœditate, cum iis animi sordibus habitent. Nam si qui sunt, qui talium rerum intelligentiam, tam[36]quam suæ, in reliqua vita, munditiæ atque elegantiæ, aut rectarum artium, in quibus ipsi excellant corollarium quoddam adferant, id quod in Bembo usu evenerat, iis non modo sucensendum non est, sed etiam gratiæ habendæ sunt; at, qui omnium disciplinarum expertes, in omni vita rudes atque agrestes, hujus unius studii commendatione nitantur, aut in eo non virtutis quasi appendiculam, sed tamquam vitiorum ac scelerum suorum, ut ipsi sperant integumentum, ut ego interpretor, additamentum quoddam quærant; ii non modo acriter vituperandi, sed etiam vehementer illudendi sunt. Sed cum tenui Bembus valetudine atque imbecilla esset, cumque noctu magnis lucubrationibus, magnis vigiliis scribere necesse haberet; nam interdiu, cum a Pontificis latere discedere vestigium vix liceret, cumque multi audîendi; salutandi, deducendi, honestandique, ut romanus ferebat 37] mos, essent; relinquebatur ocii nihil: gravem diuturnumque in morbum incidit; ex quo cum ægre ac difficulter convalesceret, nec recreari reficique videretur posse, de medici Consilio, ipsius Pontificis hortatu, cælimutandi causa, Patavium petiit: atque eo anno, Leo moritur. Incredibile dictu est, quanta animi alacritate, quantaque lætitia romanis laboribus, curisque liberatus, longa sane, annorum novem, ipsorum intermissione facta, optatum ad otium studiumque suum vetus sese Bembus receperit; nullum ut urbis urbanarumve rerum, aut deliciarum desiderium in eo resedisse, liquido appareret. Et vero eos, qui a pueris, bonarum artium studiis dediti, ætatem egerunt in litteris, mordere in adolescentia interdum solet, quod a rebus agendis absint: quod si casus eos forte aliquis ab otio ad agendum evocaverit atque traduxerit, næ illi rem totam, quam, incognitam dum haberent, admira[38]bantur, expertam atque perspectam, præ suo vetere studio, contemnunt. Quid enim in se continet, quod magnopere aut laude, aut etiam appetitione dignum sit, præclara ista agendi sollertia? si modo rem inspicimus, ac speciosa illa vocabula, communitas, utilitas, salus hominum, paulisper ab hac disputatione facessant, rogamus: qua enim tota in re non ratio, sed, maximam partem, fortuna dominatur, quamque non prudentia, sed plerumque (non enim libet semper dicere) malitia, regit; quid aut gloriæ aut jucunditatis inesse possit? quasi enim cum ludas tesseris, neque contra ejus ludi formulam ut venias, adversarioque ut fucum facias, animum inducere velis; si te is, qui cum ludas, contra sine ulla dubitatione circumveniat, atque decipiat, nimiquam tu tantum scientia atque artificio proieceris, ut cum Alius dolo atque fallacia certare possis; sic in hominum vita hac, [39] et tamquam alea, cum viri boni, ut a justitiæ certa quadam præscriptione, ne latum quidem unguem, discedant, abduci sese nullis aut honorum, aut pecuniæ præmiis patiantur; alii autem vulgo fraude, præstigiis, sæpe perjurio perfidiaque pugnent, vincitur nimirum simplicitas calliditate, ingenuitas impudentia, pudor molestia, fides scelere, Veritas mendacio: itaque tardi, parumque efficaces habiti boni inter improbos, ludibrio sæpe sunt. Careant igitur insigni ac rerum gerendarum laude homines litteris dediti, animo non modo æquo, sed etiam hilari; ac sic habeant: nihil fere honestati hominum, in vita hac communi, esse relictum loci; sed scelus pleraque, ac turpitudinem invasisse; quamque operam dare se reipublicæ maximam plerique prædicent, eam omnem, communis rei simulatione, in sua quemque privatim utilitate augenda positam, occupatamque habere. Unos omnino [40] excipio venetos. Nam Christiana quidem res communis Romæ, non hominum consilio, sed Dei immortalis mente, regitur. Ullos igitur venetos excipio, quorum præclarissima in republica optabile statuam esse versari: quam quoniam peregrinis nobis non licet capessere; nec vero ea civitas, post hominum memoriam, prudentissima, ac fortunatissima, nostræ, aut cujusquam opis eget, illam utpote libertatis arcem, prudentiæ gymnasium, justitiæ domicilium, veneremur: otium autem hoc ignobile litterarum, adolescentes senesque retineamus. Quam quidem Bembus prudentiam studio ac voluntate hujus sententiæ auctoribus præclare emensus, re atque exitu ad extremum usque prestare non potuit; nam, cum Patavii multos jam annos esset, in civitate quietis ac tranquillitatis plenissima, ab omnique contentione ambitioneque longe ac multum remota; cumque omnem curam cogitationem, ope[41]ram, ad ea studia, quæ a puero adamasset, celebranda, contulisset, vel in iis jam consumpsisset potius; magno quodam casu dementem illam vitam, quietam, tranquillamque prope jam decurso spatio, atque ætate jam fere exacta, recusans atque ingratis coactus est mittere. Erat Romæ temporibus illis, vir summus atque clarissimus, singulari prudentia, admirabili animi magnitudine præditus, Alexander Farnesius cardinalis is, qui Paulus III appellatus est, qui, simulac Pontifex Maximus factus est, extemplo tanto imperio ac potestate accepta, ut initio rerum, actionumque suarum ab illustri aliqua laude duceret, faciendum sibi esse existimavit, ut, qui quaque in civitate, quibusque in terris homines essent, illustri quadam aut pietatis, aut prudentiæ, aut doctrinæ laude, celebrati, illos ultro ipse, eam dignitatem haudquaquam petentes, ac ne tale quidem quicquam suspica[42]tos, amplissimum in cardinalium collegium cooptaret. Ea re sperabat cum poutificatus, collegiique, tot clarissimorum hominum accessione facta, auctum iri majestatem; tum, specimen se quoque suæ virtutis maximum cum dedisset magnam de se famam, opinionemque esse facturum: itaque semel atque iterum magna cura, magna adhibita diligentia, summos viros pervestigavit atque delegit; quibus gravissimam illam dignitatem nimio a plerisque opere sæpe frustra ac nequicquam expetitam, ultro mandaret: quo facto, opinione majorem est gloriam consequutus. Sed, ut ut aliis ea res evenit, Bembo quidem perincommode cecidit, quod suo ex ocio, suaque solitudine dulci illia erutus, rursum in eam turbam, molestiamque senex raperetur, a qua, vix dum inclinata ætate, sese tamen cupidissime vindicasset: etenim, cum præstantes denuo gloria viros Paulus conquireret, atque in[43]dagaret, quos in collegium legeret, occurrit in primis homini Bembus, is forte Venetiis erat. Gaudeo, gaudeo, optima post homines natos, atque amplissima civitas, cum investigaretur perquirereturque virtus, ad te semel atque iterum potissimum ventum esse. Etenim cum bonorum prudentiumque hominum res Christiana publica egeret sumpserat a te scilicet iam antea, Gasparem illum  Contarenum, italici nominis lumen in quo, cum summa probitas, castimonia, moderatio, prudentia cum summa, doctrina atque eruditione contenderet, ejus ipsius insignita pietate ac religione longe eæ laudes omnes vincebantur: ergo de tua magnorum virorum copia bis suppeditatum paucis annis rei christianæ communi est: semel in Gontareno; iterum in Bembo. Ad eum cum Pauli missu Carolus Gualterutius fanensis, vir apprime bonus, navusque et industrius, venisset cum diplomate, cumque ejus [44] dignitatis insigniis, ille enimvero recusare ac deprecari, neque abduci, nunc demum ætate contecta, pati se posse dicere, a quiete ac solitudine illa, quam unam, rerum omnium jucundissimam, antiquissimamque, jam inde a prima adolescentia habuisset; magnas tamen sese Pontifici, magnas collegio gratias agere atque habere; quod senectutem suam honorificentissimo de se judicio, clarissimoque decreto tantopere honestatam voluissent, cum in eo, multos jam dies, perseveraret, neque de sententia depelli posse videretur, nihil propius factum est, quam, ut Romam Gualterutius, re infecta, reverteretur. Non sum nescius multos fore, qui nostra orationi hac in re parum fidei habeant. Plerique enim omnes, quid de aliena voluntate credendum sit, de sua conjecturam faciunt: itaque incredibile multis visum iri intelligo, Bembum id vere atque ex animo aspernatum esse, quod [45] omnes, fere summa cupiditate, expetendum atque optabile esse existiment; tametsi scribimus hæc recenti huius facti memoria, multisque, qui in agendo adfuerunt, superstitibus, quos mendacii atque impudentiæ nostras conscios ac testes, habere, cur velimus, causa nulla est. Sed quoniam par eorum peccatum esse censemus, qui mentiri in historia audent, atque eorum, qui dicere verum reformidant, mendacii speciem, verum cum dicturi essemus, non horruimus. Erat perinvidiosum futurum, respui tantam dignitatem, præsertim quæ non honoris modo splendorem, sed etiam muneris contineret officium: eam enim ob causam collegium dicitur Cardinalium a maioribus institutum, ut ii et adsint Pontifici, et ad omnia reipublicæ tempora præsto sint; ægerrimeque laturus eam rem Paulus erat; quod minui christianæ civitatis majestas  cujus ipse princeps constitutus es[46]set, videbatur, atque ejus privatim et consilium condemnari, et auctoritas contemni, qui non beneficium modo Bembo a se datum existimaret, sed etiam onus quoddam officii pro sua potestate impositum; ut si de suo ille honore putaret sibi liberum esse recusare, dicto certe Pontificis audientem non esse, in eo vero et collegium, quod sanctum esset, et pontificem violari. Itaque adcurrunt ad eum undique amici ac necessarii; agunt, hortantur, obsecrant, si sua ipse gloria minus moveatur, gentis ac posteritatis tamen memoriam nomenque respiciat; ac tantam dignitatem in domum suam illatam ne ipse a sese abjudicet. Parum primo Bembus eorum moveri oratione; utpote qui eadem sæpenumero audisset jam olim prope omnia, ac refutasset: ubi vero ad eum Petrus Landus adiit, qui civitatis, haud multo post, princeps fuit; qui unus apud venetos magistratus amplissimus est, [47] idemque perpetuus; isque longa atque accurata oratione cum eo agere cœpit, cum ostenderet quantum ea re subiturus esset offensionis at que invidiæ; quam indigne Pontificem Maximum, quam graviter omnem sacerdotum amplissimum ordinem eam ignominiam ferre necesse esset; cumque adderet , nunquam hæc , sine nutu atque Consilio Dei immortalis accidere solere; diligenter videret, ne divino numini refragaretur; tum vero, animo sane suspenso ac perturbato, hominem Bembus in præsentia dimittit, rem in diem posterum differt; et, quoniam religionem sibi injecisset, diligentius deliberaturum sese pollicetur. Postridie ejus die, cum res homini in religionem plane venisset; fuit enim non versuta hac, atque ad hominum opiniones captandas simulata, quam in multis videmus, rugis supercilioque horridam, tristitia; sed, vere atque ex animo, pietatis colentissimus; proximum in [48] fanum mane ingressus est. Erat iura forte sacerdos ad aram, atque historiam de iis, quæ a Christo dicta, aut gesta in terris sunt, quod evangelium appellamus, clara voce, ut mos sacrificium facientibus est, effari inceperat: vix dum pedem in templum intulerat Bembus; ac sacerdos, Petre, ait, sequere mee. Ea vero illi vox, Dei prope ipsius ore mitti, visa est. Itaque, cum omnem ex animo dubitationem sustulisset quasi Dei accitu Romam proficisci statuit. Magnus fit domum ejus, omnium hominum atque ordinum concursus, frequens gratulatio, maximus totius civitatis plausus. Ille vero, paucis post diebus, silvas, recessusque suos, in quibus placatam, tranquillamque vitam prope omnem traduxisset, atque exegisset, crebro appellans, atque identidem respectans, Romam ire perrexit. Vere hoc dicere possum; sic homini hoc discessu hilaritatem prorsus excussam, ut ejus pristinam jucun[49]ditatem, suavitatemque amici, familiaresque ex illa die desideraverimus, atque, in omne tempus amissam esse, doluerimus. Cultus est Romæ Bembus cum a bonis plerisque omnibus Contareno, Sadoleto, Cortesio, Morono cardinalibus amplissimis, hominibusque eruditissimis, tum vero præcipue a Reginaldo Polo, homine, Dei immortalis , dubio procul, beneficio, ex ultima usque Britannia ad nos vecto, vel de cælo potius, si modo dictu fas est, lapso; cujus de laudibus, quamquam de tam prœclara ac plane divina virtute nemo, satis digne umquam loquetur, alius mihi profecto dicendi locus dabitur. Hoc certe haud facile in præsentia dijudicare audeam; plus ne eam insulam, multis vulneribus christianæ reipublicæ per summam impietatem infligendis, nocuisse divam; an, quod in illo talis, tantusque vir ortus et procreatus sit, unde veræ, planeque christianæ pietatis, vitæ[50]que eremplum peteremus, profujsse. Is igitur cum Bembo familiarissime vivit; cumque senis optimi multas, magnasque animi dotes maximi fecit; tum vero apertum, simplexque hominis ingenium, suæ ipsius voluntati atque naturæ consimile ac par, plurimum semper adamavit. Sed, cum diligentissime Bembus coleretur a multis, summo etiam a Paulo honore afficiebatur; tantaque apud eum fuisse gratia dicitur, ut nullam imquam rem ab eo postulant, quin perfecerit atque abstulerit: sed enim hoc non solum auctoritatis, gratiæque fuit, sed etiam moderationis et pudoris. Tum ea erat Bembi, in dicenda sententia, libertas ea simplicitas, eaque in omni vita dementia atque ingenuitas inerat, ut, si ante eum Paulus mortem obiisset, quod natura postulare videbatur, aliquot enim annos illum Paulus antecessit ærate, creatum iri eum Pontificem Maximum plerique compertum haberent. Sed, [51] cum equo Bembus forte veheretur, paulum in ostio ad parietem latus offendit; qua  ex plaga, homo senex ac debilis, in febriculam incidit; atque ex ea, cum sensim extenuari, conficique se intelligeret, cumque mortem moltos dies quasi præstolatus esset, animo non modi forti, sed etiam æquo; ut de sua illa migratione cum amicis interdum etiam jocaretur; diem suum pie, sancteque obiit. Cultus erat jampridem omni officio Bembus ab Hieronymo Quirino Ismerii filio, homine partim genere ac nobilitate, partim fide, munificentia, humanitate, morum suavitate ac dulcedine, clarissimo. Is illi statuam mortuo posuit nobili artificio factam ex marmore, atque eam celeberrima Antonii in æde Patavii locavit; inscripsitque in basi in hanc fere sententiam: propterea a se illam statuam Bembo statutam, atque in publico positam esse, ut cujus animi simulacra orbis terrarum cerneret, ejus ne corporis  [52] quidem desideraret imaginem. Fuit omnino perpolitum Bembi ingenium, perque acre; maximeque perspicax, acutumunque judicium; plurima in alios, in se nimium pœne multa iuquirens; in seligendis, collocandisque verbis, multum ponebat operæ, atque in ea re magnam cum prudentiam, tum vero etiam diligentiam adhibebat; hoc enim unum sibi persuaserat esse, quod in oratione novitatem, et quasi, patriis moribus conservatis, peregrinitatem tamen quandam effingeret; quæ, cum multum omnibus in rebus admirationis habeat, ob id ipsum plurimum etiam non modo dignitatis, sed etiam jucunditatis adferre solet. Ac protecto, quantum intelligere nos possumus, præclare hoc, quod difficillimum semper habitum est, Bembus præstitit, ut, cum minus fere usitate loqueretur, hospitis speciem tamen effugeret. Quod si qui sunt, qui vulgi opinione ducti, quotidianam hanc tri[53]tam, communemque dictionem in hominum eruditorum, aut versibus, aut prosa oratione vel postulent, vel expectent, atque ob eam causam Bembi oratione, quæ a plebejo ac pervagato hoc tabernariorum atque opificum sermone longe dissonat, minus delectentur; ii erunt ex eorum numero qui de iis studiis existimare aut leviter, aut nihil possint. Cajus quidem Cæsar, ut litteris proditum video, et ipse bene loquendi laudem, non populi consuetudine, sed multo studio, multisque litteris, et iis quidem reconditis et exquisitis, assequutus est; et cum de ratione latine loquendi ad Ciceronem ipsum accuratissime, pluribus quidem libris, scriberet, verborum delectum originem dixit esse eloquentiæ. Jure igitur Bembus, majore quædam cura, in verbis eligendis torquebatur, præsertim cum etrusce scriberet: itaque nova, splendida, decoraque eius in primis oratio est: parum enim fidei con[54]suetudini semper habuit ; quod ea partim varia atque inconstans, partim etiam vitiosa atque corrupta esset; et, quoniam ne Romam quidem, nec adeo Athenas illas ipsas atticas, quibus temporibus eloquentia maxime floruit, diutius tenere illud potuisse scriptum legerat, ut ne barbarie earum infuscaretur atque inquinaretur oratio; repudiandum sibi hunc sermonem, qui nunc est, statuebat esse; atque eum, qui fuerat in etruscis olim hominibus purus atque emendatus, cum minus dum exterarum nationum in Italiam confluxerat, adsciscendum: qui cum illi non de populo, futili inanique doctore, discendus esset; sed e veterum libris, gravissimis auctoribus, percipiendus; illud etiam eadem opera adsequebatur, ut ejus, dignitatem, gravitatemque haberet oratio: nam quotidianus quidem, vulgarisque hic hominum sermo, e sordidis artibus maximam partem ductus, multum ex offici[55]na, multum e taberna, e sellaque redoleat, necesse est. Sunt igitur Bembi de ratione etrusce loquendi libri tres in dialogo mirabiliter scripti; quibus profecto effectum est, ut quod homines etrusce loquantur, non bonæ modo jam consuetudinis sit, quam tamen fluxam atque instabilem videmus esse, sed jam etiam scientiæ ac rationis, quæ mutari nullo modo possunt: quamquam video non deesse, qui, cum cogitandi laborem ferre ipsi aut nolint, aut etiam nequeant, Bembi scripta non tam expurgata, quam religione nimia prope quadam attenuata esse contendant. Sed sit sane suus cuique modus: difficile est enim, in omni re statuere quatenus: et tamen, si cum aliorum libris Bembi scripta conferantur, facile judicium erit: mihi quidem ejus oratio vehementer probatur: non modo, quia elegans, nova, splendidaque est, et, ut ita dicam, nobilis; sed, quia est etiam, Iso[56]crateo prope more, uber atque ornata. Sunt etiam ejus versus etrusce scripti, et quidem permulti, graves atque pleni; ut hanc quidem laudem, si modo nos de iis rebus existimare aliquid possumus, Bembo a ceteris omnibus concedi, necesse sit; in iis est carmen de Caroli fratris morte: videor mihi hoc vere affirmare posse, neminem umquam tam plane, tam ornate, tam dolenter quemquam luxisse, atque illis Bembus versibus fratris obitum lamentatus est. Scripsit præterea volumina epistolarum aliquot: quarum paulo magis decoram video a nonnullis locutionem existimari. Suum cuique omnino judicium; eamque ob causam difficile limum est, omnibus æque placere: nam, ut Theognis ait, laudatus a Platone poeta,

 .   .   .   .   .   .   .  ϐ ́ δὲ γὰρ ὀ Ζεύς

Οῡϑ᾿ πὰντας ὰνδάνει ϐτ ἁνέχων

mihi quidem, cum has epistolas [57] cum iis, quæ a græcis, latinisve scripta olim sunt, contuli; valde hæ cum illis congruere videntur. Sed pollutas plerique lue quadam etiam nunc auras habemus; nec plane dum e vulgi fæce enatavimus atque emersimus: paucos enim adhuc bonos auctores etrusca habuit lingua, quibus lectitandis nostrorum hominum expoliretur, expurgareturque judicium. Itaque homines ornatæ, factæque orationis insueti; nec pulchritudinem intelligunt, aut cernunt, et splendore ipso præstricti læduntur, præsertim qui in veterum græcorum ac latinorum libris usque adeo versati, volutatique non sint, ut illorum virtutes aut transferre ipsi in sua scripta, aut in alienis agnoscere non possint: atque etrusce quidem a Bembo scripta hæc sunt. Latine vero de Ætna ad Angelum Gabrielem scripsit adolescens; quem video libellum illi postea seni non valde probatum fuisse: de Virgilii Culice, et Teren[58]ti faibulis librum unum: de Guidoubaldo Feretrio, atque Etisabetha Gonzagia ad Nikolaum Teupolum librum itidem unum, qui valde doctis omnibus probatus est; a Gabriele quidem Faerno, homine eruditissimo atque hujus generis acerrimo existimatore, in cælum fertur. Sunt etiam Bembi, præter eas epistolas, quæ Leonis nomine ab eo scriptæ sunt, suarum quoque privatim epistolarum volumina; ac seorsum epistola de imitatione ad Joannem Picum libri prope instar, sane perlegenda. Sunt præterea ejus versus latini multi, dulces, elegantesque; ut me quidem æque propiemodum, ac veterum illorum poetarum scripta, delectent. Scripsit etiam magna cura, magique assiduitate civitatis suæ historiam, nudiusculam illam quidem: est enim unum Cæsarem imitatus; sed puram in primis atque illustrem.

 FINIS.

Indice Biblioteca

Biblioteca

Progetto Pirandello

Progetto Pirandello

© 1996 - Tutti i diritti sono riservati

Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi

Ultimo aggiornamento: 25 luglio 2011